Grotius 3.21De fide manente bello, ubi de induciis, commeatu, captivorum redemtione.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Inducia quid sint & an id tempus veniat pacis an belli nomine.
pr.SOlent & inter bellum à summis potestatibus concedi quæSam dam, ut cum Virgilio & Tacito loquar, belli conmmer mero συνημόσυναι, qualia sunt induciæ, commeatus, captivorum redemtio. Induciæ sunt conventio per quam bello manente ad tempus bellicis actibus abstinendum est. Bello inquam manente: nam, ut Cicero ait Philippica octava inter bellum & pacem nihil est medium: Et bellum status est nomen, qui potest esse etiam cum operationes suas non exserit: Δοκεῖ ἐνδέχεθαι κὶ καθεύδὲν ἔχοντα τιν δρετιὼ ἢ ἀτορακλεῖν 2) Cis, ait Aristoteles: fieri potest ut virtute quis fit preditus & aut dormiat aut vitam agat actione vacuam. Idem alibi: of τύποι & Διαλύεσι τιὼ φιλίαν ἁπλῶς, ἀλλὰ τὴν ἀνέργίαν, non ipsam amicitiam dissolvunt locorum intervalla sed usum ejus. Andronicus Rhodius: τὸ ἕξιν ενδέχε) υπάρχεσαν μηδὲν ἀποτελεῖν: Habitus esse potest ita ut nihil operetur. Eustratius ad sextum Nicomachiorum: ἡ ἕξις πρὸς τὸ ἁπλῶς δύναμιν γεωμέτρη γεωμετρία. Habitus potentie simpliciter dicte ratione habita, actus dicitur: at ipsi actioni sive exercitio comparatus, vocatur potentia, ut ars mensoria in dormiente mensore. Vt quamvis tacet Hermogenes cantor tamen atque Optimus est modulator: Et Alfenus vafer omni 1. Abjecto instrumento artis clausaque taberna Sutor erat. Sic ergo, ut & Gellius dixit, non pax est inducie: bellum enim manet, pugna cessat. Et in panegyrico Latini Pacati legimus: inducia bella fufpendebant. Quod eo dico ut sciamus si quid convenit ut belli tempore valeat, id per inducias quoque valere, nisi manifeste appareat non statum spectari sed ipsas functiones. Contra si quid de pace dictum erit, id induciarum tempore locum non habebit: quanquam Virgilius pacem sequeftram dixit, Servius ad eum loc cum pacem temporalem, ut & Thucydidis Scholiaftes امنه ώτω πόσ καιρον πόλεμον ὠδίνεσιν, Varro pacem castrorum, paucorum dierum, quæ omnes sunt non definitiones sed delineationes quædam exque figuratæ. Qualis & illa Varronis qui cum inducias dixit bel lorum ferias, potuerat & belli somnum dicere. Sic & ipsas forenses ferias pacem vocavit Papinius: & somnum Aristoteles vincu lum sensuum, quo exemplo & inducias belli vinculum recte dixe ris. In M. Varronis autem expositione quam & Donatus sequitur hoc recte reprehendit Gellius quod paucos dies adjecit, often dens solere & in horas dari, addam ego & in annos etiam viginti, triginta, quadraginta, etiam centum: quarum apud Livium exempla: quæ & illam Pauli Iurisconsulti definitionem redarguunt: Inducie sunt cum in breve & in prafens tempus convenit ne invicem se lacef fant. Fieri tamen poterit, ut si appareat alicujus conventionis rationem unicam & per se moventem in solidum fuisse cessationem actuum bellicorum, ut tunc quod de pacis tempore dictum est per inducias valeat, non ex vi vocis, sed ex mentis certa collectione de qua alibi egimus. non ou toulor
2 · Vocis origo.
pr.Videtur autem induciarum nomen non ab eo quod Gellius vult inde uti jam, nec ab endoitu id est introgressu ut Opilius voluit venisse, sed quod inde, id est à certo tempore otium fit, quomodo ὀκεχρίαν Græci vocant. Apparet enim etiam ex Gellio & Opilio, veteribus per t, non per c, literam scriptum hoc nomen, quod nunc pluraliter profertur, olim haud dubie etiam singulariter. Vetus scriptura fuit indoitia; nam otium tunc oitium enunciabant à verbo oiti, quod nunc uti dicimus, sicut ex poina (nunc pœnam scribimus) fit punio, & ex Poino (qui nunc Pænus) fit Punicus. Sicut autem ex eo quod est ostia, oftiorum, factum est nomen ostia ostiæ, sic ex indoitia indoitiorum, factum est indoitia, indoitiæ: deinde indutia, cujus ut dixi plurale nunc tantum in usu est. olim ut Gellius monuit etiam unitatis numero enuntiabatur. non longe abit Donatus cum inducias dictas vult quod in dies otium præbeant. Sunt ergo induciæ in bello otium, non pax: itaque accurate loquuntur historici qui narrant sæpe, pacem negatam, inducias datas.
