IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.20De fide publica qua bellum finitur, ubi de pacis pactione, de forte, de certamine condicto, de arbitrio, deditione, obfidibus, pignoribus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Fidei inter hostes divisio ad ordinem Sequentium.

pr.INter hostes quæ conveniunt fide aut expressa aut tacita constant. Fides expressa aut publica est aut privata. Publica aut summarum potestatum aut inferiorum. Quæ summarum est potestatum aut bello finem imponit aut eo manente vim habet. In his quæ bellum finiunt spectantur principalia & accessiones. Principalia sunt ipsa quæ bellum finiunt, sive actu suo, ut pactiones, sive ex consensu ad aliud relato, ut fortes, prælii exitus, arbitri pronuntiatio. quorum illæ mere sunt fortuitæ, alia duo casum temperant cum viribus animi aut corporis aut cum facultate judicante.

2 · Pacem facere in regio statu esse regis.

pr.Pactiones inire quæ bellum finiant eorum est quorum est bellum. rei enim suæ quisque moderator. Vnde sequitur ut in bello utrinque publico hoc eorum fit qui summi imperii exercendi jus habent: Regis igitur hoc erit in statu vere regio, modo is rex etiam jus habeat non impeditum.

3 · Quid si rex fit infans, furiosus, captivus, exful?

pr.Nam rex qui ætatis est ejus quæ judicii maturitatem non habet, (quod in regnis aliquibus lege definitur, alibi probabilibus conjecturis erit æstimandum) qui imminutæ mentis est pacem facere non potest. Idem dicendum est de rege captivo si modo regnum ex consensu populi ortum habet. non enim credibile est à populo imperium delatum ea lege ut & à non libero exerceri possit. Ergo & hoc casu imperii non quidem jus totum, sed exercitio & quasi tutela erit penes populum aut eum cui id populus commiserit. De his tamen quæ privatim sua sunt si quid pepigerit rex etiam captivus valebit, ad exemplum eorum quæ de privatis conventionibus dicemus. Quod si exful fit Rex, pacemne facere poterit? Sane, si constet eum non obnoxium vivere: cætero qui parum à captivo sors ejus distabit: nam sunt & laxæ custodiæ. Regulus sententiam in senatu dicere recusavit, dicens quamdiu jurejurando hostium teneretur non esse se Senatorem.

4 · In procerum aut populi statu jus pacis faciende esse penes plures.

pr.In procerum aut populi imperio jus paciscendi erit penes majorem partem, illic consilii publici, hic civium sententiæ dicendæ jus ex more habentium secundum ea quæ diximus alibi. Itaque sic pacta obligabunt etiam eos qui aliter senserunt: Livius, Vbi semel decretum erit, omnibus id etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque wili federe defendendum. Dionyfius Halicarnafsensis, δίκαιον πείθεσθαι τοῖς ὑπὸ πλξόνων κριθείσιν, parendum his que pars major censuerit. Appianus, δεῖ πάντας τὸ κριθέν ἀπροφασίσως ποιεῖν: Omnes decreto obsequi tenentur, nulla admissa excusatione. Plinius: quod pluribus placuisset cunctis tenendum. Quos autem obligat pax, iisdem & volentibus prodest.

5 · v. Quomodo imperium aut pars imperii aut regni bona pacis causa valide alienentur.

pr.Nunc de rebus pactioni subjectis videamus. Imperium aut omne aut ejus partem reges, quales nunc sunt plerique regnum habentes non in patrimonio sed tanquam in usufructu, pacifcen + do alienare non valent. Imo antequam regnum accipiant, quo tempore populus adhuc ipsis superior est, lege publica tales actus in futurum plane irriti reddi possunt, ita ut nec ad id quod interest obligationem pariant. Atque id populos voluisse credibile est, ne alioqui si ad id quod interest salva esset actio contrahenti, subditorum bona pro debito regis caperentur ac sic de non alienando imperio vana esset cautio. Ergo ut imperium totum valide transeat, populi totius consensu opus est, qui expediri potest per partium legatos quos Ordines vocant. Vt pars aliqua imperii valide alienetur duplici opus est consensu, & corporis, & specialiter ejus partis de qua agitur ut quæ invita à corpore cui coaluit avelli nequeat. Sed pars ipsa tamen valide in se imperium transcribet fine populi consensu in summa atque alias inevitabili necessitate quia eam potestatem credibile est receptam cum societas civilis coita est. At in regnis patrimonialibus quo minus rex regnum alienet nihil impedit. Fieri tamen potest ut talis rex partem aliquam imperii alienare non valeat, si nempe regnum sub onere ejus non dividendi in proprietatem acceperit. Bona vero quæ regni dicuntur quod attinet, possunt & hæc in patrimonium venire regis duoodis, aut feparabiliter, aut individue cum ipso regno: Si hoc modo, tranffcribi poterunt, sed non nisi cum regno: si illud, etiam seorsum. Qui vero reges in patrimonio regnum non habent, his vix est ut jus regni bona alienandi concessum videatur, nisi diserte id appareat ex primitiva lege aut more cui contradiCtum nunquam fit.

6 · Quatenus ex pace per regem fatta populus aut successores teneantur.

pr.Sed & quatenus promisso regis populus ac simul successores obligentur alibi diximus: nempe quatenus obligandi potestas sub imperio comprehensa est. quod nec in infinitum protrahi nec ad angustias nimias arctari debet, sed ita intelligi ut valeat quod probabili ratione nititur. Plane aliud erit si quis rex simul subditorum dominus fit, neque tam civile quam familiare imperium acceperit: ut qui bello victos in servitutem redigunt: aut si in personam quidem dominium non habeat sed in res habeat, ut Pharao in terra Egypti ex emto, & alii qui advenas in suum privatum receperunt. Nam hic jus præter regium accedens efficit ut ex eo consistat, quod alioqui per se solo regio jure consistere non posset.

