IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.9De postliminio.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Origo vocis postliminii.

pr.SIcut de his quæ ex hostibus capiuntur, ita & de postliminii jure nihil ferme sani prodiderunt hi qui retro actis fæculis juris cognitionem professi sunt. Accuratius hæc res à veteribus Romanis tractata est, sed sæpe confuse nimis, ita ut quæ juris gentium quæque civilis Romani esse vellent lector nequiret distinguere. De voce postliminii rejicienda Servii sententia qui partem ejus posteriorem productionem putat esse verbi sine significatu: sequendus Scævola qui junctum docebat esse verbum à post quod reditum notat & limine. Nam limen & limes exitu & flexionis modo differunt, cum alioqui origine (veniunt enim ab antiqua voce limo, quæ transversum significat) & primitiva notione idem sint, sicut materia & materies, pavus & pavo, contagio & contages, cucumis & cucumer, quanquam usu feriore faEtum est ut limen magis ad privata, limes ad publica referretur. Sic veteres eliminare dicebant è finibus ejicere & exsilium nominabant eliminium.

2 · Quibus in locis postliminium fit.

pr.Est ergo postliminium jus quod nascitur ex reditu in limen id est fines publicos. Sic Pomponius reversum postliminio ait qui intra præsidia nostra esse cœpit: Paulus cum in fines nostros intraverit. Sed ex paritate rationis consensus gentium perdu - rem co xit, ut postliminium locum haberet, etiam si quis homo aut res ejus generis in quo postliminium esse placuerat pervenisset ad amicos nostros, ut loquitur dicto loco Pomponius, aut ut Paulus exempli causa explicat, ad regem socium vel amicum. Quibus in locis amici aut socii intelligendi sunt non simpliciter quibuscum pax est, sed qui partes in bello easdem sequuntur: ad quos qui venerunt, ut Paulus loquitur, nomine publico tuti esse incipiunt: Nihil enim interest homo aut res ad hos aut ad suos pervenerit. Apud eos vero qui amici sunt sed non earundem partium, bello capti statum non mutant, nisi ex speciali pacto, quomodo in secundo federe icto inter Romanos & Carthaginienses convenerat, ut qui à Carthaginienfibus capti è populis amicis Romanorum in portus Romanis subditos venissent in libertatem vindicari possent: utque Carthaginienfium amicis par jus esset. Ideo qui Romanorum bello Punico secundo capti in Græciam commercio pervenerant, jus ibi postliminii non habuerunt, quia Græci in eo bello neutras secuti fuerant partes: ac propterea opus fuit eos redimi ut liberarentur. Quin & apud Homerum non uno in loco videmus bello captos in locis pacatis venditos, ut Lycaonem Iliados 4. Eurymedusam Odyffeæ н.

3 · Postliminio quædam reverti, quadam recipi.

pr.Vetus Romanorum locutio receptos postliminio etiam homines liberos dicebat. Postliminio receptum (ita enim legendum est) Gallus Ælius in libro primo fignificationum que ad jus pertinent, ait esse eum qui liber è qua civitate in aliam civitatem abierat, in eandem civitatem redit eo jure quod constitutum est de poftliminiis. Item qui servus à nobis in hostium potestatem pervenit, postea ad nos redit in ejus potestatem, cujus antea fuit, jure postliminii. Equi & muli & navis eadem ratio est in postliminii receptu (ita tria hæc verba quæ delenda censet vir incomparabilis in Romani juris studio Iacobus Cuiacius levi mutatione retineri posse arbitror) que servi. que genera rerum ab hostibus ad nos postliminio redeunt, eadem genera rerum à nobis ad hostes redire possunt. Sed posteriores Romani Iurisconsulti discrete magis duas statuerunt species postliminii ut aut nos revertamur, aut aliquid recipiamus.

