Grotius 3.11Temperamentum circa jus interficiendi in bello justo.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · In bello justo aštus quosdam interna juftitia carere: quod exponitur.
pr.SEd nec in bello justo admittendum est quod dicitur Omnia dat qui justa negat. Melius Cicero. Sunt quedam officia etiam adversus eos servanda à quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi & puniendi modus. Idemlaudat vetera Romanorum tempora cum exitus bellorum erant aut mites aut necessarii. Crudeles vocat Seneca, qui puniendi causam habent, modum non habent. Ariftides Leuctrica prima: π γδἔι κὶ ἀμιωοὑπερβῇ δεύτερο, ἄρχο πάλιν. Possunt sane possunt etiam qui se vindicant injusti esse si modum excedant. Nam & qui in puniendo progreditur ad id quod iniquum est, secundus est injurie auctor. Sic Ovidio judice quidam cede nocentum Se nimis ulcifcens exstitit ipse nocens. Platæenfes in Ifocratea oratione quærunt, εἰ δικαιόν ἐσιν ὑπὲρ τηλικότων ἐγκλημάτων ὅτως ανόμες & δένας ποιεῖθαι τας τιμωρίας: an equum fit ob tantilla peccata tam graves & iniquas pœnas exigere? Idem ille Ariftides secunda pro pace: μὴ τοίνιω αὐθ᾽ ὅτων αὐτὲς τιμωρήσεσθε, σκοτπεῖτε, ἀλλ᾿ ὅσινας ὄνα Τας κὶ τίνες ὄντες αὐτοὶ ὁ τὸ μέτρον δ τιμωρίας: non hoc tantum refpicite quas ob causas pænas sitis exacturi, sed & qui sint de quibus sumenda fit pæna, qui nos ipsi, & quis justus pœnarum modus. Laudatur Propertio Minos: Victor erat quamvis, equus in hoste fuit. Sed & Ovidio: Leges captis justißimus auctor Hostibus imposuit.
2 · Interfici qui poßint secundum justitiam internam.
pr.Quando autem justa sit interfectio (inde enim nobis incipiendum est) in bello justo, secundum justitiam internam, quando non fit, ex iis intelligi potest quæ capite primo hujus libri à nobis explicata sunt. Interfici enim aliquem contingit ex propofi - to, aut citrapropofitum. Ex proposito juste interfici nemo potest nisi aut in pænam justam aut quatenus absque eo vitam & res nostras tueri non possumus: quanquam illud ipsum ob res caducas hominem occidere, etiamsi à justitia stricte dicta non abeat, à caritatis tamen lege discedit. Pæna vero justa ut fit opus est ut ipse qui interficitur deliquerit, & quidem tantum quod apud æquum judicem mortis supplicio possit vindicari. qua de re eo nunc minus differemus quia quicquid ejus sciri oportet satis explicatum arbitramur capite de pænis. -111. Supra cum de supplicibus ageremus (sunt autem ut in pace ita & in bello supplices) discrevimus ἀτύχημα & ἀδίκημα infortunium & injuriam. Gylippus eo quem ibi citare cœpimus Diodori Siculi loco quærit utra in classe Athenienses poni debeant, infortunatorum an injustorum: & pro infortunatis habendos negat qui ultro nulla laceffiti injuria Syracufanis bellum intulissent: unde infert cum sponte bellum susceperint, ferenda quoque ab ipsis belli mala. Infortunatorum exemplum sunt illi qui non hostili animo apud hostes sunt, quales Athenienses temporibus Mithridaticis, de quibus sic loquitur Vellejus Paterculus. Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athene oppugnate à Sulla sunt imputat Atheniensibus, nimium veri vetustatisque ignarus est. adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper & in omni re, quicquid sincera fide gereretur id Romani Attica fieri predicarent; Ceterum tum oppreßi Mithridatis armis bomines miserrima conditionis cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis, & animos extra mænia, corpora neceßitati servientes, intra muros habebant. quæ pars postrema ex Livio sumta videri potest apud quem Indibilis Hifpanus corpus duntaxat suum apud Carthaginienses, animum apud Romanos ait fuisse. Nimirum, ut ait Ci - cero, omnes quorum in alterius manu vita posita est, sepius cogitant quid poßit is, cujus in ditione ac potestate sunt, quam quid debeat facere Idem pro Ligario: Tertium est tempus, quo post adventum Vari in Africa restitit. quod si est criminosum, neceßitatis crimen est, non voluntatis. Atque hoc secutus est Iulianus in causa Aquilejenfium teste Ammiano, qui cum paucorum supplicium narrasset, adjicit: Residui omnes abierunt innoxii, quos in certaminum rabiem neceßitas egerat, non voluntas. Ad Thucydidis locum de Corcyrenfium captivis venditis vetus commentator: τὸ ἥμερον ὁ ἐλλζωικό τρόπο δηλοῖ κὶ ὡς ἀπιωὲς με μάχιω τὲς Ostendit clementiam dignam Græcorum ingeniis: durum enim post pugnam captos occidere, servos presertim, qui non sua voluntate bellum gerunt. Platæenses in dicta oratione apud Ifocratem: & γδἑκόντες ἀλλ᾿ αὐαγκαθέντις αὐτοῖς ἐδελεύομεν. non volentes sed coacti illis (Lacedæmoniis) fervivimus. Idem de Græcis aliis: τοῖς σώμασι μὲν ἐκείνῳ ἀκολεθεῖν ἠναγκάζοντο. ταῖς ἢ εὐνοίαις μεθ᾽ ὑμῶν ἦσαν: illorum (Lacedæmoniorum) partes corpore Sequi cogebantur, animo vobiscum erant. Herodotus de Phocenfibus dixerat: ἐμήδιζον σόκ ἑκόντες, ἀλλ᾽ ὑπ᾿ αὐαγκαίης: Medorum partes sequebantur, non sponte sed vi neceßitatis. Zeldis, ut Arrianus narrat, pepercit Alexander, ὅτι πρὸς βίαν ἔγνωστων συςρατεῦσαι τοῖς βαρβάροις quod coacti fuissent in partibus barbarorum. Nicolaus Syracufanus apud Diodorum in oratione pro captivis: οἱ σύμμαχοι τῇ ἢ κρατοιύτων ὑπεροχῇ βιατιμωρεῖθαι, τὸς ἀκεσίως ἀμαρτάνοντας ωροσῆκον αν εἴη συγγνώμης ἀξιοῦ. Socii vi imperantium adacti sunt militare: quare sicut par est eos puniri, qui data opera injuriam inferunt, ita equum est ignosci his qui præter voluntatem suam peccant. Sic & apud Livium Syracufani Romanis se purgantes ajunt, se metu ac fraude turbatis pacem oppreffam. Similem ob causam Antigonus bellum se cum Cleomene, non cum Spartanis habuisse dicebat.
