VI 5.11De sententia excommunicationis, suspensionis et interdicti.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
VI 5.11.1 · Innocentius IV. in concilio Lugdunensi.
Iudex, qui excommunicat, suspendit vel interdicit, in scriptis hoc faciat, et causam conscribat, et requisitus exemplum sententiae tradat infra mensem. Qui contra fecerit, per mensem ab ingressu ecclesiae et divinis est suspensus, et relaxabitur illa sententia per superiorem absque difficultate, et condemnabitur lator in expensis et alias poena condigna. Si sic suspensi celebrant, ut prius, sunt irregulares, nec absolvuntur ab alio quam a Papa. H. d. Ioann. Andr.
¶Quum medicinalis sit excommunicatio, non mortalis, disciplinans, non eradicans, dum tamen is, in quem lata fuerit, non contemnat: caute provideat iudex ecclesiasticus, ut in ea ferenda ostendat se prosequi quod corrigentis tis fuerit et medentis. Quisquis igitur excommunicat, excommunicationem in scriptis proferat, et causam excommunicationis b expresse conscribat, propter quam excommunicatio proferatur. Exemplum vero huiusmodi scripturae teneatur excommunicato tradere infra mensem, si fuerit requisitus; super qua requisitione fieri volumus publicum instrumentum vel literas testimoniales confici sigillo authentico consignatas. Si quis autem iudicum huiusmodi constitutionis temerarius exstiterit violator: per mensem unum ab ingressu ecclesiae et divinis officiis noverit se suspensum. Superior vero, ad quem recurritur, sententiam ipsam sine difficultate relaxans, latorem excommunicato ad expensas et omne interesse condemnet, et alias puniat animadversione condigna, ut poena docente discant iudices, quam grave sit excommunicationum sententias sine maturitate debita fulminare. Et haec eadem in suspensionis et interdicti sententiis volumus observari. Caveant autem ecclesiarum praelati et iudices universi, ne praedictam poenam suspensionis incurrant; quoniam, si contingerets eos sic suspensos divina officia exsequi sicut prius, irregularitatem non effugient iuxta canonicas sanctiones, super qua non nisi per summum Pontificem poterit dispensari.
VI 5.11.2 · Idem in eodemla.
Qui petit absolvi ad cautelam, docens, excommunicationis sententiam in se latam esse nullam, absolvetur cuiuscunque contradictione non obstante, nisi dicatur et probetur infra octo dies excommunicatus pro manifesta offensa. Qui probat, se excommunicatum post appellationem, probatione pendente in iudiciis evitabitur, extra iudicium vero non. H.d. Ioann. Andr.
¶Solet a nonnullis in dubium revocari, an, quum aliquis per superiorem absolvi postulat ad cautelam, dum in se latam excommunicationis sententiam asserit esse nullam, sine contradictionis obstaculo munus ei debeat absolutionis impendi, et an ante absolutionem huiusmodi is, qui se offert in iudicio probaturum, se post appellationem legitimam excommunicatione innodatum, vel intolerabilem errorem in sententia fuisse patenter expressum, sit in ceteris, excepto probationis illius articulo, evitandus? In prima igitur dubitatione sic statuimus observandum, ut petenti absolutio non negetur, quamvis in hoc excommunicator vel adversarius se opponat; nisi eum excommunicatum pro manifesta dicat offensa. In quo casu terminus octo dierum indulgebitur sic dicenti, ut, si probaverit quod opponit, non relaxetur sententia; nisi prius pri sufficiens praestetur emenda, vel competens cautio de parendo iuri, si offensa dubia proponatur. În secunda vero quaestione statuimus, ut is, qui ad probandum admittitur, pendente probationis articulo in ceteris, quae ut actor in iudiciis attentaverit, interim evitetur. Extra iudicium vero in officiis, postulationibus, et electionibus ac aliis legitimis actibus nihilominus admittatur.
VI 5.11.3 · Idem in eodem.
Excommunicatio, lata in participantes excommunicatis in locutione et similibus, canonica monitione non praemissa non tenet. Ioann. Andr.
¶Statuimus, ut nullus iudicum participantes cum excommunicatis ab eo in locutione et aliis, quibus ligatur participans excommunicatione minori, ante monitionem canonicam excommunicare maiori excommunicatione praesumat, salvis constitutionibus contra illos legitime promulgatis, qui in crimine praesumunt participare damnato. Quodsi ex locutione et aliis, quibus participans labitur in minorem, excommunicatus fortius indurescat: poterit iudex post monitionem canonicam huiusmodiparticipantes consimili damnare censura. Aliter autem in participantes excommunicatio prolata non teneat, et proferentes poenam legitimam poterunt formidare.
VI 5.11.4 · Idem in eodem.
Episcopi nullam interdicti vel suspensionis incurrunt sententiam, nisi in sententia sint expressi. H. d. Ioann. Andr.
¶Quia periculosum est episcopis et eorum superioribus propter exsecutionem pontificalis officii, quod frequenter incumbit, ut in aliquo casu interdicti vel suspensionis incurrant sententiam ipso facto, nos deliberatione provida duximus statuendum, ut episcopi et alii superiores praelati nullius constitutionis occasione, sententiae sive mandati, praedictam incurrant sententiam ullatenus ipso iure, nisi in ipsis de episcopis expressa mentio habeatur.
VI 5.11.5 · Idemla.
Huius decretalis quinque sunt dicta: primum, quod archiepiscopus sententias, latas a subditis suorum suffraganeorum, nisi hoc habeat de consuetudine, non relaxet. Secundum, quod generalis sententia archiepiscopi ligat tantum subditos. Tertium, quod pro praeteritis vel praesentibus culpis, monitione non praemissa, ab eis lata sententia est iniusta. Quartum, quod pro futuris culpis vel iam commissis, scilicet nisi satisfaciant, excommunicare non debent, nisi mora, culpa, vel offensa vel alia iusta causa subsit. Quintum, quod in universitatem vel collegium non feratur excommunicationis sententia, sed in illos, qui culpabiles exstiterunt. Ioann. Andr.
