IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.17De his qui in bello medii sunt.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · A pacatis nihil sumendum nisi ex summa neceßitate cum refiitutione pretii:

pr.SVpervacuum videri posset, agere nos de his qui extra bellum sunt positi, quando in hos satis constet nullum esse jus bellicum. Sed quia occasione belli multa in eos, finitimos præsertim, patrari solent prætexta necessitate, repetendum hic breviter quod diximus alibi, necessitatem ut jus aliquod det in rem alienam summam esse debere: requiri præterea ut in ipso domino par necessitas non subsit: etiam ubi de necessitate constat, non ultra sumendum quam exigit: id est si custodia sufficiat, non sumendum usum: si usus, non sumendum abusum: si abusu sit opus, restituendum tamen rei pretium. 11. Moses cum summa ipsum & populum necessitas urgeret transeundi per agros Idumæorum, primum ait transiturum se via regia, neque deflexurum in arva aut vineta: Si vel aqua ipsorum opus haberet, persoluturum se ejus pretium. Idem præstiterunt laudati & Græcorum, & Romanorum duces. Apud Xenophontem Græci qui cum Clearcho Persis pollicentur, nullo se damno iter facturos: & si venales commeatus præberentur, neque esculenta se neque poculenta cuiquam erepturos. Dercyllides narrante eodem Xenophonte παρήγαγε τὸ ςράτουμα Διὰ το φιλίας χώρας μηδεν βλάψας τὸς συμμάχες, copias duxit per fines pacatos ita ut nullo detrimento socii afficerentur. Livius de Perseo rege: Per Phthiotidem Achaiam, Thessaliamque fine damno injuriaque agrorum per quos iter fecit, in regnum rediit. De Agidis Spartani exercitu Plutarchus: θέαμα ταῖς πόλεσιν ἦστιν, ἀβλαβῶς ὰ πράως ὁ μονονὲ ὁ ἀψοφητὶ Διαπορσβόμενοι τίω Πελοπόννησον: spectaculum erant civitatibus clementer ac fine noxa & pæne fine strepitu peragrantes Peloponnefum. De Sulla Vellejus: Putares venisse in Italiam, non belli vindicem, Sed pacis auctorem: tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, urbium, hominum, perduxit in Campaniam. De Pompejo Magno Tullius: Cujus legiones sic in Asiam pervenerunt, ut non modo manus tanti exercitus, sed nec vestigium quidem cuiquam pacato nocuifsse dicatur. De Domitiano ita Frontinus: Cum in finibus Vbiorum castella poneret, pro fructibus eorum locorum que vallo comprehende bat pretium solvi jußit, atque ea juftitie fama omnium fidem sibi aftrinxit. De Parthica Alexandri Severi expeditione Lampridius: Tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites, sed senatores dicerentur: quacunque iter milites faciebant, tribuni accincti, centuriones verecundi, milites amabiles erant: ipsum vero ob hec tot & tanta bona provinciales ut Deum suscipiebant. De Gothis, Hunnis, Alanis, qui Theodosio merebant Panegyrista: Nullus tumultus, nulla confusio, nulla direptio ut à barbaris erat; quin si quando difficilior frumentaria res fuisset, inopiam patienter ferebat, & quam numero arctarat annonam comparcendo laxabat. Stiliconi Claudianus idem tribuit: Tanta quies tantusque metus servator honesti Te moderante fuit, nullis ut vinea furtis Aut seges erepta fraudaret messe colonum. Et Belisario Suida. Hoc præstabat exacta cura provisus rerum necessariarum, & bene sosuta stipendia, & vigor disciplinæ, cujus legem audis apud Ammianum: pacatorum terras non debere calcari. Et apud Vopiscum: Nemo pallium alienum rapiat: ovem nemo contingat, uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, sal, lignum nemo exigat, annona sua contentus fit. Item apud Cassiodorum: Vivant cum provin cialibus, jure civili: nec insolescat animus qui se sentit armatum: quia clypeus ille exercitus tui quietem debet præstare paganis. His accedat illud Xenophontis expeditionis libro ντ. μὴ αὐαγκάζὴν πόλιν Φιλίαν ὅ, τι μὴ αὐτὸὶ ἐθέλοντες διδοῖεν: civitatem amicam cogendam non esse ut quicquam daret invita. Ex quibus dictis optime interpreteris illud magni Prophetæ, imo Propheta majoris monitum: μηδένα Δασείσητε, μηδε συκοφαντησητε, κι αρκεῖθε τοῖς ὀψωνίοις ὑμῶν: A concußione, à calumnia in quosvis abstinete. contenti estote stipendiis vestris. Cui simile illud Aureliani apud Vopiscum: annona sua quisque ut contentus esset, de preda hostis non de lachrymis provincialium viveret. Nec est quod quis putet dici hæc pulchre sed præstari non posse. Neque enim aut moneret hæc vir divinus, aut sapientes legum auctores præciperent, si crederent impleri non posse. Denique necesse est concedamus fieri posse, quod factum videmus. Ideo attulimus exempla, quibus accedat illud, insigne quod ex ex Scauro memorat Frontinus, pomiferam arborem quam in sede castrorum fuerat complexa metatio poftero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam. Livius cum narraffet milites Romanos in castris ad Sucronem procacius egisse, & quosdam eorum noctu prædatum in agrum circa pacatum iiffe, adjicit omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina militari gestum. Est & alter insignis ejus scriptoris locus, ubi iter Philippi per Denthelatarum agros narratur. Socii erant sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt. rapiendo enim passim, villas primum, deinde quosdam etiam vicos evastarunt, non fine magno pudore regis, cum sociorum voces nequicquam Deos sociales nomenque suum implorantes audiret. Apud Tacitum Peligni turpis fama, dum socios magis quam hostes prædatur. Idem Vitellianos notat per omnia Italiæ municipia desides & tantum hospitibus metuendos. In Verrina quoque Ciceronis de Prætura urbana hæc est accusatio: oppida pacata sociorum, atque amicorum diripienda ac vexanda curasti. Atque hîc omittere non possum Theologorum sententiam quam verissimam puto, regem qui quæ debet stipendia militibus non solvit, non tantum militibus teneri de damnis inde secutis, sed & subditis suis & vicinis quos inedia coacti milites male habuerunt.