7 · Res subditorum pace concedi posse ob utilitatem publicam, sed cum onere damni refarciendi.

pr.Disputari & hoc solet quid in res singulorum possint pacis causa statuere qui reges sunt, necin res subditorum aliud jus habent quam regium. Alibi diximus res subditorum sub eminenti dominio esse civitatis, ita ut civitas, aut qui civitatis vice fungitur, iis rebus uti, easque etiam perdere & alienare possit, non tantum ex summa necessitate, quæ privatis quoque jus aliquod in aliena concedit, sed ob publicam utilitatem, cui privatas cedere illi ipa voluisse censendi sunt qui in civilem cætum coierunt. Sed addendum est, id cum fit civitatem teneri his qui suum amittunt, sarcire damnum de publico, in quod publicum nomen & ipse qui damnum passus est, si opus est, contribuet. Neque hoc onere levabitur civitas si nunc forte ei præstationi par non fit, sed quandocumque copia suppetit, exseret sese quafifopita obligatio

8 · Quid de rebus jam bello amißis?

pr.Neque illud indiftin & e admitto, quod dicit Ferdinandus Vafquius, agnoscere civitatem non debere id damnum quod jam bello datum est, eo quod jus belli talia permittat. Nam jus illud belli populos alios spectat, ut alibi exposuimus: partim & hostes inter se, non cives inter se, qui cum socii sint, æquum est ut communia habeant damna quæ societatis causa contingunt. Plane ci- L. vili lege & hoc constitui poterit ut rei bello amissæ causa nulla ad- §.quida profocio versus civitatem actio fit, ut sua quisque acrius defendat.

9 · Non distingui hic inter quæsita jure gentium & jure civili.

pr.Sunt qui latum discrimen collocant inter ea quæ civium sunt ex gentium jure & ea quæ eorundem sunt ex jure civili ut in hæc jus laxius regi concedant, etiam auferendi fine causa & compensatione, in illa non item: Perverse: nam dominium ex qualicumque causa ortum fit, suos semper effectus habet ex ipso jure naturali ut scilicet auferri nequeat nisi ex causis quæ aut dominio insunt suapte natura aut ex dominorum facto ortum habent.

10 · Vtilitatem publicam apud externos pro probata haberi.

pr.Sed hæc inspectio ne nisi ex publica utilitate res privatorum concedantur regem spectat & subditos, ut illa de damno sarciendo civitatem & singulos. Nam externis, qui cum rege contrahunt, sufficit factum regis, non tantum ob præsumtionem quam secum adfert dignitas personæ, verum etiam ob gentium jus quod bona subditorum obligari ex facto regis patitur.

11 · Regula generalis in pace interpretada

pr.Circa interpretandas pacis conventiones observandum est quod supra à nobis est traditum, quo quidque plus habet favoris, eo laxius accipiendum: quo longius abit, eo restrictius. Si jus naturæ merum spectamus maximus favor in eo esse videtur, ut suum quisque consequatur, quod Græci dicunt ἕκαςον ἔχὴν τὰ ἑαυτῶ: & proinde videtur ambigue positorum interpretatio eo ducenda ut qui justa arma habuit id consequatur ob quæ arma sumsit & damna fumtusque recuperet: non item ut pœnæ nomine quicquam lucretur, id enim est odiofius. Sed quia ad pacem veniri vix solet injuriæ confessione, ideo ea sumenda est in pactis interpretatio quæ partes quoad belli justitiam quam maxime æquet: quod fieri solet duobus maxime modis: aut ut quarum rerum turbata bello possessio est ex formula juris antiqui componatur: (quæ verba sunt Menippi in oratione qua de federum generibus disserit) aut ut res maneant quo sunt loco: quod Græci dicunt ἔχοντες ἃ ἔχεσι

12 · În dubio credi conventum ut res maneant quo sunt loco, quod quomodo accipiendum.

pr.Ex his duobus posterius est in dubio magis est ut præsumatur, quia facilius est & nullam inducit mutationem. Hinc est illud quod à Tryphonino notatum est ut in pace illis demum captivis postliminium fit de quibus id in pactis erat comprehensum ut recte emendare Fabrum diximus supra & certis argumentis evicimus. Sic & transfugæ non reddentur nisi convenerit. Nam transfugas jure belli recipimus: id est per jus belli licet nobis admittere, & nostris affcribere eum qui partes mutat. Res cæteræ tali pacto manent penes tenentem. Illud autem tenere non civiliter sed naturaliter sumitur: in bellis enim sufficit facti possessio, nec alia attenditur. Agros autem diximus ita teneri si munitionibus quibusdam clausi sunt: nam temporariam insessionem ut per stativa hic non spectari. Demosthenes pro Ctefiphonte feftinatum ait à Philippo ut quæ posset loca occuparet, gnarus ut res erat, pacis confecto negotio, retenturum se quæ teneret. Incorporalia non tenentur nisi per res quibus adhærent, ut servitutes prædiorum, aut per personas quarum sunt, dum ne in solo quod hostium fuit exercenda sint.

13 · Quid si convenerit ut reftituan tur omnia in eum statum quo ante bellum fuerant?

pr.In altero illo paciscendi genere quo restituitur possessio bello turbata notandum est ultimam quæ ante bellum fuit posses sionem respici, ita tamen ut privatis dejectis interdicto aut vindicatione apud judicem experiri liceat.

14 · Tunc, qui sui juris cum essent sponte se alicui subjecerunt, non reddi.

pr.At si quis sui juris populus sponte se bellantium alteri subjecerit, ad eum restitutio non porrigetur, ut quæ ad ea tantum pertineat quæ vi, metu facta sunt, aut alioqui & dolo non nisi in hostem licito. Sic pace inter Græcos Thebani Platæam retinuerunt dicentes, & βίᾳ ἀλλ᾿ ὁμολογίᾳ αὐτῶν προσχωρησάντων & προδόλων ἔχὸν τὸ χωρίον, habere se eum locum non vi, non proditione, sed eorum quorum erat libera voluntate. Parique jure Nisæa penes Athenienses mansit. Eadem distinctione adversus Ætolos utebatur T. Quinctius: Captarum, inquiens, urbium illa lex. Thessalia civitates sua voluntate in ditionem nostram venerunt.

15 · Damna bello data remissa in dubio censeri:

pr.Si nihil aliud convenerit, omni pace id actum censeri debet ut quæ bello data sunt damna eorum nomine actio non fit, quod de damnis etiam privatim acceptis intelligendum est: nam & hæc belli effecta sunt. In dubio enim ita censentur contrahere voluisse bellantes, ut neuter injuftitiæ damnaretur.