4 · Nec ob culpam mediam inter infortunium & dolum: cujus natura explicatur.
pr.Sed notandum est inter plenam injuriam & merum infortunium medium sæpe aliquid intercedere, quod ex utroque quasi conflatum fit, ita ut actio neque mere scientis & volentis neque mere aut ignorantis aut inviti dici possit. Aristoteles huic generi nomen posuit ἁμάρτημα: Latine culpam aliquam liceat dicere. Sic enim ille Moralium libro quinto capite decimo: Eorum que sponte facimus alia facimus deliberato, alia non deliberato. Deliberato fieri dicuntur que præeunte consultatione quadam animi fiunt: que vero aliter, indeliberato. Cum ergo damni datio tribus modis in hominum societate contingat, ea que ab ignorantia procedit infortunium dicitur, ut si quis egerit quippiam non in quem existimabat, aut non quod putabat, aut non quo putabat modo, aut non tali fine: ut si quis se ferire non hoc instrumento, non hunc hominem, aut non hujus rei causa credidit: sed evenit quod ipse non proposuerat sibi: puta vellicare voluit non vulnerare, aut non hunc, non hoc modo. Ergo si ita preter id quod exspectari potuit damnum detur, erit infortunium. At si ita ut exspectari ac prævideri aliquo modo potuerit, sed non improbo animo, culpa erit aliqua: nam culpe affinis est qui in se habet agendi principium: qui vero extra, infelix. At quoties quis id quod facit sciens facit, non tamen deliberato, fatendum est adesse injuriam: ut que facere homines solent per iracundiam & perturbationes similes aut naturales aut necessarias. nam quiita commoti ledunt & culpam admittunt ab injuria non vacant: neque tamen injusti aut improbi dicuntur: at siquis idem consulto admittat, is vero improbus & injustus recte nominabitur. Merito igitur que per iram fiunt censentur non ex proviso proviso fieri. fieri. non enim incipit is qui ex ira quid facit, sed is qui iram provocavit: atque eo fit ut sepe in judiciis rerum ejusmodi non facti, sed legitima fiat questio. nascitur enim ira ex eo quod quis injuriose factum existimat. Non ergo sicut in contractibus, an hoc factum fit difputant: ibi enim nisi que intercesserit oblivio, omnino altera partium improba est, que fidem non implet: sed an juste factum fit quod factum est, exquiri volunt. At qui prior struxit insidias nihil ignorans fecit: quare non mirum si alter sibi injuriam factam putat, alter non putat. Est tamen ut & qui tali ex causa ledit injustus censeri debeat, si nempe equalitatis aut proportionis normam excedat quod reponitur. Sic justus est qui deliberato juste agit: alioqui juste agere potest aliquis sponte tantum, non & deliberato. Caterum eorum que non sponte fiunt alia venia digna sunt, alia minus. Venia digna que non ab ignorantibus modo sed & ob ignorantiam fiunt: At si qua ab ignorantibus admittantur, nec tamen per ignorantiam, sed tali animi mi morbo morbo qui communes humane nature fines excedat, non digna sunt quibus ignoscas. Locum sane egregium & usus maximi integrum Latine posui quia minus recte verti ideoque nec satis intelligi solet. Michaël Ephe - fius eum locum interpretans ejus quod exspectari non potuit exemplum ponit, in eo qui fores aperiens patrem læsit, aut in loco folitario jaculando se exercens aliquem vulneravit. Ejus quod prævideri potuit, sed sine dolo, in eo qui jaculatus est in via publica. Idem scriptor necessitatis exemplum ponit in eo qui fame, aut siti adigitur ut quid faciat: perturbationum naturalium, in amore, dolore, metu. Per ignorantiam fieri ait ubi factum ignoratur, ut si quis mulierem nesciat nuptam. Ab ignorante non per ignorantiam, ubi jus ignoratur. Ius autem ignorari interdum excusabiliter, interdum inexcusabiliter: quæ cum Iurisconsultorum dictisf Q9 4 optime congruunt. Est ejusdem Ariftotelis locus huic non dissimilis libro de arte oratoria. Æquitas imperat ne pari loco habeamus injurias & culpas, neque item culpas & infortunia. Infortunia autem sunt que nec provideri potuerunt nec improbo animo admittuntur: culpe que provideri potuerunt, non tamen improbo animo fiunt: injuria que & destinato & animo improbo. Tria hæc notarunt veteres & in illo Homeri versu de Achille Iliados postremo: ἔτι γδ ἔς᾽ ἄφρων ἔτ᾽ ἄσκοπο, ἔτ᾿ ἀλιτήμων. Non ignara illi, male provida, nec mala mens est. Similis est divisio apud Marcianum: delinquitur aut proposito, aut impetu, aut casu. proposito delinquunt latrones qui factionem habent: impetu autem cum per ebrietatem ad manus aut ad ferrum venitur: Casu vero cum in venando telum in feram missum hominem interfecit. Duo illa quæ proposito & impetu fiunt hunc in modum distinguit Cicero: Sed in omni injustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, que plerunque brevis est & ad tema pus, an consulto & cogitato fiat injuria. Leviora enim sunt que repentino aliquo motu accidunt, quam ea que meditata & preparata inferuntur. Philo autem in legum specialium explicatione sic ait: ἡμίεργον των πρᾶξιν εἶναι τῆς Δανοίας μὴ προκατεχημένης ἐκ μακρᾶ τοῖς μιάσμασι: dimidiatum esse facinus ubi non anteceßit longa animi deliberatio. Cujus generis ea præcipue sunt quæ necessitas si non defendit tamen excusat. Nam ut Demosthenes ait in Aristocratem aἱ αναγκαῖαι χρεῖαι τὸ τι πρακλέον ἢ μὴ λοNeceßitatis impulsus auferunt dijudicationem de eo quod agendum vel non agendum est, quare non nimis rigide expendenda hæc sunt ab equis rerum arbitris. Qui sensus etiam latius ab eodem exprimitur in oratione de falso testimonio adversus Stephanum. Thucydides libro quarto: Credibile esse apud Deum quoque paratam essse veniam his qui bello aut qua simili neceßitate coacti aliquid admittunt. nam & Deorum altaria perfugium patere culpis non voluntariis: & injustitiam iis afscribi qui ultro mali sunt, non his quos ad audendum res extreme impellunt. Cærites apud Livium ad Romanos: Ne appellarent consilium que vis ac neceßitas appellanda esset. Iustinus: Factum Phocenfium, tametsi omnes exfecrarentur propter sacrilegium, plus tamen invidie Thebanis, à quibus ad banc neceßitatem compulsi fuerant, quam ipsis intulit. Sic Ifocrate judice qui salutis causa prædatur ἔχὶ πρόχημα ὁ ἀδικίας τἱὺ αὐάγκίω, habet neceßitatem injurie velamentum. Ariftides Leuctrica secunda: αἱ δυσκολίαι ἢ καιρῶν ἀπολογίας ἐνδιδόασι τοῖς ἀφεσηκόσιν: difficilia tempora excusationem aliquam dant defcifcentibus. De Messeniis accusatis quod ab Athenis exsules non recepissent ita Philoftratus: ἡ δπολογία κατά ξυγγνώμίω ίςαται, τ Αλέξανδρον προϊχομένων ἐ τ ἐκείνε φόβον ὁ μηδε ἡ ἀλλη Ελλας ἀπείρως εἶχε. Causa ipsorum in deprecatione posita est, obtendens facto Alexandrum & metum ab ipso quem nulla non pars Gracie experta esset. Talis & ille apud Ariftotelem ἡμιπονηρὸς ὁ ἐκ ἄδικ · ἐπίβλο. semipravus, non injustus, non infidiator. Discrimina hæc ad argumenti nostri usum sic aptat Themistius in laudibus Valentis Imperatoris: καὶ διέκρινας τὸ ἀδίκημα κὶ ἁμάρτοῖς ἢ συνήλγησας. Difstinxisti inter injuriam & culpam & infortunium. Quanquam nec Platonis verba ediscis, nec Aristotelem tractas, ipsorum tamen placita facto exsequeris. Non enim pari pæna dignos existimasti qui ab initio bellum fuaferant, & qui postea abrepti sunt armorum impetu, & qui fuccubuerunt ei qui jam rerum potiri videbatur. Sed illos damnasti, hos caftigasti, postremos miferatus es. Idem alibi adolescentem Imperatorem vult discere, τι διενήνοχεν ἀτύχημα ὁ ἁμάρτημα ὁ ἀδίκημα · ὅτι προσήκε τ βασιλέα, τὸ μὲν οἰκλείρὸν, τὸ ἢ ἐπανορθουῦ, μόνον ἢ τὸ ἔχατον τιμωρεῖποι: quid distet infortunium, culpe aliquid, & injuria: & quomodo regem deceat istius misereri, hanc corrigere, postremam vero solam ultione prosequi. Sic apud Iofephum Titus unum criminis ducem punit μέχεις ἔργο, reipfa, multitudinem μέχρι λόγο, sola verborum increpatione. Mera infortunia nec pænam merentur, nec ad restitutionem damni obligant. Injustæ actiones ad utrumque. Culpa media, ut restitutioni obnoxia est, ita pænam sæpe non meretur, præsertim capitalem. Adhoc illud pertinet Valerii Flacci: At quibus invito maduerunt sanguine dextra, Si sors seva premat miseros, fedproxima culpe Hos variis mens ipsa modis agit, & sua carpunt Facta viros refides.
