IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 5

VI 5.12De verborum significatione.

Abrir no leitor do IusCommune →

VI 5.12.1 · Innocentius IV.

Declarat hic Innocentius, quid significet verbum privilegii: „recepimus vos in proprios filios ecclesiae Romanae, " et quis locus dicatur esse desertus. H. d. Ioann. Andr.

Veniens (Et infra:) Per illa verba privilegii: „In speciales et proprios ecclesiae Romanae filios vos recepimus “, dictos fratres exemptos non intelligi, et ipsos ex illo in proprios eiusdem ecclesiae filios fuisse receptos, quod ab alio quam a Romano Pontifice vel legato ab eius latere destinato interdici vel excommunicari a quoquam non valeant, declaramus. Illum locum desertum in praemissis intelligimus, qui non habitatus penitus neque cultus fuerit vel ultra memoriam hominum (secundum indulgentiam Lucii) est sub Sarracenorum potestate detentus, censentes, ecclesias, in talibus desertis locis a fratribus ipsis constructas seu etiam construendas, in eo plena libertate gaudere, ut secundum indulgentiam Lucii nihil ab ipsis legis dioecesanae nomine valeat per episcopos exigi; quae VERBORUM SIGNIFICATIONE. C. I. 2. (secundum privilegium Alexandri) non possunt interdicto seu excommunicationi supponi; quas in locis huiusmodi dicti fratres habeant potestatem (petita a sede apostolica licentia) construendi, easque cum suis plebibus per suos clericos idoneos gubernent, qui ratione plebium examinandi episcopis praesententur, ut ab eis curam recipiant animarum, quum plebes episcopis sint subiectae. Ceterum dicti fratres decimas de laboribus et novalibus suis, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, aut aliis bonis sibi a Deo praestitis, conventibus clericorum ordinis sui, a quibus quarta vel tertia nullatenus exigatur, cum integritate persolvant, salva moderatione concilii generalis, in aliis eorum possessionibus iure communi seu quolibet alio ecclesiis parochialibus et dioecesano episcopo reservato. Per declarationem autem huiusmodi nolumus defensionibus aliis seu iuribus partium derogari.

VI 5.12.2 · Nicolaus III.

Declarat manifestum et evidens esse synonyma, et idem significare quoad casum decret. de elect. Si forte. Ioann. Andr. - § 1. Declarat conspiratores et coniuratores, qui iuraverunt et statuerunt de non recipiendo aliquem in canonicum ad mandatum Papae, donec possent resistere. Ioann. Andr. § 2. Statutum de non recipiendo aliquem ad Papae mandatum multis ex causis est detestabile et illicitum. H. d.

Constitutionem felicis recordationis Gregorii Papae praedecessoris nostri editam in concilio Lugdunensi, ut, si forte inter cetera, quae obiiciuntur electo, aut postulato seu alias promovendo ad aliquam dignitatem, evidentem scientiae vel alium personae defectum opponi contingat, de illo primitus cognoscatur, et, si opponentem inventum fuerit destitui veritate, a causae illius prosecutione totaliter sit exclusus, et alias puniatur, ac si in obiectorum probatione omnium defecisset, in illo, qui manifestum defectum in visu, auditu et aliis corporis sensibus, nec non et in memoria, et etiam intellectu opponit electo, locum habere, ac quoad intentionem constitutionis ipsius manifestum et evidens idem supponere declaramus. § 1. Ceterum canonicos cuiusvis ecclesiae, qui statutum fecerunt solenniter et iuramento firmarunt, quod ecclesiam suam et se ipsos contra omnes impetrantes canonicatum ipsius ecclesiae defenderent usque ad ius vel sententiam, quantum possent, ad iudicium domini Papae, vel specialis mandati eiusdem et quod communibus expensis ac cum procuratorio sigillo capituli sigillato eadem defensio fieret, et quod, quamdiu aliquis de canonicis eiusdem ecclesiae defensionem huiusmodi et oppositionem vellet praedicto modo subire, alii canonici non possent nec deberent recipere in canonicum, nec habere pro canonico in capitulo vel extra capitulum impetrantem, conspiratores et coniuratores contra sanctam Romanam ecclesiam, ac libertatem, obedientiam et auctoritatem ipsius decernimus, et eosdem tanquam conspiratores ac coniuratores secundum sanctiones canonicas puniendos. § 2. Statutum quoque ipsum, quod capitulo praelibato et singulis eius personis libertatem, obedientiam eidem ecclesiae Romanae debitam exhibendi saltem usque ad sententiam et Pontificum Romanorum iudicium seu speciale mandatum liquido interdicit, promptum futurorum gravaminum et expensarum discrimen ingerens contra legitimas sanctiones, laudabile votum exsecrantium lites vetat, iniustam litem movere compellit, iniquae controversiae seu liti cedendo, bonam fidem seu conscientiam agnoscere prohibet, et adigit ad peccandum, conspirationem et coniurationem continere contra libertatem et auctoritatem sedis apostolicae manifeste, ac alias detestabile prorsusque illicitum reputamus.

VI 5.12.3 · Idem.

Constitutio amplissima, paene cunctas declarans haesitationes, quae circa divi Francisci regulam contingere possunt; praesertim an fratres Minores, quos Cordigeros vocant, illius regulae professores, sint ad omnia evangelii consilia obligati. Et utrum aliquid proprium habere, et pecuniam recipere, legataque relicta agnoscere valeant, cum multis aliis ambiguitatibus, hic luculentissime resolutis.

