Grotius 3.14Temperamentum circa captos.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quousque capere homines liceat justitia interna:
pr.QVibus in locis captivitas hominum & servitus in more est, si internam justitiam respicimus limitanda primum est ad rerum instar ut scilicet eousque licita fit talis acquisitio quousque debiti aut primarii aut fubnascentis quantitas patitur, nisi forte in ipsis hominibus peculiare fit delictum quod libertatis damno puniri æquitas ferat. Hactenus igitur nec ultra justum bellum gerens in hostis subditos captos jus habet, idque in alios valide transfert. Erit autem æquitatis & bonitatis officium hic quoque ea adhibere discrimina quæ cum de interficiendis hostibus ageretur supra annotata sunt. Demosthenes in epistola pro Lycurgi liberis laudat Philippum Macedonem quod non omnes qui inter hostes fuerant servos fecisset. καὶ γδ ἔτε δίκαια εἶναι πρὸς ἅπαντας ἐπέκρινεν. Neque enim, inquit, eadem in omnes aut equa aut honesta censebat, sed rem exputans cum acceßione ejus quod quisque meruisset etiam in talibus velut judicem agebat.
2 · Quid interno justitia dominio in fervum liceat:
pr.Sed primum notandum hic est jus illud quod quasi ex fidejussione pro civitate oritur neutiquam tam late patere quam jus quod ex delicto nascitur in eos qui pœnæ servi fiunt. unde Spartanus quidam captivum se dicebat non servum. nam si rem recte inspicimus jus hoc generale in captos ex bello justo par est ei juri quod habent domini in eos qui se paupertate coacti in servitutem vendiderunt, demto quod etiam magis miseranda est eorum calamitas qui non suo facto speciali sed regentium culpa in eam fortem deveniunt. Δενότατον διριαλωτές γενέθαη: Res acerbißima est belli jure captivum fieri, teste Ifocrate. Est ergo servitus hæc perpetua obligatio operarii pro alimentis itidem perpetuis. Chryfippea definitio huic generi servorum optime congruit: Servus est perpetuus mercenarius. Et lex Hebræa eum qui inopia coactus se vendidit diserte mercenario comparat, Deut. xv, 18, 40, 53. & in redemtura ejus operas ita vult ipsi prodesse sicut fructus ex agro vendito percepti prodessent veteri domino, Deut. XVIII, 50. Multum ergo distat id quod impune in servum fit ex gentium jure & id quod naturalis ratio fieri finit. Ex Seneca supra citavimus. Cum in servum omnia liceant est aliquid quod in hominem licere commune jus animantium vetet. c Philemonis istud eodem tendit: Here quisquis est homo natus, quamvis serviat Is servitutem, tamen esse homo non definit. Alibi idem Seneca: Servi sunt, imo homines: servi sunt, imo contubernales: servi sunt, imo humiles amici: servi sunt, imo conservi. quæ & apud Macrobium legas sensum plane eundem habentia cum Pauli Apostoli dicto: Domini, jus & quod equum est servis prastate, gnari vobis quoque dominum esse in cælo. Et alibi vult dominos cum servis non minaciter agere eo quod jam diximus argumento, quod & ipsi dominum in cœlo habeant qui ad talia qualitatum discrimina non attendat. In constitutionibus quæ Clementi Romano affcribi solent legitur, σόκ πιτάξης δέλῳ σε, ἢ παιδίσκῃ ἐν πικρία ψυχῆς. cave servo aut ancille imperes acerbo animo. Clemens Alexandrinus servis nos uti vult tanquam alteris nobis, quando homines sunt non minus quam nos, secutus sapientis Hebræi dictum, εἰ ἐπὶ στὰ οἰκέτης ἄγε αὐτὸν ὡς ἀδελφὸν ὅτι ὡς ἡ ψυχή σε. Si servum habeas ut fratre utere, talis enim est qualis tu.