4 · Ius postliminii esse in pace & in bello, & quid si nihil in pace dictum fit?

pr.Retinendum & illud Tryphonini, qui postliminii jus competere ait in bello aut in pace: sensu paulo alio quam quo idem dixerat Pomponius. In pace postliminium nisi aliter convenerit est his qui non virtute bellica fuperati, sed fato suo deprehensi sunt, ut qui cum bellum subito exarfit apud hostes reperiuntur. Aliis autem captivis in pace postliminium non est, nisi id pactis erat comprehensum, ut optime eum Tryphonini locum emendat doCtissimus Petrus Faber, non improbante Cuiacio. nam hoc & subjecta ratio & oppositum membrum aperte evincunt. Pacem fecerat captivis dimißis, ita enim convenerat. inquit Zonaras. Et Pomponius: si captivus de quo in pace cautum fuerat ut rediret, sua voluntate apud hostes mansit, non est ei postea postliminium. Paulus: Si in bello captus pace demum facta refugit, postliminio redit ad eum à quo priore bello captus erat: si modo non convenerit in pace ut captivi redderentur. Causam cur de his qui bellica virtute capti sunt id placuerit ex Servio hanc affert Tryphoninus, quia spem revertendi civibus in virtute bellica magis quam in pace Romani esse voluerunt, nimirum ut Livius loquitur, ab antiquo minime indulgens in captivos civitas. Sed hæc ratio Romanorum propria non potuit constituere jus gentium: potuit tamen inter causas esse cur Romani illud jus ab aliis gentibus introductum & ipsi amplecterentur. Verior hæc est ratio quod reges aut populi qui bellum suscipiunt credi volunt justas sibi fuisse causas cur id facerent: contra autem injuriam facere eos qui adversum se arma ferrent: quod cum utraque pars credi vellet, nec tutum esset pacem servare cupientibus huic se controversiæ interponere, nihil melius facere potuerunt populi pacati, quam ut id quod evenisset pro jure acciperent: atque ita captos in actu repugnandi haberent quasi ex justa causa captos. At de his qui bello exorto deprehensi erant, dici idem non poterat. nam in illis nullum injuriæ consilium fingi poterat. Tamen ad minuendas hostium vires retineri eos manente bello non iniquum videbatur: bello autem composito nihil obtendi poterat quominus dimitterentur. Itaque consensum in hoc est, ut tales in pace semper libertatem obtinerent, ut confessione partium innocentes: in cæteros vero ut quisque ufurparet quod vellet credi jus esse, nisi quatenus pacta certi aliquid præfcriberent. Atque eandem ob causam nec servi nec res bello captæ pace redduntur nisi pactis expressum id fit: quia victor credi vult jus sibi fuisse ista quærendi: cui contradicere, id vero fuerat bella ex bellis serere: ex quibus apparet ingeniofe non ex vero allatum illud apud Quintilianum pro Thebanis: Ideo captivos si in patriam suam redierunt, liberos esse, quia bello parta non nisi eadem vi possideantur. Diximus de pace. In bello redeunt postliminio homines qui antequam caperentur liberi fuerant: recipiuntur servi & alia quædam.

5 · v. Liber homo bello manente quando postliminio redeat:

pr.Liber homo ita demum postliminio redit si hoc animo ad suos venerit ut eorum res sequeretur, ut à Tryphonino proditum est: nimirum quia ut quis servus liber fiat, se debet ut ita dicam acquirere, quod non est nisi volentis. Cæterum an vi bellica rece - ptus fit ab hostibus an dolo profugerit, nihil refert ut à Florentino notatum est. Tantundem erit si ab hostibus sponte sit traditus. Quid si ab hoste venditus commercio, ut fit, ad suos pervenerit! Tractatur hæc controversia apud Senecam in Olynthio quem Parrhafius emerat. Quærit enim cum decretum factum esset ab Atheniensibus, quo Olynthii juberentur liberi esse, hoc contineretur liberi ut fierent, an ut liberi judicarentur, quorum hoc est verius.

6 · Qua jura recipiat, que non recipiat.

pr.Liber autem homo, postquam ad suos rediit, non se tantum sibi acquirit sed & res omnes quas habuerat apud populos pacatos, sive corporales, sive incorporales: Quia populi pacati sicut factum pro jure secuti erant in capto, ita & in liberato, ut se æquos præbeant utrique parti. Ergo dominium quod habuerat in res ejus is qui belli jure eum possidebat non erat fine omni conditione: cessare enim poterat ipso invito, si captus qui fuerat ad suos pervenisset. Has ergo res sic ille perdit, quomodo hominem cujus erant accessio. Quid si tamen alienasset? an qui titulum habet ab eo qui belli jure eo tempore erat dominus tutus erit gentium jure, an & hæc recuperabuntur? De his loquor quæ apud populum belli medium exstabant. Distinguendum videtur inter res quæ ejus sunt generis ut postliminio redeant, & quæ extra id genus sunt, quod discrimen jam mox explicabimus, ut illa videantur alienata cum sua causa & sub conditione: ista vero simpliciter. Alienata autem intelligo etiam quæ donata aut acceptilata sunt.