Exiit, qui seminat, seminare semen suum, de sinu patris in mundum, veste scilicet humanitatis indutus Dei filius Iesus Christus, verbum evangelicum saturus in singulos probos et reprobos, insipientes et ignaros, studiosos et desides, et iuxta Prophetam colonus futurus in terra, semen suum, doctrinam evangelicam, sine delectu dispersit in omnes, qui, omnia tracturus ad se, omnes salvare venerat, ❘ insuper, quod adeo sacri canones huiusmodi criminum astutiam persequuntur, quod praesumptores ipsorum non solum infames, sed a proprio gradu abiiciendos esse decernunt, ne tantus a te praesumptus excessus sub impunitate praeteritus alios ad similia praesumenda suo pernicioso invitaret exemplo, electionem eandem de te, ut praemittitur, celebratam, iustitia exigente, cassandam duximus, cassamet irritam nunciandam arbitrium nobis reservantes expressum, praemissum processum contra te habitum vel ex tam grandis consideratione reatus per exsecutionem iuris quoad gradum decanatus et alia beneficia tua exaggerando rigore vel pensata tua praemissa humili confessione aliisque circumstantiis mansuetudine temperandi. Tu vero humilitate debita cassationem reservationum huiusmodi acquiescens tibi postea circa statutum et formam necnon praedicta decanatum et beneficia per nos sedis ap. misericordia provideri cum qui tandem se ipsum Deo Patri pro salute omnium in redemptionis humanae pretium immolavit. Licet autem hoc semen, in singulos communicativa Dei caritate dispersum, aliud ceciderit secus viam, super corda scilicet daemonum suggestionibus pervia, aliud supra petram, corda scilicet nulla fidei vomere penetrat, aliud inter spinas, corda scilicet hominum divitiarum sollicitudinibus lacerata, et ideo unum pravis affectibus conculcatum, aliud aridum, quia gratiae carebat humore, reliquum vero legitur inordinatis sollicitudinibus suffocatum: aliud tamen mite cor et docile, terra bona, suscepit, hoc et Minorum fratrum mitis et docilis in paupertate ac humilitate per almum Christi confessorem Franciscum radicata religio, qui, ex illo vero semine germinans, germen illud per regulam sparsit in filios, quos sibi et Deo per suum ministerium in observatione evangelii generavit. Isti sunt filii, qui, docente Iacobos, verbum, aeternum Dei filium, insitum humanae naturae in horto virginalis uteri, potens salvare animas, in mansuetudine susceperunt. Hi sunt illius sanctae regulae professores, quae evangelico fundatur eloquio, vitae Christi roboratur exemplo fundatoris militantis ecclesiae, Apostolorum eius sermonibus actibusque firmatur. Haec est apud Deum et Patrem munda et immaculata religio, quae, descendens a patre luminum, per eius filium exemplariter et verbaliter Apostolis tradita, et deinde per Spiritum sanctum beato Francisco et eum sequentibus inspirata, totius in se quasi continet testimonium Trinitatis. Haec est, cui, attestante Paulo Apostolo 11, nemo de cetero debet esse molestus, quam Christus stigmatibus suae passionis confirmavit, volens institutorem ipsius passionis suae signis notabiliter insigniri. Sed nec sic contra fratres ipsos Minores et regulam hostis antiqui cessavit astutia, quin potius contra eos nitens superseminare zizaniam 12, interdum aemulatores, agitatos invidia, iracundia et indiscreta inscitia 13, concitavit, mordentes fratres, et eorum regulam quasi illicitam, inobservabilem et discriminosam caninis latratibus lacerantes, non attendentes hanc sanctam regulam, ut praedicitur, praeceptis ac monitis salutaribus institutam, apostolicis observationibus roboratam, per plures Romanos Pontifices approbatam, et etiam per sedem apostolicam confirmatam, tot divinis testimoniis communitam, quae credibilia facta sunt nimis in tot sanctis viris, in observantia huius regulae agentibus et finientibus dies suos, quorum nonnullos sanctorum catalogo sedes eadem ex eorum vita et miraculis fecit adscribi. Ac novissime quasi diebus istis per piae memoriae Gregorium Papam nonum praedecessorem nostrum approbatam esse, ex evidenti utilitate, quam de ipsa consequitur universalis ecclesia, in generali Lugdunensi concilio declaratur. Nec nos minus attendimus, immo profundius cogitamus, sicut pensare debent subtilius ceteri catholicae fidei professores, quia ipse Deus, ordinem praedictum et eius observatores inspiciens, sic eos ab insurgentibus in ipsos rancoribus salutari subsidio praeservavit, arbitrium, quod virum alias clarae famae honestae conversationis et vitae ac praefatam confessionem tuam humilem attendentes ac considerantes attentius, quod maluisti, sicut catholicum virum decet et ecclesiasticae personae congruit, veritatem confitendo in causa praedicta succumbere quam episcopalem cathedram cum remorsu conscientiae obtinere, tuis supplicationibus annuendo poenam omnem propter huiusmodi coniurationem et conspirationem debitam tibi de gratia speciali remittimus omnemque infamiam, et cuiusquam vocis macula quam exinde traxisti de potestatis plenitudine abolentes te integrum restituimus devotioni tuae volumus ut praemissis non obstantibus decanatum et beneficia licite ac libere possis sicut ante idem statutum poteras retinere, nec pro illo in ipsis decanatu et beneficiis vel alias tibi aliquod pari praeiudicium aut interponi possit obstaculum misericorditer concedentes. Nulli ergo. etc. quod nec ipsos fluctus tempestuosos allisit, nec animos in ordine ipso degentium constravit, quin potius in vigore regulari concrescant, et amplientur in suorum observantia mandatorum. Verumtamen, ut ordo praedictus, quibuslibet praecisis anfractibus, distincta et pura vigeat claritate, et, sicut fratres eiusdem ordinis nuper in generali capitulo congregati providerant, dilectis filiis generali et nonnullis aliis provincialibus eiusdem ordinis ministris, qui in capitulo ipso con convenerant, in nostra praesentia constitutis, quum ad plenam observationem regulae gulae eiusdem in vigore spiritus eorum fervere noscatur intentio: visum est nobis, ut mordacibus huiusmodi mordendi vias praecluderemus 23, aliqua, quae in ipsa regula videri poterant dubia, declarare, nonnulla, per praedecessores nostros etiam declarata, pleniori claritate disserere, in aliquibus etiam regulam ipsam contingentibus puritati eorundem conscientiae providere. Nos autem, qui a teneris annis ad ordinem ipsum affectus nostros ereximus in illis succedendo, cum aliquibus eiusdem confessoris sociis, quibus eius vita et conversatio nota erat 25, super ipsa regula et sancta ipsius beati Francisci intentione frequenti collatione tractavimus. Et tandem cardinalis, ac postmodum eiusdem ordinis per praedictam sedem gubernator et protector et corrector effecti, conditiones praedicti ordinis ex imminenti nobis cura palpavimus in apostolatus officio, tam de pia intentione confessoris praedicti, quam de his, quae regulam ipsam et eius observantiam contingunt, ex praedictis longa etiam experientia informati, nostros ad ordinem praefatum convertimus cogitatus, et tam ea, quae per eosdem praedecessores approbata et declarata esse noscuntur, quam etiam ipsam regulam et eam contingentia maturitate plena discussimus, nonnulla in praesenti serie statuimus, declaravimus, certius approbavimus, approbata confirmavimus, edidimusetconcessimus, plura etiam ordinando seriosius et clarius, quae infra scriptis articulis plenius exprimuntur. In primis, quia, sicut intelleximus, ab aliquibus haesitatur, an fratres eiusdem ordinis tam ad consilia quam ad praecepta evangelii teneantur, tum quia in regulae praedictae principio habetur: „Regula et vita Minorum fratrum haec est: scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio, et in castitate; " tum ex eo, quod in eadem regula continetur sic:,, finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam, promittentes vitam istam semper et regulam observare; " tum etiam, quia in fine ipsius regulae continentur haec verba: „paupertatem, et humilitatem, ac sanctum evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus: " licet felicis recordationis Gregorius Papa IX. praedecessor noster hunc articulum et nonnullos alios eiusdem re regulae declaraverit, quia tamen eius declaratio propter aliquorum insurgentium vel mordaces insultus, et multorum postea emergentium casuum considerandos eventus, in aliquibus obscura, in aliquibus semiplena, et in multis etiam contentis in ipsa regula insufficiens videtur: nos, obscuritatem ac insufficientiam huiusmodi praefatae interpretationis