Grotius 3.15Temperamentum circa acquifitionem imperii.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quatenus justitia interna permittat imperium acquiri.
pr.QVæ in singulos aut exigitur æquitas, aut laudatur humanitas, tanto magis in populos aut in populorum partes quanto in multos insignior est & injuria & beneficentia. Iusto bello ut alia acquiri possunt ita & jus imperantis in populum, & jus quod in imperio habet ipse populus: sed nempe quatenus fert aut pœnæ nascentis ex delicto aut alterius debiti modus: Quibus addenda est causa vitandi periculi summi. Sed hæc causa plerumque cum aliis miscetur, quæ tamen ipsa tum in pace constituenda, tum in utenda victoria maxime spectanda est. Nam cxtera est ut remittantur ex misericordia: In publico autem periculo quæ modum excedit securitas, immifericordia est. Ifocrates ad Philippum τῶν βαρβάρων ἐπὶ τοσῶτον ἐξαρκέσὶ κρατεῖν ὅσον ἐν ἀσφαλείᾳ καζαξῆσαι ἢ σαυτέ χώραν: barbari hactenus edomandi sunt, quantum satis erit ut tuam regionem in tuto colloces.
2 · Laudabile esse hoc jure in victos abftinere:
pr.Crispus Sallustius de Romanis veteribus, Majores nostri religio- Iugurth fißimi mortales nihil victis eripiebant preter injuria licentiam. Digna quæ à Christiano diceretur sententia: quicum illud ejusdem convenit: Sapientes pacis causa bellum gerunt & laborem spe otii sustentant. Ariftote- Derep c les non semel dixerat πόλεμον εἶναι εἰριώης χάριν, ἀχολίαν ἢ χόλης bellum & pacis & negotium otii causa institutum. Nec aliud vult Cicero cujus c hoc est sanctissimum effatum: Bellum ita suscipiatur ut nihil aliud nisi De pax quesita videatur. Ejusdem & hoc simile: Sic suscipienda bella sunt ob eam causam, ut fine injuria in pace vivatur. Nihil hæc distant ab his quæ nos docent veræ religionis Theologi finem belli esse amove- Th re ea quæ pacem perturbant. Ante Nini tempora ut ex Trogo 40. ad alibi dicere cœpimus fines imperii tueri magis quam proferre mos erat: intra suam cuique patriam regna finiebantur: Reges non imperium sibi sed populis suis gloriam quærebant, contentique vitoria imperio abstinebant: quo nos retrahit quantum potest Augustinus cum ait: Videant tamen ne forte non pertineat ad viros bonos gaudere de imperii latitudine. qui & hoc addit: felicitas major est vicinum babere concordem, quam vicinum malum subjugare bellantem. Adde quod in ipsis Ammonitis Propheta Amosus severe reprehendit hoc studium proferendorum per arma finium.
3 · Sive eos miscendo victoribus:
pr.Ad hoc antiquæ innocentiæ exemplar proxime accessit veterum Romanorum prudens modestia: Quid hodie esset imperium, ait Seneca, nisi salubris providentia victos permifcuisset victoribus? Con - ditor noster Romulus, ait apud Tacitum Claudius, tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostes, deinde cives habuerit: addit exitio Lacedæmoniis & Atheniensibus nihil aliud fuisse, quam quod victos pro alienigenis arcebant. Livius rem Romanam autam dicit hostibus in civitatem recipiendis. Exempla extant in historiis Sabinorum, Albanorum, Latinorum, deinde aliorum ex Italia: donec postremo, Cesar Gallos in triumphum duxit, idem in curiam. Cerialis in oratione ad Gallos quæ apud Tacitum: Ipsi plerunque legionibus nostris præfidetis: ipsi has aliasque provincias regitis. Nihil separatum claufumve. Et mox: Proinde pacem & vitam quam victi victoresque eodem jure obtinemus, amate, colite. Tandem quod mirandum maxime in orbe Romano qui sunt, ex constitutione imperatoris Antonini cives Romani effecti sunt quæ verba sunt Vlpiani. ex eo ut Modestinus ait Roma communis patria est. Et de Roma Claudianus: Hujus pacificis debemus moribus omnes Quod cuncti gens una sumus.