16 · Non etiam qua ante bellum privatis debebantur.

pr.Non tamen & quæ privatis deberi cœperunt belli tempore condonata censeri debent: nam hæc non belli jure quæsita sunt sed bello tantum exigi vetita. Itaque sublato impedimento vim suam retinent. Ius vero quod ante bellum fuit, quanquam nemini facile ademtum censeri debet (hanc enim ob causam maxime ut sua tenerentur res publicæ civitatesque constitutæ sunt ut recte ait Cicero) intelligendum id tamen de eo jure quod ex rerum inxqualitate nascitur.

17 · Panas etiam ante bellum publice debitas in dubio remissas censeri.

pr.De jure ad pœnas non æque. nam id jus quatenus inter ipsos reges aut populos versatur remissum ideo censeri debet, ne pax non satis pax sit si veteres ad bellum causas relinquat. Quare & ignorata hic venient sub verbis generalibus, ut de mercatoribus Romanis quos à Carthaginienfibus mersos ignorabant Romani narrante Appiano. κρατίστη Δαλλαγαί ἐν οἷς ἐδὲν ἐσιν ἔγκατον ἐδὲ μνησίκακον, inquit Dionyfius Halicarnassensis: optime conciliationes que iram & offenfarum memoriam delent. Ifocrates Plataica: εἰρήνης ἔσης & προσήκε μνησικακεῖν πεὶ τ τότε γενομένων: In pace non decet ante peccata exsequi.

18 · Quid de jure privatorum ad pænas?

pr.De privatorum jure ad pœnam non tanta est ratio ut remissum censeatur: quia fine bello judiciis expediri potest: Tamen cum hoc jus non ita nostrum fit ut quod ex inæqualitate nascitur, & pœnæ semper aliquid odii habeant, levis verborum conjectura sufficiet, ut hoc quoque donatum intelligatur.

19 · Ius quod ante bellum publice obtendebatur, sed controversum erat, facile censeri remissum.

pr.Quod vero diximus jus quod ante bellum fuit ademtum facile censeri non debere, id in privatorum jure firme tenendum est, in jure autem regum & populorum facilius estut condonatio aliqua intelligatur facta, si modo verba aut conjecturæ non improbabiles suppetant: maxime vero si jus jus de quo agitur non liquidum erat, sed in controversia positum. Benignum enim est credere id actum ut belli semina evellerentur. Idem quem modo laudavi Dionyfius Halicarnaffenfis: o Ἀπόλξη τῶτο μόνον ἡμας σκοπεῖν ὅπως ἀλλ᾿ ἀπαλλαγας. Non tam cogitandum est de sarcienda in presens amicitia, quam id curandum ne bello iterum implicemur: neque enim ad differenda sed ad auferenda mala convenimus: quæ postrema verbo tenus ferme desumta sunt ex Ifocratea oratione de pace.

20 · Capta post pacem reddenda.

pr.Quæ post perfectas pactiones capta sunt, reddenda satis constat. sublatum enim jam erat belli jus.

21 · De pacto reddendarum rerum quæ bello capta sunt regulæ quædam.

pr.At in pactionibus, quæ sunt de reddendis his quæ bello capta sunt, primum latius interpretandæ quæ mutuæ sunt quam quæ claudicant: deinde quæ de hominibus agunt plus favoris habent quam quæ de rebus: & inter eas quæ de rebus hæ quæ de agris plus quam quæ de rebus mobilibus: & quæ de his quæ penes publicum sunt plus quam quæ penes privatos: & inter eas quæ penes privatos, plus illæ quæ reddi jubent lucrativo titulo possessa, quam onerofo, ut quæ emtionibus, quæ dotibus tenentur.

22 · De fructibus.

pr.Cui pace res conceditur ei & fructus conceduntur à tempore concessionis, non retro, quod recte defendit Cæsar Augustus contra Sextum Pompejum qui Peloponneso sibi concessa simul etiam tributa quæ pro exactis annis debebantur sibi vindicabat.

23 · De nominibus regionum.

pr.Nomina regionum accipienda ex usu præsentis temporis, non tam vulgi quam peritorum. nam à peritis negotia talia tractari solent.

24 · De relatione ad pactum antece dens: & de eo per quem stetit.

pr.Habent & illæ regulæ frequentem usum, quoties relatio fit ad pactum antecedens aut vetus, toties repetitas censeri qualitates aut conditiones priore pacto expressas, & pro faciente habendum qui facere voluit si per alterum, quicum controversia est, stetit quo minus fieret.

25 · De mora.

pr.Quod vero quidam ajunt moræ purgationem intra breve tempus admitti, verum non est nisi improvisa necessitas impedimento fuerit. Nam quod canones nonnulli purgationi tali favent, mirum non est, cum eorum officium fit, Christianos ad ea permovere quæ caritati mutuæ conveniunt. At in hac quæstione de pactis interpretandis non jam quærimus quid melius fit, imo nec quid à quoque religio & pietas exposcat, sed ad quid cogi possit, quod totum versatur in eo eo jure quod externum diximus.

26 · In dubio interpretationem faciendam contra eum qui leges dedit.

pr.In dubio autem sensu magis est ut contra eum fiat interpretatio qui conditiones elocutus est, quod esse solet potentioris: (est ejus qui dat non qui petit conditiones pacis dare, ait Annibal) sicut & contra venditorem fit interpretatio. Habet enim quod sibi imputet qui non apertius locutus est: alter autem quod plures sensus recipiebat id suo jure accipere potuit in partem sibi utiliorem. unde alienum non est quod Aristoteles dixit: 21ὰ τὸ χρήσιμον ο φιλίας ἔσης ἡ ὁ παθένα ὠφέλλα μέτρον ἐπὶν, Vbi utilitatis causa amicitia est, ibi ejus qui accipit utilitas ejus quod debetur mensura est.

27 · Distinguuntur, novambello cauSam prabere, & pacem rumpere.

pr.Quotidiani usus & illa disputatio est quando pax rupta censeatur: quod Græci vocant wαστίνδημα. non enim idem est novam bello causam præbere & pacem rumpere: sed multum inter hæc interest, tum ad committendam pœnam à peccante, tum ad liberandam in cæteris fidem ejus in quem peccatum est. Rumpitur pax tribus modis, aut faciendo contra id quod omni paci inest, aut contra id quod in pace dictum est aperte, aut contra id quod ex pacis cujusque natura debet intelligi.

