VI 5.13De regulis iuris.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
VI 5.13.1 · Bonifacius VIII.
¶Beneficium ecclesiasticum non potest licite sine institutione canonica obtineri.
VI 5.13.2 · Idem.
¶Possessor malae fidei ullo tempore non praescribit.
VI 5.13.3 · Idem.
¶Sine possessione praescriptio non procedit.
VI 5.13.4 · Idem.
¶Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum.
VI 5.13.5 · Idem.
¶Peccati venia non datur, nisi correcto.
VI 5.13.6 · Idem.
¶Nemo potest ad impossibile obligari.
VI 5.13.7 · Idem.
¶Privilegium personale personam sequitur, et exstinguitur cum persona.
VI 5.13.8 · Idem.
¶Semel malus semper praesumitur esse malus.
VI 5.13.9 · Idem.
¶Ratum quis habere non potest quod ipsius nomine non est gestum.
VI 5.13.10 · Idem.
¶Ratihabitionem retrotrahi, et mandato non est dubium comparari.
VI 5.13.11 · Idem.
¶Quum sunt partium iura obscura, reo favendum est potius quam actori.
VI 5.13.12 · Idem.
¶In iudiciis non est acceptio personarum habenda.
VI 5.13.13 · Idem.
¶Ignorantia facti, non iuris, excusat.
VI 5.13.14 · Idem.
¶Quum quis in ius succedit alterius: iustam ignorantiae causam censetur habere.
VI 5.13.15 · Idem.
¶Odia restringi, et favores convenit ampliari.
VI 5.13.16 · Idem.
¶Decet concessum a principe beneficium esse mansurum.
VI 5.13.17 · Idem.
¶Indultum a iure beneficium non est alicui auferendum.
VI 5.13.18 · Idem.
¶Non firmatur tractu temporis quod de iure ab initio non subsistit.
VI 5.13.19 · Idem.
¶Non est sine culpa, qui rei, quae ad eum non pertinet, se immiscet.
VI 5.13.20 · Idem.
¶Nullus pluribus uti defensionibus prohibetur.
VI 5.13.21 · Idem.
¶Quod semel placuit amplius displicere non potest.
VI 5.13.22 · Idem.
¶Non debet aliquis alterius odio praegravari.
VI 5.13.23 · Idem.
¶Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus.
VI 5.13.24 · Idem.
¶Quod quis mandato facit iudicis, dolo facere non videtur, quum habeat parere necesse.
VI 5.13.25 · Idem.
¶Mora sua cuilibet est nociva.
VI 5.13.26 · Idem.
¶Ea, quae fiunt a iudice, si ad eius non spectant officium, viribus non subsistunt.
VI 5.13.27 · Idem.
¶Scienti et consentienti non fit iniuria neque dolus.
VI 5.13.28 · Idem.
¶Quae a iure communi exorbitant, nequaquam ad consequentiam sunt trahenda.
VI 5.13.29 · Idem.
¶Quod omnes tangit debet ab omnibus approbari.
VI 5.13.30 · Idem.
¶In obscuris minimum est sequendum.
VI 5.13.31 · Idem.
¶Eum, qui certus est, certiorari ulterius non oportet.
VI 5.13.32 · Idem.
¶Non licet actori quod reo licitum non exsistit.
VI 5.13.33 · Idem.
¶Mutare consilium quis non potest in alterius detrimentum.
VI 5.13.34 · Idem.
¶Generi per speciem derogatur.
VI 5.13.35 · Idem.
¶Plus semper in se continet quod est minus.
VI 5.13.36 · Idem.
¶Pro possessore habetur qui dolo desiit possidere.
VI 5.13.37 · Idem.
¶Utile non debet per inutile vitiari.
VI 5.13.38 · Idem.
¶Ex eo non debet quis fructum consequi, quod nisus exstitit impugnare.
VI 5.13.39 · Idem.
¶Quum quid prohibetur, prohibentur omnia, quae sequuntur ex illo.
VI 5.13.40 · Idem.
¶Pluralis locutio duorum numero est contenta.
VI 5.13.41 · Idem.
¶Imputari non debet ei, per quem non stat, si non faciat quod per eum fuerat faciendum.
VI 5.13.42 · Idem.
¶Accessorium naturam sequi congruit principalis.
VI 5.13.43 · Idem.
¶Qui tacet, consentire videtur.
VI 5.13.44 · Idem.
¶Is, qui tacet, non fatetur; sed nec utique negare videtur.
VI 5.13.45 · Idem.
¶Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.
VI 5.13.46 · Idem.
