Grotius 3.16Temperamentum circa ea quæ jure gentium postliminio carent.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Internam justitiam exigere ut reddan - tur quæ hostis noster alii injusto bello eripuit.
pr.QVousque ex bello justo res capientium fiant diximus supra, quibus de rebus deducendafunt quæ recipiuntur postliminii jure. sunt enim hæc pro non captis. At quæ bello injusto quæruntur restituenda diximus, nec ab iis tantum qui cepe - § runt, sed & ab aliis ad quos res quoquo modo pervenit. nemo de traditio enim plus juris ad alium transferre potest quam ipse habuit, ajunt de juris Romani auctores, quod Seneca breviter explicat, nemo potest quod non habet dare. Dominium internum non habuit qui primo cepit: quare nec illud habebit qui causam ab ipso obtinet: dominium ergo secundus aut tertius possessor accepit quod docendi causa externum vocamus: id est cominodum hoc ut ubique judiciaria auctoritate ac manu pro domino tuendus fit: quo tamen si utatur adversus eum cui res malo facto erepta est faciet non probe. Nam quod de servo qui à latronibus captus mox ad hostes pervenerat responderunt Iurisconsulti nobiles, verum esse eum subreptum esse, nec quod hostium fuisset aut postliminio rediisset ei rei impedimento esse, idem ex naturali jure respondendum est de eo qui bello injusto captus mox bello justo aut alia ratione in alterius venit potestatem. nam in jure interno bellum injustum latrocinio nihil distat. Atque in hanc sententiam ex facto consultus respondit Gregorius Neocæsarienfis cum Pontici quidam res civium à barbaris captas recepissent.
2 · Exempla.
pr.Reddendæ ergo res tales his quibus fuerant ereptæ, quod & factum sæpe videmus. Livius cum retulisset à L. Lucretio Tricipitino victos Volscos & Æquos, expositam ait in campo Martio prædam, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. Idem cum narrasset Volicos à Posthumio dictatore fusos: Preda pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita: partem sub hasta dictator vendidit. Alibi: Biduum ad recognofcendas res datum dominis. Idem ubi Samnitium de Campanis victoriam narraverat, quod letißimum viEtoribus fuit, captivorum recepta septem millia & quadringenti: preda ingens sociorum: accitique edicto domini ad res suas nofcendas recipiendasque prestituta die. Mox simile recitat factum Romanorum: Samnites Interamnam coloniam Romanorum occupare conati urbem non tenuerunt: agros depopulati cum predam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem ab Luceria redeuntem, nec predam solum amittunt, sed ipsi longo ac impedito agmine incompofiti ceduntur. Consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque convocatis exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus. Alibi de præda agens quam ad Ilipam Lufitaniæ urbem Cornelius Scipio ceperat sic ait idem scriptor: Ea omnis ante urbem exposita est, potestasque dominis res suas cognoscendi facta: cetera vendenda questori data: quod inde effectum est, militi divisum. Post pugnam T. Gracchi ad Beneventum: preda omnis, præterquam hominum captivorum, militi concessa est & pecus exceptum est quod intra triginta dies domini cognovifssent, eodem Livio auctore. De L. Æmylio Gallorum victore Polybius των λείαν ἀπέδωκε τοῖς προσήκει, predam iis reddidit à quibus abacta fuerat. Idem Plutar fecisse Scipionem Plutarchus & Appianus narrant cum Cartha - poph gine capta multa ibi invenisset donaria quæ è Siciliæ urbibus & aliunde Pœni eo advexerant. Cicero Verrina de Iurisdictione Siciliensi: oppidum Himeram Carthaginienses quondam ceperant, quod fuerat imprimis Sicilie clarum & ornatum. Scipio qui hoc dignum populo Romano arbitraretur, bello confecto socios sua per nostram victoriam recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta que potuit restituenda curavit. Idem late satis id ipsum Scipionis factum prosequitur Verrina de Signis. Rhodii naves quatuor Atheniensium captas à Macedonibus recuperataf - que Atheniensibus reddiderunt. Sic Phaneas Ætolus restitui Ætolis æquum cenfebat quæ ante bellum habuissent: Nec negabat T. Quinctius, si de urbibus bello captis ageretur, & societatis leges non rupiffent Ætoli. Etiam bona, olim consecrata Ephesi, quæ reges sua fecerant, Romani in veterem statum restituerunt.
3 · An quid deduci poßit.
pr.Quod si commercio res talis ad aliquem pervenerit, poteritne is ei cui res fuit erepta pretium à se numeratum imputare? Consentaneum est his quæ alibi diximus posse imputari, in quantum ipsi qui rem amiserat valitura fuerat desperatæ possessionis recuperatio. Quod si tale impendium repeti potest, quidni & æstimatio laboris ac periculi, perinde ac si quis rem alienam in mari perditam urinando eduxiffet? Apposita ad hanc quæstionem mihi videtur historia Abrahami cum quinque regum victor Sodoma rediret וישב את כל הרכש ait Mofes, Reduxit omnes illas res nempe quas à regibus captas superius narraverat: Nec alio referenda conditio regis Sodomorum quam fert Abrahamo, ut captivos redderet, cætera sibi retineret pro labore & periculo. At ipse Abrahamus vir non pii tantum animi sed & excelsi, sibi quidem nihil voluit sumere: cæterum de rebus receptis (nam ad eas ut diximus spectat ista narratio) quasi suo jure decumam Deo dedit, detraxit sumtus necessarios & sociis suis partem aliquam tribui voluit.
4 · Etiam populos subditos aut populorum partes reddendas his quorum fuerant si ab hoste injuste occupati sint.
pr.Sicut autem res domino reddendæ sunt, ita & populi & partes populorum his qui jus imperii habuerant, aut etiam sibi, si sui fuerant juris ante vim injustam. Ita Sutrium receptum restitutumque sociis Camilli ævo ex Livio discimus. Æginetas & Melios suis urbibus restituerunt Lacedæmonii. Græciæ civitates quas Macedones invaserant à Flaminio redditæ libertati. Idem & in colloquio cum Antiochilegatis æquum esse censuit liberari Asiæ urbes quæ Graji essent nominis quas Seleucus Antiochi proavus bello ceperat, amissas receperat idem Antiochus: Neque enim in Æolidem Ioniamque colonia in servitutem regiam misse sunt, ajebat, sed ftirpis augende causa gentisque vetuftißime per orbem terrarum propagande.
5 · Quo tempore obligatio reddendi extinguatur.
pr.Solet & de temporis spatio quæri, quo reddendæ rei obligatio interna possit exstingui. Sed hæc quæstio inter ejusdem imperii cives definienda est ex legibus ipsorum (si modo illæ internum jus concedunt, non in externo solo consistunt; quod ex verbis & proposito legum prudenti inspectione colligendum est) inter eos vero qui alii aliis externi sunt ex sola conjectura derelictionis de qua diximus alibi quantum instituto nostro sufficit.
6 · Quid faciendum in dubia causa.
pr.Quod si valde ambiguum fit jus belli, optimum erit Arati Sicyonii consilium sequi, qui partim novis possessoribus persuasit ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent; partim veteribus dominis ut commodius putarent numerari sibi quod tanti esset quam suum recuperare.