IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 4

Theoph. 4.10De his per quos agere possumus.

Abrir no leitor do IusCommune →

10

pr.Εἰπόντες περὶ τῶν ἀγωγῶν, αἱ δύνανται κινεῖσθαι καθ᾽ ἡμῶν ἐκ συναλλαγμάτων ἢ ἁμαρτημάτων προφάσει τῶν ὑπὶ ἡμῶν δεσποζομένων, νῦν μετέλθωμεν ἐπὶ ἑτέραν θεωρίαν. καὶ δεῖ εἰδέναι ὅτι τὰς ἀγωγὰς κινοῦμεν ἐν δικαστηρίοις ἢ δι᾽ ἡμῶν αὐτῶν, ὁ ἐστι suo nomine, ἢ δι᾽ ἑτέρων, ὅ ἐστιν alieno nomine. καὶ alieno nomine κινοῦμεν, οἷον ὡς οἱ procuratores ἢ ἐπίτροποι ἢ curatores. τοῦτο δὲ κατὰ τὸ σήμερον κρατοῦν· πάλαι γὰρ οὐκ ἦν ἐν πολιτείᾳ τὸ δύνασθαι alieno nomine κινεῖν, εἰ μὴ ἐπὶ φανερῶν αἰτιῶν· οἷον ὑπὲρ τοῦ δήμου ἠδύνατό τις εἰσιέναι δίκην ἢ καὶ ἐλευθερίας. ἐπειδὴ γὰρ ἐν νομῇ τις ὑπάρχων δουλείας καὶ ἀναφωνῶν εἰς ἐλευθερίαν οὐκ ἠδύνατο δι᾽ ἑαυτοῦ τὴν δίκην εἰσιέναι, ἵνα μὴ κινουμένου δικαστηρίου ἀποδειχθῇ δοῦλος καὶ συμβῇ ἐξ ἀποτελέσματος δοῦλον ἀγωνίζεσθαι πρὸς δεσπότην, διὰ τοῦτο ἕτερος εἰσῄει τὴν δίκην ὑπὲρ αὐτοῦ, ὅςτις καὶ ἐλέγετο adsérter. ἔτι δὲ καὶ ὑπὲρ ἐπιτροπῆς. πολλάκις γὰρ ἐδεῖτο pupillos ἐπιτρόπου καὶ δύο ἐμάχοντο περὶ τοῦ τίνα δεῖ ἐπιτροπεῦσαι. πρόδηλον ὅτι ὁδ εἷς νικήσει. ὁ οὖν ἡττηθεὶς εὑρίσκετο alieno nomine κινῶν, τουτέστι δικαζόμενος ὑπὲρ ἐπιτροπῆς τῆς μὴ διαφερούσης αὐτῷ, ὡς τὸ τέλος ἐδίδαξε τῆς δίκης. Ὁ ostilios νόμος ἐπέτρεπεν, εἰ συνέβη τινὸς τῶν ὄντων παρὰ τοῖς πολεμίοις ἢ reipublicae causa ἀποδημούντων πράγματα κλαπῆναι, κινεῖν τὸν βουλόμενον τὴν furti ἀγωγήν. εἰ δὲ καὶ ἐπετρόπευον pupillu, ὑποστῇ δὲ οὗτος κλοπὴν, ἐμοῦ ὄντος παρὰ τοῖς πολεμίοις ἢ reipublicae causa ἀπόντος, ὁμοίως ὁ βουλόμενος ἐκίνει τὴν furti. ἀλλ᾽ ἐπειδὴ τοῦτο οὐκ ἐλαχίστην προσήγαγε τὴν βλάβην, τὸ μὴ δύνασθαι alieno nomine μήτε ἐνάγειν μήτε ἐνάγεσθαι, ἐπενόησαν οἱ ἄνθρωποι διὰ procuratórων δικάζεσθαι· ἐσθ᾽ ὅτε γὰρ ἢ νόσος ἢ γῆρας ἢ ἀναγκαῖα ἀποδημία καὶ ἄλλαι δὲ πολλαὶ αἰτίαι ἐμποδὼν γίνονται τοῦ μὴ δύνασθαι τὸν πρωτότυπον δι᾽ ἑαυτοῦ παραγίνεσθαι εἰς τὸ δικαστήριον.

