Grotius 3.19De fide inter hostes.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Fidem deberi hostibus quibusvis.
pr.QVid quantumque in bello liceat, diximus partim nude spectari, partim ex promisso antecedente. Parte priore absoluta restat posterior, quæ est de fide hostium inter se. Egregium est Consulis Romani Silii Italici dictum: optimus ille Militia, cui postremum primumque tueri Inter bella fidem. Xenophon oratione de Agesilao, ὕτω μέγα καλὸν κλῆμα τοῖς τε ἄλλοις ἅπασι ὁ αὐδρὶ δὴ σρατηγῷ, τὸ ὅσιόν τε & πισὸν εἶναι τε ὁ ὄντα ἐγνῶθι. Tantatamque preclara est in omnibus quidem, sed precipue in ducibus religionis & fidei observantes esse atque haberi. Aristides Leuctrica quarta: ἐν εἰρήνῃ ἐ απενδαῖς μάλισα οἱ τὰ δίκαια ποιεῖν βελόμενοι κρίνονται: in pace aliisque publicis conventionibus servandis maxime spectantur qui justitiæ student. ut enim recte dixit Cicero de finibus quinto, nemo est qui non hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quæritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides. Publica fides, ut apud patrem est Quintilianum, inter armatos hostes inducias facit, deditarum civitatum jura conservat. Apud eundem alibi: Fides supremum rerum humanarum vinculum est: sacra laus fidei inter hostes. Sic & Ambrosius: Liquet igitur etiam in bello fidem & justitiam servari oportere. Et Augustinus: Fides quando promittitur etiam bosti servanda est contra quem bellum geritur: Nimirum hostes qui sunt homines esse non desinunt. At homines omnes qui ad rationis usum pervenerunt capaces sunt juris ex promisso. Camillus apud Livium ait sibi cum Falifcis eam esse societatem quam ingeneravit natura. Ex hac autem societate rationis & sermonis, nascitur ea de qua agimus obligatio ex promisso. Neque vero putandum est quia hosti falsum eloqui aut licere aut crimine vacare ex multorum sententia supra diximus, pari ratione hoc & ad fidem datam referri posse. Nam verum eloquendi obligatio est ex causa quæ bello fuit anterior & bello tolli forte aliquatenus potest: at promissio per se jus novum confert. vidit hoc discrimen Aristoteles quum de veriloquio agens ait: ἐπεὶ ὁ ἐν ταῖς ὁμολογίαις ἀληθεύον λέγομεν, ἐδ᾽ ὅσα εἰς ἀδια κίαν κὰ δικαιοσιώθω σκυλάνε, ἄλλης γδ αν εἴη ταῦτ᾽ ἀρετῆς. Non de eo loquimur qui in conventionibus verax est & in iis que ad justitiam & injustitiam pertinent: sunt enim hæc alterius virtutis. Paufanias Arcadicis de Philippo Macedone: σρατηγὸν ἀγαθὸν σόκ αν τις ὀρθὰ καλέσφεν αὐτὸν · ὅς γε κὶ ὅρκες θεῶν Bonum eum imperatorem nemo recte vocaverit, ut qui pro more habuerit, jusjurandum contemnere, fidem quavis occasione violare, ita ut nulli homini fides vilior fuerit. Valerius Maximus de Annibale: Bellum adversus populum Romanum & Italiam professus adversus ipsam fidem acrius geßit, mendaciis & fallacia quasi præclaris artibus gaudens, quo evenit, ut alioqui insignem sui memoriam relicturus, in dubio, major ne vir an pejor haberi deberet, poneret. Apud Homerum semet accusant adacti conscientia Trojani: rumpentes federa sacra Iuratamque fidem pugnamus non quibus est fas.
2 · Refellitur sententia quæ prædonibus & tyrannis fidem servandam negat.
