IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.12Temperamentum circa vastationem & similia.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Qua vastatio justa fit & quatenus:

pr.REs alterius ut perdere quis fine injuria possit horum trium unum antecedat necesse est: aut necessitas talis quæ in primi dominii institutione excepta debeat intelligi, ut si quis tertii gladium quo usurus sit furiosus periculi sui evitandi causa in amnem projiciat, quo ipso tamen casu manere obligationem damni resarciendi ex veriore sententia alibi diximus, aut debitum aliquod procedens ex inæqualitate, nimirum ut res perdita imputetur in illud debitum quasi percepta: alioqui enim jus non esset: aut meritum aliquod malum cui pæna talis par sit aut cujus mensuram pœna non excedat: nam ut recte notat sani judicii Theologus ut propter pecora abacta aut domos aliquas incenfas totum regnum vastetur æquitas non fert: quod & Polybius vidit, qui in bello non in infinitum vult vagari pœnam, sed usque eo ut delicta æquo modo expientur. Et hæ quidem causæ & intra hos duntaxat fines faciunt ut absit injuria. Cæterum nisi causa utilitatis suadeat stultum fit nullo suo bono nocere alteri: Ideo qui sapiunt utilitatibus moveri solent quarum præcipua est illa, quam annotavit Onesander: τὴ ἢ ἢ πολεμίων φθερέτω & καιέτω & τεμνέτω · ζημία γδ ' χρημάτων ὁ καρπῶν ἔνδία μειοῖ πόλεμον ὥσπερ ἡ ἐσία τρέφφ. Hostium terram perdere, urere, populari meminerit. Nam & pecuniarum & frugum penuria bellum minuit, quantum auget copia: à quo non discrepat illud Procli: σρατηγικὸν τὸ ἢ ἀγωνιςῶν πεικό πλὴν τὴ εὐπορίαν; boni est imperatoris hostium copias undique accidere. De Dario Curtius; credebat inopia debellari posse, nihil habentem nisi quod rapiendo occupasset. Et illa quidem populatio ferenda est quæ brevi ad pacem petendam hostem subigit; quo genere belli usus Halyattes in Milefios, Thraces in Byzantios, Romani in Campanos, Capenates, Hifpanos, Ligures, Nervios, Menapios. At si recte rem expendas, plerunque admittuntur talia odio magis quam prudenti ratione. Ferme enim evenit ut aut causæ illæ suadentes cessent, aut ut aliæ sint validiores quæ diffuadeant.

2 · Abstinendum à vastatione si res nobis fructuosa fit & extra hostis poteftatem.

pr.Id eveniet primum, finos ipsirem frugiferam ita teneamus ut hostibus non possit esse in fructu. Quo proprie spectat lex divina quæ in vallum bellique opera vult impendi arbores feras: frugiferas vero asservari ad victum, addita causa, quod non ut homines ita & arbores adversum nos in prælium confurgere possint: quod ex rationis similitudine Philon etiam ad agros frugiferos producit legi hæc verba affingens, Quid rebus inanimis que I mites sunt & mites fructus ferunt irafceris? An vero in morem hominum qui bostes sunt, inimicitiæ significationem arbores produnt, ut pro his que faciunt aut facere minantur stirpitus evellende sint? Quin prosunt victoribus prebentque copiam rerum quas neceßitas exigit, imo & ad voluptatem. non soli homines tributa ferunt, sed meliora arbores statis temporibus, ac talia ut fine iis vivere non detur. Iofephus vero ad eundem locum, si vocem edere possent arbores clamaturas ait, inique se, cum belli caussæ non sint, perferre belli pœnas. Neque aliunde, ni fallor, originem habet illud Pythagoricum apud Iamblichum: ἥμερον φυτὸν κὶ ἔγκαρπον μήτε βλάπλεν, μήτε φθείρειν: mansuetam frugiferamque arborem nec ledere nec exscindere fas esto. Porphyrius vero mores Iudaicos describens libro de non edendis animalibus quarto, legem hanc, consuetudine ut puto interprete, etiam ad animantia ruris operi infervientia producit. nam his quoque ut in bello parceretur à Mose præceptum ait. Thalmudica vero scripta & Hebræi interpretes addunt, legem hanc porrigendam ad rem quamvis, quæ fine causa peritura fit, ut si ædificia comburantur, esculenta ac poculenta corrumpantur Consentit cum hac lege ducis Athenienfis Timothei prudens moderatio, qui narrante Polyano, σόκ ἐπέτρεπεν ὅτε οἰκίαν ἐτε ἔπαυλιν καθαιρεῖν · ἐ μὲν 8δὲ ἥμερον δένδρον ἐκκόπλὸν, non patiebatur aut domum, aut villam dirui, aut arborem frugiferam exfcindi. Exstat & lex Platonis de Republica quinto, μήτε γιῶ τέμνειν μήτε οἰκίαν ἐμπιπράναι. ne terra vastetur, ne domus incendantur. Multo vero magis hoc locum habebit post plenam victoriam. Corinthum excisam non probat Cicero, ubi tamen fæde tractati erant Romanorum legati: idemque alibi horrificum, nefarium, omni imbutum odio dicit bellum, quod pa - fiua rietibus, tectis, columnis, poftibus fit. Laudat Livius Romano - rum lenitatem victa Capua, quod non no sævitum fit incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque. Agamemnon apud Senecam: Equidem fatebor (pace dixisse hoc tua Argiva tellus liceat) affligi Phrygas, Vincique volui; ruere I aquari solo, Etiam arguissem. Sane docet nos sacra historia urbes quasdam à Deo damnatas excidio: etiam contra legem illam generalem arbores Moabitarum jussas exfcindi. Verum non factum id odio hostili, sed in justam detestationem facinorum quæ aut publice erant cognita, aut Deo judice tanti æstimata.