7 · Iura & in ipsum restitui.

pr.At sicut ad postliminio redeuntem jura redeunt, ita & jura in ipsum restituuntur, ac pro eo habentur ut Tryphoninus loquitur ac si nunquam ille hostium potitus fuisset.

8 · Cur qui se dedunt jus postliminii non habeant.

pr.Huic regulæ de liberis hominibus exceptionem hanc reEte affcribit Paulus: Postliminio carent qui armis victi hostibus se dederant, nimirum quia pactiones cum hostibus factæ valent jure gentium ut alibi dicemus, nec adversus eas est postliminium. Ideo Romani illi à Pænis capti apud Gellium: postliminium justum non esse sibi quoniam dejurio vincti forent. Vnde & induciarum tempore non esse postliminium recte à Paulo notatum est. At hos qui hostibus deduntur fine ulla scilicet pactione, postliminio reverti respondit Modestinus.

9 · Populus quando postliminii jus habeat.

pr.Quod de singulis personis diximus idem & in populis locum habere arbitror, ut qui liberi fuerunt suam recipiant libertatem si forte eos vis sociorum eximat hostili imperio. At si ipsa multitudo, quæ civitatem constituerat, dissoluta fit, verius puto non eundem populum censeri, nec postliminio res restitui ipso gentium jure, quia populus, ut navis, partium dissolutione plane interit, eo quod tota ejus natura in illa perpetua conjunctione consistit. Non ergo quæ fuerat Sagunti civitas eadem exstitit cum veteribus cultoribus ea sedes octavo post anno restituta est. neque Thebæ cum jam Thebani in servitutem ab Alexandro venissent. Hinc apparet quod Theffali Thebanis debuerant non esse Thebanis postliminio restitutum: idque duplici de causa: tum quod novus erat populus: tum quod Alexander quo tempore dominus erat hoc jus alienare potuerat & alienaverat: & quia creditum non in corum est numero quæ postliminio redeunt. Ei quod de civitate diximus haud multum dissimile est quod veteri illo Romano jure quo diffolubilia erant conjugia, matrimonium non censebatur postliminio restitui, sed novo consensu redintegrari.

10 · Quæ in his qui postliminio redeunt sint juris civilis.

pr.Et ex his quidem intelligi potest quale fit jure gentium postliminium in liberis hominibus. Cæterum jure civili idipfum jus quod ea attinet quæ intra civitatem aguntur, & adstringi additis exceptionibus aut conditionibus & produci ad alia commoda potest. Sic jure civili Romano de numero eorum qui postliminio redeunt exemti sunt transfugæ: etiam filii familias in quos patri videtur salva esse debuisse potestas illa patria quæ propria erat Quiritium. Sed hoc ideo placuisse ait Paulus quia disciplina castrorum antiquior fuit parentibus, Romanis quam caritas liberorum: cui congruit quod de Manlio ait Cicero suo dolore sancivisse eum militaris imperii disciplinam, ut saluti prospiceret civium qua intelligebat contineri suam: ipsique naturæ & patrio amori prælatum ab eo jus majestatis. Detrahit & hoc aliquid de jure postliminii, quod legibus Atticis primum, deinde Romanis conİtitutum est ut qui redemtus est ab hostibus redemtori serviat donec pretium reddiderit: Sed hoc ipsum favore libertatis introduEtum apparet ne ademta spe recuperandæ pecuniæ multi in hostium manu relinquerentur. Et illa ipsa servitus iisdem Romanis legibus multis modis mitigatur & postrema lege Iustiniani finitur operis quinquennii: morte quoque redemti jus repetendæ pecuniæ exstinguitur: sicut & contracto inter redimentem & redemtum matrimonio remissum censetur: & redemtæ mulieris prosti - tutione amittitur, multaque alia jure Romano in favorem redi - mentium & in pœnam proximorum qui suos non redimunt constituta sunt. Rursum auctum est postliminii jus lege civili eo quod non ea tantum quæ in postliminio sunt jure gentium, sed res omnes, jura omnia perinde habentur, ac si is qui rediit nunquam hostium potitus esset: quod & jure Attico obtinuit. Nam ut apud Dionem Prufæenfem oratione xv legimus quidam Calliæ se filium dicens captum in clade ad Acanthum & servisse in Thracia, cum Athenas postliminio rediisset hæreditatem Calliæ à possessoribus petiit, nec aliud quæsitum est in judicio, quam an is revera Calliæ esset filius. Idem narrat Messenios, cum longo tempore ferviifsent, tandem & libertatem & regionem recepisse. Imo & quæ per usucapionem aut liberationem ex bonis subtracta, vel non utendo finita esse videbantur, actione rescissoria restituuntur. nam in edicto de majoribus in integrum restituendis is comprehenditur qui in hostium est potestate. Et hoc quidem venit ex jure Ro - mano antiquo. At lex Cornelia etiam hæredibus consuluit eorum qui capti apud hostes decessissent: bona eorum conservans perinde quasi qui non redit jam eo tempore quo captus est decef - fiffet. Quæ jura civilia si tollas, haud dubie statim ut quis ab hostibus captus esset bona ejus futura fuissent occupantium, quia qui apud hostes est pro nullo habetur. Quod si qui captus fuerat rediret, nihil reciperet præter ea quæ jure gentium postliminium habent. Quod vero captivorum bona fisco cedunt, si hæ res nullus fit, ex jure speciali est Romano. Vidimus de his qui redeunt: videamus de his quæ recipiuntur.,