pr.Et supra jam diximus non recipienda illa Ciceronis: Nulla nobis societas cum tyrannis, sed potius summa distractio est. Item: Pirata non est ex perduellium numero definitus: cum hoc nec fides esse debet nec jusjurandum commune. De tyranno etiam Seneca: Quicquid erat quo mihi cobareret intercisa juris humani societas abscidit. Ex quo fonte error Michaëlis Ephefii profluxit, qui ad quintum Nicomachiorum dixit in tyranni uxorem adulterium non committi: quod ipsum pari errore quidam Iudæorum magistri de alienigenis dixerunt, quorum conjugia pro nullis habent. Atqui belli piratici magnam partem Cn. Pompejus pactionibus confecit, vitam illis pollicitus, & sedes in quibus fine rapto viverent. Et tyranni interdum libertatem reddiderunt, impunitatem pacti. Cæsar belli civilis tertio à Romanis ducibus cum prædonibus & fugitivis qui in Pirenæis erant montibus actum de compositione scribit. quis dixerit si quid convenisset nullam inde exftituram fuisse obligationem? Non habent quidem ista specialem istam communionem quam inter hostes in bello solenni & pleno introduxit jus gentium: at quia homines sunt communionem habent juris naturalis, ut recte disserit Porphyrius libro de non esu animalium tertio, ex quo nascitur ut pacta servanda sint. Sic Diodorus fugitivorum duci Apollonio à Lucullo fidem servatam memorat. Et Dio scribit ab Augusto Crocotæ latroni persolutum pretium capiti ejus impositum cum se ipse fifteret, ne fides violaretur.
3 · Solvitur argumentum fumtum ex eo quod tales pænam merentur & ostenditur hoc non considerari ubi tanquam cum tali actum est.
pr.Videamus tamen ecquid à Cicerone non allatum proferri speciofius possit. Primum hoc est, quod qui atrociter malefici sunt, neque pars sunt ullius civitatis, hi à quovis homine puniri possunt si jus naturæ respicimus, ut alibi à nobis explicatum est. At qui puniri possunt ut vitam amittant, his & res & jura sua possunt auferri: sicut recte dixit idem Cicero: Non est contra naturam spoliare eum si poßis quem honestum est necare. Inter jura autem est & hoc jus ex promisso quæsitum: potest igitur & hoc in pœnam ei auferri. Respondeo, processurum hoc, si non tanquam cum malefico actum esset; at si quando cum tali qua talis est actum est, simul de remittenda, quod hanc rem attinet, pœna actum censeri debet quia semper, ut alibi diximus, ea sumenda est interpretatio quæ cavet ne actus in vanum recidat. Non male apud Livium Nabis cum tyrannidem ipsi objiceret Quintius Flaminius: De nomine hoc respondere possum, me qualiscumque sum, eundem esse qui sui cum tu ipse mecum T. Quinti societatem pepigisti. Et mox: Iam feceram bec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis. Addit, si quid ego mutassem mihimea inconstantia: cum vos mutetis vobis vestræ ratio reddenda est. Locus est non dissimilis in oratione Periclis ad cives suos apud Thucydiden: τὰς πόλὸς αὐτονόμος ἀφήσομεν, ἐι κὶ αὐτονόμος ἔχοντες ἐασφσάμεθα Civitates focias liberas esse patiemur, si tales fuerunt, quo tempore factum est fedus. "
4 · Non obstare quod promißio metu extorta fit, si ei qui promisit metus illatus non fit: ✔. Aut si juramentum accesserit, quanquam id adversus pradonem impune quod homines attinet violatur.
pr.Deinde objici potest quod alibi diximus, eum qui metu causam dedit promisso, teneri liberare promissorem quia damnum dedit per injustitiam, id est per actum pugnantem & cum natura libertatis humanæ & cum natura actus qui liber esse debuit. Hoc vero sicut fatemur interdum locum habere ita non ad omnia promissa prædonibus facta pertinet. nam ut cui promissum quid est ad liberandum promissorem teneatur, opus est ipse metu injusto causam promisso dederit. Si quis ergo, ut amicum vinculis eximeret, promiserit pretium, tenebitur: huic enim metus illatus non est qui ad contrahendum sponte venit.
5
pr.Adde quod & qui injusto metu coactus promisit, teneri poterit accedente jurisjurandi religione; nam inde ut alibi diximus homo non homini tantum sed & Deo obstringitur: adversus quem metus exceptio non est. Verum tamen est, ex tali vinculo solo promittentis heredem non teneri, quia in heredem transeunt quæ in humano sunt commercio ex primæva dominii lege.at in his non est jus illud Deo quæsitum qua tale. Iterum illud quoque ex superioribus repetendum est, siquis fidem juratam aut injuratam prædoni datam violet, eum eo nomine pœnam apud alias gentes non debiturum: quia odio prædonum placuit gentibus quæ adversus eos etiam vitiose committuntur, dissimulare.