3 · Non licere occidere innocentem:
pr.Ius ergo vitæ & necis quod dicitur in servum domino præstat, ut domesticam habeat jurisdictionem, sed nimirum eadem religione exercendam, qua publica exercetur. Hoc voluit Seneca cum dixit in mancipio cogitandum non quantum illud impune pati poßit, sed quantum tibi permittat equi bonique natura que parcere etiam captivis & pretio paratis jubet: qui & alibi, Quid interest, ait, quali quis teneatur imperio si summo tenetur? quo loco comparat subditum servo & ait dispari titulo, paria in illos licere: quod certe in hac parte vitæ adimendæ & si quid eo accedit verissimum est. Majores nostri, ait idem Seneca, domum nostram pufillam rempublicam esse judicarunt: & Plinius: servis respublica quedam & quasi civitas domus est. Cato Cenforius narrante Plutarcho si quis servus capital admisisse videretur de eo supplicium non sumebat nisi postquam damnatus esset etiam conservorum judicio. Quicum conferenda verba Iobi xxx1, 13, & deinceps.
4 · Non punire inclementer:
pr.Sed & circa minores pœnas puta verbera in servos, adhibenda est æquitas, imo & clementia. Non opprimes eum, non dominaberis ei dure, ait lex divina de servo Hebræo quod nunc prolata vi proximitatis ad omnes servos debet extendi, Deut.xv, 17, 45, 53. Ad quem locum sic Philo: θεράποντες τύχῃ μὲν ἐλάλονι κέχρηνται, Φύσεως τα γδ σόκ ἔι δείγμαζα ψυχῆς εἰρἱωικῆς ἀλλ᾽ ὑπ᾿ ἀκρασίας ἢ ὑπεύθυνον (male editum αὐεύθυνον) κολαζέσης κατὰ τυραννικιὼ διωατείαν. Servi fortuna quidem inferiores sunt: natura autem pares dominis: at divine legi justi regula est non quod fortune, sed quod nature congruit. Ideo non oportet dominos potestate sua in servos proterve uti, nec eam materiam sumere fuperbie & infolentie, & dire feritati. Hæc enim signa animi non placidi, sed male temperati, & in subditos tyrannico quodam dominatu sevientis. Numquid nam equum est, ait Seneca, gravius homini & durius imperari quam imperatur animalibus mutis? atqui equum non crebris verberibus exterret dominandi peritus magister, fiet enim formidolosus & contumax nisi eum tactu blandiente permulferis. Et mox: quid stultius quam in jumentis quidem & canibus eru befcere iram exercere, peßima autem conditione hominum esse? Hinc est quod Hebræa lege servo aut ancillæ non pro oculo tantum sed & pro dente excusso, per injuriam scilicet, libertas debebatur.
5 · v. Non operas nimium graves imponere:
pr.Sed & operæ cum modo exigendæ sunt, & valetudinis servorum humane habenda ratio. Quod ipsum præter alia spectat lex Hebræa in Sabbati institutione, nimirum ut laboribus aliquod daretur spiramentum. Est C. Plinii epistola ad Paulinum quæ sic incipit: Video quam molliter tuos habeas, quo simplicius confitebor tibi, qua indulgentia meos tractem. Est mihi semper in animo Homericum illud: ἑκυρὸς ἢ πατὴρ ὡς, ἤπι ῆεν, & hoc nostrum paterfamilias. In eadem voce veterum humanitatem observat & Seneca: Ne illud quidem videtis quam omnem invidiam majores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? dominum patremfamilie appellaverunt, servos familiares. Dion Prusæensis optimum regem describens: δεασότω ἢ ἐχ᾽ ὅπως τῶν ἐλαθέρων, ἀλλὰ μηδὲ τῶν δέλων χαίρειν καλέμενον: domini nomen adeo in homines liberos non usurpat, ut & in servos eo abstineat. Vlysses apud Homerum servos quos fidos reperit apud se ait futuros eo loco quasi Telemachi filii ipsius fratres essent. Tertullianus: Gratius est nomen pietatis quam potestatis: etiam familie magis patres quam domini vocantur. Hieronymus sive Paulinus ad Celantiam: Familiam tuam ita rege & conftitue ut te matrem magis tuorum quam dominam videri velis à quibus benignitate potius quam severitate exige reverentiam. Augustinus: Lib Domestica pax à justis patribus ita olim administrata est ut secundum hac temporalia bona filiorum fortem à servorum conditione distinguerent, ad Deum autem colendum omnibus domus fue membris pari dilectione consulerent: quod naturalis ordo ita prafcribit ut nomen patrisfamilias hinc exortum fit, & tam late vulgatum ut inique etiam dominantes hoc se gaudeant appellari. Qui autem veri patresfamilias sunt omnibus in familia sua tanquam filiis ad colen dum & promerendum Deum consulunt. Similem pietatem in voce puerorum quo servos significabant annotavit Servius ad illud Maronis, Claudite jam rivos pueri, nec dissimile quod Heracleotæ servos suos Mariandynos δωροφόρες, id est donatarios appellabant, ἀφαιρῶντες τὸ πικρὸν το προσηγορίας parcentes acerbitati nominis, ut ad Ariftophanem vetus interpres Callistratus notabat. Laudat Germanos Tacitus, quibus servi tanquam coloni habebantur. Theano in epistola: δικαία χρῆσις ἵνα μήτε Διὰὶ τὸν κόπον κάμνωσι, μήτε ἀδιναζῶσι 21ὰὶ τιὼ ἔνδειαν: Iustus mancipiorum hic est usus ut nec pre labore deficiant, nec per egestatem impares sint ferendo.