28 · Quomodo rumpatur pax faciendo contra id quod omni paci inest

pr.Contra id quod omni paci inest fiet, si vis bellica inferatur, nimirum ubi nulla nova subest causa: quæ si probabiliter adferri potest, satius est injustitiam fine perfidia quam cum perfidia admissam credi. Illud Thucydidis vix opus habet moneri: λύκσι τὰς απονδας ἐχ οἱ ἀμαινόμενοι, ἀλλ᾽ οἱ πρότεροι ἐπιόντες, Pacem rumpunt non qui vim vi arcent, sed qui priores vim inferunt. Hoc posito à quibus, & quibus illata vis armata pacem solvat videndum est.

29 · Quid si socii vim intulerint? - XXX. Quid si subditi? & quomodo corum factum approbatum censeri debeat

pr.Qui socii fuerunt fiquid tale faciant, pacemrumpi, video esse qui sentiant. Nec nego ita conveniri posse, non proprie ut ex alieno facto alius fiat pœnæ obnoxius, sed ut pax non videatur plene inita, sed sub conditione, partim poteftativa, partim casuali. Verum hoc modo facta pax, ni manifeste appareat, credi non debet: est enim enorme, & communi pacem facientium voto non convenit. ergo qui vim intulerunt aliis non adjuvantibus pacis ruptæ tenebuntur. & in eos bellandi jus erit, non in alios: contra quam Thebani aliquando contra Lacedæmoniorum socios dixerunt.

30

pr.Si quid subditi per vim armatam faciunt fine jussu publico, videndum erit an privatorum factum publice probatum dici possit: ad quod tria requiri, scientiam, puniendi potentiam, & neglectum ex his quæ supra tractavimus facile potest intelligi. Scientiam evincunt facta manifesta aut denuntiata. Potentia præsumitur nisi rebellio appareat. neglectum ostendit elapsum temporis spatium quale in quaque civitate ad crimina punienda fumi solet: Et talis neglectus decreto idem valet, nec aliter accipiendum quod ait apud Iofephum Agrippa, regem Parthum arbitraturum pacem rumpi, si subditi sui contra Romanos armati procedant.

31 · Quid si subditi aliis militent?

pr.Quæri sæpe solet an & hoc locum habeat, si cujus subditi non per se arma moveant sed aliis bellum gerentibus militent. Certe Cerites apud Livium se purgant, suos non publico consilio militasse. Eademque Rhodienfium fuit defensio. Et verius est ut id quoque permittendum non fit, nisi probabilibus argumentis appareat actum aliud ut nunc interdum fieri solet, exemplo veteri Ætolorum quibus pro jure erat, ἄγὸν λάφυρον Ἀπὸ λαφύρε, ex omni preda predam sumere, cujus moris hanc vim esse ait Polybius: xav ἢ ἀμφοτέρων. Etiamsi non ipsi sed alii bellum gerant amici ipsorum aut socii, ut eo non minus Ætolis liceat citra publicum decretum utrique parti militare, & utrinque predas agere. Livius de iisdem: Iuventutem adversus suos socios publica tantum auctoritate demta militare sinunt, & contrarie sepe acies in utraque parte Ætolica auxila habent. Olim Ethrusci negato Vejentibus auxilio siqui suæ juventutis voluntarii ad id bellum irent non impediebant.

32 · Quid si subditis nocitum fit ubi distinctio adhibetur.

pr.Rursum pax rupta censeri debet non modo si toti corpori civitatis sed & si subditis vis armata inferatur, nimirum fine nova causa. Nam ut omnes subditi tuti sint, pax initur: est enim pax actus civitatis pro toto & pro partibus. Imo & si causa nova subsit, per pacem licebit se suaque defendere. Naturale enim hoc ut ait Cassius arma armis repellere: ideo abdicatum inter pares non est ut facile credatur. ulcisci autem aut oblata recuperare per vim non licebit, nisi postquam judicium erit negatum: Hæc enim res moram fert: illa non fert. At si quorum subditorum ita perpetuum fit maleficium ac juri naturæ contrarium, ut quod faciunt id credendi sint omnino facere rectoribus suis improbantibus, & in eos judicium postulari non possit, quales sunt qui piraticam exercent, ab his & res recuperare & ultionem exposcere licebit tanquam à deditis. At alios innocentes eo nomine armis impetere, id vero est contra pacem.

33 · Quid si sociis? ubi item diftinquitur:

pr.Sociis quoque vis armorum illata pacem rumpit: sed his demum qui in pace comprehensi sunt, ut ostendimus cum Saguntinam controversiam examinavimus. Vrgent hoc Corinthii in oratione quæ est apud Xenophontem historiæ Græcæ sexto: πᾶσιν ὑμῖν πάντες ἡμεῖς ὀμόσαμεν omnes nos vobis omnibus juravimus. Quod si ipsi socii non pepigerint, sed alii pro ipsis, idem tamen ita statuēdum erit, Et postquam satis constat eos socios pacem ratam habuisse. nam quamdiu adhuc incertum est an ratam habere velint, hostium loco sunt. Aliorum sociorum ut & cognatorum & affinium, qui nec subditi sunt nec in pace nominati, separata causa est, nec ad pacem ruptam vis in eos trahi potest. neque tamen sequitur ut & supra diximus bellum eo nomine suscipi non posse, sed id bellum erit ex nova causa.

34 · Quomodo rumpatur pax faciendo contra id quod in pace dictum est.

pr.Rumpitur & pax ut diximus faciendo contra id quod in pace dictum est: sub faciendo autem comprehenditur & non facere quod & cum oportet.

35 · An facienda distinctio capitum pacis.

pr.Neque admittam hic discrimen capitum pacis quæ majoris quæque minoris momenti sint. Satis enim magna ut serventur videri debent quæ pace comprehensa sunt. Bonitas tamen, maxime Christiana, leviores culpas, accedente præsertim pœnitentia facilius condonabit, ut illud locum habeat, Quem pœnitet peccasse, pene est innocens. Sed quo magis paci caveatur consultum erit ut capitibus minoris momenti adjiciatur, ut siquid adversus ea factum erit pacem non rumpat: aut ut arbitri prius adeantur quam arma inferre liceat quod erat in federe Peloponesiaco, memorante Thucydide.

36 · Quid si pæna fit adjecta?

pr.Et plane sentio id actum videri, si qua specialis pœna adjecta fit: non quod nesciam posse ita contrahi, ut electio fit ejus cui facta est injuria, pœnam malit, an à transactione recedere, sed quod negotii natura hoc quod dixi potius requirat. Illud quidem constat & jam supra dictum à nobis est & historiæ auctoritate probatum, pacem non rumpere qui pactis simpliciter factis posterior non stat: neque enim tenebatur nisi sub conditione.

