Theoph. 4.8De noxalibus actionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →8
pr.Ωςπερ ἐκ τῶν πρὸς τοὺς ὑπεξουσίους συναλλαγμάτων ἐνάγεται ὁ δεσπότης, οὕτω καὶ ἐξ ὧν αὐτοὶ ἥμαρτον κατέχονται οἱ δεσπόται. ἐὰν γὰρ ὁ σὸς οἰκέτης κλέψῃ τὰ ἐμὰ πράγματα ἢ ἁρπάσῃ ἢ ζημιώσῃ με ἢ υβρίση, ἡ noxalia ἀγωγὴ δίδοταί μοι κατά σου· καταδικασθεὶς δὲ ταύτῃ τῇ noxaliᾳ ἐξουσίαν ἔχεις ἢ τὸ διαφέρον καταβάλλειν ἢ τὸν οἰκέτην εἰς nóxan παρασχεῖν.
Quemadmodum ex seruorum contractibus dominus tenetur, ita ex seruorum maleficiis domini conueniuntur. nam si tuus seruus res meas furatus sit, aut rapuerit aut mihi damnum dederit aut iniuriam fecerit, noxalis actio mihi contra te ال dabitur. iudicio uero noxali condemnato permittitur tibi aut litis aestimationem soluere aut hominem noxae dedere.
1Νόχα δὲ λέγεται αὐτὸ τὸ σῶμα [τὸ βλάψαν] » quod nocuit « ἐπειδὴ ἔβλαψεν αὐτὸς ὁ οἰκέτης. noxia δὲ αὐτὸς τὸ κακούργημα ὠνόμασται, οἷον ἡ κλοπὴ ἡ ζημία ἡ ἁρπαγὴ ἡ ὕβρις.
' Noxa ' autem dicitur ipsum corpus, quod nocuit; quia ipse seruus J nocuit. ' noxia ' autem ipsum maleficium uocatur, ueluti furtum damnum rapina iniuria.
2Ἀρίστῳ δὲ λογισμῷ τοῦτο ἐπινενόηται τὸ τὸν δεσπότην καταδικασθέντα τῇ noxaliᾳ δύνασθαι τὸν οἰκέτην ἐκδοῦναι ἐκείνῳ, εἰς ὃν τι ἐπλημμέλησεν ὁ οἰκέτης. ἀτοπώτατον γὰρ ἐνομίζετο τὴν τῶν οἰκετῶν ἀγριότητα ἐπιζήμιον εἶναι τοῖς δεσπόταις περαιτέρω τῶν σωμάτων αὐτῶν. ὥςτε οὖν καταδικασθεὶς ἐγὼ ὑπέρ τοῦ οἰκέτου τῇ noxaliᾳ εἰς οὐδὲν ἕτερον ἄκων ζημιοῦμαι ἢ εἰς τὸ δοῦναι αὐτὸν εἰς noxan, τὴν γὰρ διατίμησιν τοῦ ἁμαρτήματος ἄκων οὐ καταβάλλω.
Summa autem ratione id introductum est, ut nempe dominus, qui noxali actione est condemnatus, illi seruum dedere possit, in quem hic noxiam commisit. absurdum enim putabatur seruorum nequitiam ultra ipsorum corpora dominis esse damnosam. itaque si ego nomine serui noxali actione condemnatus fuero, nullo alio damno inuitus adficiar, quam ut seruum noxae dem; noxiae enim aestimationem soluere non cogor.