3 · Si magna fit spes celeris victoria:

pr.Secundo eveniet quod diximus etiam in dubia agri possessione, si magna spes fit celeris victoriæ, cujus præmium & ager & fructus futuri sint. Sic Alexander Magnus milites, narrante luftino, à populatione Asiæ prohibuit, parcendum suis rebus præfatus nec Perdenda ea que poffefsuri venerant. Sic Quintius Philippo Theffaliam transcurrente populabunda manu, ipse hortatus est milites, ut Plutarchus loquitur, iter facere tanquam per confessam & ipsorum jam factam regionem. Cræfus Cyro fuadens ne Lydiam populandam militi daret: non meam inquit urbem, non res meas diripies: nihil enim ad me jam ista pertinent: tua sunt: tua illi perdent. Aliter qui faciunt in eos non male quadrant illa Iocastæ ad Polynicem verba Thebaidibus Senecæ: Petendo patriam perdis: ut fiat tua Vis esse nullam. quin tue cause nocet Ipsum hoc, quod armis vertis infestis solum, Segetesque adultas sternis & totos fugam Edis per agros. Nemo sic vastat sua: Que corripi igne, que meti gladio jubes, Aliena credis. Par sensus apud Curtium illis verbis: quicquid non corrupissent koslium esse confeßi. unde non longe abeunt ea quæ Cicero in literiş ad Atticum disputat, adversus Pompeji consilium fame patriam necandi. Atque hoc nomine Alexander Ifius culpat Philippum libro Polybii XVII, cujus verba Latine hunc in modum vertit Livius: In bello non congredi (Philippum) equo campo, neque collatis signis dimicare, Sed refugientem incendere ac diripere urbes, & vincentium premia victum corrumpere. At non sic antiquos Macedonum Reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum possent, quo opulentius imperium haberent. Nam de quorum poffeßione dimicetur tollentem nihil sibi præter bellum relinquere, quod consilium esse?

4 · Si hostis habeat aliunde quo se suStentet:

pr.Tertio idem fiet si hostis habere possit aliunde quo se suf stentet: puta si mare, si fines alii pateant. Archidamus apud Thucydidem in oratione qua Lacedæmonios suos à bello in Athenienses dehortatur, quærit quas belli gerendi spes habeant: an forte quod militum copia valeant sperent Atticum agrum à se facile posse vastari: atqui, inquit, habent illi & terras alias suæ ditionis (Thraciam & Ioniam intelligens) & maritimis advectionibus adipisci possunt ea quorum indigent. Tali ergo statu optimum factu ut agricultura etiam in ipso collimitio tuta maneat: quod sub tributo utrique parti præstando factum diu in Belgicogermanico bello nuper vidimus. Estque id consentaneum mori veteri Indorum, apud quos ut Diodorus Siculus loquitur, ἢ γεωργῶν ἱερῶν κὶ ἀσύλων. ἐωμένων οἱ πλησίον τ πλατάξεων γεωργουῦτες αὐεποήθητοι τ κινδύνων εἰσι Agricole intacti sunt ac velut sacrosancti, imo prope castra & agmina opus faciunt sepofiti à periculo. Addit, τὰς χώρας ἢ αὐτιπολεμοιύτων ἔτ᾿ ἐμπυρίζεσιν, ὅτε δενδρο τομᾶσιν. Hostium agros neque urunt, neque exfcindunt arbores. Postea: ἐδεὶς ἡγέμενοι πάσης ἀδικίας ἀπέχοντα. Hostis nemo cuiquam agricole damnum dat, sed id hominum genus ut in commune beneficum ab injuriis omnibus immune prestatur. Inter Cyrum quoque & Assyrium convenisse ait Xenophon ut cum agricolis pax esset, cum armatis bellum. Sic Timotheus partem agri maxime frugiferam elocabat colonis, ut Polyænus narrat: Imo quod Aristoteles addit, ipsos etiam fructus vendebat hostibus, & ex ea pecunia stipendium præbebat militi: quod à Viriato etiam factum in Hispania testis est Appianus: Idque ipsum in eo quod diximus Belgicogermaniæ bello summa cum ratione & utilitate fieri vidimus, exteris mirantibus. Hos mores humanitatis magistri canones Christianis omnibus, ut majorem cæteris humanitatem debentibus ac profitentibus, imitandos proponunt ideoque non agricolas tantum sed & animalia quibus arant, & femina quæ ad agrum portant, extra belli periculum poni volunt nimirum similem ob causam ex qua civiles leges quæ ad arandum usui sunt vetant in pignus capi, & apud Phrygas ac Cyprios olim postea apud Atticos & Romanos bovem aratorem occidere ne - fas erat.

5 · v. Si res ipsa ad bellum fovendum nullius fit usus.

pr.Quarto evenit ut res quædam ejus sint naturæ quæ ad bellum faciendum aut ducendum nihil momenti habeat: quibus rebus parci etiam manente bello ratio vult. Huc pertinet Rhodio - rum oratio ad Demetrium urbicapum pro pictura Ialysi, sic à Gellio Latine expressa, Que malum ratio est ut tu imaginem istam velis incendio edium facto difperdere? nam si nos omnes fuperaveris, & oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra & incolumi per victoriam potieris: fin vero nos vincere obsidendo nequieris, petimus consideres, ne turpe tibi fit quia non potueris Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo geßiffe. Polybius rabiosi esse animi ait ea perdere quæ nec hosti perdita vires adimant, nec perdenti emolumentum adferant, qualia sunt templa, porticus, statuæ & similia. Marcellus laudante Cicerone, adificiis omnibus Syracufarum publicis & privatis sacris & profanis sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu non expugnanda venisset. Idem postea: Majores nostri relinquebant iis que jucunda victis, nobis levia videbantur.

6 · Hoc maxime locum habere in his que Sacra sunt aut sacris accedunt:

pr.Hoc vero sicut in aliis ornamentis valet ob eam quam jam diximus causam, ita specialis ratio accedit in iis quæ sacris usibus dicata sunt: quanquam enim & hæc, ut alibi diximus, publica suo modo sunt, atque ideo impune per jus gentium violantur, tamen si nullum inde periculum fit, conservari talia ædificia & quæ eis accedunt suadet rerum divinarum reverentia inter eos maxime qui eundem Deum ex eadem lege colunt, etiamsi forte sententiis quibusdam aut ritibus dissideant. Thucydides jus ait fuisse inter Græcos sui temporis, ἰόντας ἐπὶ τ ἀλλήλων, ἱερῶν ἢ ἐνόντων ἀπέχεθαι, ut qui in bosticum impetum facerent à locis sacris abstinerent. Alba à Romanis diruta Deûm templis temperatum ait Livius. De Romanis Capua capta sic Silius libro X111. Ecce repens tacito percurrit pectora sensu Relligio & fevas componit numine mentes, Ne flammam tedasque velint, ne templa sub uno In cinerem sedisse rogo. Adversus Q. Fulvium Censorem dictum narrat Livius: Obftringere eum religione populum Romanum ruinis templorum tanquam non iidem ubique Dii immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique. At Marcius Philippus ad Dium cum venisset metari sub ipso templo nequid in loco sacro violaretur jussit. Narrat Strabo Tactosages qui cum aliis pecunias Delphicas rapuerant placandi numinis causa domi eosdem cum additamento consecrasse. Ad Christianos ut veniamus, commemorat Agathius Francos templis pepercisse ut qui cum Græcis essent ejusdem religionis. Imo & hominibus ob templa parci solitum, quod (ne profanarum gentium quæ multa Diod.l.xxx.funt exempla adferam, quippe cum morem hunc κοινά - Ελλιώων νό μιμα Scriptores vocent) in Gothis Romæ captoribus sic laudat Augustinus. Testantur hoc Martyrum loca & basilice Apostolorum que in Libro illa vaftatione victos ad se confugientes suos alienosque receperunt. huc usque civit cruentus seviebat inimicus: ibi accipiebat limitem trucidationis furor: illo ducebantur à miserantibus hostibus, quibus (malim qui, nam distinguit mitiores à durioribus) etiam extra ipsa loca pepercerant ne in eos incurrerent qui similem misericordiam non haberent: qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili more sevientes posteaquam ad loca illa veniebant, ubi fuerat interdictum quod alibi jure belli licuisset, tota seviendi refrenabatur immanitas & captivandi cupiditas frangebatur.

7 · Itemreligiofis:

pr.Quod de sacris dixi, idem de religiosis intelligendum est, etiam de iis quæ in honorem mortuorum structa sunt. nam & hæc, quanquam jus gentium impunitatem iræ in ista exercendæ indulget, violari non possunt nisi contempta humanitate. Summam esse rationem ajunt Iurisconsulti quæ facit pro religione. Tam pro fone religiosis quam pro sacris pia exstat Euripidis sententia Troadibus: Homo quisquis urbes vastat & dis Manibus Sedes sacratas, templaque, haud recte sapit: Nam similis ipsum pestis excidii manet. Apollonius Tyanæus de cælo à gigantibus oppugnato fabulam sic interpretabatur: ὑβρίστη εἰς τὸς νεὼς αὐτῶν ὁ τὰ ἕδη vim eos intulisse Deorum templis ac sedibus. Statio Annibal sacrilegus qui deûm face miscuit aras. Scipio capta Carthagine milites donis ornat, χωρίς τεἰς τὸ Απολλώνφον ἁμαρτόντων, inquit Appianus: exceptis qui in Appollinis templum peccaverant. Trophæum à Mithridate structum Cæsar, ut narrat Dio, καθελεῖν σόκ ἐτόλμησεν ὡς τοῖς ἐμπολεμίοις θεοῖς ἱερώμενον, tollere ausus non est, ut belli diis facratum. Marcus Marcellus, quæ victoria profana fecerat, religione impeditus non attigit, ait Cicero Verrina quarta, & ibidem addit hostes esse aliquos qui in bello religionis & consuetudinum jura retineant. Idem alibi Brenni bellum sano Apollinis illatum nefarium dixit. Pyrrhi factum qui Proferpinæ thesauros spoliasset fædum vocat Livius & in Deos fuperbum. Simile Himilconis Diodorus ἀσέβειαν & εἰς θεὸς ἁμάρτημα. Philippi bellum idem ille Livius nefarium quasi Diis fuperis inferifque illatum: etiam furorem ac scelera. Florus de eodem: Philippus ultra jus viEtorie in templa, aras sepulchra seviit. Eandem historiam tangens Polybius hoc addit judicium: τὰ μήτε τοῖς ἰδίοις πράγμασιν ὑπικερίαν μέλλοντα μαίνεθαι, πῶς σόκ αν εἴποι τὶς εἶναι τρότσες ή θυμᾶ λυθῶντο ἔργον; Que neque nobis ad bellum futura sunt usui, nec hostibus incommodatura, ea ire perditum, templa maxime & que in iis fimulacra & similia ornamenta, quis neget male mentis & præ ira furibunde esse opera? Atque ibidem talionis non admittit excusationem.