37 · Quid si neceßitas obstiterit?

pr.Quod si necessitas aliqua in causa sit quo minus pars una impleat id quod promissum est, puta si res perierit, aut ablata fit, aut factum redditum fit aliquo eventu impossibile, pax quidem rupta non censebitur: nam ut diximus, non solet illa pendere à conditione casuali. Sed alter optabit an expectare malit, si qua spes fit impleri promissum ferius posse, an æstimationem accipere, an mutuis præstationibus isti capiti respondentibus aut æquum valentibus liberari.

38 · Pacem manere si id velit is qui lasus est.

pr.Certe etiam post læsam fidem integrum est innocenti pacem servare, sicut Scipio fecit post multa Carthaginiensium perfida facta, quia contra obligationem faciendo nemo se obligationi eximit: &, si additum est ut tali facto pax rupta habeatur, adjectum id censeri debet in commodum innocentis duntaxat, si eo uti velit.

39 · Quomodo rumpatur pax faciendo contra id quod est de speciali natura cujusque pacis.

pr.Postremo diximus pacem solvi faciendo id quod specialis pacis natura repudiat.

40 · Amicitia nomine quid veniat?

pr.Sic quæ contra amicitiam sunt, rumpunt pacem quæ sub amicitiæ lege contracta est: quod enim inter cæteros solius amicitiæ officium exigeret, hic etiam pacti jure præstandum est. Et huc, non vero ad quamvis omnino pacem (est enim & fedus non amicitiæ causa ut nos Pomponius docet) refero multa quæ de in - juriis non armatis, & contumeliis à legum peritis differtari solent & præcipue illud Tullii: Post reditum in gratiam fiquid est commissfum, id non neglectum sed violatum putatur, nec imprudentiæ sed perfidie aßignatur. Sed hic quoque detrahenda quantum fieri potest facto invidia. Itaque personæ quamvis conjunctæ aut subditæ facta injuria, ipsi qui cum pax inita est facta non censebitur, nisi aperte ad ipsius sugillationem facta fit, quam naturalem æquitatem in servis atrociter læsis sequuntur leges Romanæ: & adulterium aut stuprum libidini potius quam inimicitiæ imputabitur: & invasio rei alienæ novæ potius cupiditatis reum faciet quam fidei lesæ. Atroces sane minæ nulla nova causa præcedente cum amicitia pugnant: & huc referam arces in finibus structas, non tuendi sed nocendi causa, & insolitam copiarum conscriptionem, si justis satis indiciis appareat in non alium hæc quam in eum qui cum pax facta est comparari.

41 · Subditos & exsules recipere an contra amicitiam fit.

pr.Subditos singulos qui ex altera ditione in alteram migrare volunt suscipere, non est contra amicitiam. Neque enim naturalis tantum sed & favorabilis est ista libertas ut alibi diximus. Eodem loco pono perfugium exfulibus datum. Nam in exsules ut ex Euripide diximus alibi nullum jus civitati. Perseus apud Livium reEte: Quid attinet cuiquam exsilium patere si nusquam exfuli futurus est locus? Aristides Leuctrica secunda δέξαθαι τὲς ἐκπεσόντας vocat κονὸν ἅπασιν αὐ - θρώποις: commune jus hominum exsules recipere. Plane oppida aut magnos cœtus, qui civitatis partem integrantem faciant, recipere non licet, ut alibi diximus: neque magis eos qui ex sacramento aut aliter ministerium aut servitutem debent. De his autem qui belli forte servi sunt idem introductum gentium jure apud quosdam populos supra memoravimus. Sed & de his qui exsules non acti pœnam justam effugiunt dedendis egimus alibi.

42 · Sorte quomodo bellum finiatur.

pr.Sortis aleæ subjici belli exitus licite non semper potest, sed tum demum quoties de re agitur in quam plenum habemus dominium. Nam ad subditorum vitam, pudicitiam, & similia tuenda civitas, & ad bonum civitatis tuendum rex arctius obligatur quam ut omittere possit eas rationes quæ ad sui & aliorum tutelam maxime sunt naturales. Attamen si vera æstimatione qui injusto bello impetitur, tanto fit inferior ut resistendi nulla spes fit, videtur fortem offerre posse, ut certum periculum incerto evadat. hoc enim est de malis minimum.

43 · Quomodo condicto certamine & an id licitum.

pr.Sequitur valde agitata quæstio de præliis quæ definito numero condicuntur belli finiendi causa, puta inter singulos utrimque ut Æneam & Turnum, Menelaum & Paridem; inter binos utrimque ut inter Ætolos & Eleos; inter ternos utrimque ut inter Horatios Romanos & Curiatios Albanos; inter tricenos utrimque ut inter Lacedæmonios & Argivos. Si jus gentium externum tantum spectamus non est dubitandum quin per id ipsum talia certamina sint licita: hostium enim cædem id jus indiscrete permittit. Quod si vera esset veterum Græcorum Romanorum & aliarum gentium opinio, quemque vitæ suæ esse summo jure dominum, jam & interna justitia talibus præliis non deesset. Sed hanc sententiam rectæ rationi ac Dei præceptis pugnare aliquoties jam diximus. In proximi caritatem peccare eum qui obres quibus carere possumus retinendas hominem occidit alibi ostendimus & ratione & sacrorum oraculorum auctoritate. Addemus nunc, & in se & in Deum peccare qui vitam sibi à Deo pro magno beneficio concessam tam vili æstimat. Si res bello digna agitur ut multorum innocentium salus, pro ea totis viribus nitendum est. Condicto certamine uti tanquam testimonio bonæ causæ aut judicii divini instrumento, vanum est & à vera pietate alienum. Vna res est quæ tale certamen justum ac pium potest reddere ex una duntaxat parte, si alioqui omnino expectandum sit ut qui injustam causam fovet victor sit futurus cum magna innocentium strage. nihil enim ei imputandum est qui mavult ea ratione certare quæ spem ipsi maxime probabilem oftentat. Sed & hoc verum est quædam quæ non recte fiunt, ab aliis tamen recte, non probari, sed permitti, ut graviora mala quæ aliter vitari non possunt viten tur. quomodo multis in locis tolerantur & improba fænora, & impudicitiam professæ mulieres. Quod ergo supra diximus cum de præveniendo bello ageretur, si duo quos inter de regno controversia est, parati sint inter se armis cernere, pati id posse populum ut major calamitas cæteroqui imminens evitetur, idem & cum de bello, finiendo agitur dicendum erit. Quomodo Assyrium regem Cyrus provocavit, & apud Dionysium Halicarnafsensem Metius ait, non iniquum fuisse ut ipsi principes populorum armis rem inter se disceptarent, si de ipsorum non de populorum potentia aut dignitate controversia fuisset. Sic Heraclium Imperatorem cum Cofroë filio Perfarum rege pugnasse singulari certamine legimus. <