declaratione amovere volentes, et cuiuslibet ambiguitatis scrupulum in eisdem de singulorum mentibus plenioris expositionis certitudine amputare, dicimus, quod, quum in principio regulae non absolute, sed cum quadam modificatione, seu specificatione ponatur: „Regula et vita Minorum fratrum haec est: scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio, et in castitate, " quae tria eadem regula multum arcte prosequitur, et nihilominus alia nonnulla subnectit praecipiendo, prohibendo, consulendo, monendo, hortando, et sub aliis verbis ad aliquem modorum reducibilibus praedictorum, de intentione regulae liquere valeat apertius, ut illud, quod in professione quasi absolute subnecti videtur: „promittentes vitam istam semper et regulam observare, " et quod in fine subiungitur 37: „et sanctum evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus, " totum ad ipsius regulae modificatum, vel determinatum seu specificatum principium reducatur, videlicet ad observantiam evangelii, ut praedicitur, per ipsam regulam in illis tribus DE VERBORUM SIGNIFICATIONE. C. 3. modificatam, vel determinatam seu specificatam; quum non sit verisimile, ipsum sanctum verbum, ab ipso semel cum quadam modificatione, vel determinatione seu specificatione prolatum, licet quasi succinctorie repetitum, voluisse in sui repetitione data sibi per eum modificatione seu specificatione sine certa causa carere, et utriusque iuris argumenta nos doceant, ea, quae in principio ad medium et ad finem, illa vero, quae in medio, ad finem atque principium, et ea 42, quae in fine, ad utrumque vel eorum alterum saepe referri. Et dato, quod absolute diceretur: „omnino promitto sanctum evangelium observare, " quum professor huiusmodi intenderet se ad omnem consiliorum observantiam obligare, (quod vix aut nunquam posset ad literam observare, propter quod talis promissio illaqueare profitentis animum videretur): clare videtur, promissionem huiusmodi et alium intellectum absque intentione promittentis non debere perstringi, nisi ut observantia evangelii sic, sicut tradita reperitur a Christo, videlicet quod praecepta ut praecepta, et consilia ut consilia a promittentibus observentur. Quem intellectum etiam in eisdem verbis habuisse idem beatus Franciscus in serie sui processus in regula patenter ostendit, quum aliqua evangelica consilia indicat ut consilia sub verbis monitionis mo monitionis,, exhortationis et consilii, nonnulla vero sub prohibitione ac verbo praecepti. Per quod patet, quod non fuit loquentis intentio, quod fratres ex professione huiusmodi regulae ad omnia consilia sicut ad praecepta evangelica tenerentur, sed solum ad illa consilia, quae in eadem regula praeceptorie vel inhibitorie, seu sub verbis aequipollentibus sunt expressa. Unde nos ad fratrum eiusdem ordinis conscientias plenarie serenandas declaramus, quod ex professione eiusdem regulae fratres ipsi ad ea tantum evangelica observanda consilia sunt adstricti, quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibitorie, seu sub verbis aequipollentibus exprimuntur. Ad nonnulla vero alia per evangelium data consilia eo magis secundum exigentiam sui status tenentur plus quam ceteri Christiani, quo per statum perfectionis, quem per professionem nem huiusmodi assumpserunt, se obtulerunt Domino holocaustum medullatum per contemptum omnium mundanorum. Ad omnia autem, quae in ipsa regula continentur, tam praecepta, quam consilia, quam cetera, ex voto professionis huiusmodi non aliter tenentur, quam eo modo, quo in regula ipsa traduntur, ut scilicet teneantur ad eorum observantiam, quae in eadem regula ipsis sub verbis obligatoriis indicuntur. Ceterorum vero observantiam, quae sub verbis monitoriis, exhortatoriis, informatoriis, et instructoriis, seu quibuscunque aliis continentur, eatenus magis condecet de bono et aequo eos prosequi, quo imitatores tanti patris effecti Christi semitas elegerunt 54. Porro, quum ipsa fratres prient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem, sitque declaratum per eundem praedecessorem nostrum Gregorium IX. et nonnullos alios, hoc servare debere tam in speciali quam etiam in communi, quam sic arctam abdicationem venenosis obtrectationibus aliquorum insensata damnaverit astutia: ne fratrum eorundem perfectionis claritas in talium imperitis sermonibus laceretur, dicimus, quod abdicatio proprietatis huiusmodi omnium rerum non tam in speciali, quam etiam in communi propter Deum meritoria est et sancta, quam et Christus, viam perfectionis ostendens, verbo docuit et exemplo firmavit, quamque primi fundatores militantis ecclesiae, prout ab ipso fonte hauserant, volentes perfecte vivere, per doctrinae ac vitae exempla in eos derivarunt. Nec his quisquam putet obsistere, quod interdum dicitur, Christum loculos habuisse. Nam sic Iesus Christus, cuius perfecta sunt opera, in suis actibus viam perfectionis exercuit, quod, interdum infirmorum imperfectionibus condescendens, et viam perfectionis extolleret, et imperfectorum infirmas semitas non damnaret, sic infirmorum personam Christus suscepit in loculis, sic et in nonnullis aliis infirma humanae carnis assumens, (prout evangelica testatur historia,) non tantum carne, sed et mente condescendit infirmis. Sic enim humanam naturam assumpsit, quod in suis operibus perfectus exsistens, in nostris factus humilis, in propriis permansit excelsus. Sic et summae caritatis dignatione ad actus quosdam nostrae imperfectioni conformes inducitur, quod a summae perfectionis rectitudine non curvatur. Egit namque Christus et docuit opera perfectionis, egit etiam infirma, sicut interdum et in fuga patet et loculis: sed utrumque perfecte perfectus exsistens, ut perfectis et imperfectis se viam salutis ostenderet, qui utrosque salvare venerat, qui tandem mori voluit pro utrisque. Nec quicquam ex his insurgat erroneum 65, quod taliter propter Deum proprietatem omnium abdicantes, tanquam homicidae sui vel tentatores Dei, vivendi discrimini se committant. Sic enim se ipsos committant divinae providentiae in vivendo, ut viam non contemnant provisionis humanae: quin vel de iis 68, quae offeruntur liberaliter, vel de iis, quae mendicantur humiliter, vel de iis, quae conquiruntur per laboricium, sustententur; qui triplex vivendi modus in regula providetur expresse. Profecto, si iuxta promissum Salvatoris nunquam deficiet fides ecclesiae: per consequens nec opera misericordiae subtrahentur, ex quo Christi pauperibus omnis ratio diffidentiae cuiuslibet videtur esse sublata. Et quidem, ubi, (quod non est aliquatenus praesumendum,) haec cuncta deficerent, sicut nec ceteris, sic nec ipsis fratribus iure poli in extremae necessitatis articulo ad providendum sustentationi naturae via, omnibus extrema necessitate detentis concessa, praecluditur, quum ab omni lege extrema necessitas sit exempta 69, nec talem abdicationem proprietatis omnimoda renunciationem usus rerum cuiquam videatur inducere. Nam quum in rebus temporalibus sit considerare praecipuum proprietatem, possessionem, usumfructum, ius utendi, et simplicem facti usum, et ultimo tanquam necessario egeat, licet primis carere possit vita mortalium: nulla prorsus potest esse professio, quae a se usum necessariae sustentationis excludat. Verum condecens fuit ei professioni, quae sponte devovit Christum pauperem in tanta paupertate sectari, omnium abdicare dominium, et rerum sibi concessarum necessario usu fore contentam. Nec per hoc, quod proprietatem usus et rei cuiusque dominium a se abdicasse videtur, simplici usui omnis rei renunciasse convincitur, qui, inquam, usus non iuris, sed facti tantummodo nomen habens, quod facti est tantum, in utendo praebet utentibus nihil iuris, quin immo necessariarum rerum tam ad vitae sustentationem quam ad officiorum sui status exsecutionem, (excepto, quod de pecunia infra subiungitur,) moderatus usus, sed secundum eorum regulam et veritatem omnimodam concessus est fratribus, quibus rebus fratres licite uti possent, durante concedentis licentia, et iuxta id, quod in praesenti serie continetur. Nec his obviare dignoscitur, quod quod civilis providentia in humanis rebus humane constituit, videlicet non posse usum vel usumfructum a dominio perpetuo separari, quod 79, ne dominium dominis semper abscedente usu redderetur inutile, temporalem utilitatem tantum in constituendo prospiciens ista decrevit. Retentio namque dominii talium rerum, cum concessione usus facta pauperibus, non est