Grotius 3.18De his quæ in bello publico privatim fiunt.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · An privatim hosti nocere liceat expositum cum distinctione juris naturalis, Gentium & civilis.
pr.QVæ diximus hactenus pleraque ad eos pertinent, qui aut summum in bello arbitrium habent, aut publica imperia exsequuntur. Videndum etiam quid privatim in bello liceat, qua naturæ, qua divino, qua gentium jure. Narrat officiorum primo Cicero in Pompilii imperatoris exercitu militasse Catonis Censorii filium, sed mox dimissam legionem in qua is militabat. cum nihilominus adolescens amore pugnandi in exercitu remansisset, Catonem scripsisse ad Pompilium ut si eum vellet remanere in exercitu, secundo eum sacramento militiæ obligaret, addita causa, quia priore amisso, jure cum hostibus pugnare non poterat. Addit & ipsa Catonis ad filium verba ex epistola, quibus eum monet ut caveat ne prælium ineat: neque enim jus esse qui miles non fit pugnare cum hoste. Sic & Chrysantam Cyri militem laudatum legimus qui hosti imminens repreffit ensem, simul receptui canere audierat. & Seneca: inutilis miles dicitur, qui signum receptui datum negligit. Sed falluntur qui venire hoc putant ex jure gentium externo: nam id fispectes, sicut rem hoftilem cuilibet occupare licet, ut supra ostendimus, ita & hostem occidere: nam illo jure hostes pro nullis habentur. Venit ergo quod Cato monebat ex disciplina militari Romana, cujus ea lex erat Modestino notante, ut qui mandata non servasset capite puniretur etiamsi res bene cessisset: mandata autem non servasse intelligebatur etiam qui extra ordinem fine ducis imperio in hostem pugnaffet, ut Manliana imperia nos docent: nimirum quia si id temere liceat, aut stationes desererentur aut etiam progrediente licentia exercitus parsve ejus inconsultis præliis implicaretur, quod omnino cavendum erat. Itaque Sallustius ubi Romanam disciplinam describit: in bello, inquit, sapius vindicatum in eos qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati pralio excesserant. Laco quidam cum hosti imminens audito receptus signo ictum repreffiffet, causam reddidit: ὅτι βέλτιόν ἐσι & φονεύὸν τὸ πείθεοθαι τῷ ἄρχοντι: quia prefeEtis parêre satius est quam hostem occidere. Et Plutarchus cur qui militia solutus est occidere hostem non possit, causam reddit, quod legibus militaribus non teneatur, quibus teneri debeant pugnaturi. Et apud Arrianum Epictetus memoratum modo Chryfantæ factum referens: ὕτω προυργιαίτερον ἔδοξεν αὐτῷ τὸ ὁ πρατηγε απρόταγμα ἢ τὸ ἴδιον mιῖν: tanto illi potius videbatur ducis quam suam voluntatem exsequi. At jus naturæ & internum si respicimus, videtur in bello justo cuilibet concessum ea facere quæ parti innocenti intra justum bellandi modum profutura confidit: non etiam res captas suas facere, quia nihil ipsi debetur: nisi forte pœnam justam exigat communi hominum jure: Quod postremum quomodo per Euangelii lele - gem restrictum fit ex his quæ supra à nobis tractata sunt intelligi potest. Mandatum autem esse potest aut generale aut speciale. Generale ut in tumultu apud Romanos Consul dicebat, qui rempublicam salvam volunt me sequantur. Imo & singulis interdum subdi - torum jus datur occidendi etiam extra sui tutelam ubi id publice expedit.
2 · His qui suo sumtu militant aut naves instruunt quid per internam justitiam liceat respectu hostium.
pr.Speciale mandatum habere possunt non hi tantum qui sti - pendia percipiunt, sed & qui suo sumtu militant. & qui, quod plus est, suo sumtu partem belli administrant, ut qui naves instruunt ac sustentant suis impendiis quibus vice mercedis concedi solet ut capta sua faciant, sicut alibi diximus. Id vero quatenus procedat illæsa justitia interna, & caritate non immerito quæritur. Iustitia aut hostem respicit aut ipsam civitatem cum qua contrahitur. Hosti diximus eripi posse possessionem rerum omnium quæ bellum alere possunt, securitatis causa, sed hoc sub onere reddendi: ipsum vero dominium ad compensationem usque ejus quod aut ab initio belli aut ex postfacto civitati justum bellum gerenti debetur: sive res sint civitatis hoftilis, sive singulorum, etiam per se innocentium, bona vero nocentium etiam ex pœnæ causa adimi & acquiri capientibus posse. Fient ergo res hostiles eorum qui belli partem suo sumtu administrant, quod hostes attinet hactenus, ut is quem expressi modus non excedatur, quod æquo arbitratu æstimandum est.
3 · Quid respectu suæ civitatis:
pr.Adversus suam autem civitatem justum justitia interna id ipsum erit, si contractui æqualitas insit, hoc est si sumtus & pericula tanti sint, quanti prædæ alea. nam si hæc spes multo pluris valeat, reddendum erit civitati quod supererit, perinde ac siquis nimium vili pretio jactum incertum quidem, sed tamen facilem & magnæ spei emisset.
4 · Quid Christiana dilectionis regula ab ipsis exigat.
pr.Cæterum etiam cum justitia stricte dicta non læditur, est ut peccetur adversus id officium quod in aliis diligendis consistit, præsertim quale Christiana lex præscribit, ut si appareat talem prædationem præcipue nocituram non hostium universitati, aut regi, aut his qui per se fontes sunt, sed innocentibus, & quidem adeo ut eos detrufura fit in summas calamitates, in quas etiam eos qui privatim nobis debent conjicere immifericordiæ foret. Quod si ad hæc accedat ut ea deprædatio neque ad finem bello imponendum, neque ad hostium publicas vires accidendas notabile aliquod momentum habeat, tum vero probo homine præsertim Christiano, indignus censeri debet quæstus ex sola temporum infœlicitate.
5 · v. Quomodo bellum privatum cum publico misceatur.
pr.Evenit autem interdum, ut occasione belli publici nascatur bellum privatum, puta siquis in hostes inciderit, & vitæ aut rerum adeat periculum, quo eventu ea erunt observanda quæ de concesso tuendi se modo alibi diximus. Solet & conjungi auctoritas publica cum privata utilitate: ut si quis magno ab hostibus damno affectus impetret jus ex rebus hostium damna sarciendi: quod jus definiendum est ex iis quæ de pignerationibus supra à nobis sunt tradita.
6 · Ad quod teneatur qui fine mandato hostibus nocuit, cum distinctione explicatur.
pr.At siquis miles aut alius etiam in bello justo ædificia hostium incenderit, agros vastaverit atque id genus dederit damna, non jussus, adde cum neque necessitas subesset, neque justa causa, teneri eum ad sarcienda damna recte à Theologis est proditum. Merito autem addidi quod ab illis omissum est si justa causa non subsit. nam ea si adsit, tenebitur forte suæ civitati cujus leges trangreffus est. non item hosti cui nullam fecit injuriam. Non dissimile est quod Carthaginienfis quidam Romanis Annibalem dedi postulantibus respondebat: Non privato publicove consilio Saguntum oppugnatum fit querendum censeo: sed utrum jure an injuria. nostra enim hec questio atque animadversio in civem nostrum est, nostro an suo fecerit arbitrio: vobiscum una disceptatio est licueritne per fœdus fieri.