8 · Vtilitates quæ ex tali moderatione Sequuntur annotate.

pr.Quanquam vero proprie instituti nostri hic non est quid ex usu sit inquirere, sed laxam bellandi licentiam adducere ad id quod natura licitum aut inter licita melius est, tamen ipsa virtus, vilis hoc sæculo, ignofcere mihi debet si, quando per se contemnitur, ex utilitatibus ipsi pretium facio. Primum igitur moderatio ista in servandis rebus quæ bellum non morantur, magnum hosti telum eripit, desperationem. Archidami dictum est apud Thucydidem, μὴ γδ ἄλλο τι νομίζετε τιὼ γιῶ τῶν πολεμίων ἢ ὅμηρον ἔχειν ὁ ἐχ᾽ ἦσσον Τας αὐτὲς ἀληπλοτέρες ἔχειν. Terram hoftilem non aliud quam obfidem cenfete, tantoque meliorem quanto magis exculta est: quare & ut plurimum ei parcendum est, ne defperatio hostes reddat invictiores: idem Agefilai consilium cùm Acarnanibus, contra quam sentiebant Achæi, liberam reliquit sementem, ajens quo plus sevissent eo pacis cupidiores fore. Hoc est quod dicit Satyra: Spoliatis arma supersunt. Livius narrans captam à Gallis urbem: Placuerat, inquit, principibus Gallorum non omnia concremari tecta, ut quodcunque superesset urbis id pignus ad flectendos hostium animos haberent. Adde quod speciem hoc præfert manente bello magnæ de victoria fiduciæ: & quod clementia apta per se frangendis & conciliandis animis. Annibal apud Livium in Tarentino agro nihil violat: apparebat, ait, non id modestia militum aut ducis, nisi ad conciliandos Tarentinorum animos fieri. Simili de causa Augustus Cæsar in Pannoniis rapina abstinebat. Causam Dio adfert, ἤλπιζε γδ ' ἐθέλοντας αὐτὲς ἐπάξεθαι. Sperabat enim fore ut sic eos fine vi sibi adjungeret. Timotheus ea cura quam supra narravimus præter alia πολλιὼ τιὼ εὔνοιαν τῶν πολεμίων ἐθήρθεν, ait Polybius, magnam ab hostibus ipsis benevolentiam captabat: De Quintio, & qui cum eo erant Romanis Plutarchus cum quæ supra diximus commemorasset, addit: Hujus modestie non multo post fructum cepere. nam ut in Thessaliam perventum est, defecerunt ad eum urbes. Tum vero & qui intra Thermopylas habitabant Greci Quintium ardentibus votis desiderabant: Achei vero renuntiata Philippi amicitia societatem adversus eum cum Romanis inierunt. De Lingonum civitate quæ bello, quod ductu Cerealis, aufpiciis autem Domitiani in Civilem Batavum ejusque socios gerebatur, populationem formidatam evaferat, sic narrat Frontinus, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium reducta Septuaginta millia armatorum tradidit ei. consiliis contrariis contrarii quoque eventus. Exemplum dat Livius in Annibale. Preceps in avaritiam & crudelitatem animus, ad spolianda que tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. Id fædum consilium, cum incepto tum etiam exitu fuit: neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam: quippe ad plures exemplum quam calamitas pertinebat. Verissimum autem sentio, quod à Theologis quibusdam notatum est, & summarum potestatum & ducum qui Christianos se & à Deo & ab hominibus haberi volunt, officium esse, violentis urbium direptionibus & fiquid his simile est intercedere, ut quæ abire non possint fine gravissimo multorum innocentium malo, & sæpe ad belli summam parum proficiant: ita ut bonitas Christiana fere semper, ipsa quoque justitia plerumque ab ipsis abhorreat. Majus sane est Christianorum inter se vinculum, quam olim Græcorum fuit, quorum bellis nequa urbs Græca exfcinderetur cautum erat Amphictyonum decreto. Et Alexandrum Macedonem narrant veteres nullius rei à se actæ magis ductum pœnitentia, quam quod Thebas evertisset.