6 · Eadem aptata ad subditos bellantes.
pr.Quid dicemus de subditorum bellis adversus reges aliasque summas potestates? His, etiamsi causam per se non injustam habeant, jus tamen per vim agendi deesse ostendimus alibi. Potest interdum & tanta esse aut causæ injustitia aut resistendi improbitas ut puniri graviter possit. Tamen si quasi cum defertoribus aut rebellibus actum fit, pœna promisso opponi non potest secundum ea quæ modo diximus. Nam & servis fidem servandam veterum pietas existimavit, credito Lacedæmonios iram divinam expertos, quod Tænarenses servos contra pacta occidissent. Et Diodorus Siculus notat fidem servis datam in sano Palicorum nunquam à quoquam domino fuisse violatam. Metus autem illati exceptio & hîc poterit elidi interposito jurejurando, sicut M. Pomponius tribunus plebis jurejurando obstrictus servavit quod L. Manlio metu coactus promiserat. miserat.
7 · Specialis difficultas circa promißa subditis facta ob fupereminens dominium tractatur:
pr.Sed hîc supra priores specialem difficultatem facit jus legis constituendæ & jus fupereminens dominii in res subditorum quod civitati competit & ejus nomine à summam potestatem habente exercetur. Id enim jus si ad omnes spectat res subditorum, quidni etiam ad jus ex promisso bellico natum? quod si conceditur, videntur inanes fore omnes tales pactiones ac proinde belli nisi per victoriam finiendi spes nulla. Sed notandum contra est, SII jus illud fupereminens non promiscue competere, sed quatenus communiter expedit in regimine non dominico sed civili, etiam regio. Plerumque autem communiter expedit pacta talia servari, quo ea pertinent quæ de præsenti statu tuendo alibi dicta à nobis sunt. Adde quod ubi hujus sunt. Adde quod ubi hujus dominii usum res exigit, compensatio tamen facienda est, ut infra latius explicabitur.
8 · Et ostenditur talia promifssa firmari civitatis jurejurando:
pr.Præterea possunt pacta sanciri jurejurando, nec tantum à rege aut senatu, sed & ab ipsa civitate, quomodo in leges suas Lacedæmonios jurare fecit Lycurgus, Athenienses Solon, & ne personarum mutatione jus jurisjurandi intercideret, repeti quotannis jusjurandum. Id enim si fiat omnino ne publicæ quidem utilitatis causa recedendum à promisso erit: nam & de suo cedere civitas potuit, & verba possunt ita esse aperta, ut nullam exceptionem admittant. Valerius Maximus Athenas ita alloquitur: Lege legem que te jurejurando obstrictam tenet. Romani hoc genus leges sacratas appellabant, per quas ipse populus Romanus, ut Cicero pro Balbo explicat, religione obligabatur. Est ad hanc rem pertinens disputatio per se obscurior apud Livium libro tertio, ubi ex sententia multorum juris interpretum ait tribunos esse sacrosanctos, non etiam ædiles, judices, decemviros, quorum tamen si cui noceretur id non jure fieret. Causa discriminis est quod ædiles atque alii lege sola defendebantur: quod autem postremum populus jussisset id ratum erat: manente tamen lege nemini contra agere jus erat. at tribunos religio publica populi Romani tuebatur. nam jusjurandum intercesserat quod ab his ipsis qui juraverant salva religione tolli non poterat. Dionyfius Halicarnassensis libro sexto: Ἀρχιὼ νόμῳτε ὁ ὅρκῳ βεβαιουῦτας αὐτῷ τὸ ἀσφαλὲς · ἐδόκὰ ταῦτα πᾶσι. Brutus concione advocata auctor Quiritibus fuit ut magistratum hunc non lege tantum sed & jurejurando inviolabilem redderent, quod omnibus placuit. Hine lex illa sacrata appellatur. Ideoque improbatum fuit bonis factum Tiberii Gracchi cum Octavio tribunatum abrogavit, dicens tribunitiam potestatem à populo habere sanctimoniam non adversus populum. Ergo ut diximus jurejurando & civitas & rex obstringi poterunt, etiam in causa subditorum.
9 · Aut si tertius se interponat cui fiat promißio.
pr.Sed & tertio, qui metum non intulit, promissio valide fiet: nec scrutabimur quid aut quatenus ejus intersit, quæ juris Romani sunt fubtilitates. Natura enim omnium hominum interest ut hominibus aliis consulatur. Sic Philippo pace cum Romanis inita jus sæviendi in Macedonas qui in bello ab eo defecerant ademtum legimus.