3 · Nova indictione post inducias non opus.
pr.Quare nec nova indictione opus erit: nam sublato impedimento temporali ipso jure se exferit status belli non mortuus sed fopitus, ut dominium & patria potestas in eo qui à furore convaluit. Legimus tamen apud Livium ex fecialium sententia finitis induciis indictum bellum: sed nimirum istis non necessariis cautionibus ostendere veteres Romani voluerunt quantopere pacem amarent & quam justis de causis in arma traherentur. Innuit hoc ipse Livius: Cum Vejentibus nuper acie dimicatum ad Nomentum & Fidenas fuerat, inducieque inde, non pax facta, quarum & dies exierat, & ante diem rebellaverant: mißitamen feciales, nec eorum, cum more patrum jurati repeterent res, verba sunt duditam
4 · Quomodo computanda sint tempora induciis prefinita.
pr.Tempus induciis afscribi solet aut continuum ut in centum dies, aut cum designatione termini ut usque calendas Martias. In priori admomenta temporum facienda est numeratio: id enim naturæ convenit. nam quæ fit ad civiles dies computatio ex legibus aut populorum moribus venit. In altero genere dubitari solet utrum ad quem diem aut mensem aut annum dictum est duraturas inducias, is dies, mensis, annus exclusus an comprehensus intelligatur. Certe in rebus naturalibus duo sunt terminorum genera, intrarem, ut cutis terminus est corporis, extra rem, ut flumen terminus est terræ. Ad utrumque hunc modum etiam qui voluntate constituuntur termini constitui possunt. Magis autem naturale videtur ut terminus sumatur qui pars sit rei: πέρας λέγεται τὸ ἔσχατον ἑκάτε, terminus dicitur quod ultimum cujusque est, inquit Aristoteles nec usus repugnat. si quis quis sic dixerit ut intra diem mortis ejus aliquid fiat, ipse quoque dies quo quis mortuus est numeratur. Prædixerat Cæsari Suet.in Spurina periculum quod non ultra Idus Martias proferretur. In - 5 terpellatus ipsis Idibus, dixit venisse quidem, sed non præteriisse. Quare multo magis sumenda est hæc interpretatio ubi temporis productio favorem in se habet, ut in induciis quæ humano sanguini parcunt. At vero à quo die mensura aliqua temporis incipere dicitur, is dies intra mensuram non erit: quia ejus præpositionis jus est discernere, non conjungere.
5 · v. Quando obligare incipiant.
pr.Illud obiter addam inducias & fiquid est simile ipsos contrahentes statim obligare ex quo contractus absolutus est: at subditos utrinque obligari incipere ubi induciæ acceperunt formam legis cui inest exterior quædam publicatio: qua facta statim quidem incipit habere vim obligandi subditos, sed ea vis, si publicatio uno tantum loco facta fit, non per omnem ditionem eodem momento se exferit, sed per tempus sufficiens ad perferendam ad singula loca notitiam. Quare si quid interea à subditis contra inducias factum fit, ipsi à pænis immunes erunt. neque tamen eo minus Pan contrahentes damnum resarcire debebunt.
6 · Quid per inducias liceat:.
pr.Quantum per inducias liceat, quantum non liceat ex ipsa definitione datur intelligi. Illiciti enim sunt omnes actus bellici: sive in personas: sive in res: id est quicquid vi fit adversus hostem: id enim omne per induciarum tempus fit contra jus gentium ut in concione ad milites loquitur L. Æmilius apud Livium. Etiam quæ res hostium casu aliquo ad nos pervenerunt eæ reddendæ erunt, etiamsi ante nostræ fuissent: quia quod jus externum attinet, ex quo hæc dijudicanda sunt, ipsorum sunt factæ: Et hoc est quod ait Paulus Iurifconfultus induciarum tempore postliminium non esse, quia postliminium requirit ut antecedat jus bello capiendi: quod per inducias non est. Ire & redire ultro citroque, sed eo paratu qui periculum nullum ostentet, licet. Notatum hoc à Servio ad illud Maronis, Mixtique impune Latini, ubi & hoc narrat obsessa urbe à Tarquinio inter Porsennam & Romanos factis induciis, cum ludi Circenses in urbe celebrarentur, ingressos hostium duces curuli certamine contendisse & victores coronatos.