3Παρασχὼν δὲ εἰς noxan τὸν πταίσαντα οἰκέτην ἐγὼ τῷ ἐνάγοντι ἐλευθεροῦμαι τῆς noxalias εἰς τὸ διηνεκές μεταφέρων τὴν δεσποτείαν ἐπὶ τὸν λαμβάνοντα. οὐ γὰρ λέγομεν ὅτι διὰ τῶν οἰκείων operῶν καὶ τῆς ἰδίας ὑπηρεσίας ὁ οἰκέτης ἀποπληρώσας τὴν τοῦ ἁμαρτήματος διατίμησιν ἐκείνῳ, εἰς ὃν ἥμαρτεν, ἤγουν καὶ εὐπορήσας ποθὲν χρημάτων καὶ ταῦτα προσαγαγών ὑποστρέφει πρὸς τὸν δεσπότην, ἀλλὰ προσίτω τῷ praétori καὶ τοῦτο αὐτῷ ἀποδείξας ἄκοντος τοῦ ἔχοντος αὐτὸν εἰς noxan ὑπὸ τοῦ praétoros ἐλευθεροῦται.
Si igitur seruum qui nocuit noxae actori dedero, actione noxali liberabor, dominio eius in perpetuum translato in actorem. non enim dicimus seruum, si operis suis ac ministerio suo noxiae aestimationem ei, quem laederat, rescierit, uel alicunde quaesitam pecuniam ei praebuerit, ad dominum rediturum. set praetorem adeat; cui si id probauerit, etiam inuito eo qui noxae accepit, a praetore manumittetur.
4Ἐπινενόηνται δὲ noxaliai ἀγωγαὶ ἢ ὑπὸ τῶν νόμων ἢ ἐκ τοῦ edictu τοῦ praétoros. ὑπὸ τῶν νόμων οἷον ἡ furti (ταύτην γὰρ ἐξηῦρεν ὁ δωδεκάδελτος) ἐστὶ δὲ καὶ ἡ noxalia τοῦ aquiliu (ταύτην γὰρ ἐπενόησεν ὁ aquilios)· ἐκ τοῦ edictu τοῦ praétoros ἡ noxalia iniuriarum καὶ ἡ noxalias ui bonorum raptorum.
Sunt autem constitutae noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris. legibus, ueluti furti, quam lex XII tabularum introduxit. est etiam noxalis actio legis Aquiliae: hanc enim [lex] Aquilia constituit: praetoris edicto, ueluti noxalis actio iniuriarum et noxalis actio ui bonorum raptorum.
5Κανών ἐστιν ὑπὸ τῶν ἀρχαίων παραδεδομένος ὁ λέγων· noxa caput sequitur. θεωρεῖται δὲ οὗτος ἐπὶ τῶν τοιούτων θεμάτων. ὁ σὸς οἰκέτης ἔκλεψεν ἐμὰ πράγματα· ἐφ᾽ ὅσον ἐστὶν ὑπὸ τὴν σὴν ἐξουσίαν, ἔχω κατά σου τὴν noxalian furti, εἰ δὲ εἰς ἕτερον μετέλθῃ δεσπότην, κατ᾽ ἐκείνου κινηθήσεται ἡ noxalia. εἰ δὲ ἐλευθερωθῇ, κατ᾽ αὐτοῦ ἕξω τὴν directan furti καὶ ἡ noxalia ἀποσβέννυται. καὶ ἐκ τοῦ ἐναντίου δὲς ἡ directa δύναται γίνεσθαι noxalia· ἐὰν γάρ τις ἐλεύθερος ὢν κλέψῃ τὰ ἐμὰ πράγματα, οὗτος δὲ μετὰ ταῦτα γένηται δοῦλος, οἷον (ὡς εἰρήκαμεν ἐν τῇ πρώτη institutioni) ἡνίκα ἀνάσχηται ἑαυτὸν πραθῆναι ad pretium participandum καὶ γένηται σὸς δοῦλος, ἡ πάλαι directa furti νῦν γενήσεται noxalia.
Regula nobis a ueteribus tradita est noxam caput sequi. haec uero in eiusmodi casibus spectatur. seruus tuus res meas est furatus; quamdiu in tua est potestate, contra te actione furti noxali experiri potero; quod si ad alium dominum peruenerit, cum illo erit actio noxalis; et si manumissus fuerit, directam furti contra eum habebo et noxalis extinguitur. ex diuerso directa actio noxalis fieri potest; nam si liber homo meas res sit furatus et deinde seruus esse coeperit (ueluti, sicuti prima institutione tradidimus, si uenire se ad pretium participandum sit passus) et seruus tuus factus sit, incipit nunc esse noxalis furti actio, quae antea directa fuerat.