5 · Distinguendos auctores belli ab his qui Seqauntur.
pr.Quod monet Themiftius diftinguendos qui actores belli fuerunt ab his qui alios ducentes secuti sunt, ejus passim exempla in historiis exstant. Narrat Herodotus Græcos pænas sumpsisse de his qui Thebanis ad Medos deficiendi auctores fuerant. Sic Ardeæ principes securi percussi, narrante Livio. Eodem auctore, Lib Valerius Levinus, Agrigento capto, qui capita rerum erant, virgis casos securi percußit: ceteros predamque vendidit. Idem alibi: Atella Calafiaque in deditionem accepte: ibi quoque in eos qui capita rerum erant, animadversum Rursum alibi: Quoniam defectionis auctores meritas pœnas à Diis immortalibus & à vobis habent P. C. quid placet de innoxia multitudine fieri? Tandem ignotum est illis & civitas data. nimirum, ut idem alibi loquitur ut unde orta culpa esset, ibi pæna consisteret. Laudatur apud Euripidem Eteoclus Argivus quia Culpam ferebat semper illo judice Reus ipse: non urbs patria, que paßim mali Rectoris ergo sustinet calumniam. Et Athenienses, ut Thucydides narrat, pænituit decreti adversus Mitylenxos, πόλιν ὅλλω Δλαφθείραι μᾶλλον ἢ ἐ τὸς αὐτίες, ut totam civitatem potius quam solos defectionis auctores interficerent. Narratur & Diodoro Demetrius captis Thebis decem solos interfecisse auctores defeCtionis.
6 · In ipsis auctoribus distinguendas cauSas probabiles ab improbabilibus.
pr.Sed in ipsis quoque belli auctoribus distinguendæ causæ: sunt enim quædam non justæ quidem sed tamen tales ut non improbis possint imponere. Scriptor ad Herennium deprecationis causam æquissimam hanc ponit, siquis quæ peccavit, non odio neque crudelitate, sed officio & recto studio commotus fecerit. Sapiens Senecæ, hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis pro fide, pro federe, pro libertate in bellum accincti sint. Apud Livium petunt errori veniam. Cærites quod fuerint auxilio consanguineis Phocenfibus. Chalcidenfibus & aliis qui ex federe Antiochum juverant data à Romanis venia. Ariftides Leuctrica secunda Thebanos qui Lacedæmoniorum ductum contra Athenienses secuti erant, ait κοινωνεῖν μὲν ἐ δικαίς πράγματῳ · δικαίῳ ἢ ἑτέρῳ πεισέλλον τὼ μέμψιν, τῷ πιςὲς εἶναι τοῖς ἡγεμένοις: in partem quidem venisse injusta actionis, sed quam justo aliquo velarent, fide in principes sui federis. Cicero de Officiis primo confervandos eos dicit qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt: tum bella quibus imperii gloria proposita est, minus acerbe gerenda esse. Sic Ptolemæus rex Demetrio fignificabat & πεὶ πάντων ἅμα, πεὶ δόξης ἢ ἐδρχῆς πολεμητέον αὐτοῖς. non de rebus omnibus, sed de imperio & gloria inter ipsos certamen esse. Severus apud Herodianum: Cum bellum adversus Nigrum geßimus non ita sane Speciosas inimicitiarum causashabebamus. nam positum in medio principatum atque adhuc in disceptatione versantem pari ambitu uterque noflrum ad se trahebat. Sæpe habet locum quod de bello Cæsaris & Pompeji est apud Ciceronem: Erat obscuritas quædam: erat certamen inter clarissimos duces: multi dubitabant quid optimum esset. Et quod idem alibi: etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, à scelere certe liberati sumus. plane ut apud Thucydiden dicuntur venia digna quæ fiunt μὴ μετὰ κακίας, δόξης ἢ μᾶλλον ἁμαρτία. De Dejotaro idem ille Cicero: non ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est. Sallustius in historiis: Catera multitudo, vulgi more magis quam judicio, post alius alium quasi prudentiorem secuti. Quod de bellis civilibus Brutus scripserat putem non male ad pleraque bella alia referri posse: acrius esse prohibenda, quam in superatos iracundiam exercendam.
7 · Etiam mortem meritis hostibus sape pænam recte condonari.
pr.Etiam ubi justitia hoc non exigit, sæpe tamen convenit bonitati, convenit modestiæ, convenit animo excelso. Ignofcendo auxisse populi Romani magnitudinem ait Sallustius. Taciti est: quanta pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices utendum: At Seneca: Ferarum, nec generofarum quidem permordere & urgere abjectos. Elephantes leonesque transeunt que impulerunt. Sæpe oportunum est illud Maronis: non hic victoria Teucrûm Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta. Est in eam rem insignis locus in libro quarto ad Herennium: Bene majores nostri hoc comparaverunt, ut neminem regem quem armis cepissent vita privarent. Quid ita? quia, quam nobis facultatem fortuna dedisset, iniquum erat in eorum supplicio consumere, quos eadem fortuna paulo ante in amplißimo statu collocarat. Quid quod exercitum contra duxit? desino meminisse. Quid ita? Quia viri fortis est, qui de victoria contendant, eos hostes putare: qui victi sunt, eos homines judicare, ut poßit bellum fortitudo minuere, pacem humanitas augere. At ille, si vicisset, num idem fecisset? Quid igitur ei parcis? quia talem stultitiam contemnere, non imitari confuevi. Si de Romanis hoc accipias (incertum enim hoc, cum & peregrinis & fictis argumentis utatur is scriptor) adversa fronte pugnat cum eo quod habemus in panegyrico qui dictus est Constantino Constantii filio: Cautior licet fit qui devinctos habet per veniam perduelles, fortior tamen est qui calcat iratos. Renovasti Imperator veterem illam Romani Imperii fiduciam qui de captis hostium ducibus vindictam morte fumebat. Tunc enim captivi reges cum à portis usque ad forum triumphantium currus honestassent, simulatque in Capitolium currum flectere cœperat Imperator, abrepti in carcerem necabantur. unus pro se ipso Paulo qui sedentem se acceperat deprecante (lege: unus Perfeus ipso Paulo qui dedentem se acceperat deprecante) legem illius severitatis evasit: ceteri in vinculis luce privati aliis regibus dedere docu– mentum, ut mallenbamicitiam colere Romanorum quam exasperare justitiam. Sed & hic nimis laxe. Dicit quidem Iofephus idem de severitate Romanorum in historia interfecti Simonis Barjoræ: sed de ducibus loquitur qualis Pontius