infructuosa domino, quum sit meritoria ad aeterna et professioni pauperum opportuna; quae tanto sibi censetur utilior, quanto commutat temporalia pro aeternis. Profecto non fuit confessoris Christi regulam instituentis intentio, quin immo contrarium in ipsa conscripsit, contrarium vivendo servavit, quum et ipse temporalibus ad necessitatem usus fuerit, et in pluribus locis in regula usum talem licere fratribus manifestet. Dicit namque in regula, quod clerici faciant divinum officium, ex quo habere poterunt breviaria, ex hoc patenter insinuans, quod fratres sui habituri essent usum breviarii et librorum, qui sunt ad divinum officium opportuni. In alio quoque capitulo dicitur, quod ministri et custodes pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis per amicos spiritales sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut eorum necessitati viderint expedire. Alibi etiam exhortans fratres per congruum laboris exercitium ad otium evitandum, dicit, quod de mercede laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant. In alio quoque capitulo continetur, quod fratres vadant pro eleemosynis confidenter. Habetur etiam in eadem regula, quod in praedicatione, quum fratres faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia ad utilitatem et aedificationem populi, annunciando eis vitia et virtutes, poenam et gloriam 85. Sed constans est, quod haec praesupponunt scientiam, scientia requirit studium, exercitium vero studii convenienter haberi non potest sine usu librorum. Ex quibus omnibus satis claret, ex regula ad victum, vestitum, divinum cultum et sapientiale studium necessarium rerum usum fratribus esse concessum. Patet itaque sane intelligentibus ex praedictis, regulam quoad abdicationem huiusmodi non solum observabilem, possibilem et licitam, sed meritoriam et perfectam, et eo magis meritoriam, quo per ipsam professores ipsius magis a temporalibus propter Deum, sicut praedicitur, elongantur. Ad haec quum fratres ipsi nihil sibi in speciali acquirere, vel eorum ordini possint etiam in communi, et quum aliquid propter Deum ipsis offertur, conceditur vel donatur, ea, si secus non exprimat, offerentis, concedentis vel donantis verisimiliter credatur intentio, ut rem huiusmodi oblatam, concessam vel donatam perfecte concedat, donec auferat, a se abdicet, ac in alios transferre cupiat propter Deum, nec sit persona, in quam loco Dei congruentius huiusmodi rei dominium tranferat, quam sedes praefata vel persona Romani Pontificis Christi vicarii, qui pater est omnium et fratrum Minorum nihilominus specialis: ne talium rerum sub incerto videatur esse dominium, quum patri filius suo modo, servus domino, et monachus monasterio res sibi oblatas, concessas vel donatas acquirant: omnium utensilium et librorum, ac eorum mobilium praesentium et futurorum, quae et quorum usumfructum scilicet ordinibus vel fratribus ipsis licet habere, proprietatem et dominium, quod et felicis recordationis Innocentius Papa IV. praedecessor noster fecisse dignoscitur, in nos et Romanam ecclesiam plene et libere pertinere hac praesenti constitutione in perpetuum valitura sancimus. Praeterea loca, empta de eleemosynis diversis, et oblata seu concessa fratribus sub quacunque forma verborum, (licet fratres sibi cavere debeant, quod huiusmodi verbis statui suo incompetentibus non utantur,) a diversis seu pro indiviso possidentibus, seu certas partes in ipsis locis habentibus, in quibus ipsi possidentes pro indiviso, seu certas partes habentes nihil sibi in oblatione seu concessione huiusmodi reservarint, similiter et in ius et dominium ac proprietatem nostram et ecclesiae praedictae eadem auctoritate suscipimus. Loca vero seu domos, pro habitatione fratrum a singulari persona vel collegio, vel ipsis fratribus ex integro concedenda seu etiam offerenda, si talia de voluntate conferentis fratres inhabitare contigerit, perseverant tantum voluntate concedentis inhabitent, ac illa libere, praeter ecclesiam et oratoria ad ecclesiam destinata, et coemeterium, quae tam ad praesentia quam ad futura in ius et proprietatem nostram et praedictae Romanae ecclesiae simili modo et auctoritate recipimus, mutata concedentis voluntate ac ipsis fratribus patefacta dimittant. In quorum locorum dominio seu proprietate nihil nobis vel praefatae Romanae ecclesiae retinemus omnino: nisi ea specialiter de nostro seu ipsius Romanae ecclesiae recipiantur assensu. Et si in eisdem locis reservaverit dominium sibi in concedendo concedens: praeter inhabitationem fratrum speciale dominium in ius ecclesiae saepe dictae non transeat, sed potius plene liberum maneat concedenti. Insuper nec utensilia, nec alia praeter eorum 100 usum ad necessitatem et officiorum sui status exsecutionem 101, (non enim omnium rerum usum habere debent, ut dictum est,) ad ullam superfluitatem 102, divitias seu copiam, quae deroget paupertati, vel ad 103 thesaurizationem, vel eo animo, ut ea distrahant sive vendant, recipiant, nec sub colore providentiae in futurum, nec alia occasione: quin immo in omnibus appareat in eis quoad dominum omnimoda abdicatio et in usu necessitas. Hoc 104 autem secundum exigentiam personarum et locorum ministri et custodes simul et separatim in suis ad ministrationibus et custodiis cum discretione disponant, quum de talibus interdum personarum qualitas, temporum varietas, locorum conditio, et nonnullae aliae circumstantiae plus minusve ac aliter provideri requirant; ista tamen sic faciant, quod semper in eis et eorum actibus paupertas sancta reluceat, prout ipsis ex eorum regula invenitur indicta. Ceterum quum in eadem regula sit sub praecepti districtione prohibitum, ne fratres recipiant per se vel per alios denarios vel pecuniam ullo modo, idque fratres in perpetuum servare cupiant, et velut iniunctum necesse habeant adimplere, ne ipsorum puritas in huiusmodi observatione praecepti maculetur in aliquo 105, et ne fratrum conscientiae aliquibus aculeis stimulentur: articulum istum propter detrahentium morsus profundius, quam nostri praedecessores fecerint, assumentes, ac ipsum clarioribus determinationibus prosequentes, dicimus in primis, quod fratres ipsi a mutuis contrahendis abstineant, quum eis mutuum contrahere, ipsorum statu considerato, non liceat. Possint tamen ipsi pro 106 satisfactione facienda, pro eorum necessitatibus, quae pro tempore occurrerint, (cessantibus eleemosynis, de quibus satisfieri commode tunc non posset,) citra cuiuslibet obligationis vinculum dicere, quod per eleemosynas et alios amicos fratrum ad solutionem huiusmodi faciendam intendant 107 fideliter laborare. Quo casu procuretur a fratribus, quod ille, qui dabit eleemosynam, per se vel per alium, non nominandum ab ipsis, si fieri poterit, sed ab eo potius iuxta suum beneplacitum assumendum, huiusmodi satisfactionem faciat in totum vel in partem, prout sibi Dominus inspirabit. Si tamen ipse hoc nollet facere, vel non posset, vel quia 108 recessus eius immineat, aut quia, quibus hoc velit committere, notitiam non habet fidelium personarum, seu quacunque alia occasione vel causa: declaramus et dicimus, quod in nullo regulae puritas infringitur, aut quomodolibet ipsius observantia maculatur, si fratres ipsi alicuius vel aliquorum sibi curent dare notitiam, vel aliquos seu aliquem nominare aut etiam praesentare, cui vel quibus, si eleemosynam facienti placuit 109, committi possit exsecutio praedictorum, ac ipsius habeatur assensus super subrogationibus infra scriptis, ita tamen, quod penes ipsum dantem dominio, proprietate, ac possessione ipsius pecuniae, cum libera potestate pot revo revocandi sibi pecuniam ipsam semper usque ad conversionem ipsius in deputatam, plene, libere ac integre remanentibus, in ipsa pecunia nihil omnino fratres iuris habeant, nec administrationem seu dispensationem, nec contra personam nominatam vel non nominatam ab eis, cuiuscunque conditionis exsistat, in iudicio vel extra actionem, persecutionem 110 aut aliquod aliud ius intentent 111, qualitercunque persona praedicta in commissione huiusmodi 112 se habeat. Liceat tamen fratribus suas necessitates insinuare, ac specificare vel exponere personae praedictae, ac eam rogare, quod solvat. Possint etiam personam eandem exhortari ac inducere, quod fideliter in re commissa se habeat, et animae suae saluti in commissa sibi exsecutione provideat, ita tamen 113 quod ab omni eiusdem pecuniae administratione, seu dispensatione, et contra