6 · Peculium quomodo domini, quoтоdo servi.
pr.Pro opera ut diximus alimenta servo debentur. Servis, ait Cicero, non male precipiunt qui ita jubent uti ut mercenariis: operam exigendam, justa prebenda. Aristoteles: δέλῳ μιθος τροφή. Servo pro mercede alimenta. Cato: Familiæ ut bene fit provideto, ne algeat, ne efuriat. Est aliquid, ait Seneca, quod dominus prestare servo debeat ut cibaria, vestiarium. In cibariis erant quaterni modii frumenti in mensem quos præstitos servis Donatus auctor est. Martianus Iurifconfultus esse ait quæ dominus necesse habet servo præstare ut tunicas & similia. Damnatur ab historiis Siculorum crudelitas qui captivos Athenienses fame necabant. Insuper Seneca dicto loco probat in quædam liberum esse servum & beneficii quoque habere materiam, si quid fecerit quod servilis officii modum excedat, quod non ex imperio sed ex voluntate præstetur, ubi ex ministerio in affectum amici transitur, quod late explicat. His consentaneum est, ut si quid servus, quemadmodum apud Terentium est, suum defraudans genium comparfit, aut fuccisivi temporis diligentia quæsivit, id aliquo modo fit ipsius. Non male Theophilus peculium definit & σίαν φυσικὴν naturale patrimonium quasi contubernium definias naturale matrimonium, sed & Vlpianus peculium dixit pusillum patrimonium. Nec refert quod peculium dominus suo arbitrio adimere potest aut minuere: neque enim quod æquum est faciet si sine causa id faciat. Causam vero intelligo non pœnam modo, sed & domini necessitatem: nam servi utilitas utilitatibus domini subest, magis etiam quam res civium civitati. Apposite ad hanc rem Seneca: non ideo nihil habet servus quia non est habiturus si dominus illum habere noluerit. Et hinc est quod dominus non repetit si quid servo in servitute debitum post manumissionem solvit: quia (ut Tryphoninus ait) debiti vel non debiti ratio in condictione naturaliter intelligitur: dominus autem servo debere naturaliter potest. Itaque sicut clientes in usum patronorum & subditos in usum regum, sic servos in usus heriles contulisse legimus, ut si filia dotanda, si captivus filius redimendus, & si quid his evenisset simile. Plinius, ut ipse in epistolis narrat, servis suis concedebat etiam quædam quasi testamenta facere, id est dividere, donare, relinquere intra domum. Apud aliquas gentes etiam plenius quoddam res acquirendi jus servis concessum legimus, sicut servitutis plures esse gradus à nobis alibi tractatum est. Ad hanc internam quam exponimus justitiam multos apud populos etiam jus illud exterius dominorum leges retraxerunt. Nam & apud Græcos servis durius habitis licebat πράσιν αὐτεῖν ad venditionem proclamare, & Romæ ad statuas confugere, aut præsidum implorare opem contra sævitiam vel famem vel intolerabilem injuriam. Illud vero jam non ex jure stricto sed ex humanitate & beneficentia veniet, interdum tali quæ & debeatur, ut post longas operas aut valde magnas libertas detur servo. Posteaquam jure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis ait Vlpianus. Exemplo fit illud Terentianum: feci è servo ut esses libertus mihi Propterea quod fervibas liberaliter. Salvianus in usu quotidiano esse ait ut servi etsi non optimæ saltem non improbæ servitutis libertate donentur. addit, & illa que in servitute positi conquifierant ex dominorum domo tollere non vetantur. Cujus benignitatis multa exempla in martyrologiis apparent. Et hic quoque laudanda benignitas legis Hebręæ, quæ servum Hebraum certo tempore exacto manumitti omnino jubet nec fine donis, de cujus legis contemtu graviter queruntur Prophetæ. Catonem majorem reprehendit Plutarchus quod servos senectute confeCtos venderet immemor ejus quæ est inter homines communis na-
7 · An servis fugere liceat.