Samnis, non de his quibus regium esset nomen. Verborum sensus Latine sic habet. Finis triumphi erat postquam ad Capitolium Iovis edem erat perventum: nam ibi exspectare imperatores mos antiquus patrie jubebat donec nuntiata esset mors hostium ducis. Is erat Simon Iore filius qui inter captivos in triumpho ducebatur: is tum injecto laqueo in forum trahitur verberantibus insuper ipsum custodibus. Nam eo in loco mos est Romanis supplicium sumere de damnatis ob noxas capitales. Hic ubi vitam finiisse nuntiatus est, secuta sunt fausta omina, deinde sacrificia. Idem ferme dicit Cicero Verrina de Suppliciis. De ducibus passim exempla exstant: de regibus aliqua ut de Ariftonico, Iugurtha, Artabasdo: sed tamen præter Persea Syphax, Gentius, luba & Cæsarum tempore Caractacus atque alii, tale supplicium evaserunt, ut appareat & belli causas & gerendi modum spectata à Romanis, quos tamen æquo asperiores in victoria fuisse Cicero atque alii agnoscunt: itaque M. Æmilius Paulus apud Diodorum Siculum non male in Persei causa Romanos senatores monet, εἰ μὴ μετερχομένίω Νέμεσιν αἰδεῖπας, Si humani nihil metuerent, at divinam vindiEtam timerent, iis imminentem qui victoria insolentius utuntur. Et Plutarchus notat bellis inter Græcos ipsos etiam hostes regibus Lacedæmoniis manus abstinuisse reverentia dignitatis. Hostis ergo qui non id quod humanæ leges permittunt, sed quod sui est officii, quod fas & pium est volet respicere, parcet etiam hostili sanguini: neminique mortem irrogabit nisi quo mortem mortive simile quid evitet, aut ob peccata personæ propria quæ ad capitalem mensuram devenerint: Et tamen quibusdam id meritis aut omnem aut mortis pœnam condonabit, sive humanitatis intuitu sive ob alias probabiles causas. Egregie idem quem dixi Diodorus Siculus: αἱτ πόλεων πολιορκίαι κι ορατάξες κὶ τὰ ἄλλα τὰ κατὰ ἢ πόλεμον προτερήμακότας ἔλεθε μεριζόμενο 21ὰ μόνης τ φρονήσεως γίνεται, Vrbium expugnationes, Secunda prelia & fiquid aliud in bello prosperum sepe fortune magis quam virtuti debentur. At in summo imperio victis misericordiam impartiri solius prudentie opus est. Apud Curtium legimus: Alexander quanquam belli auEtoribus poterat irasci, tamen omnibus venia data.
8 · Cavendum quantum fieri potest ne innocentes, etiam prater propositum, occidantur.
pr.De nece autem eorum qui casu non destinato occiduntur, tenendum quod supra diximus, si non justitiæ, misericordiæ tamen esse non nisi magnis & ad multorum salutem perventuris causis tale quid aggredi unde innocentibus imminere pernities possit. Idem nobiscum sensit Polybius qui libro v sic loquitur, & ἀλλὰ συοσώζὴν ἐ συνεξαιρεῖας τοῖς αὐαιτίοις (male editur ἐναντίοις) τὲς δοκοκῶΤας ἀδικεῖν. Bonorum virorum est etiam cum minus probis non internecinum gerere bellum sed hactenus ut delicta sarciantur atque emendentur: neque insontes cum fontibus una pœna involvere sed insontium causa etiam fontibus barcere.
9 · Pueris semper parcendum: feminis nisi quid gravius admiserint & senibus.
pr.His cognitis de his quæ magis specialia sunt non difficilis erit definitio. Puerum etas excuset, feminam sexus, ait Seneca libris quibus iræ irascitur. Deus ipse in bellis Hebræorum etiam post pacem oblatam & repudiatam parci vult feminis & infantibus: extra paucas gentes speciali jure exceptas: adversus quas quod erat bellum non erat hominum, sed Dei, atque ita appellabatur. Et cum mulieres Madianitidas vellet occidi ob proprium ipsarum crimen, excepit virgines intactas. Imo cum Ninivitis ob gravissima peccata internecionem severe admodum minatus esset, retrahi se passus est miseratione multorum millium ejus ætatis quæ honesti & inhonefti discrimina ignoraret. Cui similis est apud Senecam sententia: Numquis irascitur pueris, quorum etas nondum novit rerum discrimina? Et apud Lucanum: Crimine quo parvi cedem potuere mereri? Si hæc Deus fecit ac statuit, qui quofsvis homines cujuscunque sexus aut ætatis fine ulla causa non injuste potest occidere, utpote vitæ dator ac dominus, quid homines facere æquum est quibus ille nullum jus tribuit in homines, quod non ad hominum salutem ac societatem conservandam esset necessarium? Accedit primum de pueris judicium eorum populorum ac temporum quibus fas maxi me valuit. Arma habemus (ait apud Livium Camillus) non adversus eam etatem cui etiam captis urbibus parcitur: sed adversus armatos. Addit hoc esse inter belli jura, naturalia scilicet. Plutarchus de eadem reagens: Sunt inquit, apud bonos etiam belli quedam leges. Vbi nota illud apud bonos, ut hoc jus ab eo quod in moribus & impunitate positum est discrimines. Sic Florus negat aliter fieri potuisse salva integritate. Apud Livium alio loco est: à qua etate etiam hostes irati abstinerent. Et alibi: usque ad infantium cadem ira crudelis pervenit. Quod autem in pueris rationis usum non adeptis semper, id in feminis plerunque obtinet, id est nisi aliquid peculiariter vindicandum admiserint, aut virilia officia & ipsæ usurpent. Est enim, ut Statius loquitur, sexus rudis insciusque ferri: Neroni hostem vocanti Octaviam in tragœdia reponit præfectus Femina hoc nomen capit? Alexander apud Curtium. Cum captivis & feminis gerere bellum non soleo: armatus fit oportet quem oderim. Grypus apud Iustinum: à nullo unquam majorum suorum inter tot domestica & externa bella post victoriam in feminas sevitum, quas sexus ipse & periculis bellorum & favitie victorum eximat. Apud Tacitum alius: neque adversus feminas, sed palam adVersus armatos bellum se tractare. Valerius Maximus Munatii Flacci in infantes & feminas efferatam vocat crudelitatem & auditu etiam intolerabilem. Apud Diodorum Carthaginienses Selinunte narrantur interfecisse feras, feminas, infantes, ἐδεμίαν συμπάθλων λαμβάνοντες fine humanitatis affectu. Et alibi hoc ipsum ὠμόζα crudelitatem vocat. Latinus Pacatus de feminis: sexus cui bella parcunt. Simile Papinii de senibus pronuntiatum: nullis violabilis armis Turba senes.