praedictam personam actione seu 114 persecutione, (ut praedictum est,) fratres abstineant omni modo. Si vero personam huiusmodi nominatam vel non nominatam a fratribus, (quo minus per se possit exsequi quod praedicitur,) contigerit per absentiam, infirmitatem, voluntatem seu locorum distantiam, ad quae ipse nollet accedere, in quibus esset solutio 115 seu satisfactio facienda, vel per occasionem aliam impediri: liceat fratribus cum conscientiae puritate quandam 116 aliam personam subrogandam ad praemissa in nominando et aliis, (si ad primum dantem non possint vel nolint 117 habere recursum,) cum ista persona facere, sicut supra proxime declaravimus 118 eis licere cum prima 119. Duarum enim personarum ministerium per viam subrogationis, (ut dictum est,) communius et generalius videtur posse in praedictorum exsecutione sufficere, quum praedicta satisfactio praesumatur posse celeriter expediri. Si tamen 120, (ut interdum dictum est,) propter locorum distantiam, in quibus esset satisfactio facienda, et conditiones seu circumstantias alias casus emergeret, in quo videretur plurium personarum subrogandarum ministerium opportunum: liceat ipsis fratribus in hoc casu iuxta negotii qualitatem, (servato modo praedicto,) plures personas assumere, nominare seu praesentare ad istud ministerium exsequendum. Et quia oportet et expedit fratrum necessitatibus, non solum illis 121, pro quibus iam esset solutio seu satisfactio facienda, (ut superius 122 proxime dictum est,) sed etiam 123 imminentibus, sive tales necessitates ingruentes immineant, quae brevi tempore expediri valeant, sive tales, (licet pauca comparative,) quarum provisio ex 124 sui conditione necessario tractum temporis habet 125, ut in libris scribendis, ecclesiis seu aedificiis ad usum habitationis ipsorum 126 construendis, libris et pannis in locis remotis emendis, et aliis similibus, si quae occurrerint, cum moderamine supra dicto salubriter provideri: sic127 in istis necessitatibus clare distinguimus, sic in eis fratres posse tute et salva 128 conscientia procedere declaramus, videlicet ut 129 ingruenti vel imminenti necessitate, quae 130 brevi tempore, vel quae interdum ex aliquibus circumstantiis non sic brevi, (ut supra in proximo casu dictum est,) valeat expediri, tam quoad dantem eleemosynam, quam quoad nominatum vel substitutum in omnibus et per omnia, (sicut in articulo solutionis pro necessitatibus praeteritis faciendae supra proxime declaravimus,) 131 procedatur. In ea vero necessitate, quantumcunque praesentialiter ingruenti, quae tamen ex 132 qualitate sui, (ut praedicitur,) tractum temporis habet annexum, quia in eo casu verisimile est, quod tum 133 ratione distantia loc locorum, quae 134 expeditio necessitatis ipsius ex sui conditione requireret, tum135 etiam circumstantiarum ipsius necessitatis ratione pensata frequenter casus acciderent, in quibus ad expeditionem necessitatis huiusmodi oporteret, quod per diversas manus et personas transiret pecunia necessitati huiusmodi deputata, quarum omnium personarum impossibile quasi esset, dominum principalem pro ipsa necessitate pecuniam deputantem, seu etiam substitutum ab eo, et tertium etiam ab ipso substituto, (si casus talis accideret,) postea subrogatum, habere notitiam: declaramus et dicimus, quod in hoc articulo, praeter dictos duos modos in necessitatibus praeteritis et ingruentibus, quae possint brevi tempore, vel interdum non brevi, (ut supra exprimitur,) expediri, (ut praediximus,) observandos, ad observandam 136 ipsius regulae ac professorum eius omnimodam puritatem. Quodsi praesto sit eleemosynae huiusmodi elargitor, vel eius nuncius, qui possit hoc facere et 137 velit: expresse illi praedicatur 138 a fratribus, quod sibi placeat, ut, (dominio talis pecuniae cum libera potestate revocandi sibi pecuniam ipsam penes ipsum semper usque ad conversionem ipsius in rem deputatam libere remanente, ut in aliis duobus casibus superius dictum est,) per quorumcunque manus pecunia seu eleemosyna ipsa tractetur, sive personas ab eo 139 vel a fratribus nominatas, totum suo consensu, voluntate ac auctoritate procedat: quo assensum suum praebente praedictis 140, secure fratres re empta vel acquisita de illa pecunia per quemcunque iuxta modum adnotatum superius uti possint. Ad maiorem autem praedictorum omnium claritatem hac in perpetuum valitura provisionis serie declaramus, quod fratres, (praefatis modis, ut praedicitur, circa pecuniam in supportandis eorum praeteritis et ingruentibus necessitatibus observatis,) non intelligantur nec dici possint 141 per se vel per interpositam personam pecuniam recipere contra regulam vel professionis sui ordinis puritatem, quum manifeste pateat ex praemissis 142, ipsos fratres non solum a receptione, proprietate, dominio sive usu ipsius pecuniae, verum etiam a contrectatione qualibet ipsius, et ab ea pecunia 143 penitus alienos. In eo vero casu, quando, (antequam ipsa pecunia 144 in licitum rei habendae vel utendae commercium sit conversa,) concedentem pecuniam mori contigerit, si concedens in concedendo dixerit vel expresserit, quod persona deputata pecuniam ipsam in necessarium usum fratrum expenderet, quicquid de ipso concedente vivendo vel moriendo contingeret, sive concedens huiusmodi heredem reliquerit sive non, possint fratres ad personam deputatam, ((non n obstante concedentis morte vel heredis contradictione,) pro ipsa 145 pecunia expendenda recurrere, sicut poterant ad ipsum dominum concedentem. Quia vero puritatem ipsius ordinis intima cordis affectione zelamus, quum in praedictis casibus ad determinatam necessitatem, (ut praedicitur,) per aliquem pecuniam concedi contigerit: concedens pecuniam rogari possit a fratribus, quod, si quid de pecunia ipsa, (habita necessitate determinat) supererit, consentiat ipse concedens, quod residuum praefatae pecuniae in res alias pro aliis ipsorum fratrum praedictis necessitatibus convertatur; quo non consentiente praedictis, ipsum residuum, si quod fuerit, restituatur eidem. Caveant tamen fratres, quod sollicite se coaptent, ut non plus scienter concedi consentiant, quam verisimiliter aestimari possit, rem necessariam, pro qua pecunia ipsa conceditur, valituram. Et quia 146 praedictorum seriosa expositione a dante vel recipiente 147 de facili possit 148 errari, ut clarius utilitati dantium, puritati ordinis, simplicitati aliquorum simplicium, saluti animarum hinc inde securius consulatur: intellectum illum, qui satis in hoc casu a sane intelligente percipitur, praesentis ac in aeternum valiturae constitutionis serie lucidamus 149, volentes illum ad communem deduci notitiam, videlicet quod semper, quando pecunia fratribus ipsis mittitur vel offertur, (nisi expresse per mittentem vel offerentem aliud exprimatur,) praedictis modis prorsus obligata 150 intelligatur et missa. Non enim verisimile est, aliquem eleemosynae suae sine expressione modum illum 151 praefigere, per quem et donans merito, vel illi, quorum necessitatibus intendit per donum huiusmodi provideri 152, vel effectu doni vel suae conscientiae puritate fraudentur. Ad haec, quia fratribus ipsis interdum in ultimis voluntatibus sub diversis modis nonnulla legantur, nec expresse, quid de his agendum sit, in regula vel praedecessorum nostrorum declarationibus continetur: ne in ipsis dubitari contingat in posterum, providendo legantibus et fratrum conscientiis praecavendo declaramus, ordinamus et dicimus, quod, si testator modum, secundum quem fratribus, (eorum conditione inspecta,) recipere non liceret, exprimat in legando, ut si legaret fratribus vineam vel agrum ad excolendum, domum ad locandum, vel similia verba in similibus proferret, aut modos similes in relinquendo servaret, a tali legato et eius receptione per omnem modum fratres abstineant. Si vero modum licitum fratribus in legando testator expresserit, ut, si diceret: „lego pecuniam pro fratrum necessitatibus expendendam, vel domum, agrum, vineam et similia ad hoc, quod per certam personam vel personas idoneas distrahantur, et pecunia, de rebus ipsis accepta, in aedificia vel alia fratrum necessaria convertatur 153, " aut in legando similibus modis vel verbis utatur: in hoc casu illud in omnibus et per omnia, (consideratis eorum necessitatibus et moderaminibus supra dictis,) quantum ad fratres servari decernimus, quod per nos est superius in concessis pecuniariis eleemosynis declaratum. Ad quae legata solvenda tam heredes testatorum