pr.Quxturæ. VII. Quæstio hic incidit an fugere fasfit ei quibello justo captus est. non de eo agimus qui suo proprio delicto pœnam eam est commeritus, sed qui publico facto in hanc fortunam decidit. Ve - rius est fas non esse, quia ex conventione ut diximus gentium com- just muni operas suas civitatis nomine debet. Quod tamen ita est in - telligendum nisi intolerabilis sævitia hanc ipsi imponat neceffita - tem. Videri circa hanc rem potest responsum Gregorii Neocæsarienfis xvI.
8 · Anè servis nati domino teneantur & quatenus.
pr.Movimus alibi dubitationem an & quatenus nati ex servis domino teneantur interno jure, quæ hic ob specialem bello captorum considerationem omitti non debet. Si parentes suo delicto pœnam mortis erant commeriti poterunt eorum posteri qui sperabantur, ad vitam servandam obstringi servitio, quia alioqui extituri non fuerant. nam & ob alimenta alioquin defutura prolem suam parentes in servitutem vendere possunt ut ibi diximus. Tale est jus quod in Cananæorum posteros Hebræis Deus concedit. Pro debito autem civitatis ii quidem qui jam nati erant ut pars civitatis obligari poterint non minus quam parentes ipsi. at in nondum natis non videtur hæc causa sufficere, sed alia requiri: aut ex parentum consensu expresso accedente alendi necessitate, idque etiam in perpetuum: aut ex ipsa alimentorum præstatione idque duntaxat usque dum operæ totum quod impensum est expunxerint. Si quid ultra juris in hos domino datur, id videtur ex lege civili dominis plus æquo largientibus procedere.
9 · Quid faciendum ubi captorum servitus in usu non est.
pr.At quas apud gentes jus illud servitutis ex bello in usu non est, optimum erit permutari captivos: proximum dimitti pretio non iniquo. Hoc quale fit præcise definiri non potest: sed humanitas docet non ultra intendi debere quam deducto ne egeat captus rebus necessariis: nam & leges civiles hoc multis indulgent qui suo facto proprio in debitum inciderunt. Alibi hoc pactis aut moribus definitur: ut apud Græcos olim mina, nunc inter milites menstruo stipendio. Narrat Plutarchus olim inter Corinthios & Megarenfes bella gesta ἡμέρως κὶ συγγενικῶς mansuete & ita ut populos consanguineos decebat. Si quis captus esset eum à captore habitum ut hospitem & fide de pretio accepta dimissum domum: unde natum δορυξένων nomen. Excelfioris animi est illud Pyrrhi à Cicerone laudatum: Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis: Ferro non auro vitam cernamus utrique: Quorum virtuti belli fortuna pepercit Eorundem libertati me parcere certum est. Non dubium quin crediderit Pyrrhus justum à se bellum geri: tamen parcendum existimabat eorum libertati quos probabiles causæ in bellum tulissent. Simile Cyri factum celebrat Xenophon, Philippi Macedonis post victoriam in Chæronea Polybius Alexandri in Scythas Curtius: Ptolemæi regis & Demetrii inter se non bello magis quam in captivos benignitate certantium Plulibro tarchus. Lyfimachum vero Getarum rex Dromichætes bello captum hospitem suum fecit, paupertatisque simul Geticæ ac comitatis testem factum perpulit, ut talibus amicis quam hostibus uti mallet.