10 · Parcendum & his qui sacra aut literas tantum curant:
pr.Idem statuendum universaliter de maribus quorum vitæ genus ab armis abhorret. Iure belli in armatos repugnantesque cades ut ait Livius, id est eo jure quod naturæ congruit. Sic Iofephus æquum ait ut in pugna pænas dent qui arma ceperunt, insontibus non nocendum. Camillus Vejis expugnatis edixit, ut ab inermi abstineretur. In hac classe primum ponendi sunt hi qui sacra curant. nam ut hi ab armis abstinerent mos ab antiquo fuit gentium omnium: atque ideo vicissim vi in illos temperabatur. Sic Philifthæi hostes Iudæorum non nocebant collegio Prophetarum quod erat Gabæ ut videre est I Sam. x, 5 & 10. Et sic ad alium locum ubi simile erat collegium tanquam sepositum ab omni armorum injuria cum Samuële confugit David 1 Sam. x1x, 18. Cretenfes, narrat Plutarchus, cum bellis intestinis colliderentur, omnem noxam abstinuisse à sacerdotibus, & iis quos humandis mortuis propositos καζακαύτας vocabant. Huc & proverbium illud Græcum pertinet ἐδὲ πυρφόρο ὑπελείφθη. Notat Strabo olim cum tota Græcia armis ferveret Eleos utpote lovi sacros & eorum hospites in alta pace vixiffe.Sacerdotibus merito hac in parte æquantur qui vitæ genus simile elegerunt, ut monachi & conversi id est pænitentes, quibus proinde æque ut sacerdotibus parci volunt canones naturalem æquitatem secuti. Addas his merito eos qui studiis literarum honestis & humano generi utilibus operam navant.
11 · Et agricolis:
pr.Deinde agricolas quos & canones affcribunt. Diodorus Siculus de Indis cum laude refert: ἀμφότεροι γδ οἱ πολεμοιῶτες ἀλλήλες μὲν ὄντας ἀπάντων εὐεργέτας. In preliis quidem hostes alii alios interficiunt: at agricolas relinquunt intactos tanquam in commune utiles. De antiquis Corinthiis & Megarenfibus Plutarchus: τὲς γεωργουῦτας ἐδεὶς ἠδικὸ τὸ δράπαν. nemo agricolas ullo afficiebat malo. Et Cyrus regi Affyriorum nuntiari eos jussit, ὅτι ἕτοιμα εἴη ἐᾶν τὸς ἐργαζομένες τὴ γῆν ἐὰ μὴ ἀδικεῖν: paratum se qui agros colerent, illesos indemnesque sinere. De Belisario Suidas: εἰς ποτε τρατηγουῦτο Βελισαρία τετύχηκεν. agricolis ita parcebat, ac tantam pro il lis curam gerebat ut eo duce nulli unquam eorum vis illata fuerit.
12 · Et mercatoribus ac similibus:
pr.Addit canon mercatores, quod non tantum de his qui temporariam in hostico moram agitant intelligendum est, sed & de subditis perpetuis: nam & horum vita ab armis aliena est: ac sub hoc nomine continentur simul alii opifices & artifices quorum quæstus pacem amat, non bellum.
13 · Et captis.