¶Romana ecclesia (Et infra:) Ceterum interdicti, suspensionis vel excommunicationis sententias, latas ab officialibus archidiaconorum, seu quibuslibet aliis iurisdictionem habentibus, suffraganeorum Remensis ecclesiae subditis, Remensis archiepiscopus et eius officiales omissis ipsis excommunicatoribus non relaxent, salva contraria super hoc consuetudine, si quam habent. Porro excommunicationum sententiae, a Remensi archiepiscopo suisque officialibus generaliter promulgatae, subiectos eiusdem iurisdictioni archiepiscopi tantum ligant. Sed nec in specie nec in genere pro culpis et offensis praeteritis vel praesentibus excommunicationum sententias absque competenti monitione praemissa promulgent, et, si contra praesumpserint, iniustas noverint esse illas. Caveant etiam, ne tales sententias excommunicationis sive specialiter sive generaliter in aliquos pro futuris culpis, videlicet si tale quid fecerint, vel etiam pro iam commissis sub hac forma: „si de illis infra tale tempus دو minime satisfecerint, " proferre praesumant, nisi mora in exhibenda satisfactione, vel culpa seu offensa praecesserit, quibus merito ad iniungendam satisfactionem huiusmodi et taliter prohibenda similia inducantur, aut alia rationabilis, quam in ipsis sententiis exprimant, causa subsit. In universitatem vel collegium proferri excommunicationis sententiam penitus prohibemus, volentes animarum periculum vitare, quod exinde sequi posset, quum nonnumquam contingeret innoxios huiusmodi sententia irretiri; sed in illos duntaxat de collegio vel universitate, quos culpabiles esse constiterit, promulgetur.
VI 5.11.6 · Idem in eodemla.
Praelatus contra potentiam temporalem etiam spirituali gladio, scilicet ecclesiastica censura, se tueri potest. H. d. Ioann. Andr.
¶Dilecto filio decano Aurelianensi (Et infra:) Praeterea quum omnes leges omniaque iura vim vi repellere, cunctisque sese defensare permittant: licuit utique ipsi decano, si praedictus ballivus eum bonis suis mundanis iniuriose spoliare, vel ea violenter occupare praesumpserit, ut superius est expressum, contra illius violentiam iniuriamque se tueri. Et quoniam adversus eius nimiam potentiam sufficiens temporalis defensio sibi forte non aderat: potuit se etiam spiritualiter, gladio videlicet utendo ecclesiastico, defensare, ac recurrere propter hoc ad arma spiritualia, quae sunt ecclesiae propria, et pro suo munime illis uti; praesertim quum dictus ballivus post latas in eum ab eodem decano ex aliis causis excommunicationis sententias, sicut idem decanus asseruit, ipsum tanquam exinde provocatus, sententiis ipsis contemptis, bonis spoliasset eisdem, et propter hoc postmodum ipse decanus sententiam tulerit interdicti, tanquam spirituali se mucrone defendens contra illius iniuriam et violentiam, sibi ab eodem occasione praedictarum sententiarum et in ipsarum contemptum illatam. Et quidem quum liceat cuilibet suo vicino vel proximo pro repellenda ipsius iniuria suum impertiri auxilium, immo, si potest et negligits, videatur iniuriantem fovere, ac esse particeps eius culpae: licuit profecto ipsi decano proprio sibimet subvenire subsidio, et suammet temporalem iniuriam sua propria spirituali defensione tueri, sicque utrumque quodammodo gladium, et temporalem et ecclesiasticum, alterum videlicet altero adiuvare, maxime quia hi duo gladii consueverunt exigente necessitate sibi ad invicem suffragari, et in iuvamen alterius subventione mutua frequentius exerceri.
VI 5.11.7 · Idem.
Excommunicatos a subditis suffraganeorum archiepiscopi non possunt absolvere, sed excommunicatos a suffraganeis vel officialibus bene, si ad eos appellatum fuerit. H. d. Ioann. Andr. - § 1. Archiepiscopus in casibus, in quibus iurisdictionem habet, ante cognitionem causae absolvit excommunicatum ad petitionem partis, vel ex officio, nisi dicatur excommunicatus pro manifesta offensa vel contumacia; et contumaciae praesumpta et manifestae ponit exempla. H. d. Ioann. Andr. § 2. Excommunicatio, lata post appellationem interpositam ex causa probabili, non statim pronunciatur nulla; sed fieri potest relaxatio ad cautelam, etiam antequam incipiat de veritate causae cognoscere. Idem, si dicatur lata per intolerabilem errorem, et in contrarium error ille probabiliter defendatur. Ioann. Andr. - § 3. Si certum est, excommunicationem esse iustam, fit remissio; si certum est eam iniustam, non fit. Si est dubium, fieri potest relaxatio, sed honestius est remittere; tenet tamen relaxatio, ubi archiepiscopus est iudex, licet non fiat remissio. H. d. Ioann. Andr. - § 4. Archiepiscopus in casibus, in quibus excommunicare potest, si consuetudo habet, emendas pecuniarias exigere potest. H. d. Ioann. Andr. - § 5. Summatur supra in §. Sed si ex causa, ibi videas. - § 6. Summarium habet supra in §. Sed si ex causa, ibi vide.
¶Venerabilibus (Et infra:) Ceterum Rothomagensi archiepiscopo vel eius officiali non licet excommunicatis ab archidiaconis vel aliis subditis suffraganeorum neorum ipsius ipsius a archiepiscopi, (quum nec excommunicantium, nec excommunicatorum sint iudices,) absolutionis beneficium impertiri; excommunicatos autem ab ipsis suffraganeis vel eorum officialibus possunt absolvere, si ab ipsis litigantibus ad eos fuerit provocatum. Neutra vero partium appellante, si qua ipsarum per archiepiscopum vel eius officialem ab excommunicatione causa, vel minus legitima appellatione ante sententiam interpositam exstitisse, quia prius etiam, quam recipiatur ab eis appellatio tanquam emissa ex causa probabili, et incipiant cognoscere de causa huiusmodi, an sit vera, et generaliter fere in qualibet appellationis causa in ipso primo citationis edicto prohibent, ne habeatur processus in negotio principali. In subditos etiam suffraganeorum ipsorum, si circa rem forte, super qua interposita est ab aliis appellatio, agant aliquid, vel attemptent, iurisdictionem assumunt. Suspensionis quoque, interdicti et excommunicationis sententias latas in appellantem ab eo, a quo appellatum ad ipsos proponitur, revocant, de appellatione huiusmodi minime cognito, vel denunciant nullas esse. Sive autem ad eos appellatum fuerit, sive non; ipsi nihilo minus de controversiis clericorum inter se, vel cum laicis litigantium ex consensu clericorum ipsorum, absque dioecesanorum suorum voluntate cognoscunt. Subditos insuper dictorum suffraganeorum praefatus archiepiscopus, suusque officialis, si eorum sententias, et praecepta exsequi, aut in causis per appellationem devolutis ad eos testimonium perhibere renuant requisiti, interdicto, seu suspensione, vel excommunicatione percellunt; quamquam nec de iure, nec consuetudine ipsis liceat eosdem subditos ad haec taliter coarctare. In officiales etiam eorundem suffraganeorum