44 · An factum regum populos hic obliget.

pr.Cæterum qui sic in prælii exitum conjiciunt controiverfiam, sibi quidem jus si quod habent adimere possunt, non & alteri qui non habet dare, in illis quidem regnis quæ in patrimonio non sunt. Itaque ut valeat pactio & populi & si qui jam nati jus ad successionem habent consensum necesse est accedere: in feudis non liberis etiam domini sive senioris.

45 · Quis victor censendus.

pr.Sæpe in talibus præliis quæri solet uter pro victore sit habendus. Victi non possunt videri nisi qui aut omnes occubuerunt aut in fugam dati sunt. Sic in fines se aut oppida recipere apud Livium victi signa. Apud tres nobiles historicos Herodotum, Thucydidem, Polybium tres proponuntur de victoria controversiæ, quorum primum ad condictum certamen pertinet. Sed siquis recte advertat inveniet omnibus illis præliis fine vera victoria dis cessum. Nam Argivi non fugati ab Othryade sed nocte superveniente abierant victores se rati & id suis renuntiaturi. Neque Corinthios fugaverant Corcyræi, sed Corinthii cum fœliciter pugnassent Atheniensium classem validam confpicati nullo cum Atheniensibus virium periculo facto cessim ierant. Philippus vero Macedo Attali quidem navem à suis desertam ceperat, at claffem nihil minus quam fugaverat: Itaque ut Polybius notat magis pro victore se gerebat quam victorem se sentiebat. Illa vero, spolia legere, cadavera ad sepulturam concedere, prælio iterum lacessere, quæ & dictis locis & apud Livium aliquoties reperias ut signa poni victoriæ, pér se nihil probant, nisi quatenus cum aliis indiciis valent ad docendam hostium fugam. Et certe qui loco cessit in dubio magis est ut fugisse credatur. At ubi victoriæ firma argumenta non sunt, res manet eo loco quo ante prælium fuit: & aut ad bellum aut ad novas pactiones veniendum est.

46 · Quomodo per arbitrium finiatur bellum & arbitrium hic intelligi fine provocatione.

pr.Arbitrorum Proculus nos docet duo esse genera, unum ejusmodi ut sive æquum sive iniquum parêre debeamus, quod observatur, ait, cum ex compromisso ad arbitrum itum est; alterum ejusmodi ut ad boni viri arbitrium redigi debeat, cujus generis exemplum habemus in Celsi responso: Si libertus, inquit, ita juraverit dare se quot operas patronus arbitratus fit, non aliter ratum fore arbitrium patroni quam si equum arbitratus fit. Sed hæc jurisjurandi interpretatio, ut Romanis legibus induci potuit, ita verborum simplicitati per se spectatæ non convenit. Illud tamen verum manet utrovis modo arbitrum sumi posse, aut ut conciliatorem tantum, quales Athenienses inter Rhodios & Demetrium fuisse legimus, aut ut cujus dicto parendum omnino fit. Et hoc est genus de quo nos hic agimus, & de quo nonnulla supra diximus cum de cavendi belli rationibus loqueremur. Quanquam vero etiam de talibus arbitris in quos compromissum est lex civilis statuere possit, & alicubi statuerit, ut ab iis provocare & de injuria quæri liceat, id tamen inter reges ac populos locum habere non potest. Nulla enim hic est potestas superior quæ promissi vinculum aut impediat aut solvat. Standum ergo omnino sive æquum, sive iniquum pronuntiaverint, ita ut Plinii illud huc recte aptes: summum quisque cause sue judicem facit, quemcunque eligit. Aliud enim est de arbitri officio, aliud de compromittentium obligatione quærere.

47 · Arbitros in dubio intelligi ad strictos juri:

pr.In arbitri officio spectandum, an electus fit in vicem judicis, an cum laxiore quadam potestate quam arbitri quasi propriam vult Seneca cum dicit: melior videtur conditio cause bone si ad judicem quam si ad arbitrum mittitur: quia illum formula includit & certos quos non excedat terminos ponit. Hujus libera & nullis adstricta vinculis religio & detrahere aliquid potest & adjicere & sententiam suam non prout lex aut justitia suadet, sed prout humanitas I misericordia impulit regere. Aristoteles quoque ικῶς, id est æqui & commodi hominis esse ait, εἰς δίαιταν μᾶλλον ἢ εἰς δίκίω βέλεπος ίέναι, malle ire ad arbitrum, quam in jus, rationem adjiciens, ὁ γδ διαιτητὴς τὸ ἐπιφκὲς ὁρᾷ · ὁ ἢ δικασὴς τνόμον · ἀτέτε ἕνεκα Διαιτητὴς ἑυρέθη ὅπως τὸ πιφκὲς ἱχύῃ: Nam arbiter id quod equum est respicit: judex legem: imo arbiter ejus rei causa repertus est ut valeret equitas. Quo in loco æquitas non proprie significat ut alibi partem illam justitiæ quæ legis sonum generalem ex mente auctoris adductius interpretatur (nam hæc & judici commissa est) sed omne id quod rectius fit quam non fit, etiam extra justitiæ proprie dictæ regulas. Sed tales arbitri, sicut inter privatos & ejusdem imperii cives frequentes sunt, & specialiter Christianis commendantur ab Apostolo Paulo, 1 Cor. vi, ita in dubio non debet tanta potestas concessa intelligi: in dubiis enim quod minimum est sequimur: præcipue vero id locum habet inter summam potestatem obtinentes, qui cum judicem communem non habeant, arbitrum censendi sunt adftrinxisse iis regulis quibus judicis officium adstringi solet.