pr.Vt ad eos veniamus qui arma gesserunt, jam ante retulimus dictum Pyrrhi apud Senecam qui vetari nos ait pudore id est æqui respectu ne capto vitam adimamus. Similem Alexandri sententiam attulimus quæ cum feminis conjungit captivos. Accedat illud Augustini: hostem pugnantem neceßitas perimat, non voluntas: Sicut bellanti & refiftenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia jam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. Xenophon de Agefilao: προσηγόρε τοῖς πραζιώτης τὲς ἀλισκομένες μὴ ὡς ἀδίκες τιμωρεῖθαι, ἀλλ᾿ ὡς αὐθρώπες ὄντας φυλάσɖν: monuit milites ut captos non tanquam fontes punirent, sed tanquam homines custodirent. Apud Diodorum Siculum est: τσαντες αναζείνονται μὲν πρὸς τὸς αὐτιζατθομένες, εἴκοσι ἢ τοῖς ὑποπεπλωκόσι. Omnes (Græci) opponunt se repugnantibus, parcunt jam subactis. Eodem judice Macedones qui sub Alexandro πικρότερον ἢ πολεμικώτερον προσεφέροντο τοῖς Θηβαίοις acerbius egerant cum Thebanis quam belli fas ferebat. Sallustius historia Iugurthina cum puberes post deditionem interfectos narraffet, factum ait contra jus belli: quod interpretare contra æqui naturam & morem mitius viventium. Apud Lactantium est: Parcitur victis & est locus inter arma clementie. Laudat Tacitus primum Antonium & Varum Flavianos duces quod in neminem ultra aciem sæviissent. Aristides: αὐδρῶν γάρ ἐσι καθ᾽ ὑμᾶς τὸ φύσιν, Hominum est nostri ingenii resistentes armis coercere, prostratos tractare leniter. De captivis Propheta Elisæus regem Samariæ sic alloquitur: An quos captivos abduceres gladio tuo & arcu tuo eos interimeres? Apud Euripidem in Heraclidis quærenti nuntio, Hostem perimere vestra lex ergo vetat? respondet chorus, Quem Mars reliquit prælio superstitem. ibidem Eurystheus captivus: Que me necabunt non erunt pure manus. Apud Diodorum Siculum Byzantii & Chalcedonii, quod captivos satis multos interfeciffent hoc elogio notantur: ἐπετέλησαν πράξις ὠμότητι Δαφερέσις: perpetrarunt facinora eximie crudelitatis. Idem alibi captivis parcere vocat τὰ κοινὰ νόμιμα jus commune: qui aliter agunt, eos ait extra controversiam peccare. Parcere captivis jubet boni & æqui natura, ut in Philosophicis scriptis dicentem Senecam non diu est cum audivimus. Et laudari in historiis eos videmus qui cum nimia captivorum multitudo oneri aut periculo esse posset, dimittere omnes quam occidere maluerunt.
14 · Recipiendos qui dedere se volunt sub aquis conditionibus.
pr.Easdem ob causas vitam salvam paciscentium, sive in prælio, sive in obsidione non repudianda deditio. Ideo Arrianus in deditos editam à Thebanis stragem, ait fuisse non Græci moris, ἐχ Ελλίωικιώ σφαγιw. Ac similiter Thucydides libro 1ΙΙ. ἑκόνας τε ἐλάβετε, ἐκεῖρας προϊοχομένες · ὁ ἢ νόμο τοῖς Ελλησι μὴ κλείνειν τέτες: Volentes nos & manus tendentes accepistis in potestatem. Mos autem Grecorum est tales non interficere. Et apud Diodorum Siculum Syracufani senatores: σώζὲν τὸν ἱκέτθω, ἄξιον το μεγαλοψυχίας: magno animo dignum est supplici parcere. Sopater: νόμῳ ἐπὶ τὸς ἱκέτας σώζειν ἐν τοῖς πολέμοις: moris est in bellis servare supplices. In obsessis oppidis observatum id Romanis antequam murum aries percussisset. Cæsar Advaticis denuntiat se eorum civitatem confervaturum, si priusquam aries murum attigisset, se dedidissent. qui mos nunc quoque obtinet in locis infirmis antequam machinæ igniariæ explodantur: in munitioribus, antequam in mænia impetus fiat. At Cicero non tam quid fiat quam quid natura æquum fit respiciens sic ea de re pronuntiat. Et cum iis quos vi deviceris consulendum est, tum ii qui armis positis ad imperatorum fidem confugiunt, quamvis murum aries percusserit, recipiendi. Notant Hebræi interpretes majoribus suis in more fuisse ut quam oppugnarent urbem eam non cingerent corona, sed partem liberam relinquerent effugere volentibus, quo minori sanguine res trans iret.
15 · Parcendum & his qui fine conditione se dediderunt.
pr.Eadem æquitas jubet parci his qui fine conditionibus se vitori permittunt aut supplices fiunt. Trucidare deditos fevum censente Tacito. Sallustius similiter de Campsanis qui se Mario dediderant, cum puberes interfectos narrasset, addit facinus fuisse contra jus belli, naturale scilicet. Idem alibi: non armatos neque in prælio belli jure sed supplices interfectos. Et Livio ut jam diximus jure belli in ar - matos repugnantesque cades. & alibi: qui deditis contra jus ac fas bellum intulisset. Imo & in hoc laborandum ut potius metu ad deditionem cogantur quam ut interficiantur. Laudatur id in Bruto, qui adversarios σόκ εἴασεν ἐμβαλῖν, ἀλλὰ πείΐπω ουσὴν φείδεσθαι κελεύων, ὡς μετὰ μικρὸν ἰδίων ἐσομένων: nonpassus est impetu oppugnari, sed equitatu circumdedit: parci jubens ut mox suis futuris.
16 · Hac ita vera nisi grave delictum antecesserit: quod quomodo accipiendum.
