JGR III 1.6Imp. Justini de filiis adscriptitiorum et liberarum. (A. 570.)
Abrir no leitor do IusCommune →0
pr.Imp. Caesar Flavius Justinus, fidelis in Christo, mansuetus, maximus benefactor, Alamannicus, Gotthicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Vandalicus, Africanus, pius, felix, inclytus, victor ac triumphator, semper Augustus, Theodoro. Die noctuque pro utilitate reipublicae subtiliter cogitantes, illa properamus renovare, quanta in locis opportunis sunt necessaria, et maxime pro tributis atque reditibus, sine quibus impossibile est aliquid agere prosperum. Suggessit autem tua magnitudo, maximam partem possessorum Africanae provinciae precibus suis intimare desolatos agros remansisse, quum divina lex promulgata fuisset, constituens creatos ex libera matre et adscriptitio marito liberos esse (quod contrarium est legibus antiquis, quum illae manifeste decreverunt, talem sobolem adscriptitiam esse): ex hac enim licentia filii adscriptitiorum praedia, in quibus nati sunt, dimittentes, et in aliis habitantes locis, tam fiscum quam dominos praediorum minuere. Et haec dicentes supplicaverunt corrigere hoc capitulum apud illam provinciam, sicut et pater noster praedictae legis lator in Illyricianam provinciam fecit, constituens filios, qui nascuntur ex libera matre atque adscriptitio patre, liberos esse cum suis rebus, sed tamen colonos, ut non liceat terrulas, ubi nati sunt, relinquere et alienas colere. 1. His igitur nostrae serenitati suggestione tua relatis, necessarium esse perspeximus possessores subjectos nostros atque functiones publicas adjuvare. Unde sancimus, in Africana provincia filios ex libera matre et adscriptitio patre productos liberos quidem esse et res proprias habere, in ordine tamen colonorum esse, et non posse eos dimittere praedia, in quibus nati sunt, et excolere aliena, sed vicos ipsos, in quibus orti sunt, cum libertate colere; sic etenim nec fiscus, nec possessor laeditur, neque praedicti minuuntur, terras, ubi nati sunt, excolentes. Theodore parens carissime atque amantissime. Quae igitur per hanc divinam pragmaticam sanctionem nostra sanxit aeternitas, tam tua magnitudo, quam qui post te eandem administrationem adepti fuerint, una cum officio suo effectui mancipare observareque procurent. Dat. Kal. Mart. Constant. imp. DN. PP. Aug. Justini anno V. Indict. III. Et subscriptio imperialis: Vale Theodore parens carissime atque amantissime. Et: Quaestor legi. Dat. Kal. Mart. Const. imp. DN. Justino PP. Aug. anno V. post cons. eiusdem DN. anno IV.