10 · Mutatio status publici quomodo fiat.
pr.Sed &, quemadmodum probavimus alibi status mixtos interdum existere, sicut de statu puro in purum, ita & in mixtum transiri pactis potest: ita ut subditi qui fuerant incipiant summum habere imperium aut certe partem ejus, etiam cum libertate partis ejus vi tuendæ.
11 · Metus exceptionem ad bellum solenne juris gentium non pertinere:
pr.Bellum vero solenne, id est publicum utrinque & indictum, sicut alia habet peculiaria in jure externo posita, ita & hoc ut quæ in eo bello aut ejus finiendi causa promittuntur adeo sint valida ut ex causa metus injuste illati, invito eo cui promissa sunt in irritum deduci non possint: quia sicut alia multa quantumvis vitio non carentia ex jure gentium pro justis habentur, ita & metus qui tali bello utrinque infertur. Quod ni id placuisset, bellis talibus quæ valde sunt frequentia, nec modus nec finis potuisset imponi: quod tamen fieri interest humani generis. Et hoc potest intelligi jus illud esse bellicum quod cum hoste servandum ait Cicero, cui & alibi dictum, hostem in bello jura retinere, scilicet non tantum naturalia, sed & quædam ex gentium consensu orta. neque tamen hinc sequitur, eum qui tale quid bello injusto extorsit, salva pietate, salvis viri boni officiis posse retinere quod accepit, aut etiam cogere alterum ut stet pactis, sive juratis, sive injuratis. Intus enim, & ipsa rei natura id injustum manet: neque interna hæcinjuftitia actus tolli potest nisi ex novo & vere libero consensu.
12 · Quod intelligendum de metu tali quem jus Gentium agnoscat.
pr.Cæterum quod metum dixi haberi pro justo qui bello solenni infertur, de eo metu intelligi debet quem jus gentium non improbat. Nam si stupri inferendi metu extortum fit quippiam, aut alio terrore contra datam fidem, verius erit rem conftituram intra jus naturale: quia jus gentium ad talem metum suam vim non porrigit.c
13 · Servandam fidem & perfidis:
pr.Servandam autem fidem etiam perfidis, & nos in generali tractatione supra diximus, & idem docet Ambrosius: quod haud dubie porrigendum ad hostes quoque perfidos: quales Pœni, quibus Romani fidem sancte servaverunt. Senatus non eos quibus hoc preftabatur afpexit, ait in hoc argumento Valerius Maximus, Et Sallustius: Bellis Punicis omnibus cum sepe Carthaginienses & in pace & per inducias multa nefanda facinora fecissent, nunquam ipsi per occasionem talia fecere. Appianus de Lusitanis fœdifragis quos Sergius Galba nova pactione deceptos trucidaverat: ἀπισίᾳ μὲν ἄρα ἀπισταν μειών, σόκ ἀξίως ἢ ρωμαίων μιμέμενο βαρβάρας. Perfidia perfidiam ultus contra Romanam dignitatem barbaros imitabatur. Eoque nomine idem Galba postea à Libone tribuno plebis accusatus est: quam rem narrans Valerius Maximus: Misericordia, inquit, illam questionem, non equitas rexit: (male editur texit) quoniam que innocentie tribui non poterat absolutio refpectui puerorum data est. Cato in Originibus scripserat, nisi pueris & lachrymis usus esset, pænas eum daturum fuisse.
14 · Non si conditio deficiat: quod locü habere si alter parti pactorum non stet.
pr.Sed simul sciendum est duobus modis fieri posse ut quis à perfidia vacet, nec tamen id faciat quod promissum est, defectu scilicet conditionis, & per compensationem. Defectu conditionis non vere liberatur promissor, for, sed eventus ostendit nullam esse obligationem ut quæ non nisi sub conditione contracta erat. Et huc referendus casus, si prior alter non implerit quod ex sua parte implere tenebatur. Nam unius ejusdemque contractus capita singula alia aliis inesse videntur per modum conditionis, quasi expressum esset, hæc ita faciam si & alter faciat quæ promisit. Ideo Tullus Albanis respondens, Deos testes facit, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant clades belli. Non tenebitur pro socio, ait Vlpianus, qui ideo renuntiavit, quia conditio quedam qua societas erat inita ei non præstatur. Hanc ob causam quoties alia mens est, solet diserte poni, ut si contra hanc aut illam partem quid fiat cætera non eo minus rata maneant.