et archidiaconos ac alios ipsorum subditos, qui nolunt, sicuti nec tenentur, coram ipsis de se conquerentibus respondere, ecclesiasticam censuram exercent; et sententias excommunicationis ab ipsis suffraganeis, vel eorum officialibus, seu ab archidiaconis, aut quibuslibet ipsorum suffraganeorum subditis ecclesiasticam iurisdictionem habentibus promulgatas irrequisitis prorsus excommunicatoribus, pro sua voluntate relaxant. Praeterea emendas pecuniarias exigunt idem archiepiscopus eiusque officialis ab excommunicatis per eos in causis ap appellationum interpositarum ad ipsos; licet nullus praedecessorum ipsius archiepiscopi hoc fecerit; quia nec de iure, nec de consuetudine sibi competit, a subditis eorundem suffraganeorum sic excommunicatis emendas huiusmodi postulare. Illis vero, qui proponunt se ab eisdem suffraganeis ad praefatam curiam appellasse, ac fore per ipsos suffraganeos excommunicationis vinculo innodatos, protinus absolutionis beneficium ad cautelam impendunt; quamquam nullus praedecessorum eiusdem archiepiscopi hoc unquam ullo fecisse tempore recolatur; propter quod ecclesiasticae censurae favor non modicum diminuitur; quoniam si aliquis per XL. dies in excommunicatione permaneat, persona, et bona illius ad mandatum sui dioecesani per balivum regis de more Normaniae capiuntur, et detinentur, quousque faciat se absolvi; sed si praefato archiepiscopo liceat sic absolvere ad cautelam, universi excommunicati ad eum se appellasse confingent, ut absolvantur taliter ab eodem; et sic auctoritas et libertas ecclesiae Normannicae de coercendis excommunicatis in personis et bonis eorum penitus, quantum ad ipsos suffraganeos deperiret. Idem autem archiepiscopus in provinciali concilio contra antiquam et approbatam consuetudinem definivit, se libere posse suam visitare provinciam ante tempus, quo licite fieri huiusmodi visitatio consuevit; quoniam ex longa consuetudine in Normannia est obtentum, quod archiep. Rothomagen. de triennio in triennium per suam provinciam officium visitationis impendat. Pro parte vero ipsius archiepiscopi et contra propositum exstitit, quod a sententiis archidiaconorum, suorumque officialium, et aliorum, qui subsunt praedictis suffraganeis, ad praemissam curiam de longaeva et observata consuetudine appellatur; et in possessione vel quasi admittendi huiusmodi appellationes est et fuit ecclesia Rothomagensis a multis temporibus retroactis; et talis etiam consuetudo in pluribus aliis provinciis regni Franciae observatur. Circa citationes autem faciendas in appellationum causis, quas ante diffinitivam sententiam ab ipsis suffraganeis, eorumque officialibus ad praedictam curiam interponi contingit, et circa causarum ipsarum commissiones respondit dictus archiepiscopus, se velle servare, quod ius statuit in hac parte. Inhibitiones vero ne in negotio, vel ne ad exsecutionem sententiae procedatur, tam ipse, quam suus officialis, priusquam constet, causam per appellationem esse devolutam ad eos, vel antequam recipiant appellationem tanquam emissam ex causa probabili, et incipiant de causa cognoscere, an sit vera, coguntur interdum facere propter eorundem suffraganeorum, suorumque officialium difficultatem, sive malitiam; qui appellantibus rationabiliter, vel minus iuste ab eis apostolos exhibere recusant; ut sic processus ipsius archiepiscopi vel sui officialis in appellationis causa impediatur, vel contra eam lata pro reliqua postulet se absolvi, vel alias coram eis de parte adversa querimoniam sine appellationis interpositione deponat: non est in hoc ab ipsis, (quum sui non sint iudices,) audienda. Sed si excommunicatus deponat apud eos de suffraganeo, ut imponatur ei poena, et etiam retardetur; quoniam per ipsos apostolos an appellatum exsisteret, vel non, et utrum ex rationabili vel non rationabili causa, cito et facile appareret. Unde quia non exhibentur asserente parte altera ex iniusta causa vel nullatenus, aut non infra X. dies appel. latum fuisse, in horum probatione intervenit nonnunquam longa dilatio, et non modicum tempus fluit, propter quod saepe accidit, quod in huiusmodi decursu temporis elapsis XL. diebus appellans praetextu excommunicationis in eum forte ab eo, a quo appellaverat, promulgatae ad mandatum excommunicatoris secundum regionis consuetudinem capitur, et arctius detinetur; sicque in appellationis suae prosecutione multipliciter impeditur: et idcirco ad elidendam huiusmodi fraudem, et tollendam tale appellantium periculum praefatus archiepiscopus, suusque officialis praemissas inhibitiones aliquando facere compelluntur. In subditos quoque dictorum suffraganeorum, qui circa rem, super qua est appellatum temere, quod attemptant, tunc idem archiepiscopus, eiusque officialis auctoritatem exercent; quum per hoc iurisdictiones impediunt eorundem. Id enim frequenter, ut ipsius archiepiscopi, vel ipsius officialis impediatur in appellationis causa processus litigantium, astutia, vel malitia, seu dictorum suffraganeorum, suorumque officialium arguto studio procuratur. Suspensionis autem, vel interdicti aut excommunicationis sententias latas in appellantem ab eo, a quo est appellatum ad ipsos, nequaquam de appellatione minime cognito revocant, vel denunciant esse nullas, nisi post inhibitionem legitime factam ab eis, ne procedatur in causa, sint eaedem sententiae promulgatae, nec super causis clericorum ex eorum consensu absque dioecesanorum suorum voluntate sibi cognitiones assumunt, nisi in casu, in quo id eis de iure licere videtur, scilicet quum clericus movet contra laicum quaestionem, ita quod laicus reus, et clericus actor exsistat. Compellere vero subditos suffraganeorum ipsorum ad exsequendum sententias et praecepta praefati archiepiscopi, suique officialis, ac ad perhibendum testimonium in causis per appellationem devolutis ad eos, ipsis archiepiscopo, et officiali de antiqua consuetudine competit; et ecclesia Rothomagensis a tempore, cuius non exstat memoria, fuit in possessione vel quasi compellendi taliter eosdem subditos ad praemissa. In officiales autem eorundem suffraganeorum et archidiaconos, ac alios illorum subditos, qui nolunt coram eodem archiepiscopo, vel eius officiali de se conquerentibus respondere, non passim iidem archiepiscopus et officialis animadverterunt ecclesiasticam in ipsos exsequendo censuram, nisi in casibus, in quibus id licitum est eisdem, videlicet quando aliqua causa, in qua praedicti partes sunt, et non iudices, ad Rothomagensem curiam per appellationem defertur; vel quando praedictorum suffraganeorum officiales imminentes cognitioni causarum nequiter iudicant; et super delicto commisso ab eis in iudicio apud eandem curiam querela deponitur contra ipsos; quia de hoc non possent iidem