3 · Quod fit officium pacatorum circa bellantes.

pr.Vicissim eorum qui à bello abstinent officium est nihil facere quo validior fiat is qui improbam fovet causam, aut quo justum bellum gerentis motus impediantur secundum ea quæ dicta à nobis supra sunt: In re vero dubia æquos se præbere utrisque in permittendo transitu, in commeatu præbendo legionibus, in obsessis non fublevandis. Corcyrenfes apud Thucydidem Atheniensium officii esse ajunt, si extra partes esse velint, aut Corinthios prohibere ne ex agro Attico militem conducant, aut idem sibi permittere. Philippo Macedonum regi objectum à Romanis dupliciter ab eo fedus violatum, & quod sociis populi Romani injurias fecerit, & quod hostes auxiliis & pecunia juverit. Eadem urget T. Quintius in colloquio cum Nabide: Vos tamen, inquis, veStramque amicitiam ac societatem proprie non violavi. Quoties vis te arguam id fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar: quibus igitur rebus amicitia violatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si hostibus te conjungas. Apud Agathium legimus hostem esse qui faciat quod hosti placet, & in Procopio, in exercitu hostium eum censeri qui quæ proprie ad bellum usui sunt hostili exercitui subministrat. Demosthenes olim dixerat: ὁ γδ οἷς αν ἐγὼ ληφθείζω ταῦQui ea facit & machinatur quibus ego capi poßim, etiamsi nec feriat, nec jaculum emittat, hostis mihi est. M. Acilius Epirotis qui milite Antiochum non juverant, sed pecuniam ei misisse infimulabantur, negavit scire se hostium an pacatorum numero eos habere deberet. L. Æmilius Prætor Teios arguit, quod commeatu classem hostium juvissent, vinum promisissent: addens ni eadem Romanæ classi darent, se pro hostibus eos habiturum. Memoratur & Cx - faris Augusti dictum: ἔκασονδον πόλιν εἶναι, πολέμιον ἔχεστιν παρ᾿ αὐτῇ: pacis jus amittere civitatem, que hostem recipiat. Proderit etiam cum utraque parte bellum gerente fœdus miscere ita ut cum utriusque bona voluntate à bello abstinere, & communia humanitatis officia utrisque exhibere liceat. Apud Livium est: pacem, quod medios decet amicos, optent: bello se non interponant. Archidamus Spartæ rex Eleis cum viderentur in Arcadum partes inclinare epistolam scripsit hoc tantum continentem: καλὸν ἡσυχία: bonum est quiescere. CAPVT