15 · xv. Nec si justa compensatio opponatur:
pr.Compensationis originem alibi indicavimus, cum diximus nos, si quid nostrum est aut quod nobis debetur consequi aliter non possumus, ab eo qui nostrum habet aut nobis debet tantundem in re quavis accipere posse: unde sequitur ut multo magis possimus id quod penes nos est sive corporale est sive incorporale retinere. Ergo quod promisimus poterit non præstari si non amplius valet quam res nostra quæ fine jure est penes alterum. Seneca libro de beneficiis sexto: Sic debitori suo creditor sepe damnaturubi plus ex alia causa abstulit quam ex credito petit. Non tantum inter creditorem & debitorem judex sedet qui dicat pecuniam credidisti. Quid ergo? agellum quem non emeras poßides: estimatione facta debitor discede qui creditor veneras.
16 · Quamvis ex alio contractu:
pr.Idem erit si ex alio contractu is qui cum negotium est, plus aut tantundem debet, idque ego aliter consequi non valeo. In foro quidem, ut idem Seneca ait, actiones quædam separantur, nec confunditur formula: sed illa exempla, ut ibidem dicitur, certis legibus continentur, quas necesse est sequi: lex legi non miscetur: eundum est qua ducimur. Ius gentium ista discrimina non agnoscit, ubi scilicet alia juris sui obtinendi spes non est.
17 · Aut damno dato:
pr.Idem dicendum erit si qui promissum urget non contraxerit sed damnum dederit. Seneca ibidem: Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus qui segetem ejus proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit quod pepigerat sed quia ne reciperetur effecit. Mox alia addit exempla: Pecus abegisti, servum ejus occidisti. Deinde: licet me comparare inter se quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit & tum pronunciare utrum plus debeatur mihi an debeam.
18 · Imo & ex pæna:
pr.Postremo & quod ex pœna debetur ei quod promissum est potest contribui, quod eodem loco late explicatur. Et beneficio gratia debetur, & injurie ultio; nec ego gratiam illi debeo, nec ille mihi pœnam: alter ab altero abfolvimur. mox: comparatione facta inter se beneficii & injurie, videbo an etiam ultro mihi debeatur.
19 · Quomodo hæc in bello locu habeant.
pr.Sed sicut si quid inter litigantes convenerit ei quod promissum est opponi lite manente non poterit aut actio de qua lis erat, aut litis damna & impensæ, ita nec manente bello compensari poterit aut id unde ortum est bellum aut quidquid bellico gentium jure fieri solet. Negotii enim natura, ne nihil actum fit, ostendit convenisse sepofitis belli controversiis. nam alioqui nulla esset pactio quæ non posset eludi: nec forte male huc aptem quod apud eundem quem jam laudavi aliquoties Senecam est: Nullam excusationem receperunt (majores) ut homines scirent fidem utique prestandam, Satius enim erat à paucis etiam justam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari. Quæ ergo sunt quæ compensari cum eo quod promissum est poterunt? nimirum si quid alter quamvis ex alio contractu inter bellum inito debet: si damnum dedit intra induciarum tempora: si legatos violavit, aut aliud quid fecit quod inter hostes jus gentium damnat. Observandum tamen ut inter easdem personas fiat compensatio, ac ne jus tertii cujusquam lædatur, ita tamen ut subditorum bona pro eo quod civitas debet jure gentium obligata intelligantur, ut alibi diximus. Addamus & hoc generofi esse animi stare federibus etiam post aliquid injuriæ acceptum, quo nomine sapiens Indus Iarchas laudabat regem, qui læsus à vicino federato, & παρέλυσε τὲς ὅρκος, ὅτω βεβαίως ὀμωμοκέναι φήσας, ὡς μηδὲ ὁπότε ἠδικεῖτο λυπῖν αὐτόν: non disceßit à jurata fide, ajens tam sancte se jurasse, ut alteri ne post acceptam quidem injuriam nociturus esset. Quæ vero de fide hostibus data incidere solent quæstiones, ferme omnes solvi possunt si adhibeantur regulæ supra traditæ, cum de vi tum quorumvis promifforum, tum speciali jusjurandi, federis, ac fponfionum, & de regum jure ac obligatione, deque ambiguis interpretandis dissertavimus. Tamen ut & antedictorum usus sit manifestior & fiquid præterea controversi est discutiatur, specialium quæstionum frequentiores atque illustriores attingere non pigebit.