7 · An retrocedere & reficere mænia & similia:
pr.Interius recedere cum exercitu quod Philippum fecisse legimus apud Livium, cum induciis non pugnat: nec reficere menia, nec militem conscribere, nisi quid specialius convenerit.
8 · De locis occupandis distinctio.
pr.Corruptis hostium præsidiis loca invadere quæ ipsi tenebant, haud dubie contra inducias est. talis enim acquisitio justa esse non potest nisi ex jure belli. Idem habendum si qui subditi deficere ad hostem velint. Exemplum est apud Livium, lib. XLII: Coronai & Haliartii favore quodam infito in reges, legatos in Macedoniam miserunt presidium petentes quo se adversus impotentem superbiam Thebanorum tueri poßint. Cui legationi responsum ab rege est, presidium se ob inducias cum Romanis factas mittere non posse. Apud Thucydiden libro quarto Brasidas Mendam civitatem ab Atheniensibus ad Lacedæmonios deficientem induciarum tempore recipit: sed additur excusatio, quia habebat quæ ipse vicissim Athenienses criminaretur. Derelicta sane occupare licet, dum vere derelicta, id est eo animo ne amplius sint quorum fuerant, non si incustodita, sive custodia ante inducias, sive factis induciis omissa sit. dominium enim manens injustam facit alterius possessionem, quo refellitur Belisarii adversus Gothos cavillatio, qui tali obtentu loca præsidiis nudata per inducias invaferat.
9 · An redire poßit qui vi majore retentus est circa exitum induciarum.
pr.Quæritur an qui vi majore impeditus quo minus recederet, intra fines hofticos deprehenditur postquam exierint induciæ, jus redeundi habeat. Si jus externum gentium respicimus, non dubito quin hic par fit ei qui cum in pace venisset bello repente exor, to inter hostes fato suo deprehenditur, quem captivum manere ad pacem usque supra notavimus, neque justitia interna deest quatenus bona & actiones hostium pro debito civitatis obligantur, & in solutum capiuntur: nec magis hic quod queratur habet quam tot alii innocentes in quos bellorum mala recidunt. nec quæ de commissi causa circa merces tractantur adferri huc debent, nec quod apud Ciceronem est de inventione secundo, de nave rostrata vi ventorum in portum delata, quam ex lege quæstor publicari volebat. Ibi enim. vis major à pœna liberat, hic proprie de pæna non agitur, sed de jure quod certo tantum tempore interquiefcebat. Tamen quin talem remittere benignius, quin & generofius fit nullam habet dubitationem.
10 · De specialibus induciarum pattionibus & qua inde quari solent.
pr.Sunt & quædam per inducias illicita ob specialem conventionis naturam; ut si tantum fepeliendorum hominum causa datæ sint induciæ, nihil erit immutandum; sic si obsessis datæ induciæ tantum ne oppugnentur, jam auxilia & commeatus admittere non licebit. nam cum tales induciæ alteri partium prosint, non debent interim ejus qui dedit causam duriorem facere. Interdum & convenit ne commeare liceat. Interdum personis cavetur, non & rebus: Quo casu si ad res defendendas lædantur personæ, nihil contra inducias fiet: nam cum liceat res defendere, personarum securitas ad id quod principale est, non quod in alicujus consequentiam venit referendum est.
11 · Induciarum pactionibus ab altera parte ruptis alteram bellum movere posse.
pr.Si fides induciarum à parte altera rumpatur, quin læso liberum fit etiam fine indictione ad arma venire, frustra dubitatur. Nam capita conventionis insunt conventioni per modum conditionis ut paulo ante diximus. Reperias quidem in historiis exempla eorum qui sustinuerint in finem induciarum: Sed & bellum illatum Hetrufcis & aliis quod contra inducias fecissent legas: quæ diversitas argumento est jus ita esse ut dicimus, sed eo jure uti vel non uti in arbitrio esse ejus qui læsus est.
12 · Quid si pæna addita fuerit?
pr.Illud constat si pæna conventa poscitur & persolvitur ab eo qui contra fecit, jam bellandi jus non esse. Ideo enim pœna solvitur, ut cætera salva maneant. Et contra si bellum moveatur, recessum à pæna censeri debet, quando optio data est.
13 · Privatorum facta quando inducias rumpant.
pr.Privata tamen facta non rumpunt inducias, nisi publicus actus accedat, puta imperii aut ratihabitionis, quæ etiam intelligitur accedere, si qui deliquerint nec puniantur nec dedantur: si non reddantur res.