suffraganei cognoscere, nec deberent; quum ipsorum, et suorum officialium unum et idem sit consistorium sive auditorium, et quod ab illis in iudiciis agitur, ab eis fieri merito reputetur. Sententias vero excommunicationis quando eas ipsi suffraganei, vel sui officiales, aut alii eorum subditi tanquam causarum cognitores, et iudices inter partes proferunt, relaxant praedicti archiepiscopus, suusque officialis, quum appellatur ad ipsos praesentibus partibus, excommunicatores minime requirendo: sed quum apud eos contra ipsos excommunicatores de iniusta excommunicatione querela proponitur, tunc ad illius relaxationem, nisi requisitis eisdem excommunicatoribus, non procedunt. Emendas quoque pecuniarias ab excommunicatis per praedictos suffraganeos, et alios licenter praefati archiepiscopus, eiusque officialis in causis appellationum exigunt, quum in illos ratione appellationis potestatem seu iurisdictionem obtineant; et secundum patriae consuetudinem ab excommunicatis emendae huiusmodi exigantur; quoniam alias censura ibi ecclesiastica modicum timeretur. Absolvere autem ad cautelam de iure licet eisdem; et est idem archiepiscopus, et sui etiam praedecessores fuerunt in possessione, vel quasi taliter absolvendi. De visitatione vero archiepiscopus ipse respondit, quod non diffinivit, se posse illam provinciam impendere ante tempus determinatum in constitutione super forma et modo visitandi a nobis edita, negans consuetudinem, quam in hoc pars altera allegat; quamvis talis consuetudo sublata per constitutionem huiusmodi videatur. Nos igitur praemissis omnibus diligenter auditis, et plenius intellectis, sententiando pronunciamus, eundem archiepiscopum admittendum fore ad probandam consuetudinem, pro suo interesse super iniusta excommunicatione querelam: audire utique debent eum. Secus autem, si conqueratur de ipso, ut relaxetur huiusmodi sententia, contra se ab eo pro alio promulgata: quoniam tueri hanc causam non ad ipsum suffraganeum, sed eum, pro quo est sententia lata, spectat. Attamen si suffraganeus vel extra iudicium pro suorum defensione iurium, vel etiam in iudicio ex suo procedens officio, inquirendo videlicet vel simile quid agendo, aliquem excommunicet: in hoc casu conveniendus est ipse suffraganeus coram archiepiscopo vel eius officiali, quia ipsius interest defendere causam suam. § 1. Porro archiepiscopus vel eius officiales excommunicatos a suffraganeis semper, antequam audire causam incipiant, in casibus, in quibus eis iurisdictio competit, iuxta ecclesiae formam debent absolvere, utpote si post diffinitivam fuerit excommunicationis sententia promulgatae, et ad eos fuerit appellatums, exceptis casibus, in quibus iura prohibent post sententiam appellare. Similiter, si suffraganeus extra iudicium excommunicet aliquem pro eius offensa, vel pro sui defensione iuris, et super hoc querimoniam ille proponat: est ille primitus iuxta formam ecclesiae absolvendus, nisi suffraganeus probaturum se offerat, quod pro manifesta offensa excommunicationis eum vinculo innodavit. Idem est etiam, si quemquam pro praesumpta contumacia, videlicet quia citatus praefixo sibi termino non comparuit, excommunicatione constringat: quia, si sic ligatus proposita querimonia petat ab archiepiscopo se absolvi, sive quando suffraganeus ex suo processit officio, sive quando est ad ipsum archiquam allegat super appellationibus, quae a sententiis archidiaconorum, eorumque officialium, et aliorum, qui praefatis subsunt suffraganeis ad ipsius curiam omissis eisdem suffraganeis emittuntur, nec esse praedictos archidiaconos, et alios, ut intersint probationi huiusmodi evocandos; quia non refert quantum ad ipsos, nec interest eorum experiri, vel contendere, ad quem sit ab ipsorum sententiis appellandum. Decernimus insuper, quod archiepiscopus, vel eius officialis in appellationum causis, quas ab eisdem suffraganeis, eorumque officialibus ad ipsos ante diffinitivam sententiam interponi contigat, nullatenus citent partes, nec committant etiam aliis causas ipsas appellationum causis probabilibus, seu legitimis non expressis. Quod si vocatis partibus, vel nullatenus, aut non infra X. dies post interlocutoriam, vel diffinitivam sententiam appellatum fuisse, seu aliquid aliud simile, sicque non esse per appellationem ad eundem archiepiscopum, vel eius officialem devolutum negotium proponatur, iidem, nisi prius ipsis constiterit, causam ad eos fore delatam, prohibere, ne in illa, vel ne ad exsecutionem procedatur sententiae, non attemptent. Si autem obiiciatur ex iniusta causa, seu minus legitima, ante sententiam appellationem interpositam exstitisse, ac ex eo, non esse appellationem huiusmodi admittendam; nequaquam archiepiscopus, vel eius officialis prohibeat, ne procedatur in causa, nisi prius appellatione recepta velut emissa ex causa probabili cognoscere incipiat de causa huiusmodi, an sit vera; sed ut probatio super appellatione ac eius causa facilior et promptior esse possit, districte praecipimus, quod is, a quo appellatur, apostolos appellanti secundum tenorem constitutionis nostrae super hoc editae tribuat requisitus; quos si non exhibuerit, ex tunc si forte in causa processerit, nisi appellationi renunciatum fuerit, eius invalidus, et irritus sit processus. Nec pro remedio appellantium, quia videlicet sive ante, sive post appellationem sint excommunicati, etiamsi iusta et admittenda sit appellatio, nihilominus capiantur prius; archiepiscopus, vel eius officialis, ne procedatur, audeat inhibere, quia sufficit iuris suffragium in hac parte; nam post appellationem interpositam, nihil est penitus innovandum; et si secus forsitan praesumatur, debet per iudicem appellationis ante omnia revocari; et hoc utique semper est faciendum, quum post appellationem a diffinitiva sententia interpositam aliquid innovatur; exceptis casibus, in quibus etiam post sententiam a iure appellatio prohibetur. Quum vero immutatur aliquid post appellationem ante sententiam interiectam; si hoc factum est, postquam iudex appellationis ei, a quo appellatum est, inhibuit, ne procederet; ex quo sibi constitit, negotium ad eum per appellationem ex probabili causa interpositam fore delatum; revocandum est protinus, licet forte causa huiusmodi non sit vera; alias autem non nisi postquam appellationis causam constiterit veram esse. In alios autem suffraganeorum subditos, qui circa rem, de episcopum ante sententiam diffinitivam appellatum, et ab adversario proponatur, quod absolvendus non sit, nec pandi ei debeat iudicii aditus, nisi prius expensas restituat, et iudicio sisti exhibeat cautionem, ipseque respondeat, quod recte contumax reputari non debet pro eo, quod in itinere captus vel etiam alioi impedimento detentus in