quam exsecutores se liberales exhibeant 154, et etiam praelati et saeculares, quibus de iure vel 155 consuetudine provisio ista competeret, quum expedierit, se ex officio suo promptos exhibeant ad pias voluntates deficientium adimplendas. Nam et nos etiam per modos licitos et fratrum regulae congruos intendimus providere, quod 156 heredum cupiditas legitimis ictibus feriatur, ne 157 pia defunctorum destituatur intentio, ac ipsi fratres pauperes opportunis auxiliis non fraudentur. Si vero fratribus ipsis generaliter aliquid absque modi expressione legetur: in hoc legato, sic indeterminate relicto, in omnibus et per omnia intelligi ac servari volumus et in perpetuum praesenti constitutione iubemus, quod supra in pecunia seu eleemosyna, fratribus indeterminate oblata vel missa voluimus ac expressimus observari, videlicet, ut sub modo licito fratribus intelligatur esse relictum, ita, quod nec legans merito, nec fratres ipsi effectu relicti fraudentur. Quia 158 vero libros et alia mobilia, quibus tam ordo quam fratres utuntur, quorum 159 dominium, (quum non sint dominii aliorum,) ad praefatam ecclesiam specialiter spectare dignoscitur 160, interdum contingit seu expedit vendi vel etiam commutari: fratrum utilitatibus et 161 eorum conDE VERBORUM SIGNIFICATIONE. C. 3. scientiis providere volentes, eadem auctoritate concedimus, ut commutatio talium rerum, et ad eas res, quarum usum fratribus licet habere, de generalium 162 et provincialium ministrorum in suis administrationibus coniunctim vel divisim auctoritate procedat, quibus etiam de dispositione usus talium rerum concedimus ordinare. Si vero res huiusmodi aestimato pretio vendi contingat, quum fratribus ipsis per se vel per alium recipere pecuniam, regula prohibente non liceat: ordinamus et volumus, quod talis pecunia seu pretium recipiatur et expendatur in rem licitam, cuius usum fratribus licet habere, per procuratorem, a praefata sede vel a cardinali gubernationem per ipsam sedem gerenti eiusdem ordinis deputandum, iuxta modum in superioril erioribus necessitatibus praeteritis et ingruentibus ordinatum. De vilibus autem mobilibus vel parum valentibus liceat ex praesenti nostra concessione fratribus (pietatis seu devotionis intuitu, vel pro 163 alia honesta et rationabili causa,) obtenta super hoc prius superiorum suorum licentia, iuxta quod inter fratres in generali vel in 164 provincialibus capitulis tam de ipsis rebus vilibus seu parum valentibus et earum valore, quam praefata licentia, scilicet, a quibus et qualiter sit habenda, exstiterit ordinatum, intra et extra ordinem aliis elargiri. Licet autem contineatur in regula, quod fratres habeant unam tunicam cum caputio, et aliam sine caputio, et videri possit illa fuisse instituentis intentio, quod necessitate cessante pluribus non utantur: declaramus, quod possint fratres de licentia ministrorum et custodum coniunctim et divisim in administrationibus sibi commissis, quum eis videbitur, (pensatis necessitatibus et aliis circumstantiis, quae secundum Deum et regulam attendenda videntur,) uti pluribus, nec per hoc videantur a regula deviare, quum etiam in ipsa dicatur expresse, quod ministri et custodes de infirmorum necessitatibus et fratribus iuduendis sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones. Et quamquam praedicta regula contineat, quod de fratribus induendis et necessitatibus infirmorum ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant, et dictio illa:,, tantum " adeo 165 ministros et custodes in hac cura perstringere videatur 166, quod ab ea ceteros prima facie excludat 167: quia tamen sollicite considerare nos convenit et tempus regulae institutae, quo fratres isti 168 ad comparationem praesentem numero pauci erant, et forsan ministri et 169 custodes videbantur tunc ad ista procuranda posse sufficere, ac nihilominus multiplicationes fratrum et moderni temporis qualitatem, nec sit verisimile, beatum Franciscum institutorem regulae vel ipsis ministris et custodibus impossibilitatis iugum voluisse praefigere, vel ex ipsius impossibilitatis consequenti fratres ipsos suis necessitatibus velle carere: concedimus, quod ipsi ministri et custodes possint per alios huiusmodi 170 curae sollicitudinem exercere. Debent etiam et alii fratres curam huiusmodi 171, quae praefatis ministris et custodibus praecipue incumbit ex hac172 regula, quum sibi ab illis commissa fuerit, gerere diligenter. Continetur quoque in regula, quod fratres, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote, ita, quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant. Quia vero ex verbo isto fratres ipsos 173 de otiositate vitae et de regulae transgressione improbe notare interdum hactenus aliqui sunt conati: nos, morsus huiusmodi nefarios reprimentes, declaramus, quod, consideratis verbis praedictis et forma seu modo loquendi, sub quibus fratres ad huiusmodi exercitium inducuntur, non videtur ea fuisse intentio, quod vacantes studio vel divinis officiis et ministeriis exsequendis manuali labori seu operationi subiiceret, vel ad hoc illos arctaret, quum exemplo Christi et multorum sanctorum Patrum labor iste spiritualis tanto illi praeponderet, quanto quae sunt animae corporalibus praeferuntur. Ad alios vero, qui se in praedictis spiritualibus operibus non exercent, nisi tales aliorum fratrum licitis servitiis occupentur, (ne otiose vivant,) verba praedicta declaramus extendi, nisi et tales tam excellentis et notabilis contemplationis et orationis exsisterent, quod merito propter hoc non essent a tanto bono 174 pro huiusmodi exercitio subtrahendi. Fratres enim quicunque 175 studio vel divinis ministeriis non vacantes, sed aliorum fratrum studio vel aliis divinis officiis et ministeriis vacantium servitiis inhaerentes tantum 176, pro servitiis eisdem cum ipsis, quibus serviunt, sustentari merentur; quod adstruitur illa aequa lege 177 177,, qua strenuus pugnator ille David 178 iuste decrevit vit,, videlicet videlicet q quod descendentium ad praelium et remanentium ad sarcinas portio aequaretur. Verum quia expresse continetur in regula, quod fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, quum ab eo illis fuerit contradictum: nos, in hoc et deferentes regulae, et nihilominus auctoritatem apostolicae plenitudinis conservantes, dicimus, quod praedictum verbum ad literam, sicut regula ipsa protulit, observetur, nisi per sedem apostolicam circa hoc pro utilitate populi Christiani sit concessum vel ordinatum aliud, vel in posterum concedatur seu etiam ordinetur. Et quia in eodem capitulo regulae immediate subiungitur, quod nullus fratrum populo penitus 179 audeat praedicare, nisi a ministro generali fuerit examinatus et etiam approbatus, ac180 ab eo praedicationis officium sibi sit 181 concessum: nos, et statum praeteritum ipsius ordinis in paucitate sui, et modernum in ampliato fratrum numero, ac utilitatem animarum, (ut condecet,) advertentes, concedimus, nedum generalem 182 examinare et approbare fratres praedicaturos in populis, ac illis concedere licentiam praedicandi, quatenus personae idoneitatem et praedicationis officium licentia ipsa respiceret, prout in regula continetur, verum etiam provinciales ministri hoc possint in capitulis provincialibus cum definitoribus, quod etiam hodie observari dicitur et in fratrum privilegiis contineri; quam quidem licentiam praefati ministri revocare et 183 suspendere valeant et arctare, sicut et quando id eis videbitur expedire. Sed quoniam in desideriis nostris hoc geritur, ut ad Dei gloriam salus proficiat animarum, ac dicto 184 ordini, per quem iugiter ad amorem divinum affectio Christianae religionis accenditur, meritum 185 et numerus augeatur: concedimus et praesenti statuto firmamus, licere non solum generali, sed etiam provincialibus ministris personas fugientes a saeculo in fratres recipere, quae ministrorum provincialium licentia per ipsum generalem, (sicut expedire viderit,) possit arctari. Vicarii vero provincialium ministrorum ex officio vicariae licentiam hanc sibi noverint interdictam, nisi per ministros eosdem, (quibus hoc posse committere vicariis et aliis licere decernimus,) hoc ipsis vicariis specialiter committatur. Caveant tamen ipsi provinciales, quod hoc non indiscrete, non passim, sed sic considerate committant, ut 186 illos, quibus hoc committi contigerit, fidelibus consiliis fulciant, quo 157 omnia discrete procedant. Nec indifferenter omnes admittantur ad