4 · Sive relinquendo imperium his qui habuerant:
pr.Alia moderatæ victoriæ species est victis aut regibus aut populis relinquere quod habuerant imperium. Sic Hercules, Priami Hostis parvi victus lachrymis, Suscipe dixit, rector habenas, Patrioque sede celsus solio: Sed sceptra fide meliore tene. Idem victo Neleo filio ejus Nestori regnum permisit. Sic Persæ reges victis regibus regnum relinquebant. Sic Cyrus Armenio: Sic Poro Alexander. Laudat hoc Seneca, nihil ex x rege victo prater gloriam sumere. Et Polybius celebrat Antigoni bonitatem, qui cum Spartam haberet in potestate reliquerit ipsis, τὸ πάτριον πολιτώμα Ε τὸ ἐλάθερίαν, rempublicam majorum ac libertatem, quo ex facto maximas per Græciam laudes consecutus ibidem narratur. Sic Cappadocibus permissum à Romanis uti qua vellent reipublicæ forma: Et multi populi post bellum relicti liberi. Carthago libera cum suis legibus est, ajunt Rhodii ad Romanos post bellum Punicum secundum. Pompejus ἢ εἰλημμένων ἐθνῶν τὰ μὲν αὐτόνομα ἠφίε, inquit Appianus, ex devictis gentibus quasdam reliquit liberas. Et Quintius Ætolis dicentibus pacem firmam esse non posse nisi Philippus Macedo regno pelleretur, dixit sententiam eos dixisse immemores Romanorum moris, victis parcendi: addidit: Adversus victos mitißimum quemque maximum animum habere. Apud Tacitum est: Zorfini victo nihil ereptum.
5 · Interdum impositis præsidiis:
pr.Interdum simul cum concessione imperii consultum victorum securitati. Sic à Quintio decretum, Corinthus redderetur Achæis, ut in Acrocorintho tamen præsidium esset: Chalcidem ac Demetriadem detineri, donec cura de Antiocho decessisset.
6 · Aut tributis etiam & similibus oneribus.
pr.Tributorum quoque indictio sæpe non tam ad factorum sumtuum restitutionem quam ad securitatem & victoris & victi in posterum pertinet. Cicero de Græcis: Simul illud Asia cogitet nullam à se neque belli externi neque discordiarum domesticarum calamitatem abfuturam fuisse si hoc imperio non teneatur: id autem imperium cum retineri fine većtigalibus nullo modo poßit, equo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi fempiternamredimat atque otium. Petilius Cerealis apud Tacitum pro Romanis apud Lingonas aliosque Gallos sic disserit: Nos quanquam toties laceßiti jure victorie id solum vobis addidimus quo pacem tueremur. nam neque quies gentium fine armis, neque arma fine stipendiis, neque stipendia fine tributis haberi queunt. Eodem pertinent & alia quæ expressimus cum de inæquali federe ageremus, tradere arma, claffem, elephantos, non habere aciem, non exercitum.
7 · Vtilitas ab hac moderatione indicatur.
pr.Vt autem victis relinquatur sfuum imperium, non tantum humanitatis est sed sæpe & consilii. Inter Numæ instituta lauda - tur, quod à Termini sacris omnem sanguinem abesse voluit, significans ad quietem & certam pacem nihil utilius quam suis se finibus tenere. Optime Florus: Difficilius est provincias obtinere quam facere: viribus parantur, jure retinentur. cui non dissimile apud Livium illud: facilius parari singula quam teneri universa: & Augusti dictum apudxxxv11 Plutarchum: μεῖζον ὁ κλήσειπει μεγάλίω ἡγεμονίαν τὸ Διάταξαι πιώ υπάρχεση. Darii regis legati Alexandro: Periculosum est peregrinum imperium: difficile est continere quod capere non poßis. Facilius est quedam vincere quam tueri: quam Hercule expeditius manus nostre recipiunt quam continent. Quod Calanus Indus & ante eum Oebarus Cyri amicus explicabant corii similitudine, quod alia parte se tollat simul aliam pede prefferis: Et T. Quinctius apud Livium comparatione testudinis tutæ ad ictus ubi collecta in suum tegmen est, obnoxiæ atque infirmæ simul exferuerit sui partem. Plato 111 de legibus huc aptat Hefiodi dictum: Omni dimidium plus. Et Appianus notat non paucos populos qui sub Romano imperio esse vellent, ab ipsis repudiatos: aliis etiam reges datos. Scipione Africano judice jam suis temporibus tantum Roma possidebat, ut avidum esset quicquam ultra appetere, abunde felix, si nihil ex eo quod obtinebat amitteret.Itaque & luftri condendi carmen quo Dii rogabantur ut res populi Romanimeliores amplioresque facerent, ita emendavit precatus ut eas perpetuo incolumes servarent.