termino comparere nequivit, tunc protinus sibi iuxta formam ecclesiae beneficium debet absolutionis impendi. Secus autem, si se contumacem confiteatur, vel alias de contumacia sua constet, quia forte praedixerat in iudicio, quod minime compareret. Tunc enim im,, quum manifestak sit contumacia, et manifesta reputetur offensa, non est ei, nisi primo expensarum satisfactione ac de stando iudicio cautione praestita, absolutio impendenda. Et hoc ipsum est in similibus observandum, sicut si aliquis ad certum locum citetur, et ille proponat, ipsum non esse sibi tutum, et iudex postea in eum, quia non probavit hoc, nec comparuit, sententiam excommunicationis promulget. Nam tunc, si excommunicatus ipse ad superiorem appellet, et ante omnia se ab eo petat absolvi, quum probare coram eo velit, ipsum locum non exsistere sibi tutum, in hoc est procul dubio audiendus, quum praesumpta solummodo eiusm contumacia videatur. Sed si iudex pronunciasset, locum illum esse idoneum et securum, et ille non comparuisset, ac ideo excommunicasset eundem: ipse postmodum super uper hoc, nisi post latam interlocutoriam infra decendium provocasset, nullatenus audiri debets. § 2. Sed sin ex causa legitima seu probabili quis appellet, puta quia locus non est tutus, et post appellationem huiusqua inter appellantem et appellatum controversia vertitur, agunt aliquid, vel attemptant, archiepiscopus, vel eius officialis occasione huiusmodi iurisdictionem aliquam non vendicent, nec assumant. Sententias vero interdicti, suspensionis, seu excommunicationis in appellantem prolatas ab eo, a quo appellatum proponitur, nullatenus ipsi non vocatis partibus, et de appellatione non cognito revocent, aut denuncient esse nullas; nisi post inhibitionem rite factam ab eis, ne procederet ulterius, exstiterint promulgatae. Nec de causis clericorum tanquam iudices, licet ipsi clerici forte consentiant, absque dioecesanorum suorum voluntate cognoscant, nisi clericus cum laico contendat; sitque ipse actor, laicus vero reus. Super eo autem, quod archiepiscopus proponit sibi, et eius officiali de consuetudine antiqua competere cogere subditos suffraganeorum suorum ad exsequendum sententias et praecepta eius, suique officialis, ac ad perhibendum testimonium in causis per appellationem devolutis ad ipsos; decernimus, eundem archiepiscopum ad probandam huiusmodi consuetudinem admittendum. In officiales quoque suffraganeorum respondere coram archiepiscopo, vel eius officiali super delicto commisso ab eo in iudicio recusantes, idem archiepiscopus, vel officialis suus animadvertere non praesumat; quia de huiusmodi eius maleficio, vel delicto, seu quasi commisso coram suo iudice debet agi; nec ei propter malam sententiam, seu iniquum iudicium forum alicuius iudicis quis sortitur. Suffraganeus autem si requisitus ab eo, qui gravatum se asserit, sive laesum de sui officialis dolo, vel maleficio inquirere, seu cognoscere, ac illum ad emendam cogere negligat, potest coram ipso archiepiscopo, vel eius officiali ratione huius maleficii conveniri. Sed si prius coram suffraganeo de hoc suus conveniatur officialis, non potest postmodum praetextu illius maleficii ad iudicium suffraganeus ipse trahi, sive illum absolvat, quia de delicto eiusdem non est saepius inquirendum, sive ipsum condemnet, quum in bonis illius sit ad executionem sententia demandanda: potest tamen ab ipso suffraganeo, si minus iuste absolverit, appellari. Quod si agatur ad revocationem sententiae latae ab officiali pro iuribus suffraganei, cuius officialis exsistit; non ipse officialis, sed potius idem suffraganeus defendere huiusmodi causam debet; sicut si ab ipso officiali pro alia persona extranea sententia lata esset. Unde in hoc casu ipse suffraganeus, pro cuius iuribus est prolata sententia, quum sua sit causa, coram archiepiscopo in iudicium est trahendus. b) ipsi: ori. c) At: i. d) et... officialis: i. e) prolata: i. f) fu.: deest: i. g) app. quoniam priusquam incipiat de appellationis causa cognosci, absolvi debet appellans: i. h) scilicet quod: i. i) alias: i. k) man. contum. manif.: i. 1) ipse illum iud. praeterea: i...... m) ipsius: i. n) et si: i. modi excommunicatione ligetur, ac deinde constet superiori, quod ad ipsum ex tali causa exstitit provocatum: non tamen illico pronunciare debet excommunicationis sententiam fore nullam, sed potest eum ad cautelam iuxta formam ecclesiae relaxare. § 3. Sane, si certum estp, excommunicationis sententiam esse iustam, velut quum propter manifestum excessum est in aliquem promulgata: superior iudex, nisiq periculum sit in mora, excommunicatum ad excommunicatorem prorsus remittere debet, nec debet eum absolvere, nisi excommunicator requisitus malitiose illi absolutionis beneficium deneget exhibere. Si vero constet, huiusmodi sententiam esse iniustam: nequaquam remittendus est ad suum excommunicatorem excommunicatus, sed debet sine difficultate aliqua mox absolvi. Quodsi dubitetur, utrum iusta sit vel iniusta: superior, nisi excommunicatori deferat, relaxare iuxta formam ecclesiae potest illam, quamquam honestius et convenientius agat, si ei deferat in hoc casu. Ubi autem superiori competit petit de excommunicatione cognoscere: absolutio seu relaxatio, quam ipse fecerit, tenet, licet forsitan sit iniusta, quoniam, etsi contra ius litigatoris, non tamen contra ius constitutionis absolvit. § 4. Denique a subditis suffraganeis emendas pecuniarias potest archiepiscopus secundum consuetudinem regionis exigere in casibus, in quibus ei licet eost excommunicationis vinculo innodare. § 5. Potest quoque archiepiscopus beneficium absolutionis iuxta formam ecclesiae nonnunquam impendere ad cautelam, utpote si asserituru, in excommunicationis sententia intolerabilem errorem fuisse patenter expressum, id est, aliquid sub vi praecepti vel mandati aperte in ea contineri, quod communiter vel in suo genere est peccatum, veluti si dicat forte aliquis, se a suffraganeo excommunicatum fuisse pro eo, quod eleemosynam pauperi tribuebat, vel quia faciebat aliquid aliud, quod in se bonum est, aut quia non operabatur id, quod suo actu illicitum est et pravum, et suffraganeus ipse asserat, quod pro dignawet rationabili causa, vel pro conservanda vel exsequenda iustitia hoc illi prohibuisset vel etiam iniunxisset. Nam tunc archiepiscopus ad cautelam absolvere potest eum. § 6. Similiter, si aliquisy proponat se ante diffinitivam sententiam in iudicio vel extra post appellationem ex causa legitima interpositam vinculo excommunicationis adstrictum: potest archiepiscopus, postquam sibi de hoc constiterit it,, etiam priusquam incipiat de veritate causae appellationis cognoscere, absolutionis illi beneficium ad cautelam iuxta formam ecclesiae impertiri a.