ordinem, sed illi tantum, qui, suffragantibus eis literatura, idoneitate vel aliis circumstantiis, possint utiles esse ordini, sibique per vitae meritum, ac 158 aliis proficere per exemplum. Insuper dubitantibus fratribus praedicti ordinis, an pro eo, quod in regula dicitur, ut, decedente generali ministro, a provincialibus ministris et custodibus in capitulo pentecostes fiat electio successoris, omnium custodum multitudinem oporteat ad generale capitulum convenire, aut 189, (ut omnia cum maiori tranquillitate tractentur,) sufficere possit, ut aliqui de singulis provinciis, qui vocem habeant aliorum, intersint, taliter respondemus, ut scilicet singularum provinciarum nciarum custodes unum ex se constituant, quem cum suo provinciali ministro pro se ipsis ad capitulum dirigant, voces aut 190 vices suas committentes eidem. Quod etiam constituerint per se ipsos, statutum huiusmodi duximus approbandum, quod idem praedecessor noster 191 Gregorius IX. in casu huiusmodi dicitur respondisse. Denique, quia continetur in regula supra dicta, quod fratres non ingrediantur monasteria monacharum, praeter illos, quibus a sede praedicta 192 concessa fuerit licentia specialis: quamquam hoc de monasteriis pauperum monialium inclusarum fratres attentius intelligendum esse crediderint, quum eorum sedes praefata curam habeat specialem, et intellectus huiusmodi per constitutionem nem quandam tempore regulae datae, vivente adhuc B. Francisco, per provinciales ministros fuisse credatur in generali capitulo declaratus: iidem fratres certificari nihilominus postulaverunt 193, an hoc de omnibus generaliter, quum regula nullum excipiat, an de illis solum 194 monasteriis monialium praedictarum debeat intelligi. Nos utique generaliter id esse prohibitum de quarumlibet coenobiis monialium respondemus, et nomine monasterii voluimus 195 claustrum, domos et officinas interiores intelligi, pro eo, quod ad alia loca, ubi homines saeculares conveniunt, possunt fratres illi 196 causa praedicationis vel eleemosynae petenda accedere, iis 197,, quibus id a superioribus suis pro sua fuerit maturitate vel idoneitate concessum, exceptis 198, seu pro praedictarum monasteriis inclusarum, ad quae nulli datur accedendi facultas sine sedis eiusdem licentia speciali, quod etiam ipsum 199 idem praedecessor noster 200 Gregorius IX. in eo casu dicitur respondisse. Ceterum sanctae memoriae confessor Christi Franciscus mandasse 201 dicitur circa ultimum vitae suae, (cuius mandatum ipsius dicitur testamentum,) quod verba ipsius regulae non glossentur, et, (ut verbis utamur eisdem 202,) quod sic vel sic intelligi debeat 203, non dicatur, adiiciens quod fratres nullo modo literas aliquas ab apostolica sede petant, et alia 204 quaedam interserens, quae non possent sine multa difficultate servari, propter quod fratres haesitantes, an tenerentur ad observantiam testamenti praedicti, dubitationem huiusmodi per eundem praedecessorem nostrum 205 Gregorium IX. petierunt de ipsorum conscientiis amoveri, qui, (sicut asseritur,) attendens periculum animarum, et difficultates, quas propter hoc possent incurrere, dubietatem de ipsorum conscientiis 206 amovendo, dixit, fratres ipsos ad ipsius mandati observantiam non teneri, quod sine consensu fratrum, et maxime ministrorum, quos universos tangebat, obligare nequivit, nec successorem suum quomodolibet obligavit, quum non habeat imperium par in parem. Nos autem circa praesentem articulum nihil duximus innovandum. Ad hoc 207 a nonnullis praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus circa declarationem ipsius regulae et ipsam regulam208 contingentia diversas literas intelleximus emanasse. Sed nec per hoc mordacium praedictorum contra regulam ipsam et fratres quievit insultus, nec per ipsas literas statui fratrum providere 209 in multis, in quibus de novo vel aliter necessario providendum esse multorum postea casuum contingentium experientia indicavit. Nos itaque, ne literarum huiusmodi et praesentis constitutionis diversitas vel intellectus adversitas in praedictorum observatione fratrum animos perturbaret, et ut plenius, clarius et certius eorum statui et observantiae praedictae regulae consulatur in omnibus et singulis illis articulis, quos constitutio ipsa continet, quamquam ipsi vel eorum aliqui contineantur in aliis literis apostolicis supra dictis: hanc nostram constitutionem, declarationem seu ordinationem tantum a fratribus ipsis praecise ac inviolabiliter decernimus perpetuis temporibus observandam. Quum igitur ex praedictis et aliis, per nos cum multa maturitate discussis, regula ipsa licita, sancta, perfecta et observabilis, nec ulli patens discrimini evidenter appareat: illa 210 et omnia supra scripta per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata etiam et suppleta, de apostolicae potestatis plenitudine approbamus, confirmamus et volumus exsistere perpetuae firmitatis, in virtute obedientiae districte praecipientes, quod haec constitutio sicut ceterae constitutiones vel decretales epistolae legatur in scholis. Et quia sub colore liciti nonnulli contra fratres ipsos et regulam in legendo, exponendo atque glossando possent dirum 211 virus suae iniquitatis effundere, ac ipsius 212 constitutionis intellectum ipsum in 213 diversas et adversas sententias producentes suis adinventionibus depravare, et opinionum diversitas ac distortio 214 intellectus multorum pios animos posset involvere, et a religionis ingressu multorum corda subtrahere: talium detrahentium vitanda perversitas cogit nos viam ipsis ad praedicta praecludere, et certum procedendi modum hanc constitutionem legentibus praefinire. Itaque sub poena excommunicationis et privationis officii ac beneficii districte praecipimus, ut praesens constitutio, quum ipsam legi contigerit, sicut prolata est, sic fideliter exponatur ad literam, concordantiae, contrarietates seu diversae vel215 adversae opiniones a lectoribus seu expositoribus nullatenus inducantur. Super ipsa constitutione glossa non fiant, nisi forsan, per quas verbum vel verbi sensus, seu constructio, vel ipsa constructio quasi grammaticaliter ad literam vel intelligibilius exponatur. Nec intellectus ipsius per legentem depravetur in aliquo, seu distorqueatur ad aliud, quam litera ipsa sonat. Et ne secundum 216 praedicta contra detractores huiusmodi oporteat ulterius laborare: universis ac singulis cuiuscunque praeeminentiae, conditionis aut status, districte praecipimus, ne contra praedictam regulam et statum fratrum praedictorum, seu contra praemissa per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta 217, declarata, suppleta, approbata, et etiam confirmata, dogmatizent, scribant, determinent, praedicent, seu prave loquantur publice vel occulte. Sed si quid penes aliquem in his ambiguitatis emerserit, ad 218 culmen praedictae sedis apostolicae deducatur, ut ex auctoritate apostolica sua in hoc manifestetur intentio, cui soli concessum est in his statuta concedere 219 et edita 220 declarare. Glossantes vero in scriptis constitutionem ipsam aliter, quam eo modo, quem 221 diximus, doctores vero 222 insuper et lectores, dum docent in publico pul, ex certa scientia et deliberate intellectum constitutionis huiusmodi depravantes, facientes quoque commentum, scripturas seu libellos, ac 223 ex certa scientia et deliberate determinantes in scholis, seu praedicantes contra praedicta, vel aliqua seu aliquod praedictorum, (non obstantibus aliquibus privilegiis, vel indulgentiis aut literis apostolicis, quibuscunque dignitatibus, personis, ordinibus, aut locis religiosis vel saecularibus generaliter vel singulariter sub quacunque forma vel expressione verborum concessis, quae nolumus aliquibus in praemissis quomodolibet suffragari,) excommunicationis sententiae, quam nunc in ipsos proferimus, se noverint subiacere, a qua per neminem nisi per Romanum Pontificem possint absolvi. Însuper tam istos, contra quos per nos excommunicationis est prolata sententia, quam alios, (si qui fuerint,) contra praemissa vel eorum aliquod venientes, ad 224 sedis memoratae volumus deduci notitiam, ut, quos provisus modus aequitatis non arcet a vetitis, compescat rigor apostolicae ultionis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis, ordinationis, concessionis, dispositionis, approbationis, confirmationis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Siriani 225 XVIII. Kalend. Septembris, Pontificatus nostri anno secundo.