11 · Servi postliminio quomodo recipiantur, etiam transfuge: quomodo qui redemti sunt.

pr.Inter hæc sunt primum servi & ancillæ etiam sæpe alienati, etiam ab hoste manumissi: quia hostium jure manumissio obesse civi nostro servi domino non potuit: ut bene notat Tryphoninus. Sed ut servus recipiatur necesse est ut aut revera habeatur à vetere domino, aut haberi facile possit. Quare cum in rebus aliis sufficiat eas intra fines esse perductas, ad postliminii jus in servo id non erit satis, nisi & cognoscatur. nam qui in urbe Roma est ita ut lateat, nondum receptus Paulo videtur. Ac sicut hac in parte à rebus inanimis distat servus, ita vicissim à libero homine in eo distat, quod ut postliminio recipiatur non requiritur ut animo res nostras sequendi venerit. Id enim in eo requiritur qui se recepturus est, non in eo qui ab altero fit recipiendus, & ut Sabinus scripsit de sua qua civitate cuique constituendi facultas libera est, non de dominii jure. Non excepit ab hoc gentium jure servos transfugas lex Romana. nam & in his dominus pristinum jus recipit ut Paulus nos docet: ne contrarium jus non tam ipsi injuriosum fit, qui servus semper permanet quam domino damnosum. Generaliter de servis qui virtute militum recuperantur dictum est ab Imperatoribus illud quod ad res omnes male à nonnullis trahitur: Receptos eos non captos judicare debemus, & militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominum. Qui ab hostibus redemti sunt servi protinus Romano jure fiunt redimentis, sed oblato demum pretio postliminio recipi intelliguntur. Verum hæc subtilius explicare juris civilis interpretum est. Nam & posterioribus legibus mutata sunt nonnulla: & quo servi capti ad reditum invitarentur, proposita libertas his quibus membrum ruptum esset statim, cæteris post quinquennium ut videre est in legibus militaribus à Rufo collectis.

12 · An subditi postliminio recipiantur.

pr.Illa quæstio magis ad nos pertinet, an & populi qui fubjeEti alieno imperio fuerunt in veterem causam recidant: quod traStari potest si non is cujus imperium fuerat, sed sociorum aliquis eos hosti eripuiffet. Puto hic idem dicendum quod in servis, nisi fociali federe aliter convenerit.