VI 5.11.8 · Alexander IV.
Iudex ecclesiasticus compellit iudicem laicum, repellere excommunicatos ab actibus iudiciariis sibi prohibitis. H. d. Ioann. Andr.
¶Decernimus, ut iudices saeculares per censuram ecclesiasticam ab ecclesiasticis iudicibus, canonica monitione praemissa, repellere excommunicatos ab agendo, patrocinando et testificando in suis curiis et iudiciis compellantur.
VI 5.11.9 · Gregorius X. in generali concilio Lugdunensi.
Non valet excommunicatio lata in participantes, nisi fuerint moniti nominatim. Et canonica monitio dicitur, quae habet dierum intervalla, nisi necessitas facti aliud suadeat. H. d. Ioann. Andr.
¶Constitutionem felicis recordationis Innocentii Papae IV.1 praedecessoris nostri, quae prohibet, participantes excommunicatis ea participatione, quae solam minorem excommunicationem inducit, monitione canonica non praemissa maiori excommunicatione ligari, decernens, promulgatam aliter excommunicationis sententiam non tenere, ad tollendum omnem ambiguitatis scrupulum declarantes, decernimus, ita demum esse monitionem canonicam in hoc casu, si aliis rite servatis eos, qui monentur, exprimat nominatim. Statuimus quoque, ut inter monitiones, quas, ut canonice promulgetur excommunicationis sententia, statuunt iura praemitti, iudices, sive monitionibus tribus utantur sive una pro omnibus, observent aliquorum dierum competentia intervalla, nisi facti necessitas aliter ea suaserit moderanda.
VI 5.11.10 · Idem in eodem.
Relaxatio ad cautelam in generali interdicto non habet locum. H. d. Domin.
¶Praesenti generali declaramus edicto, beneficium relaxationis ad cautelam, quoad interdicti sententias, in civitates, castra vel quaelibet alia loca sive terras aliquas generaliter promulgatas, locum aliquatenus non habere.
VI 5.11.11 · Idem in eodem.
Primo excommunicat certis limitationibus dantes licentiam offendendi in personis vel rebus suis vel suorum, exercentes contra aliquos ecclesiasticam censuram, vel exerceri facientes, vel illam servantes. Secundo ibi: Eadem, poenam prorogat ad utentem, vel motu proprio id agentem. Tertio ibi: Qui autem, poenam aggravat. H. d. Ioann. Andr.
¶Quicunque pro eo, quod in reges, principes, barones, nobiles, ballivos vel quoslibet ministros eorum, aut quoscunque alios excommunicationis, suspensionis seu interdicti sententia fuerit promulgata, licentiam alicui dederint occidendi, capiendi, seu alias in personis aut bonis suis vel suorum gravandi eos, qui tales sententias protulerunt, sive quorum sint occasione prolatae, vel easdem sententias observantes, seu taliter excommunicatis communicare nolentes, (nisi licentiam ipsam re integra revocaverint, vel si ad bonorum captionem occasione ipsius licentia sit processum, nisi bona in ipsa fuerint infra octo dierum spatium restituta, aut satisfactio pro ipsis impensa,) eo ipso sententiam excommunicationis incurrants. Eadem quoque sententia sint innodati omnes, qui ausi fuerint praedicta licentia data uti, vel aliquod praemissorum, ad quae committenda dari licentiam prohibuimus, alias committere suo motu. Qui autem in eadem sententia permanserint duorum mensium spatio, extunc ab ea non possint nisi per easdem apostolicam absolutionis beneficium obtinere.
VI 5.11.12 · Bonifacius VIII.
Si malefactor, captus a iudice laico, dicit se clericum huius rei cognitio ad iudicem ecclesiasticum spectat. Et si notorie, vel publica fama vel communi aestimatione habetur pro clerico: statim fit remissio. Idem, si prius se gerebat pro clerico, et modo deprehensus fuit in habitu clericali. Si autem prius se gerebat pro laico, licet modo in clericali habitu deprehensus fuerit, non fiet remissio, donec fuerit de clericatu probatum; sed interim contra eum iudex in nullo procedet. H. d. Ioann. Andr.
¶Si iudex laicus malefactorem captum detineat, et is, se clericum dicens, ad curiam ecclesiasticam petat remitti, vel curia ipsa eum tanquam suum clericum repetat, iudice illum inficiante clericum, ac ob hoc minime remittendum: dubitationis huiusmodi, an scilicet sit qui repetitur clericus, ad iudicem ecclesiasticum, quia de re ecclesiastica et spirituali, vocato tamen iudice saeculari, vel alio, cuius interest, cognitio pertinebit. Et si notorium fuerit, quod idem malefactor sit clericus, qui huiusmodi privilegio gaudere debeat, statim absque alia cognitione, vel fama publica de hoc exstiterit, aut ipse pro clerico communiter habebatur: in continenti etiam ante cognitionem de clericatu ecclesiasticae curiae debet reddi. Idem esse censemus, si reus ipse, ante deprehensionem pro laico publice se non gerens, deprehensus fuit in habitu clericali, tonsuram videlicet et vestes deferens clericales. Nam talem debemus clericum, donec constet de contrario, reputare; sicut de illo, qui in possessione ingenuitatis exsistit, si dicatur ab alio libertinus, legalis sanxit auctoritas, ut probandi necessitate non ipse, sed adversarius adstringatur. Iustum est enim, ut ipse talis quem gestat ex habitu, quousque appareat aliud, praesumatur, qualis is esse, cuius fert habitum, comprobatur. Ex stigmate namque, consueto fabricensibus imprimi, latitans fabricensis agnoscitur, et custodes aquarum, quos hydrophylacas nominant, quae eis infigi solet adnotatione signati, manifesti sunt omnibus, et angariarum nomine non tenentur. Isque status alicuius esse videtur, in quo ipse deprehenditur, donec contrarium doceatur. Non sic autem volumus observari, si ante deprehensionem pro laico publice se gerebat, ac pro tali communiter habebatur; quamvis deprehensionis tempore repertus fuerit in habitu clericali. Tunc enim restituendus non est, quousque fidem de titulo fecerit clericali, cuius eidem probationis onus incumbat propter praesumptionem, quae adversus ipsum orta est ex delatione laicalis habitus procedenti; contra eum tamen interim quivis processus iudicis penitus conquiescat.
VI 5.11.13 · Idem.
Non tenet suspensio vel interdictum, lata in participantes non praemissa monitione canonica. H. d. Ioann. Andr.
¶Statutum Gregorii Papae X. factum ad declarationem constitutionis Innocentianae, quae prohibet, participantes excommunicatis ea participatione, quae solum minorem inducit, maiore excommunicatione ligari monitione canonica non praemissa, in suspensionis et interdicti sententiis, quae pro huiusmodi participatione plerumque ab ordinariis vel delegatis iudicibus promulgantur, praecipimus inviolabiliter observari, decernentes, easdem sententias non tenere aliter promulgatas.