8 · Exempla: & de mutata forma reipublice apud victos.
pr.Lacedæmonii & initio Athenienses in captas civitates nullum sibi vindicabant imperium: tantum eas republica uti volebant ad suam accommodata, Lacedæmonii quidem sub primorum potentia, Athenienses sub arbitrio populi, ut Thucydides, Ifocrates, Demosthenes nos docent, ipse etiam Aristoteles quarti de republica capite x1, & quinti VII, quod ipsum in comœdia sic notat Heniochus illorum temporum scriptor. Tum gemine ad illas accesserunt mulieres Que cuncta conturbarunt: Optimatitas Est Est nomen nomen alteri, alteri, alteri Popularitas, Quarum incitatu pridem externate furunt. Simile est quod Tacitus ab Artabano narrat Seleuciæ factum: Plebem primoribus tradidit, inquit, ex suo usu: nam populi imperium juxta libertatem, paucorum dominatio regie libidini propior est. Sed ejusmodi mutationes an ad victoris securitatem faciant non est nostræ inspectionis.
9 · Imperium si assumendum fit, recte partem ejus victis relinqui:
pr.Si minus tutum sit omni in victos imperio abstinere, temperari tamen res potest, ut aliquid imperii relinquatur ipsis aut ipsorum regibus. Populi Romani consuetudinem vocat Tacitus ut haberet instrumenta servitutis & reges. Eidem Antiochus inservientium regum ditiffimus. βασιλῆς Ρωμαίων ὑπήκοοι. in commentariis de Musonio: & apud Strabonem circa finem libri sexti. Lucanus: Atque omnis Latio que servit purpura ferro. Sic apud Iudæos mansit sceptrum in Synedrio usque ad confiscationem Archelai. Evagoras Cypri rex, ut apud Diodorum est, dicebat velle se Persæ obedire, sed ut regem regi. Et Dario victo aliquoties hanc conditionem ferebat Alexander, ut ipse imperaret aliis, parêret Alexandro. Nos de modis miscendi imperii diximus alibi. Quibusdam pars regni relicta, sicut veteribus possessoribus agrorum pars.
10 · Aut certe libertatem aliquam:
pr.Sed & cum omne imperium victis eripitur, relinqui illis possunt circa res privatas & publicas minores suæ leges suique mores & magistratus. Sic in Bithynia proconsulari provincia Apamea civitas privilegium habuit suo arbitrio rempublicam administrandi, ut Plinii epistolæ nos docent, & alibi Bithynis sui magistratus, suus senatus. Sic & in Ponto Amisenorum civitas legibus suis utebatur Luculli beneficio. Gothi victis Romanis leges reliquerunt Romanas.
11 · Pracipue in religione:
pr.Hujus indulgentiæ pars est avitæ religionis usum victis nisi perfuafis non eripere: quodut victis pergratum, ita victori innoxium probat Agrippa oratione ad Cajum, quam Philo recitat in legationis suæ renuntiatione. Et apud Iofephum, tum ipse Iosephus tum Titus Imperator rebellibus Hierofolymitis objiciunt, quod Romanorum beneficio sacris suis tanto cum jure uterentur, ut templo alienigenas arcere possent etiam capitis periculo. Atfi falsa apud victos religio, ne vera opprimatur, recte curabit victor, quod Constantinus fecit fractis Licinii partibus, & post eum Franci aliique reges.
12 · Saltem victos clementer haberi oportere: & cur?
pr.Postrema cautio hæc est ut in imperio etiam plenissimo & quasi herili, victi clementer habeantur & ita ut eorum utilitates cumvictoris utilitatibus socientur. Cyrus victos Affyrios jubebat bono esse animo: eandem ipsorum fortem fore quæ fuisset, mutato tantum rege. Manfuras ipsis domos, agros, jus in uxores, in liberos ut fuisset hactenus. Quin siquis injuriam ipsis faceret, se ac suos vindices fore. Apud Sallustium legimus: Populo Romano melius visum amicos quam servos quærere: tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare. Britanni temporibus Taciti delectum ac tributa & in juncta imperii munera impigre obibant, si injuriæ abessent: has ægre tolerabant: jam domiti ut parerent, nondum ut servirent. Privernas ille in Senatu Romano interrogatus qualem ab ipsis pacem Romani exspectandam haberent: Sibonam dederitis, ait, & fidam & perpetuam. si malam haud diuturnam: ratione addita: ne credideris ullum populum, aut hominem denique, in ea conditione cujus eum pœniteat diutius quam necesse fit mansurum. Sic Camillus dicebat firmiffimum imperium esse quo obedientes gaudeant. Scythæ Alexandro: Inter dominum & servum nulla amicitia: etiam in pace belli tamen jura servantur. Hermocrates apud Diodorum: κάλλισὸν ἐτι ὁ νικᾶν τιὼ νικζω ἐνεγκεῖν αὐθρωπίνως: non tam vincere pulchrum, quam victoria clementer uti. Salubris ad victoriæ usum Taciti sententia: Bellorum egregii fines quoties ignoscendo transigitur. In Cæsaris Dictatoris epistola est: Hec nova fit ratio vincendi, ut misericordia & liberalitate nos muniamus.