Cum de actionibus dixerimus, quae contra nos contractuum aut delictorum eorum nomine, qui in nostra potestate non esestat, in versione latina florun verbi se torten occupat.. sunt, competunt, transeamus ad aliam materiam. et scire oportet posse nos iudicio agere aut per nosmet ipsos, idest nostro nomine, aut per alios, idest alieno nomine. et alieno nomine agimus, ueluti ut procuratores tutores uel curatores: ex iure nimirum, quod hodie optinet. olim enim in usu non erat alieno nomine agere, nisi ex certis causis; ut ecce pro populo quis litem inire poterat, aut pro libertate. nam cum quis in possessione esset seruitutis et in libertatem proclamaret, non poterat ipse agere, ne forte lite contestata, seruus esse probaretur et fieret ut seruus reapse cum domino ageret. et ideo alius pro eo iudicium subibat, qui dicebatur adsertor. item etiam pro tutela. saepius enim fiebat, ut pupillus tutore indigeret et duo contenderent uter tutelam suscipere deberet. patet alterutrum uincere debuisse. qui itaque uictus fuerat alieno nomine egisse uidebatur, pro tutela nempe, quae ad eum non pertinebat. sicuti litis finis ostendit. lex Hostilia permisit, ut, si eorum, qui apud hostes essent uel qui reipublicae causa abessent, res ablatae essent, furti, qui uellet, ageret. set et si tutor fuissem pupilli, qui me apud hostes constituto reiue publicae causa absente, furtum esset passus, aeque qui uolebat, furti ei actio erat. et quia hoc non minimam incommoditatem habebat quod nemo poterat alieno nomine neque agere neque actionem excipere, coeperunt homines per procuratores litigare. interdum enim aut morbus aut aetas aut necessaria peregrinatio itemque aliae multae causae impedimento sunt, quominus possit litis dominus ipse in iudicium uenire.

1Ὁ δὲ procurator οὕτως καθίσταται· ἐντέλλομαί τινι καθὰ καὶ ἐν τῇ mandati εἰρήκαμεν, ὥςτε ὑπὲρ ἐμοῦ δικάσασθαι, οὐ δεόμενος ἐν τούτῳ τυπικῶν ῥημάτων· δι᾽ οἱωνδήποτε γὰρ δύναμαι procurátora χειροτονῆσαι. ἀδιάφορον δέ ἐστιν εἴτε πάρεστιν ὁ ἐμὸς ἀντίδικος ἢ ἀπολιμπάνεται· ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον γὰρ καὶ ἀγνοοῦντος αὐτοῦ προβάλλομαι τὸν procurátora. καὶ ἁπλῶς πᾶς, ᾧ ἂν ἐπιτρέψῃς τὴν σὴν δίκην κινῆσαι ἢ defendeûsai σε, οὗτος procurátor νοεῖται.

Procurator autem sic constituitur: mando cuidam, ut pro me litem suscipiat; neque sollemnibus uerbis opus est: quibuscumque enim procuratorem eligere possum. neque interest utrum absit aduersarius meus an praesens sit; plerumque enim et ignorante eo procuratorem constituo. et in summa cuicumque permiseris de re tua agere eamue defendere, is procurator intellegitur.

2Οἱ δὲ ἐπίτροποι καὶ οἱ curátores τρόπον τίνα καθίστανται, εἰρήκαμεν ἐν τῇ πρώτῃ Institutioni. ἔξωθεν δὲ ὀφείλεις εἰδέναι ὅτι ὁ procurátora, εἰ μὲν ácter ἐστὶν, οὕτως εἴωθε κινεῖν· » εἰ φαίνεται τὸν ἀντίδικον χρῆναι δοῦναι Titiῳ, οὗ εἰμι procurátor, καταδίκασον αὐτὸν, ὦ δικαστά «. καὶ τὴν μὲν intentiona ἤτοι τὴν ἀρχὴν τῆς ἐναγωγῆς λαμβάνει ἀπὸ τοῦ δεσπότου, εἰς ἑαυτὸν δὲ μεταστρέφει τὴν condemnationa. εἰ δέ τις ἐνάγεται ὡς procurátor, ὁ κινῶν οὕτως ὀφείλει λέγειν· εἰ φαίνεται χρῆναι δοῦναι Seion δέκα νομίσματα, καταδίκασον Primon τὸν αὐτοῦ procurátora δέκα νομίσματα.

Tutores et curatores quemadmodum constituantur prima institutione exposuimus. ceterum admonendus es procuratorem, si actor est, ita intendere solere: ' si paret aduersarium Titio, cuius procurator sum, dare oportere, eum mihi iudex condemna ': et intentionem quidem a domino sumit, condemnationem autem in semet ipsum conuertit. sin autem quis procuratorio nomine conF uenitur, qui agit hoc modo intendere debet: ' si paret Seium aureos X dare oportere: Primum eius procuratorem condemna '.