VI 5.10De poenitentiis et remissionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →VI 5.10.1 · Innocentius IV. in concilio Lugdunensi.
Quaestores non citant aliquos, licet eos monere possint, et in concedendis indulgentiis non excedant archiepiscopi statutum concilii generalis. H. d. Zenz.
¶Romana ecclesia (Et infra:) Quaestoribus autem fabricae Remensis ecclesiae Remensis archiepiscopus sive eius officiales citandi suffraganeorum ipsius ecclesiae subditos, quos iidem quaestores sibi resistere aut nolle parere dixerint, ut super hoc compareant coram ipsis, nequaquam tribuant potestatem. Super benigna vero ipsorum receptione ac subventione ipsi fabricae facienda possunt eosdem suffraganeos et alios Christi fideles Remensis provinciae caritative monere. In concedendis quoque indulgentiis non excedat Remensis archiepiscopus statutum concilii generalis.
VI 5.10.2 · Bonifacius VIII.
Concessio generalis confessoris non tangit episcopo specialiter reservata, nec obtentu consuetudinis potest quis sibi eligere confessorem. H. d. Zenz.
¶Si episcopus suo subdito concesserit, ut sibi possit idoneum eligere confessorem: ille, quem is eligerit, in casibus, qui eidem episcopo specialiter reservantur, nullam habet penitus potestatem, quum in generali concessione illa non veniant, quae non esset qu quis verisimiliter in specie conNulla quoque potest consuetudine introduci, cessurus. quod aliquis praeter sui superioris licentiam confessorem sibi eligere valeat, qui eum possit solvere vel ligare.
VI 5.10.3 · Idem.
Decretalis Quum ex eo in pluribus episcopis indulgentibus locum habet. H. d. Zenz.
¶Indulgentiae, quae ab uno vel pluribus episcopis in ecclesiarum dedicationibus vel aliis quibuscunque casibus conceduntur, vires non obtinent, si statutum excesserint concilii generalis.