14 · In jure commeandi extra inducias qualis sumenda interpretatio:
pr.Ius commeandi extra inducias privilegium quoddam est. quare in ejus interpretatione sequenda sunt quæ de privilegiis traduntur. Est autem hoc privilegium neque tertio noxium, neque danti admodum grave: ideo intra verborum proprietatem laxa magis quam stricta interpretatio admittenda est, eoque magis si non petenti datum beneficium, sed ultro oblatum fit, multoque magis, si ultra privatam publica quædam utilitas in negotio vertatur. Rejicienda ergo stricta interpretatio etiam quam ferunt verba, nisi alioqui absurdum aliquod sequeretur, aut eo ducant probabiles admodum voluntatis conjecturæ. Contra vero etiam extra proprietatem laxior interpretatio locum habebit ut simile absurdum vitetur, aut ex valde urgentibus conjecturis.
15 · Qui militum nomine veniant:
pr.Hinc colligimus datum militibus commeatum non ad medios tantum sed & summos duces porrigi: quia verbi proprietas admittit eam significationem, quanquam est & alia strictior. Sic nomine clericorum venit episcopus. Etiam qui in classibus sunt 1.1.5.1 nautæ milites intelliguntur & omnes omnino qui sacramentum dixerunt.
16 · Ire, venire, abire quomodo hic accipienda:
pr.In itu cautum & de reditu censetur, non hoc ex vi verbi, sed ut absurdum vitetur: neque enim inutile esse beneficium debet. Et abitus tutus intelligendus usque dum eo pervenerit ubi in tuto fit, unde Alexandri fides accusata qui quibus abitum indulserat eos in ipso itinere jussit interfici. At cui abire datum, non & redire: sed nec cui venire concessum est mittere poterit: nec contra: sunt enim hæc diversa nec extra verba exfpatiari ratio cogit: ita tamen ut error etsi jus non det, à pœna certe si qua adjecta est relevet. Sed & cui venire permissum est, semel veniet, non iterum, nisi temporis adjectio aliam suppeditet conjecturam.
17 · De extenfione ad personas:
pr.Patrem filius, uxor virum non sequitur, aliter quam in jure commorandi. nam morari solemus cum familia, peregrinari fine ea. Famulus tamen unus aut alter etiamsi expressus non fit comprehensus censebitur in eo quem fine tali comitatu ire indecorum foret. nam qui aliquid concedit, concedit quæ necessario sequuntur. necessitas autem hic moraliter intelligenda est.
18 · Ad bona:
pr.Similiter bona non quævis comprehendentur, sed quæ solita sunt ad iter assumi.
19 · Comitis & gentis nomine qui veniant:
pr.Expresso comitum nomine non sunt intelligendi hi quorum causa magis est odiosa, quam ipsius cui prospicitur. Tales sunt piratæ, latrones, transfugæ, desertores. Gentis expressum nomen in comitibus, satis ostendit facultatem ad alios non porrigi.
20 · An conceßio juris commeandi morte extinguatur:
pr.Ius commeandi cum veniat ex vi potestatis, in dubio non exstinguitur morte concedentis, secundumea quæ alibi diximus de regum & aliorum imperantium beneficiis.
21 · Quid si data sit donec qui dedit voluerit?
pr.Disputari solet de eo quod dictum est in hunc modum, quam diu voluero. Et verior est sententia eorum qui existimant durare beneficium tale etiam si novus volendi actus non intercedat, quia durare in dubio præsumitur, quod ad juris effectum sufficit; non etiam ubi is qui concessit desiit posse velle, quod per mortem contingit. Persona enim sublata collabitur etiam illa præfumtio durationis, sicut accidens interitu substantiæ.
22 · An securitas & extra territorium debeatur.
pr.Commeandi autem securitas ei cui data est debetur etiam extra territorium concedentis: quia datur contra jus belli quod per se territorio non includitur: ut alibi à nobis dictum est.
23 · Favor redemtionis captivorum:
pr.Captivorum redemtio multum habet favoris, maxime apud Christianos, quibus lex divina hoc misericordiæ genus peculiariter commendat. Captivorum redemtio, magnum atque preclarum justitie munus est: verba sunt Lactantii. Ambrosio captivos redimere, maxime ab hoste barbaro, præcipua & summa liberalitas vocatur. Idem defendit suum & Ecclesiæ factum, quod vasa ecclesiæ, etiam initiata, confregerint ut captivi redimerentur. Or - natus, inquit, sacramentorum redemtio captivorum est, & multa alia in eandem sententiam.
