Grotius 3.10Monita de his quæ sunt in bello injusto.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quo sensu pudor vetare dicatur lex permittit:
pr.LEgenda mihi retro vestigia & eripienda bellum gerentibus pene omnia quæ largitus videri possum, nec tamen largitus Lib. 111, c. sum. nam cum primum hanc juris gentium partem explicare sum aggressus, testatus sum juris esse aut licere multa dici eo quod impune fiant, partim etiam quod judicia coactiva suam illis auctoritatem accommodent, quæ tamen aut exorbitent à recti regula, sive illa in jure stricte dicto sive in aliarum virtutum præcepto posita est, aut certe omittantur sanctius & cum majori apud bonos laude. In Troadibus Senecæ dicenti Pyrrho Lex nulla capto parcit, aut pœnam impedit, regerit Agamemnon, Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor. Quo in loco pudor non tam hominum & famæ quam æqui & boni aut certe ejus quod æquius meliusque est respectum significat. Sic in Iuftinianeis Institutionibus legimus: Fideicommissa apellata sunt quia nullo vinculo juris, sed tantum pudore eorum qui rogabantur, continebantur. Apud patrem Quintilianum: Non aliter salvo pudore ad Sponsorem venit creditor quam si recipere à debitore non poßit. Atque eo sensu sæpe videas justitiam cum pudore conjungi. Ovidius: Nondum Iustitiam facinus mortale fugorat: Vltima de Superis illa reliquit humum: Proque metu populum fine vi Pudor ipse regebat. Operibus. Hefiodus: - nusquam Pudor: aurea nusquam Iustitia: infultant pravi melioribus ultro. Plato libro XII delegibus: παρθένο γδ αἰδῶς Δίκη λέγεται τε Εὄντως ἄρη). Emendem πάρεδρο: ut sensus sit: Comes pudoris justitia vocatur & merito quidem. Nam & alibi idem Plato sic loquitur: θεὸς δείσεις πεὶ κόσμοι τε Εδεσμοι φιλίας συνάγωγοι, Deus metuens ne plane interiret genus humanum dedit hominibus Iustitiam ac Pudorem ornamenta civitatum & ad amicitiam colligandam vincula: & Plutarchus simili modo dixlu vocat ἔνοικον αἰδῶς, Iustitiam pudoris cohabitatricem: qui & alibi jungit αἰδῶ & δικαιοσιύζω. Apud Dionysium Halicarnassensem simul nominantur αἰδὼς κόσμῳ ἐ δίκη, pudor decorum & honestum. Sic & αἰδῶ & πιφκείαν copulat Iofephus Pudorem & Æquitatem: Paulus quoque Iurifconful - tus conjungit naturale jus & pudorem. Cicero autem inter justi - tiam & verecundiam ita fines regit, ut justitiæ partes statuat non violare homines, verecundiæ non offendere. Cum eo quem ex Seneca adduximus versu bene convenit dictum ejusdem in scriptis philosophicis. Quam angufta innocentia est ad legem bonum esse? Quanto latius officiorum patet quam juris regula? quam multa pietas, humanitas, liberalitas, justitia, fides exigunt? que omnia extra publicas tabulas sunt. Vbi vides jus à justitia distingui, quia jus accipit id quod in judiciis externis viget. Idem id alibi explicat egregie exemplo juris herilis in servos. In mancipio cogitandum est, non quantum illud impune pati poßit, sed quantum tibi permittat equi bonique natura, que parcere etiam captivis & pretio paratis jubet. Deinde: Cum in servum omnia liceant, est aliquid quod in hominem licere commune jus animantium vetet. quo in loco notanda iterum vocis licere diversa acceptio, altera exterior, altera interior.
2 · Aptatum hoc ad ea que jure permissa diximus.
pr.Eundem habet sensum illa Marcelli in Senatu Romano distinctio: non quid ego fecerim in disquifitionem venit, quem quicquid in bostibus feci jus belli defendit, sed quid isti pati debuerint, ex æquo & bono scilicet. Idem discrimen Aristoteles innuit disputans an justa dicenda fit quæ ex bello oritur servitus: ὅλως δι ' αὐτεχόμενοι τινες, ὡς οἴονται δι ' ἔ φασι · τιὼ γδ δρχιὼ ἐνδέχεται μὴ δικαίαν εἶναι ἢ πολέμων. Quidam respicientes justi aliquid (nam & lex justum quid est) justam esse ajunt servitutem ex bello: at omnino justam esse negant, quando accidere potest ut injusta fuerit bellandi causa. Simile est illud Thucydidis in Thebanorum oratione: ὅς ἐν χερσὶν ἀπεκλείνατε ἐχ ὁμοίως ἀλγῶμεν · κατὰ νόμον γδ δή γινα ἔπαχον: de his quos in conflictu occidiftis, non adeo querimur. accidit enim hoc illis jure quodammodo. Sic & ipsi Iurisconsulti Romani, quod sæpe jus captivitatis vocant alibi injuriam appellant & æquitati opponunt na - turali, & Seneca servi nomen ex injuria natum, id quod sæpe acLibro cidit respiciens. Apud Livium quoque Itali retinentes ea quæ Syracufanis bello ademerant, pertinaces ad obtinendam injuriam XXVIII. Orat. xv. appellantur. Dion Prufæensis cum dixisset bello captos si ad suos rediiffent libertatem recipere addit, ὡς ἀδίκως δελεύοντας ut qui per injuriam in servitute fuissent. Lactantius de philosophis loquens: Cum de officiis ad rem militarem pertinentibus difputant, neque ad justitiam neque ad veram virtutem accommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc vitam, moremque civilem. Idem mox à Romanis ait legitime illatas injurias.
