IusCommune
IusCommune › Textos › Novellae post Iustinianum › Collatio I

JGR III 1.4Sacra Justini Imperatoris pro privilegiis concilii Vizaceni et ut nullus episcoporum audeat navigare sine consensu primatis. (A. 568.)

Abrir no leitor do IusCommune →

0

pr.Imperator Justinus Augustus, spes in Deum, viro beato archiepiscopo Vizacenae provinciae. Quum et privatis hominibus donata privilegia pietas nostra observare curavit, hoc ipsum multo magis et in sanctis ecclesiis custodiri necessarium esse putamus. Petivit igitur tua beatitudo per Evasium reverendissimum diaconum, divinas regulas atque privilegia data sancto concilio tuo vel ecclesiae tuae inviolata custodiri: ut si quando contra clericos accusatio processerit, quae pertineat ad divinas regulas, non aput judices civiles aut militares causae examinatio procedat, sed ad tuam beatitudinem, sicut et pater noster per divinos apices constituit. 1. Quapropter sancimus secundum divinarum regularum tenorem atque dispositionem patris nostri, episcopos sive omnes clericos subjectos tuae beatitudini, si accusantur ab aliquo, sub tua audientia satisfacere in his quae ad regularem ordinem pertinent: quia nostra pietas haec ipsa atque privilegia data sancto concilio tuo praevidit confirmare. 2. Super haec petisti, ut quando opus fuerit ad nostram pietatem tuos responsales dirigere, nullus eos prohibeat navigare: quod et nobis placuit, ut nihil necessariorum lateat nostras aures. Unde licentiam tuae beatitudini damus, ut quando opus fuerit aut ecclesiae tuae aut communi provinciae ad serenitatem nostram aliquem transmittere docturum causas necessarias, sine aliquo impedimento dirigere eum, ut veritatem audientes quicquid oportet fieri statuamus. Alios vero episcopos illius provinciae si necessariae causae emerserint ad nos dirigere aut ad nostram venire pietatem, cum voluntate primatis hoc faciant. Haec ergo tua beatitudo effectui tradere observareque procuret. Legi. Dat. Kal. Majas Constantinop. imperii Domini Iustini PP. Aug. Ann. III. [post] Cons. ejusdem.