13 · Agros postliminio recipi.

pr.Interres primum occurrunt agri, qui in postliminio sunt. Verum est, ait Pomponius, expulsis hostibus ex agris quos ceperint dominia eorum ad priores dominos redire. Expulsi autem hostes intelligi debent ex quo aperte eo accedere amplius non possunt ut alibi explicavimus. Sic Æginaminsulam Atheniensibus ereptam veteribus dominis Lacedæmonii reddiderunt. Agros ex Gothis & Vandalis recuperatos veterum possessorum hæredibus reddiderunt Iustinianus aliique Imperatores: non admissis adversus dominos præscriptionibus illis quas Romanæ leges induxerant. Quod de agris jus est idem esse arbitror de omni jure quod solo adhæret. Nam & loca capta ab hostibus quæ religiosa vel sacra fuerant, si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio reversa pristino statui restitui scripsit Pomponius: quicum convenit illud Ci - ceronis in Verrina de Signis, de Diana Segestana: P. Africani virtute religionem simul cum loco recuperavit. & Marcianus cum postliminii jure comparat jus illud quo solum ædificio occupatum eo colla - pso littori redditur. Quare & usumfructum agri recepti restitui dicendum erit ad exemplum ejus quod de agro inundato Pompontus respondit. Sic Hifpanis lege cautum est ut comitatus & aliæ jurisdictiones hæreditariæ postliminio redeant, majores omnino, minores si intra quadriennium à receptione vindicentur, nisi quod arcem bello amissam & quomodocunque recuperatam retinendi jus rex habet.

14 · Circa res mobiles quod discrimen olim observatum.

pr.De mobilibus generalis in contrarium regula est, ut postliminio non redeant: sed in præda sint ut hæc opponit Labeo. Quare & commercio parata, ubicunque reperiuntur, manent ejus qui emit: nec apud pacatos reperta aut intra fines perducta vindicandi jus est veteri domino. Sed ab hac regula videmus olim excepta quæ in bello usum habent: quod ideo placuisse gentibus videtur ut recuperandi spes ad ea comparanda alacriores homines redderet. Plurimarum enim civitatum instituta eo tempore ad rem bellicam referebantur. quare facile in hoc consensum est. Vsum autem in bello hæc habere censentur quæ modo ex Gallo Ælio attulimus, sed quæ distinctius exposita extant tum apud Ciceronem in Topicis, tum apud Modestinum: Naves scilicet longæ atque onerariæ, non item lusoriæ, aut actuariæ voluptatis causa paratæ: muli, sed clitellarii: equi & equæ, sed fræni patientes. Et hæ res sunt quas & legari recte voluerunt Romani & in præstationes familiæ herciscundæ venire. Arma & vestis usum quidem in bello habent, sed postliminio non redibant, quia minime favorabiles erant qui in bello arma aut vestem amitterent: imo id fla - gitii loco habebatur, ut passim in historiis apparet. Atque in hoc notantur arma ab equo distare quod equus fine culpa equitis proripere se potuit. Et hoc quidem rerum mobilium discrimen videtur usum habuisse ad Boëtii usque tempora. Is enim Ciceronis Topica explicans ita videtur de hoc jure loqui quasi quod ad eum diem vim suam obtineret.

15 · xv. Quid circa res mobiles hodie juris?

pr.At posterioribus temporibus, si non ante, sublata videtur Bart. in l. si hæc differentia. Passim enim tradunt morum periti res mobiles quid tello, postliminio non redire & id de navibus constitutum multis in locis D. de capt. videmus. Ang. Salic. in l. ab

16 · Quæ res recipiantur ita ut poftliminii non egeant.

pr.Eæ vero res quæ intra præsidia perductæ nondum sunt, hostibus, C. quanquam ab hostibus occupatæ, ideo postliminii non egent, quia de capt. Const. Gall. dominum nondum mutarunt ex gentium jure. are. Et quæ piratæ aut l.xx. tit. 13. latrones nobis eripuerunt non opus habent postliminio, ut Vlpiaart.24.Confal. maris, nus & Iavolenus responderunt: quia jus gentium illis non conicef fit ut jus dominii mutare possent: quo innixi Athenienses HaloL. hostes, nefum quam ipsis prædones, prædonibus Philippus eripuerat, ut 1. latrones, D.de capt 1. redditas à Philippo, non ut donatas volebant accipere. Itaque res poftliminin ab illis captæ ubicunque reperiuntur vindicari possunt, nisi quod §. à piratis cod.tit. De ex naturali jure alibi censuimus ei qui suo sumtu possessionem rei mofth. de adeptus est tantum esse reddendum quantum dominus ipse ad Haloneso. rem recuperandam libenter impensurus fuerat. Lib. XXXI.