6Ὁ ἐμὸς οἰκέτης ἔκλεψεν ἐμὰ πράγματα. οὐδεμία τίκτεται ἀγωγή· μεταξὺ γὰρ δεσπότου καὶ τοῦ ὑπεξουσίου αὐτοῦ οὐδεμία ἐνοχὴ ἀναφύεσθαι δύναται. εἰ δὲ καὶ εἰς τὴν ἑτέρου ὑπεξουσιότητα ὁ οἰκέτης παρεγένετο ἤγουν καὶ ἐλευθερωθῇ, οὔτε κατὰ τοῦ ἐλευθερωθέντος οὔτε κατὰ τοῦ νῦν δεσπόζοντος αὐτοῦ δύναμαι κινεῖν ἀγωγήν. ἡ γὰρ μὴ τεχθεῖσα ἀγωγὴ, ἥτις ἐξ αὐτοῦ πλημμελήματος οὐκ ἐτίκτετο διὰ τὸ οἰκέτην ἐμὸν εἶναι τὸν κλέψαντα, αὕτη μετὰ ταῦτα τίκτεσθαι οὐ δύναται ἐκ τοῦ χωρισθῆναι τὸν κεκλοφότα τῆς ἐμῆς ὑπεξουσιότητος. Οὕτω δὲ ἀληθές ἐστιν, ὅτι μεταξὺ οἰκέτου καὶ δεσπότου οὐδεμία ἐνοχὴ δύναται συνιστάναι, ὅτι ἐὰν δι ἀλλότριος οἰκέτης κλέψῃ τὰ σὰ πράγματα, ὡς τεχθῆναί σοι ἐντεῦθεν τὴν furti καὶ οὕτως μετὰ ταῦτα ὑπὸ τὴν σὴν γένηται δεσποτείαν, ἀποσβέννυται ἡ ἤδη τεχθεῖσα furti ἀγωγὴ διὰ τὸν κανόνα τὸν λέγοντα· ἡνίκα θέμα εἰς τοιοῦτον περισταίη κάσον, ἀφ᾽ οὗ τὴν ἀρχὴν λαμβάνειν οὐκ ἠδύνατο ἀποσβέννυται. εἰ δὲ ἡνίκα ἔκλεψεν ἦν ὑπὸ τὴν σὴν δεσποτείαν, ἐπειδὴς οὐκ ἐτίκτετό σοι ἀγωγή, διὰ τοῦτο σοῦ δεσπόσαντος αὐτοῦ ἡ ἤδη τεχθεῖσα ἀναιρεῖται ἀγωγή. οὕτω δὲ ἀποσβέννυται σοῦ δεσπόσαντος μετὰ ταῦτα τοῦ οἰκέτου, ὅτι εἰ καὶ τὴν σὴν ὑπεξουσιότητα ἐξῆλθεν, οὐ δυνήσῃ κινῆσαί τινας ἀγωγήν (πῶς γὰρ τὴν ἤδη σβεσθεῖσαν;). εἶπον γὰρ ἤδη πολλάκις, ὅτι δεσπότης κατά οἰκέτου οὐδεμίαν κτᾶται ἀγωγὴν. ὥςπερ οὐδὲ ἐὰν ὁ δεσπότης πταίσῃ τι εἰς τὸν οἰκέτην, οἷον ὑβρίσας ἢ τυπτήσας αὐτὸν, οὐδεμίᾳ κατασχεθήσεται ἀγωγῇ, οὐδὲ ἐὰν ἐλευθερωθῇ ἢ τῆς ἑτέρου γένηται δεσποτείας ὁ ταῦτα ὑποστὰς οἰκέτης.