VI 5.11.14 · Idem.
Per negligentiam non prosequentis debito tempore appellationem excommunicatio post eam lata non convalescit; sed poterit tunc denunciari, et debebit vitari, donec de sententiae nullitate docuerit. H. d. Ioann. Andr.
¶Licet excommunicationis sententia, post appellationem legitimam promulgata, per negligentiam appellantis, appellationem suam minime prosequentis, non ratificetur nec etiam convalescat: excommunicatus tamen nominatim, vel specialiter et expresse, qui post appellationem legitimam excommunicationis sententiam asserit in se latam, si appellationem eandem infra tempus, ad ipsam prosequendam ab homine vel a iure statutum, non fuerit, ut debuit, prosecutus, lapso eodem tempore excommunicatus publice nunciari, et nedum in iudicialibus, sed etiam in extraiudicialibus evitari, ac a legitimis actibus removeri debebit, quousque, quod post appellationem legitimam excommunicatus fuerit, vel alias de ipsius sententiae docuerit nullitate.
VI 5.11.15 · Idem Bonifacius VIII.
Praelatus, capi faciens et includens, etiam per laicos, clericum nondum incorrigibilem, excommunicatus non est, nec etiam ipsi capientes. Secundo dicitur, si talis dat fideiussores de parendo iuri: detineri non debet, nisi iusta causa id suadeat. H. d. Ioann. Andr.
¶Si clericos tuae iurisdictioni subiectos propter commissos excessus etiam per laicos capi facias, et eos, ne fugiant, in carcere poena debita postea castigandos includas: te vel capientes eosdem, licet nondum appareat incorrigibiles illos esse, nulla credimus excommunicatione nodaris, quum in his, nisi alias ex proposito excedatur in ipsis, temeritas vel iniuria nequeat deprehendi. Eosdem quoque clericos, si de parendo iuri tibi fideiussoriam dederint cautionem, detinere non debes, nisi excessus enormitas vel alia causa rationabilis eos suaserit detinendos.
VI 5.11.16 · Idem.
Interdicto clero non est interdictus populus, nec e converso. Interdicta civitate propter delictum domini cives non interdicti extra ipsam audiunt divina. Interdicto populo singulares de populo intelliguntur interdicti. H. d. Ioann. Andr.
¶Si sententia interdicti proferatur in clerum: non intelligitur, nisi aliud sit expressum in ea, interdictus populus, nec etiam e converso. Unde uno interdicto ipsorum alius licite admittitur ad divina. Ceterum quum propter delictum domini vel rectoris est civitas interdicta, cives eiusdem, qui culpabiles non exsistunt, (dummodo et ipsi propter dominum vel rectorem puniendum in eis non fuerint interdicti,) possunt extra ipsam licite interesse divinis. Quum vero, alicuius terrae populus interdicto notatur: singulares ex eo personae, quas interdictas esse constat, ne sententia effectu careat, quum divinorum auditio et sacramentorum perceptio populo ut universis non competant, non debent alicubi, (casibus expressis a iure duntaxat exceptis,) audire divina vel ecclesiastica recipere sacramenta.
VI 5.11.17 · Idem.
Interdicta civitate suburbia et continentia aedificia dicuntur interdicta, Et interdicta ecclesia capella contigua et coemeterium contiguum dicitur interdictum. H. d. Ioann. Andr.
¶Si civitas castrum aut villa subiiciantur ecclesiastico interdicto: illorum suburbia et continentia aedificia eo ipso intelligi volumus interdicta. Nam, licet praedicta videantur alias murorum ambitu terminari: hoc tamen casu, ne vilipendi valeat sententia interdicti, (quod fieret, si posset in ipsorum suburbiis vel continentibus aedificiis licite celebrari ut prius,) expedit interpretationem fieri latiorem. Ratione quoque simili, si sit ecclesia interdicto supposita vel subiecta, nec in capella eius celebrari, nec in coemeterio ipsius eidem ecclesiae contiguis poterit sepeliri; secus, si ei contigua non exsistant.
VI 5.11.18 · Idem.
Celebrans scienter in ecclesia polluta, vel praesente excommunicato maiori excommunicatione, irregularitatem non contrahit. Domin. - § 1. Scienter celebrans in loco interdicto in casibus non permissis, irregularis et ineligibilis est. H. d. Domin.
¶Is, qui in ecclesia sanguinis aut seminis effusione polluta, vel qui praesentibus maiori excommunicatione nodatis scienter celebrare praesumit, licet in hoc temerarie agat, irregularitatis tamen, (quum id non sit expressum in iure), laqueum non incurrit. § 1. Is vero, qui scienter in loco celebrat supposito interdicto, (nisi super hoc privilegiatus exsistat, aut a iure sit concessum eidem,) irregularitatem incurrit, a qua nequit per alium, quam per Romanum Pontificem liberari, et adeo efficitur ineligibilis, quod nec ad eligendum cum aliis debebit admitti.
VI 5.11.19 · Idem.
Tempore interdicti chrisma die coenae Domini confici potest. Hoc dicit.
¶Quoniam in baptismo et confirmatione, quae nedum pueris, sed et adultis propter morae periculum exhiberi possunt licite tempore interdicti, chrismatis utimur unctione: posse, licet terra interdicta exsistat, chrisma die coenae Domini confici, dubium non exsistit.
VI 5.11.20 · Idem.
Suspensus ab ingressu ecclesiae, in ea divina celebrans, est irregularis, et moriens impoenitens suspensione illa durante, caret ecclesiastica sepultura. Et suspensio ab ingressu ecclesiae vel officio per appellationem sequentem non suspenditur. H. d. Dom.
¶Is, cui est ecclesiae interdictus ingressus, quum sibi per consequens censeatur in ipsa divinorum celebratio interdicta, irregularis efficitur, si contra interdictum huiusmodi divinis in ea se ingerat, in suo agens officio sicut prius. Talis quoque, si hoc interdicto durante decedat, non debet in ecclesia vel coemeterio ecclesiastico, nisi poenituerit, sepeliri. Sane, sicut excommunicatio, sic ab officio vel abi ingressu ecclesiae lata suspensio aut ipsius effectus per appellationem sequentem minime suspenduntur.
VI 5.11.21 · Idem.
Religiosum clericum verberantem absolvit episcopus eo casu, quo absolveret clericum. H. d. Domin. § 1. Verberans novitium religionis excommunicationem incurrit.
¶Religioso, qui manus violentas in clericum saecularem iniecit, (ne hoc praetextu habeat materiam evagandi,) poterit ab episcopo eo casu absolutionis beneficium exhiberi, quo saeculari clerico posset, si alium clericum percussisset. §. I. Quamvis autem is, qui religionem ingreditur, religiosus censeri cum effectu non possit, donec sit tacite vel expresse professus: si quis tamen violentas manus in eum iniiciat, excommunicationis latae a canone vinculum non evadit.