¶Is, qui in ius succedit alterius, eo iure, quo ille, uti debebit.
VI 5.13.47 · Idem.
¶Praesumitur ignorantia, ubi scientia non probatur.
VI 5.13.48 · Idem.
¶Locupletari non debet aliquis cum alterius iniuria vel iactura.
VI 5.13.49 · Idem.
¶4 In poenis benignior est interpretatio facienda.
VI 5.13.50 · Idem.
¶Actus legitimi conditionem non recipiunt neque diem.
VI 5.13.51 · Idem.
¶Semel Deo dicatum non est ad usus humanos ulterius transferendum.
VI 5.13.52 · Idem.
¶Non praestat impedimentum quod de iure non sortitur effectum.
VI 5.13.53 · Idem.
¶Cui licet quod est plus, licet utique quod est minus.
VI 5.13.54 · Idem.
¶Qui prior est tempore potior est iure.
VI 5.13.55 · Idem.
¶Qui sentit onus, sentire debet commodum, et e contra.
VI 5.13.56 · Idem.
¶In re communi potior est conditio prohibentis.
VI 5.13.57 · Idem.
¶Contra eum, qui legem dicere potuit apertius, est interpretatio facienda.
VI 5.13.58 · Idem.
¶Non est obligatorium contra bonos mores praestitum iuramentum.
VI 5.13.59 · Idem.
¶Dolo facit, qui petit quod restituere oportet eundem.
VI 5.13.60 · Idem.
¶Non est in mora qui potest exceptione legitima se tueri.
VI 5.13.61 · Idem.
¶Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum.
VI 5.13.62 · Idem.
¶Nullus ex consilio, dummodo fraudulentum non fuerit, obligatur.
VI 5.13.63 · Idem.
¶Exceptionem obiiciens non videtur de intentione adversarii confiteri.
VI 5.13.64 · Idem.
¶Quae contra ius fiunt debent utique pro infectis haberi.
VI 5.13.65 · Idem.
¶In pari delicto vel causa potior est conditio possidentis.
VI 5.13.66 · Idem.
¶Quum non stat per eum, ad quem pertinet, quo minus conditio impleatur: haberi debet perinde, ac si impleta fuisset.
VI 5.13.67 · Idem.
¶Quod alicui suo non licet nomine, nec alieno licebit.
VI 5.13.68 · Idem.
¶Potest quis per alium, quod potest facere per se ipsum.
VI 5.13.69 · Idem.
¶In malis promissis fidem non expedit observari.
VI 5.13.70 · Idem.
¶In alternativis debitoris est electio, et sufficit alterum adimpleri.
VI 5.13.71 · Idem.
¶Qui ad agendum admittitur, est ad excipiendum multo magis admittendus.
VI 5.13.72 · Idem.
¶Qui facit per alium, est perinde, ac si faciat per se ipsum.
VI 5.13.73 · Idem.
¶Factum legitime retractari non debet, licet casus postea eveniat, a quo non potuit inchoari.
VI 5.13.74 · Idem.
¶Quod alicui gratiose conceditur, trahi non debet ab aliis in exemplum.
VI 5.13.75 · Idem.
¶Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat.
VI 5.13.76 · Idem.
¶Delictum personae non debet in detrimentum ecclesiae redundare.
VI 5.13.77 · Idem.
¶Rationi congruit, ut succedat in onere, qui substituitur in honore.
VI 5.13.78 · Idem.
¶In argumentum trahi nequeunt, quae propter necessitatem aliquando sunt concessa.
VI 5.13.79 · Idem.
¶Nemo potest plus iuris transferre in alium, quam sibi competere dinoscatur.
VI 5.13.80 · Idem.
¶In toto partem non est dubium contineri.
VI 5.13.81 · Idem.
¶In generali concessione non veniunt ea 13, quae quis non esset verisimiliter in specie concessurus.
VI 5.13.82 · Idem.
¶Qui contra iura mercatur, bonam fidem praesumitur non habere.
VI 5.13.83 · Idem.
¶Bonafides non patitur, ut semel exactum iterum exigatur.
VI 5.13.84 · Idem.
¶Quum quid una via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti.
VI 5.13.85 · Idem.
¶Contractus ex conventione legem accipere dinoscuntur.
VI 5.13.86 · Idem.
¶Damnum, quod quis sua culpa sentit, sibi debet, non aliis, imputare.
VI 5.13.87 · Idem.
¶Infamibus portae non pateant dignitatum.
VI 5.13.88 · Idem.
¶Certum est, quod is committit in legem, qui, legis verba complectens, contra legis nititur voluntatem.