Seruus meus res meas furatus est; nulla inde oritur actio; nam inter dominum et eum, qui in eius potestate est, nulla obligatio nasci potest. ideoque et si in alienam potestatem seruus peruenerit aut manumissus fuerit, neque cum ipso manumisso neque cum eo, cuius nunc in potestate est, agere possum. nondum enim nata actio (quae ex ipso maleficio non est orta, quia meus seruus fuerat, qui furatus est), nequit postea ideo nasci, quod fur e mea exierit potestate. adeo autem uerum est inter seruum dominumque nullam actionem consistere posse, ut si alienus seruus res tuas sit furatus, et inde actio furti tibi sit quaesita, ac postea is in potestate tua esse coeperit, intercidit quae iam nata fuerat furti actio, propter iuris regulam, quae ait: » si species in eum deducta sit casum, a quo initium capere non potuisset, extinguitur. nam si cum furtum commisit in tua fuisset potestate, non esset tibi actio quaesita; et ideo cum in tua potestate esse coeperit, actio iam nata intercidet. et adeo extinguitur actio, si postea serui potestatem adquisieris, ut licet ex tua potestate exierit, agere non possis (quomodo enim iam extincta resurgeret actio?) iam enim saepius dixi nullam domino aduersus seruum actionem quaeri. et ideo neque si dominus noxiam in seruum commiserit (ueluti si contumelia aut uerberibus eum adfecerit), ulla actione tenebitur, neque si manumissus fuerit aut in alterius potestate esse coeperit qui haec passus est seruus.
7Ταύτας δὲ τὰς noxalias ἀγωγὰς οἱ παλαιοὶ καὶ ἐπὶ τῶν υἱῶν τῶν ὑπεξουσίων καὶ ἐπὶ θυγατέρων προσεδέχοντο. ἡ δὲ μετὰ ταῦτα τῶν ἀνθρώπων ἀναστροφὴ καὶ πολιτεία τὴν τοιαύτην ἐξέβαλε τραχύτητα καὶ κατεφρόνησε ταύτης ὀρθῶς ποιοῦσα καὶ τῆς κοινῆς χρήσεως παντελῶς ἐξώθησεν. τίς γὰρ εὐφρονῶν ἀνάσχοιτο τὸν ἴδιον παῖδα καὶ μάλιστα θυγατέρα εἰς nóxan ἑτέρῳ παρασχεῖν, ὥςτε σχεδὸν τὸν πατέρα εἰς τὸ οἰκεῖον κινδυνεύειν σῶμα ἤπερ τὸν παῖδα, ὅς τοιαῦτα ὑφίσταται; ἐπὶ δὲ τῶν θυγατέρων καὶ ἡ περὶ τῆς σωφροσύνης σπουδὴ καλῶς τῆς πολιτείας ἐξέβαλε τοῦτο. καὶ τούτου χάριν ἤρεσεν ἐπὶ μόνων οἰκετῶν τὰς noxalias ἁρμόζειν, ὁπότε καὶ οἱ πάλαι τοὺς νόμους ὑπομνηματίσαντες εἰρήκασι τοῦτο πολλάκις, ὅτι αὐτοὺς τοὺς ἐλευθέρους ὑπεξουσίους ὑπὲρ τῶν οἰκείων πραγμάτων δύνασθαι μεθοδεύεσθαι.
Hasce uero noxales actiones ueteres etiam in filiis filiabusque familias admiserunt. noua autem hominum conuersatio atque consuetudo huiusmodi asperitatem respuit et merito contempsit atque ab usu communi reiecit. quis enim sanae mentis patiatur filium suum et maxime filiam suam in noxam alii dare, ut fere circa corpus suum magis pater periclitetur, quam filius ipse, qui ea sustinet? in filiabus autem pudicitiae quoque fauor recte id ab usu exclusit. et ideo placuit in seruos tantummodo noxales actiones proponendas esse, cum et ueteres iuris interpretes saepius dixerint; ipsos filiosfamilias pro suis delictis posse conueniri.