48 · Arbitros de possessione pronuntiare non debere.

pr.Illud tamen observandum est arbitros lectos à populis aut summis potestatibus de principali negotio pronuntiare debere, non de possessione. nam possessoria judicia juris civilis sunt: Iure gentium possidendi jus dominium sequitur. Ideo dum causa cognoscitur nihil est innovandum tum ne præjudicium fiat, tum quia difficilis est recuperatio. Livius in historia disceptatorum inter populum Carthaginienfem & Mafinifssam: Legati, inquit, jus possessionis non mutarunt.

49 · Quæ fit vis deditionis pura.

pr.Alterius generis est arbitri fumtio cum quis ipsi hosti de se arbitrium permittit, quæ est deditio pura, subditum faciens eum qui se dedit, ei vero cui fit deditio summam deferens potestatem. Πιτρέπλο τὰ καθ᾽ αὐτόν dicunt Græci. Sic Ætolos in senatu rogatos legimus permitterentne de se arbitrium populo Romano. Consilium L. Cornelii Lentuli apud Appianum circa finem belli Punici secundi de re Carthaginienfium hoc erat: Permittant, inquit, Carthaginienses se arbitrio nostro ut victi solent, & multi ante hac fecerunt; videbimus deinde nos, & fiquid fuerimus largiti habebunt nobis gratiam: neque enim fedus dicere poterunt. permultum autem interest. Quamdiu federa cum illis inimus ut ea rumpant semper aliquid causabuntur, tanquam lesi adversus aliquam federis partem. Nam quia multa sunt dubie interpretationis, patet semper perplexandi materia. At ubi ut deditis abstulerimus arma, corpora ipsa acceperimus in potestatem, tum demum intelligent nihil se habere proprium, demittent animos, & quodcumque à nobis acceperint id tanquam de alieno datum libentibus animis accipient. Sed hic quoque distinguendum est quid victus pati debeat & quid victor jure, quid etiam salvo omni officio facere possit, quid denique eum maxime deceat. Victus post deditionem nihil non patiendum habet. quippe jam subditus, & si jus belli externum respicimus, eo in loco ut ei nihil non eripi possit, etiam vita, etiam libertas personalis, multo magis bona non publica tantum, sed & singulorum. Ætoli, inquit alio loco Livius, permisso libero arbitrio, ne in corpora seviretur metuebant. Citavimus alibi: ubi omnia ei qui armis plus potest dedita sunt, que ex iis habere victor, quibus mulctari eos velit, ipsius judicium atque arbitrium est. Eodem illud Livii pertinet: Romanis mos vetustus erat cum quo nec federe nec equis legibus jungerentur amicitia, non prius imperio in eum tanquam pacatum uti, quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma ademta, prefidia urbibus imposita forent. Etiam occidi licite interdum deditos ostendimus.

50 · Quod officium victoris circa eos qui sic se dedunt.

pr.At victor nequid injuste faciat spectare primum debet ne quem occidat, nisi id suo facinore meritum. sic & ne cui quicquam auferat nisi in justam pœnam. Intra hunc autem modum, quantum securitas patitur, ad clementiam & liberalitatem propendere semper honestum est, interdum pro circumstantiis etiam ex morum regula necessarium. Diximus alibi bellorum egregios fines quoties ignoscendo transigitur. Nicolaus Syracufanus apud Diodorum: παρέδωκαν ἑαυτὸς μὲ ἢ ὅπλων πιςεύσαντες τῇ ἢ κρατοιύτων ἐυγνωμο σύνῃ · διόπερ οὐκ ἄξιον αὐτὲς ὁ ἡμετέρας ψαθῆναι φιλανθρωπίας. tradiderunt se cum armis confisi clementia victoris: quare indignum foret eos decipi spe nostre humanitatis. Postea: τὶς Ελλιώων τὲς πραδύντας αὐτὲς κὶ τῇ ἢ κρατοκύτων ἐυγνωμοσύῃ πιςεύσαντας ἀπραιτήτε τιμωρίας ἠξίωσεν. Quis unquam Grecorum cos qui se clementia victoris permitterent, indeprecabili supplicio puniendos censuit? Et Cæsar Octavius apud Appianum, L. Antonium qui se de ditum venerat alloquens, απονδας μὲν τιθέμενΘ ἔτυχες αν ἠδικημένες ενενια πᾶσαν ὀργιὼ, ἀφαιρῇ ἢ ἐ ἢ ἐξεσίαν ἐὼ ασενδόμενο αν ἔδωκας (male editur καιόν ἐσι ποιεῖν. ὃ δὴ προτιμήσω. Si ad federa pacifcenda venisses, fenfisses me victorem & injuria affectum. nunc cumte I amicos I exercitum arbitrio nostro permittis, demis mihi iram, demis & eam potestatem quam in federe coactus esses concedere. Nam cum eo quod vos dignum est pati, simul jam alterum spectandum est, quid me facere par fit: atque hoc præferam. Occurrit sæpe in Romanis historiis locutio tradere se in fidem, tradere in fidem & clementiam. Sic apud Livium lib. XXXVII: Legationes finitimas tradentes in fidem civitates suas benigne audivit. Lib. XLIV: Pau lo ut se suaque in fidem & clementiam populi Romani permitteret contendente, ubi de rege Perfeo sermo est. sciendum autem est his verbis nihil aliud quam deditionem meram intelligi: neque fidei nomen his in locis aliud significare quam ipsam probitatem victoris cui se victus committit. Nobilis est apud Polybium & Livium historia de Phanea Ætolorum legato, qui in oratione ad Manium consulem eo prolapsus est ut diceret: διότι κέκρι) τοῖς αὐτώλοις σφας αὐτὲς ἐγκρίζαν εἰς τὴ ῥωμαίων πίςιν. Ætolos (ita vertit Livius) se suaque fidei populi Romani permittere. Cumque percunctanti consuli iterum id affirmas set, postulasse consulem, ut quidam belli incentores sibi fine mora dederentur. Cum Phaneas excepisset, non in servitutem sed in fidem tuam nos tradimus, & quod imperaretur non esse moris Græcorum, respondisse consulem nihil se curare quid Græci esset moris: se more Romano imperium habere in deditos suo decreto, & catenis vinciri legatos jussisse. In Græco est: εὶ ὁ δίονου ή καθή κανε ποιεῖτε λόγον δεδωκότες ἑαυτὸς εἰς τιὼ πίςιν; De officio & decoro hic - difputatis cum jam vos fidei nostre permiferitis? Ex his verbis apparet quantum impune & non violato gentium jure facere possit is in cujus fidem populus aliquis se permisit. Neque tamen hac potestate usus est Romanus Consul, sed & legatos dimisit & Ætolorum concilio de integro deliberandi fecit potestatem. Sic populus Romanus Faliscis respondisse legitur, edoctum se Faliscos se non pote - stati sed fidei Romanorum commisisse: & de Campanis legimus eos non federe sed deditione in fidem venisse. Ad officium vero ejus cui facta est deditio non male retuleris Senecæ illud: Clementia liberum arbitrium habet: non sub formula sed ex equo & bono judicat, & absolvere illi licet, & quanti vult taxare litem. Neque referre existimo an dedens se dicat se dedere alterius sapientiæ, an moderationi, an misericordiæ. hæc enim omnia blandimenta sunt; res manet ut victor arbiter fiat.