17 · Mutationes ex lege civili, quoad subditos suos.

pr.Potest tamen lege civili aliud constitui: sicut lege Hifpatit. 29. p.2. nica naves à piratis captæ eorum fiunt qui eas eripiunt piratis: neCovarr. ad c.peccatum, que enim iniquum est ut privata res publicæ utilitati cedat, præp.11.9.11. fertim in tanta recuperandi difficultate. Sed lex talis non obstan. 8. bit exteris quo minus res suas vindicent.

18 · Postliminium quomodo observatum inter eos qui hostes non erant:

pr.Illud magis mirandum quod testantur Romanæ leges postliminii jus locum habuisse non tantum inter hostes, sed & inLib. 11. c. ter Romanos & populos externos. Sed alibi diximus reliquias has xv. 9.5. esse sæculi Nomadum, quo sensum naturalis societatis, quæ est inter homines, mores exfurdaverant. Itaque apud gentes, etiam quæ bellum publicum non gererent, erat quædam belli inter privatos quasi ipsis moribus indicti licentia. ac ne ea licentia ad interficiendos homines profiliret, placuit captivitatis jura inter eos introduci, cui consequens fuit ut & postliminio locus esset, aliter quam cum latronibus ac piratis, quia illa vis rem perducebat ad æquas pactiones quæ à latronibus & piratis contemni solent. Iuris olim controverfi videtur fuisse an qui apud nos serviunt ex populo federato si domum reveniffent postliminio redeant. ita enim hanc quæstionem proponit Cicero primo de Oratore. Et Gallus quidem L.non dubi- Ælius sic ait: Cum populis liberis & cum federatis & cum regibus poftlimito, D.de cap. nium nobis est ita uti cum hostibus. Contra Proculus: Non dubito quin federati & liberi nobis externi sint: non inter nos atque eos postliminium esse. Ego arbitror distinguendum inter federa, ut si qua essent quæ belli duntaxat publici componendi aut cavendi causa essent inita ea nec captivitati in posterum, nec postliminio obstarent. at si qua id continerent ut tuti essent publico nomine qui ab his ad illos venissent, ut tunc captivitate sublata cessaret & postliminium. Et hoc mihi indicare videtur Pomponius cum ait, si cum gente aliqua neque amicitiam neque hospitium neque fedus amicitia causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt: quod autem ex nostro ad eos pervenit illorum fit, & liber bomo noster ab eis captus servus fit & eorum: Idemque est si ab illis ad nos aliquid perveniat. hoc quoque igitur casu postliminium datum est. Cum dixit fedus amicitiæ causa, ostendit & alia esse posse federa quibus nec hospitii nec amicitiæ jus insit. Proculus quoque eos à se populos federatos intelligi qui amicitiam aut hospitium tutum promisissent, satis significat cum subjicit: Etenim quid inter nos atque eos postliminii opus est, cum & illi apud nos & libertatem suam & dominium rerum suarum eque atque apud se retineant & eadem nobis apud eos contingant? Quare quod apud Gallum Ælium sequitur, que nationes in ditione nostra sunt cum his postliminium non est, ut recte legit Cujacius, hoc additamento supplendum erit, nec cum his quibuscum fedus amicitiæ causa habemus.

19 · Quando id hodieque locum habere poßit.

pr.At nostris temporibus non inter Christianos tantum, sed & apud plerosque Mahumetistas, jus ut captivitatis extra bellum, ita & postliminii evanuit, sublata utriusque necessitate ob restitutam vim ejus cognationis quam inter homines natura esse voluit. Habere tamen locum poterit vetus illud jus gentium, si res fit cum gente tam barbara ut fine indictione aut causa omnes externos & res eorum hostiliter tractare pro jure habeat. Atque eam in partem dum hæc scribo judicatum est in summo Auditorio Parisiensi, cœtus principe Nicolao Verdunio: bona quæ Francorum civium fuerant ab Algerienfibus, populo prædationibus maritimis in omnes alios grassari solito, capta belli jure mutasse dominum: ac proinde cum recepta ab aliis essent, facta eorum qui recepif sent. In eadem cognitione & hoc judicatum est quod modo diximus, naves hodie inter ea non esse quæ postliminio recipiuntur. CAPVT