pr.Adversus hæc æquitatis ac juris naturalis præcepta exceptiones adferri solent minime justæ, nempe si talio exigatur, si terrore opus fit, si pertinacius restitum fit. Atqui hæc non sufficere ad justam cædem facile intelliget qui eorum meminerit quæ de justis occidendi causis supra sunt prodita. A captivis & deditis aut dedere se cupientibus periculum non est: ut ergo juste occi - dantur oportet crimen antecedat, & quidem tale quod æquus judex morte vindicandum cenferet. Atque ita videmus interdum in captos aut deditos sævitum, aut deditionem sub vitæ pacto non acceptam, si qui de injustitia belli convicti tamen in armis perstitissent, si immanibus convitiis famam hostis lacerassent, fifidem violassent, aut aliud gentium jus ut legatorum, si transfugæ essent. At talionem natura non admittit nisi in ipsos qui deliquerunt: neque sufficit quod hostium unum quasi corpus fictione quadam intelligatur, ut ex iis potest intelligi quæ de pœnarum communicatione supra à nobis tractata sunt. Apud Aristiden legimus: wῶς θῶς ἔχοντα; Nonne absurdum ea que accuses & prave facta dicas tanquam reEta velle imitari? Accusat Syracufanos hoc nomine Plutarchus quod Hicetæ uxores ac liberos occiderint, ideo tantum quod Hicetas Dionis uxorem sororem & filium interfecisset. Vtilitas etiam quæ ex terrore in posterum speratur ad jus dandum cædis non pertinet: sed si subsit jus, potest inter causas esse ob quas jus non remittatur. Obstinatius autem studium in suas partes, si modo causa earum non fit omnino inhonesta, supplicium non meretur, ut Belisario apud Procopium significant Neapolitani: aut si qua ejus pœna est, non debet ad mortem pervenire: neque enim id statueret æquus judex. Alexander cum in oppido quodam quod acrius restiterat puberes omnes jussisset interfici, visus est Indis bellare latronum more: eamque famam reveritus Rex victoria clementius uti cœpit. Melius idem Milefiis quibusdam parci voluit ὅτι γενναῖοί τε ὁ πιςοὶ αὐτῷ ἐφαίνοντο quod eos videret generosos ac suis fidos esse, quæ Arriani verba sunt. Phyto Reginorum prætor cum ob pertinacius defensam urbem à Dionysio ad cruciatus & mortem raperetur, exclamavit eo quod urbem noluisset prodere supplicio se affici, cujus ultionem Deus brevi esset exacturus. Diodorus Siculus pœnas has iniquas, ὀκνόμος τιμωρίας vocat. Valde mihi placet votum quod est apud Lucanum: vincat, quicunque necesse Non putat in victos favum distringere ferrum, Quique suos cives quod signa adversa tulerunt, Non credit fecisse nefas: dum tamen civium nomine intelligamus non hujus aut illius regionis, sed communis illius ex humano genere constantis cives. Multo vero minus cædem justam facit dolor ex accepta clade, sicut Achillem, Æneam, Alexandrum amicis suis sanguine captorum aut se dedentium parentasse legimus. Itaque Homerus merito illud accinit: facinusque animo versabat iniquum.
17 · Delinquentibus ob multitudinem recte parci.
pr.Sed & ubi delicta sunt talia ut morte digna videri possint, misericordiæ erit ob multitudinem eorum aliquid decedere de summo jure: cujus clementiæ auctorem ipsum habemus Deum, qui Cananæis eorumque vicinis populis longe flagitiofiffimis pacem offerri voluit, quæ vitam ipsis sub tributaria conditione concederet. Pertinet huc Senecæ dictum: In singulos severitas imperatoris destringitur: at necessaria est venia, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis? Turba peccantum. Et Lucani illud: Tot simul infesto juvenes occumbere leto Sape fames pelagique furor, subiteque ruine, Aut cali terræque lues, aut bellica clades, Nunquam pœna fuit. Ne nimium multi pænam subirent, fortitio comparata est, inquit Cicero. Sallustius ad Cæsarem: Neque quisquam te ad crudeles pænas aut acerba judicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur.
18 · Non occidendos obsides nisi ipsi deliquerint.
pr.De obsidibus quid ex jure naturæ statuendum fit accipi potest ex iis quæ in superioribus dicta à nobis sunt. Olim cum vulgo crederetur quisque in vitam suam id juris habere quod in res alias quæ in proprietatem veniunt, atque id jus consensu aut tacito aut expresso à singulis pervenisse ad civitatem, minus mirandum est si obsides privatim innoxios ob peccatum civitatis morte affectos legamus, sive tanquam ex suo peculiari consensu sive tanquam ex publico cui & suus includeretur. At postquam verior sapientia nos docuit dominium in vitam Deo exceptum, sequitur ut solo consensu nemo jus cuiquam dare possit in vitam aut suam aut civis sui. Atque ideo Narseti bono duci atrox visum de innoxiis obfidibus supplicium sumere narrat Agathius de aliis alii: etiam Scipionis exemplo qui ajebat se non in obsides innoxios, sed in ipsos qui defecissent sæviturum: nec ab inermi, sed ab armato hoste pœnas expetiturum. Quod autem ex recentioribus Iurifconsultis non ignobiles, conventiones tales valere dicunt si moribus firmentur, accipio, si jus vocant solam impunitatem quæ in hoc argumento sæpe venit sub tali nomine: fin à peccato immunes putant qui ex conventione sola vitam adimunt alicui, vereor ne & fallantur ipsi & periculosa auctoritate alios fallant. Plane si qui obses venit est aut ante fuit in numero graviter delinquentium, aut postea fidem à se datam in re magna fefellit, fieri potest ut supplicium injuria vacet. At Clœliæ quæ non sua sponte sed civitatis jussu obses venerat, cum tranato T Tyberi effugisset, apud regem Ethrufcum non tuta solum sed & honorata virtus fuit, quæ Livii in hac re enarranda verba sunt.
19 · Abstinendum ab omni dimicatione inutili.
pr.Illud adhuc addendum est omnes commissiones quæ ad jus consequendum aut bellum finiendum nullius sunt usus, sed meram habent virium ostentationem propositam, id est, ut Græci loquuntur, δίδαξιν ρώμης μᾶλλον ἢ πρὸς πολεμίας ἀγῶνα, & cum officio Christiani hominis & cum ipsa humanitate pugnare. Itaque serio hæc vetare debent rectores, inutiliter fusi sanguinis rationem ei reddituri, cujus vice gladium gestant. Quippe & Sallustio laudati duces qui incruento exercitu victoriam deportarent. Et de Cattis notæ virtutis populo Tacitus: rari excursus & fortuita pugne. Rr 4 CAPVT