51 · De deditione conditionata.

pr.Sed sunt tamen & deditiones conditionatæ, quæ aut singulis consulunt, ut quibus vita salva, aut corporum libertas, aut & quædam bona excipiuntur, aut etiam universitati, quarum nonnullæ etiam mixtum quoddam imperium possunt inducere, de quo egimus alibi.

52 · Obsides dari qui poßint & debeant.

pr.Accessiones pactionum sunt obsides & pignora. Obsides diximus dari aut sua voluntate, aut ejus qui imperium habet. nam in summo civili imperio comprehenditur & jus in actiones subditorum, ut in bona. Sed civitas aut ejus rector tenebitur illud incommodum ei qui patitur aut proximis repensare; & si plures sint, quorum quis obses eat reipublicæ nihil intersit, danda opera videtur ut forte res dirimatur. In vasallum, nisi idem subditus fit, jus hoc feudi dominus non habet: neque enim reverentia & obsequium, quæ debet, huc usque pertingunt.

53 · Quod jus in obsides.

pr.Interfici obsidem posse diximus per jus gentium externum. non etiam interno jure nisi par ipsius culpa accedat. Servi quoque non fiunt: imo & jure gentium bona habere & hæredibus relinquere possunt, quanquam Romano jure cautum est ut bona eorum in fiscum cogantur.

54 · An fugere obfidi liceat.

pr.An fugere obsidi liceat quæritur? & constat non licere, si ab initio aut postea quo laxius haberetur fidem dederit. Alioqui videtur non is animus fuisse civitatis obligandi civem ne aufugeret, sed hosti dandi facultatem qualis vellet custodiæ. Et sic defendi potest Clœliæ factum. Sed etsi ipsa nihil peccaverat, civitas tamen recipere & retinere obfidem non poterat. Sic Porsenna: Si non dedatur obses pro rupto se fedus habiturum. Deinde: Romani pignus pacis ex federe restituerunt.

55 · An obses in aliam causam recte retineatur.

pr.Odiosa autem est obsidum obligatio, tum quia libertati inimica, tum quia ex facto alieno venit. Ideoque stricta interpretatio hic locum habet. quare in unam causam dati in aliam retineri non poterunt, quod ita intellige si aliud quid fine obsidum accessione promissum fit. At si in alia causa fides jam violata sit aut contractum debitum, jam poterit obses retineri, non ut obses, sed eo gentium jure quo subditi ex facto imperantium detineri possunt, κατ᾿ αὐδροληψίας, quod ipsum tamen ne fiat caveri poterit, adjecto pacto de reddendis obsidibus ubi id cujus nomine dati erunt im-

56 · Mortuo eo pro quo quis obses venit obfidem liberari.

pr.Qui pletum erit. LVI. Qui obses datus est tantum ut alterum captivum aut obfidem redimat, eo mortuo liberatur. nam in illo dum moritur jus pignoris extinctum est utin captivo redemto dixit Vlpianus. qua- l.fi re sicut in Vlpiani quæstione pretium non debetur, quod in perso- de næ locum successit, ita nec hic persona manebit obligata quæ personæ vicaria facta est. Sic Demetrius à Senatu Romano non inique postulabat dimitti, ὡς Αντιόχε μὲν αντιδοθεις, Αντιόχες ἢ αποθανόν, inquit Appianus: Iustinus ex Trogo: Demetrius qui obses Rome erat Syr cognita morte Antiochi fratris senatum adiit obfidemque se (malim legere xxx1v obfidem inquiens se, ut cohæreat oratio) vivo fratre venisse, quo mortuo cujus obses fit ignorare.

57 · Rege qui obfidem dedit mortuo, an obses teneatur?

pr.Rege autem quifedus fecit mortuo an teneatur adhuc obses, pendet ab eo quod alibi tractavimus an fœdus habendum L.11.0.15 fit personale an reale. nam accessoria non possunt efficere ut in principalium interpretatione à regula recedatur. ejus autem naturam & ipsa sequi debent.

58 · Obsides interdum principaliter obligari: & alterum ex alterius facto non teneri.

pr.Obiter hoc addendum est, obsides interdum non accessionem esse obligationis sed revera partem principalem, ut cum quis ex contractu factum promittit non suum, & quia eo non præstito tenetur ad id quod interest, ejus vice obsides obligantur, quam fuisse videri sententiam Caudinæ sponsionis diximus alibi. Non dura tantum sed & iniqua est sententia existimantium obsides etiam fine consensu suo alterum ex facto alterius posse obli - gari.

59 · Pignorum obligatio qualis.

pr.Pignora quædam communia habent cum obfidibus, quædam propria. Commune, quod & ex alio jam debito retinentur, nisi obstet data fides: proprium quod quæ de iis est pactio non tam stricte sumitur quam illa de obsidibus: neque enim æquale est odium. Res enim natæ sunt ut teneantur, non & homines. -

60 · Luendi jus quando amittatur.

pr.Illud alibi quoque diximus nullum tempus id efficere posse ne luitio fit pignoris si id præstetur pro quo pignus suppositum est. Nam qui actus causam veterem & notam habet, non creditur ex nova procedere. Ideo patientia debitoris veteri contractui non derelictioni imputatur, nisi certæ conjecturæ aliam interpretationem exprimant: ut si quis luere cum vellet impeditus id silentio transmisisset tanto tempore, quod ad consensus conjecturam sufficere possit.