24 · An lege interdici redemtio posfit distinctione explicatur.
pr.Quibus adducor ut non audeam indistincte probare leges illas quæ captivos redimi vetant quales apud Romanos fuisse legimus: Nulli civitati viliores captivi quam nostre, ait in senatu Ro - mano quidam. Eadem civitas Livio dicitur minime in captivos jam inde antiquitus indulgens. Nota est in hanc rem Horatii ode, ubi captivos redimere vocat conditiones fœdas & exemplum perniciem trahens: flagitio additum damnum. Sed quod Aristoteles in Laconum institutis reprehendit, idem in Romanorum culpari solet: nimis scilicet illa omnia directa ad res bellicas, quasi in illis solis salus civitatis consisteret. Atqui si rem humanitatis modo æstimamus, satius sæpe esset, jus quod bello petitur amitti, quam plurimos homines, & quidem cognatos aut populares, relinqui in gravissimis ærumnis. Non videtur ergo lex talis justa, nisi appareat opus tali rigore ut majora aut plurium mala alioqui moraliter inevitabilia caveantur. Nam in tali necessitate, cum ipsi captivi ex caritatis lege suam sortem patienter ferre debeant, potest & hoc eis injungi, & aliis nequid contra faciant præcipi, secundum ea quæ de cive ob bonum publicum dedendo scripsimus alibi.
25 · Ius in captivum cedi posse:
pr.Non sunt quidem moribus nostris servi qui bello capiuntur: non dubitem tamen quin jus exigendi pretium redemtionis à capto, possit ab eo qui captum tenet in alium tranfscribi: nam & incorporalia alienari natura patitur.
26 · Posse ab uno pretium pluribus deberi:
pr.Et potestidem pluribus debere pretium, si abuno dimissus, pretio nondum soluto, captus fit ab alio: sunt enim diversa hæc debita ex diversis causis.
27 · Conventio an rescindi poßit ob divitias captivi ignoratas.
pr.Conventio de pretio facta rescindi non potest eo quod captus intelligatur locupletior quam credebatur: quia jure gentium externo, de quo quærimus, nemo cogitur supplere quod in contractu minus æquo pretio promisit, si dolus non intercessit; ut intelligi potest ex his quæ de contractibus supra à nobis explicata L.11 fun t
28 · Qua bona capti captorem sequantur.
pr.Ex eo quod diximus captivos nostros servos non esse, sequitur cessare illam acquifitionem universalem, quam accessionem esse dominii in personam diximus alibi. Non alia ergo captori L.111.6.7 acquirentur quam quæ specialiter apprehenderit: quare siquid clam secum habet captivus, non erit acquisitum, quia nec possessum. Sicut Paulus Iurifconfultus contra Brutum & Manlium respondit, qui fundum possessione cepit, thesaurum quem in fundo esse nesciat non cepisse: quia qui nescit nequeat possidere. Cui consequens est ut res eo modo celata ad redemtionis pretium solvendum prodesse possit, quasi retento dominio.
29 · An heres pretium debeat distinEtione explicatur.
pr.Quæri & hoc solet an pretium conventum, & ante mortem non solutum ab hærede debeatur. Expedita mihi videtur responsio, si in carcere mortuus est, non deberi: promisso enim inerat conditio si liberaretur, mortuus autem non liberatur. Contra si mortuus est cum in libertate esset, deberi. Iam enim lucratus erat id pro quo promissum erat pretium. Plane fateor & aliter conveniri posse ut ab ipso contractus momento pure debeatur pretium, & captivus tantum retineatur, non jam ut jure belli captus, sed ut à se oppigneratus: Et contra pactum iniri posse, ut procedat pretii solutio si die præstituto qui captus fit liber vivat. Sed hæc ut minus naturalia non præsumuntur acta, nisi manifestis documentis.
30 · An redire debeat qui dimissus est ut alterum liberet, co mortuo.
pr.Proponitur & illud an in carcerem redire debeat qui dimissus est sub pacto ut faceret dimitti alterum, qui factum morte prævenerit. Diximus alibi factum tertii liberaliter promissum satis impleri, si nihil omittitur ex parte promissoris: at in onerofis obligari promissorem ad id quod tantundem valet. Sic ergo in proposita quæstione non tenebitur quidem dimissus reddere se custodiæ, neque enim id conventum fuit, neque tacite actum intelligi patitur favor libertatis, neque debebit lucrifacere libertatem, sed ejus quod præstare non potest æstimationem præstabit. Hoc enim naturali simplicitati congruentius, quam quæ in actione de præscriptis verbis & de condictione ob causam dati causa non secuta, Romani juris interpretes tradunt. CAPVT