IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 4

Theoph. 4.9Si quadrupes pauperiem fecisse dicitur.

Abrir no leitor do IusCommune →

9

pr.Καὶ τῶν ἀλόγων ζώων χάριν ζημιούντων ἑτέρους ἐπενοήθησαν noxáliai. ἀλλὰ furti noxalian ui bonorum raptorum iniuriarum οὐκ ἔστιν εἰπεῖν ἐπὶ αὐτῶν χώραν ἔχειν. ἄρα δὲ ὁ noxálios aquilios ἐπὶ αὐτῶν; καὶ λέγομεν, ὅτι οὐδαμῶς, ἐπειδὴ ἔχει τὴν ζήτησιν damni iniuria, τουτέστι τῆς ἀδίκως γινομένης ζημίας. τὸ δὲ δίκαιον καὶ ἄδικον ἀπὸ διακεκριμένης πρόεισι ψυχῆς· τὰ δὲ ἄλογα ζῶα ἐστέρηνται λογισμοῦ. τί οὖν; ὁ δωδεκάδελτος ἐπενόησεν ἐπὶ τούτων τὴν noxalian. κινεῖται οὖν κατὰ τοῦ δεσπότου ὁ noxálios δωδεκάδελτος. ἐὰν οὖν κατὰ τρυφὴν ἢ κατὰ θερμότητα ἢ ἀγριότητα τὸ ἄλογόν σου ζῶον pauperiem mihi fecerit, τουτέστι ζημιώσῃ, noxálios κινεῖται ὁ δωδεκάδελτος, καὶ ἐὰν τοῦτο τὸ ζῶον εἰς noxan παρασχεθῇ, ὁ ἐναχθεὶς ἐλευθεροῦται. τοῦτο γὰρ αὐτός φησιν ὁ δωδεκάδελτος· οἷον ἵππος ἦν λακτιστὴς καὶ λὰξ δούς τινι τοῦτον ἔβλαψεν. χώρα δέ ἐστι τῷ noxaliῳ δωδεκαδέλτῳ ἐπὶ ἐκείνων τῶν ζώων, ἅτινα παρὰ φύσιν ἀγριούμενα ἕτερον βλάπτει. εἰ γὰρ ἔμφυτος αὐτοῖς ἐστιν ἡ ἀγριότης, ἀργεῖ ὁ δωδεκάδελτος. ἀμέλει ἐὰν ἄρκτος φύγῃ καὶ ἕτερον βλάψῃ, ὁ γεγονώς αὐτῆς δεσπότης οὐ κατέχεται τῇ noxalią. διὰ τοῦτο δὲ εἶπον » ὁ γεγονὼς «, ἐπειδὴ φυγοῦσα αὕτη εἰς τὴν φυσικὴν ἀνέδραμεν ἐλευθερίαν καὶ ἐπαύσατο τοῦ δεσπίζεσθαι. » pauperies « δὲ λέγεται ἡ ζημία ἡ δίχα κακουργίας γινομένη, ἥτις ἐπὶ τῶν ἀλόγων ζώων συμβαίνει· οὐδὲ γὰρ δύναται τὸ ἄλογον ζῶον τὸ αἰσθήσεως ἐστερημένον πονηρόν τι κατά τινος βουλεύσασθαι. ταῦτα μὲν ὅσον πρὸς τὴν noxalian.

Animalium quoque nomine, quae ratione carent, si quid alii damni dederint, noxales actiones sunt constitutae. set noxalem furti actionem aut ui bonorum raptorum aut iniuriarum in iisdem locum habere dicere non oportet. num noxalis aquiliae actio in iis optinebit? et dicimus: minime; nam in eadem de damno iniuria dato quaestio est; ius autem atque iniuria ab animo procedunt, qui ratione praeditus L est: animalia autem ratione carent. quid ergo est? lex XII tabularum noxalem actionem de iis prodidit; agi itaque poterit cum domino ex lege XII tabularum noxali iudicio. si igitur lasciuia aut feruore aut feritate animal, quod ratione caret, pauperiem mihi fecerit, idest mihi damnum dederit, noxalis actio ex lege XII tabularum locum habebit: ut ecce equus erat calcitrosus: calce quendam percutiens ei nocuit. Locus autem actioni noxali ex lege XII tabularum in his animalibus, quae contra naturam saeuientia damnum dederint. nam si genitalis sit feritas. actio ex XII tabulis cessat. itaque si ursus fugit et quendam laesit, non potest quondam dominus noxali actione conueniri; ideo autem quondam dominum « dixi, quia fera euadens in naturalem libertatem se recepit et desiit in dominio cuiusquam esse. ' pauperies ' autem dicitur damnum sine iniuria datum, quod in animalibus sensu carentibus contingit: neque enim potest animal, quod sensu caret, damnum aduersus quemdam moliri. haec quod ad noxalem actionem pertinet.

1Ἐπείτοιγε ἰστέον ἐστὶ τοὺς aediles ἐν τῷ οἰκείῳ edictῳ ἀπαγορεύειν παντὶ ἀνθρώπῳ κύνα ἢ σύαγρον ἢ ἄρκτον ἢ λέοντα ἔχειν ἐν ἐκείνῳ τῷ τόπῳ, δι᾽ οὗ παρέρχεται πλῆθος. ἐὰν γάρ τις ὑπεναντίον πράξῃ τι καὶ ἐλεύθερος ἐντεῦθεν βλαβῇ τι, ὁ δεσπότης τοῦ ἀδικήσαντος θηρίου εἰς τοσοῦτον καταδικασθήσεται, εἰς ὅσον κάλλιον καὶ δίκαιον τῷ δικάζοντι δόξῃ. εἰ δέ τι ἕτερόν ἐστι τὸ ἀδικηθὲν, οἷον ὁ ἐμὸς οἰκέτης ἢ ὁ ἐμὸς ἵππος ἢ ἕτερον οἱονδήποτε ζῶον τῆς ἐμῆς ὂν δεσποτείας, τὸ διπλάσιον τῆς γενομένης ζημίας ὁ τοῦ θηρίου παρέξει δεσπότης. οἷον ἐζημιώθην δέκα νομίσματα, εἴκοσι λήψομαι. οὐ μόνον δὲ αἱ aediliciae, ἀλλὰ καὶ αἱ noxáliai χώραν ἔχουσιν ἐπὶ τῶν τοιούτων θεμάτων. κανονικῶς γὰρ ὀφείλεις εἰδέναι, ὅτι οὐδέποτε αἱ poenaliai ἀγωγαὶ ἐπὶ τῷ αὐτῷ συντρέχουσαι πράγματι ἀλλήλων γίνονται αἱρετικαί.

Nam sciendum est aediles suo edicto prohibere quenquam canem aut uerrem aut ursum aut bouem ibi habere, qua uulgo iter fit. et si aduersus ea quis fecerit, et libero homini inde nocitum sit, dominus ferae, quae nocuit, tanti condemnabitur, quantum bonum et aquum iudici uidebitur. si alia quaelibet res laesa est, ueluti seruus meus uel meus equus uel aliud quodlibet animal, cuius sum dominus, duplum damni dati dominus praestabit. ut ecce damno X aureorum adfectus sum; XX consequar. nec tantum aediliciae actiones, set etiam noxales in huiusmodi casibus locum habent. generaliter enim admonendus es nunquam poenales actiones de eadem re concurrentes aliam ab alia consumi.