3 · Interna injustitia injustum esse ex bello injusto fit. quod IV. Qui hinc, & quatenus ad restitutionem obligentur. Gentium v. An res capta bello injusto reddenda sint ab eo qui cepit: quod VI. An & ab eo qui detinet.
pr.Primum ergo dicimus, si belli causa injusta fit, etiamsi bellum solenni modo susceptum fit, injustos esse interna injustitia omnes actus qui inde nascuntur: ita ut qui scientes tales actus operantur aut ad eos cooperantur habendi sint in eorum numero qui 1 Cor. v1, ad regnum cæleste sine pænitentia pervenire non possunt. Vera autem pœnitentia, si tempus & copia suppetat, omnino requirit ut is qui damnum dedit, sive interficiendo, sive res corrumpendo, sive prædas agendo, id ipsum resarciat. Ideo Deus negat grata fiIon.11, 10. bi esse jejunia eorum qui non jure captos detinebant: & Ninivitis rex indicens justitium præcipit ut rapina manus vacuefaciant, naturæ ductu agnoscens fine tali restitutione pœnitentiam fictam & Libro pre- inanem fore. Atque ita videmus sentire non Iudæos tantum & ceptorű legis Christianos sed & Mahumetistas. pracepto ju-
4
pr.Ad restitutionem autem tenentur secundum ea quæ genebente XVI. Silv. in ver- raliter à nobis alibi explicata sunt belli auctores, sive potestatis jubo bellu, p.1. n. 108 11 re, sive consilio, de his scilicet omnibus quæ bellum consequi so& 12. Co - lent: etiam de insolitis, si quid tale jusserunt, aut suaserunt, aut cum varr. d. §. impedire possent non impedierunt. Sic & duces tenentur de his 11. n. 8. quæ suo ductu facta sunt: & milites in solidum omnes qui ad actum Leff.lib., aliquem communem, puta urbis incendium, concurrerunt: in c.13.dub.4. Addel - vul- actibus dividuis pro damno quisque cujus ipse causa unica, aut cergaris §. si teinter causas fuit. duo D. de
5
pr.Neque admittendam putem exceptionem quam nonnulli furtis. adferunt de his qui aliis operam navant: si modo in ipsis aliquid Silv. d.loco. hæreat culpæ. Ad restitutionem enim fine dolo culpa sufficit. num.IO. Sunt qui videntur existimare res bello captas, etiam si justa belli Vafq. lib. 1. causa non adfuerit, reddendas non esse, eo quod bellantes inter se contra Ill. c. cum bellum inierunt ista capientibus donasse intelligantur. Sed 9. num.17. Molin.difp. nemo suum jactare temere præsumitur: & bellum per se longe 118. §. ut abest à contractuum natura. Vt vero pacati populi certi quid haberent quod sequerentur, nec bello implicarentur inviti, implicarentur inviti, fuffi vero. ciebat introductio externi de quo diximus dominii, quod cum interna obligatione restitutionis potest consistere. Atque id illi ipsi auctores videntur statuere in jure captivitatis personarum. Ideo Samnites apud Livium, res hostium in preda captas que belli jure nostre videbantur remisimus. Videbantur ait, quia injustum id bellum fuerat ut jam ante agnoverant Samnites. Non dissimile est quod ex contractu fine dolo inito cui inest inæqualitas, jure gentium nascitur facultas quædam cogendi eum qui contraxit ad implenda paEta: nec eo tamen minus qui plus æquo stipulatus est rem ad æqualitatem reducere ex probri ac pii hominis officio tenetur.
6
pr.Sed & qui damnum ipse non dedit, aut fine omni culpa dedit, sed rem bello injusto captam ab alio penes se habet, tenetur eam reddere, quia cur alter ea carere debeat nulla causa subest na - turaliter justa, non consensus ipsius, non malum meritum, non compensatio. Non aliena ab hac re historia est apud Valerium Maximum: Populus, inquit, Romanus cum P. Claudius Camerinos ductu atque aufficiis suis captos sub hasta vendidisset, etsi ærarium pecunia, fines agris auctos animadvertebat, tamen quia parum liquida fide id gestum ab imperatore videbatur, maxima cura conquifitos redemit U predia restituit. Similiter Phocenfibus Romanorum decreto reddita libertas etiam illa publica, & quierepti erant agri. Et postea Ligures qui à M. Popilio venditi fuerant, reddito emtoribus pretio restituti sunt in libertatem, bona quoque reddi curata. Idem de Abderitis decrevit senatus addita causa, quod injustum bellum illatum iis esset. Poterit tamen fiquid sumtus aut operæ impendit is qui rem tenet, deducere tantum quantum domino valebat adipisci defperatam possessionem secundum ea quæ alibi explicata sunt. Quod si rei possessor culpæ exfors eam confumferit aut alienaverit, non tenebitur nisi in quantum censeri potest locupletior factus. Qq 2 CAPVT