VI 5.12.4 · Bonifacius VIII.

Exemptis cellis alicuius monasterii, quid appellatio cellae significet, hic ostendit. Ioann. Andr.

Privilegium monasterio tuo concessum, ut monachi sive fratres in cellis ad monasterium ipsum spectantibus habitantes ab alio quam a Papa vel eius legato excommunicari aut suspendi, vel ipsae cellae interdicto supponi non possint, non fratres in in prioratibus, ecclesiis seu capellis eiusdem monasterii commorantes, aut ipsos prioratus, ecclesias vel capellas ab ordinariorum iurisdictione in aliquo, sed residentes tantum in cellis, et cellas ipsas, (hoc est loca secreta et solitaria, quae ab hominum separata convictu sunt ad contemplandum et Deo vacandum specialiter deputata,) defendat.

VI 5.12.5 · Idem.

Privilegiato aliquo, ut possit conferre beneficia clericorum suorum, quid appellatio clericorum suorum designet, ostendit. Ioann. Andr.

Sicut nobis significare curasti, tibi gratiose concessimus, ut beneficia clericorum tuorum cedentium vel decedentium possis conferre, quodque iidem clerici praebendarum suarum fructus percipiant, ac si in suis ecclesiis personaliter residerent. Verum quia dubitas, qui clericorum tuorum appellatione debeant contineri: brevi respondemus oraculo, quod illos in his et similibus casibus tuos volumus intelligi clericos, qui per te non quaesiti propterea, vel recepti, sine fraude et fictione qualibet vere tui clerici familiares exsistunt, et in tuis expensis continue domestici commensales, etiamsi quos ex illis aliquando pro tuis gerendis negotiis abesse contingat.