VI 5.11.22 · Idem.
Absolutus propter mortis periculum vel aliud impedimentum ab eo, a quo alias non poterat, si cessante impedimento se non praesentat, quum commode potest, ei, a quo alias absolvi debebat, recidit in eandem sententiam. Idem in absoluto, qui se debet alicuius conspectui praesentare, si hoc non faciat. Ioann. Andr.
¶Eos, qui a sententia canonis vel hominis, quum ad illum, a quo alias de iure fuerant absolvendi, nequeunt propter imminentis mortis articulum aut aliud impedimentum legitimum pro absolutionis beneficio habere recursum, ab alio absolvuntur, si, cessante postea periculo vel impedimento huiusmodi, se illi, a quo his cessantibus absolvi debebant, quam cito commode poterunt, contempserint praesentare, mandatum ipsius super illis, pro quibus excommunicati fuerant, humiliter recepturi et satisfacturi, prout iustitia suadebit, decernimus, (ne sic censurae illudant ecclesiasticae,) in eandem sententiam recidere ipso iure. Idem statuimus de his, quibus, quum a sede apostolica vel a legatis ipsius absolutionis beneficium a quibusvis sententiis consequuntur, iniungitur, ut ordinariorum suorum vel aliorum quorumlibet, suscepturi poenitentiam ab eisdem, se conspectui repraesentent, et passis iniuriam, seu his, quibus propter hoc obligati exsistunt, satisfactionem exhibeant competentem, si haec, quum primum commode poterunt, non curaverint adimplere.
VI 5.11.23 · Idem.
Si percussionem, in clericum sine meo mandato, tamen nomine meo factam, ratam habeam: excommunicatus sum; secus, si meo nomine non sit facta. Ioann. Andr.
¶Quum quis absque tuo mandato manus iniicit in clericum tuo nomine violentas, si hoc ratum habueris: excommunicationem latam a canone incunctanter incurris, quum ratihabitio retrotrahatur, et mandato debeat comparari. Si vero iniectio eadem tuo nomine non sit facta: tunc, licet pecces ratam habendo eandem, non tamen propter hoc excommunicationis ullius vinculo innodaris, quum quis ratum habere nequeat quod eius nomine non est gestum.
VI 5.11.24 · Idem.
Tempore interdicti etiam sani ad poenitentiam admittuntur, nisi sint excommunicati, qui non nisi in mortis articulo admittentur, vel nisi causam dederint interdicto, qui non admittentur, nisi satisfaciant vel caveant, prout possunt. Item illo tempore missae et alia divina officia sub poena distributionum sicut prius in ecclesiis celebrantur ianuis clausis, plane sine excommunicatis et interdictis, et sonitu campanarum. Et quater in anno alte cum campanis et ianuis apertis celebrare possunt, et exclusis excommunicatis interdictos admittere, ita tamen, quod hi, propter quorum excessum latum est, non appropinquent altari. In ceteris servandum est interdictum. Et revocata sunt privilegia ultra id quibuscunque concessa. H.d. Ioann. Andr.
¶Alma mater ecclesia plerumque nonnulla rationabiliter ordinat et consulte, quae suadente subiectorum utilitate postmodum consultius ac rationabilius revocat in meliusve commutat. Sane a nostris dudum fuit praedecessoribus constitutum, ut in terris seu locis, ecclesiastico suppositis interdicto, nulla, certis casibus et sacramentis exceptis, divina celebrentur officia, vel ministrentur ecclesiastica sacramenta. Quia vero ex districtione huiusmodi statutorum excrescit indevotio populi, pullulant haereses, et infinita pericula animarum insurgunt, ac ecclesiis sine culpa earum debita obsequia subtrahuntur: cum fratribus nostris deliberatione habita super his diligenti concedimus, quod tempore interdicti, ab homine vel a iure prolati, non tantummodo morientes, sed etiam viventes, tam sani etiam quam infirmi, ad poenitentiam, (quae propter pronitatem et facilitatem hominum ad peccandum summe necessaria est,) licite admittantur; dum tamen excommunicati non fuerint, quos admitti, praeterquam in mortis articulo, nolumus ad eandem. Illis etiam, propter quorum culpam, dolum vel fraudem lata est sententia interdicti, vel qui ad perpetrandum delictum, cuius occasione ipsum interdictum est latum, praebuerunt auxilium, consilium vel favorem, nisi de ipso delicto, (si sint tales, quod id facere valeant), prius satisfecerint, vel de satisfaciendo idoneam dederint cautionem, aut si satisfacere nequeunt, vel huiusmodi cautionem praestare iuraverint, quod, quum poterunt, satisfacient, et ad satisfactionem huiusmodi per eum vel per eos, qui facere ipsam debent et possunt, praestandam, dabunt consilium et auxilium, ac iuxta posse suum fideliter laborabunt, non est poenitentiae beneficium aliquatenus concedendum. Nec tunc etiam quoad istos vel alios, qui circa hoc minime deliquerunt, (ubi civitas vel locus alius, seu universitas interdicti exsistunt,) facienda est relaxatio interdicti, sed est eis solummodo iniungenda poenitentia salutaris. Adiicimus praeterea, quod singulis diebus in ecclesiis et monasteriis missae celebrentur, et alia dicantur divina officia sicut prius, submissa tamen voce et ianuis clausis, excommunicatis ac interdictis exclusis, et campanis etiam non pulsatis. Et tam canonici quam clerici ecclesiarum, in quibus distributiones quotidiana a illis, qui horis intersunt canonicis, tribuuntur, si ad officia non venerint supra dicta, distributiones easdem amittant, sicut interdicto perderent non exstantes, si divinis officiis non adessent. In festivitatibus vero Natalis Domini, Paschae, ac Pentecostes et Assumptionis Virginis gloriosae campanae pulsentur, et ianuis apertis alta voce divina officia solenniter celebrentur, excommunicatis prorsus exclusis, sed interdictis admissis; quibus ob reverentiam dictarum solennitatum, et ut ipsi ad humilitatis gratiam et reconciliationis affectum facilius inclinentur, praefatis diebus participationem permittimus divinorum, sic tamen, quod illi, propter quorum excessum interdictum huiusmodi est prolatum, altari nullatenus appropinquent. Ceteris, quae circa observationem interdictorum a nostris sunt praedecessoribus instituta, in suo robore duraturis, non obstantibus quibusvis privilegiis, ecclesiis, monasteriis, ordinibus, religionibus, seu personis ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, exemptis et non exemptis, sub quavis forma vel expressione verborum ab apostolica sede concessis, quae contra tenorem praesentis constitutionis nullis volumus suffragari, quum quibuslibet tam saecularibus quam regularibus sufficere debeat, ut tempore interdicti modo praemisso diebus celebrent supra dictis.