Grotius 3.13Temperamentum circa res captas.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Res etiam hostilium subditorum bello captas retineri admodum debiti:
pr.SEd neque peccato vacare aut à restitutionis onere immunis censeri debet rerum hostilium in bello justo captura. Quippe si id quod recte fit spectas, non ultra licitum est capere aut habere quam causa subest debendi in hoste: excepto quod etiam extra eam ad securitatem necessariam res possunt detineri, sed restituendæ, cessante periculo, in se aut in pretio secundum ea quæ libro 11 cap. II tractavimus. nam quod & in re pacatorum liceret multo magis in re hostium licet. Hoc igitur est capiendi quoddam jus fine acquirendi jure. Cum autem deberi aliquid nobis possit aut ob inæqualitatem rerum, aut ex pœna, potest ex utraque causa acquiri res hoftilis sed cum discrimine tamen. nam supra diximus ex debito illo priore non res tantum debentis sed & subditorum ejus ex introducto jure gentium quasi fidejussione obligari. Quod quidem jus gentium alterius generis credimus quam illud quod in impunitate sola, aut externa vi judiciorum consistit. Nam sicut in res nostras ex consensu privato nostro ei qui cum actum est non externum modo sed & internum jus quæritur, sic & ex communi quodam consensu, qui singulorum consensum vi quadam in se continet, quo sensu lex πόλεως σιωθήκη κεινή, communis pactio civitatis dicitur. Atque id in hoc negotii genere placuisse gentibus eo est credibilius, quia quia hæc lex gentium non sola majoris mali vitandi causa sed etiam juris cuique sui consequendi gratia introducta est.
2 · Non etiam in pænam alieni criminis.
pr.At in altero debendi genere quod pœnale est non video gentium consensu tale jus in res subditorum esse proditum. odiosa enim est talis rerum alienarum obligatio, ideoque latius produci non debet, quam actum appareat. Neque vero par est utilitas in posteriore hoc, & in priore debendi genere. nam prius illud est in bonis, posterius hoc non est, ideoque persecutio ejus fine danıno omitti potest. Nec obstat quod supra de jure Attico diximus. Namibi homines obligabantur non ex eo proprie quod civitas puniri poterat, sed duntaxat ad cogendam civitatem id facere quod facere debebat, id est judicium reddere in fontem quod debitum ex officio ad prius illud non ad posterius debendi genus refertur: aliud enim est debere punire, aliud debere aut posse puniri, quanquam ex cessatione circa illud hoc sequi solet, sed ita ut distincta fit causa illa & hoc effectum. Ergo pœnæ nomine acquiri res subditorum hostilium non poterunt sed eorum duntaxat qui ipsi deliquerint in quibus & magistratus continentur qui delicta punienda non puniunt.
3 · Debitum hic intelligi etiam quod in bello fubnafcitur. Exempla.
pr.Cæterum res subditorum & capi & acquiri possunt non tantum ad confecutionem debiti primarii unde ortum est bellum, sed & fubnafcentis secundum ea quæ diximus initio hujus libri. Et sic accipiendum est quod scribunt Theologi quidam, capta in bello non compensari cum debito principali: intelligendum enim si hoc usque dum secundum sanum judicium satisfactum fit de eo damno quod in ipso bello datum est, sic in disceptatione cum Antiocho Romani Livio narrante impensam quæ in bellum facta esset omnem præstare regem æquum cenfebant cujus culpa bellum excitatum esset. Apud Iustinum est impensas belli lege justa suscepturus: Apud Thucydidem damnantur Samii χρήμαζα τὰ αὐαλωθέντα Υποδέναι, solvere belli impensas. Et alibi sæpe. Quod autem victis juste imponitur idem & bello juste extorquetur.
4 · Humanitatis esse summo jure hic non uti.
pr.Cæterum sciendum est quod & alibi meminimus, latius patere caritatis quam juris regulas. Qui divitiis floret immifericordiæ reus erit si inopem debitorem omnibus reculis suis excutiat, ut ipse ultimum quadrantem consequatur, multoque magis si is ipse debitor in id debitum venerit sua bonitate, ut si pro amico fidejusserit, ipse autem nihil pecuniæverterit in rem suam. Miserabile enim est, ut ait pater Quintilianus, sponsoris periculum. Tamen tam durus creditor contra jus stricte dictum nihil facit. Quare exigit humanitas ut his qui extra culpam sunt belli, quique non alio quam fidejussorio nomine obstricti sunt, relinquantur res istæ quibus nos facilius quam ipsi careamus, præsertim vero si satis appareat illos ipsos id quod eo modo amiserunt à civitate sua non recuperaturos. Huc pertinet, quod Babylone capta Cyrus militibus dixit: ἔχουν ἀδικίᾳ γε ἕξετε ὅ, παν ἔχοιτε, ἀλλὰ φιλανθρωπίᾳ ἐκ ἀφαιρήσεοθε Ιὔθι ἐᾶτε ἔχὴν αὐτές. Injuste quidem non poßidebitis que tenetis: sed si quid non auferetis hostibus, id vestre erit humanitatis. Notandum & hoc cum in subsidium introductum fit jus hoc in bona subditorum inno - centium, quamdiu spes est: nos nostrum satis facile consequi posse ab originariis debitoribus, aut ab iis qui jus non reddendo sponte sua debitores se faciunt, ad eos venire qui culpa vacant, etiamsi concedatur cum stricto jure non pugnare, abire tamen ab humanitatis regula. Exempla hujus humanitatis extant passim in historia præsertim Romana, ut cum agrihoftibus devictis ea conditione concessi ut in civitatem venirent, id est victæ civitati cederent, aut cum ex agris modicum honoris gratia veteri possessori relin-1.fi quebatur. Sic à Romulo Vejentes agri parte mulctatos narrat Livius. Sic Vxiisa Alexander Macedo agros quos habuerant dedit vectigales. Sic deditas urbes non diripi sæpe legas: & supra dixi - mus non personis tantum sed & rebus agros colentium cum laude & ex pio Canonum præscripto parci, saltem sub tributo & sub simili tributo solere & mercibus concedi à bello immunitatem.