IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.22De fide minorum poteftatuin in bello.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Ducum genera:

pr.INter publicas conventiones Vlpianus & hanc speciem posuit quoties inter se duces belli quædam paciscuntur. nos diximus post fidem datam à summis potestatibus agendum & de ea quam dant minores inter se aut aliis: sive minores illi summis sint proximi, quales sunt duces excellenter dicti, de quibus illud Livii capiendum: Nec ducem novimus nisi cujus aufpicio bellum geritur: sive longius remoti. quos sic distinguit Cæsar: aliæ sunt legati partes, aliæ imperatoris. Alter agere ad præscriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet.

2 · Quatenus corum pactio obliget summam potestatem:

pr.Est autem in horum promissis duplex inspectio. nam aut hoc quæritur an summam potestatem obligent, aut an se ipsos. Prior quæstio definienda est ex eo quod alibi diximus obligari nos & per eum quem voluntatis nostræ ministrum elegerimus, sive voluntas illa specialiter expressa est, sive ex ipsa præpositionis natura colligitur. Nam qui dat facultatem dat quantum in se est quæ ad facultatem sunt necessaria, quod in materia morali intelligendum est morali modo. Duobus ergo modis potestates minores supremam suo facto obstringunt, faciendo id quod probabiliter ipsorum officio contineri censetur, aut etiam extra illud ex speciali præpositione nota publice aut iis quorum res agitur.

3 · Aut occasionem obligationi det.

pr.Sunt & alii modi quibus potestas summa obligatur antecedente ministrorum facto, sed non ita ut id factum causa fit proprie dicta sed ut occasio fit obligationis: idque dupliciter, vel per consensum, vel per rem ipsam: Consensus apparet ratihabitione non tantum expressa, sed & tacita, id est ubi scivit summa potestas quod actum erat & fieri passa est quæ ad aliam causam referri probabiliter non possunt. quod ipsum quomodo procedat alibi tractavimus. Per rem hactenus obligantur ntur ne ne locupletiores locupletiores fiant aliena jactura, id est ut aut contractum præstent ex quo commodum volunt consequi, aut de commodo discedant, de qua æquitate itidem à nobis alibi dictum est. Et hactenus nec ultra recipi potest quod dicitur valere si quid utiliter gestum est. Contra vero ab injustitia excusari non possunt qui cum pacta improbent, tamen retinent quod fine pactis non haberent: Vt cum Senatus Romanus, narrante Valerio, factum Cn. Domitii neque probare potuit, neque rescindere voluit: qualia multa in historiis occurrunt.

4 · Quid si factum quid contra mandatum? ubi distinctiones adhibentur.

pr.Illud quoque ex supra à nobis dictis repetendum est, obligari eum qui præposuit etiam si præpositus fecit contra mandata arcana, intra limites tamen publicæ functionis. Hanc æquitatem recte secutus est Prætor Romanus in institoria actione: neque enim omne quod cum institore geritur obligat eum qui præposuit, sed ita si ejus rei gratia cui præpositus fuerit contractum est. de quo autem palam proscriptum fuit ne cum eo contrahatur, is præpositi loco non habebitur: quod si proscriptum quidem fit, sed non pateat, tenetur qui præposuit. conditio quoque præpositionis servanda est: nam si quis sub certa lege vel interventu cujus dam personæ contrahi voluit, æquissimum erit id servari in quo præpositus est. Cui consequens est ut alii reges aut populi magis, alii minus ex ducum suorum contractibus teneri possint, si satis notæ sint ipsorum leges atque instituta. De his si non constat, sequendum est quod conjectura dictat, ut concessum intelligatur id fine quo satis commode quæ officii sunt expediri non possunt. Mandati fines si excesserit minor potestas, tenebitur ipsa, si quod promisit præstare non potest, ad æstimationem: nisi lex aliqua satis cognita id quoque impediat. Quod si dolus accesserit, id est si præ se tulerit jus majus quam habebat: jam tenebitur & de damno culpa dato, imo & ex crimine ad pœnam crimini respondentem. Ex priore causa bona obligantur & si ea deficiant operæ, aut libertas corporis: ex posteriore quoque persona, aut bona, aut utrumque pro delicti quantitate. Quod autem de dolo diximus procedet etiam si quis testationem interposuerit semetipsum obligari nolle, quia & damni dati & pœnæ justæ debitum cum delicto non voluntario sed naturali nexu cohærent.

5 · An tali casu pars altera obligetur.

pr.Quia vero semper aut summa potestas obligatur aut minister ejus, ideo & certum est partem alteram obligari, nec dici posse claudicare contractum. Egimus de comparatione eorum qui medii sunt ad superiores.

6 · Quidbelli duces aut magistratus possint circa inferiores se, aut pro iisdem.

pr.Videamus & quid in inferiores possint: Nec puto dubitandum quin dux milites, magistratus oppidanos obligent intra eos actus qui solent ab ipsis imperari: alioqui consensu opus esset. Contra ducis aut magistratus pactum inferioribus proderit in mere utilibus omnino: id enim in potestate comprehensum satis est: in his quæ onus annexum habent, intra ea quæ imperari solent, omnino; extra ea, ita si acceptaverint: quæ congruunt his quæ de stipulatione pro tertio ex naturali jure alibi disseruimus. Generalia hæc illuftriora facient subjectæ species.

7 · Pacem facere ducum non esse:

pr.De belli causis & consequentibus transigere ad belli duI cem non pertinet, neque enim belli gerendi pars est bellum finire: imo etsi cum maxima potestate præpositus fuerit, ea de belli duEtu erit intelligenda. Agefilai responsum ad Persas fuit εἰριώης τιὼ πόλιν εἶναι κυρίον: de pace constituendi jus esse civitati. Quam pacem A. Albinus cum Iugurtha rege senatus injussu fecerat, senatus rescidit, inquit Sallustius. Et apud Livium est: qui rata ista pax erit, quam non ex auctoritate senatus, non jussu populi Romani peregerimus? Sic Caudina, sic Numantina sponsio populum Romanum ut alibi exposuimus non obligavit. Et eatenus verum est illud Posthumii, si quid est in quo obligari populus potest, in omnia potest, nempe eorum quæ ad ductum belli non pertinent, quod ostendunt antecedentia, de deditione, de sponsione relinquendæ aut incendendæ urbis, de statu mutando.

8 · An inducias dare, distinguitur.

pr.Inducias dare ducum est, nec summorum tantum, sed & minorum, iis nempe quos oppugnant aut obfeffos tenent, & se suasque copias quod attinet. Nam alios duces pares non obligant, quod Fabii & Marcelli historia apud Livium declarat.

9 · Quæ securitas personarum, quæ res ab ipsis concedi poßint.

pr.Homines, imperia, agros bello quæsita concedere itidem ducum non est. Hoc jure Syria Tigrani ademta quanquam Lucullus dederat. De Sophonisba quæ bello capta erat ait Scipio senatus populique Romani judicium atque arbitrium esse; ideo à Masanissa, quo duce capta erat, libertatem ei dari non potuisse. In res alias quæ in præda sunt jus aliquod concedi imperantibus videmus non tam ex vi potestatis quam cujusque populi moribus. qua de re satis superius à nobis dictum est. At nondum quæsita condonare omnino in ducum est potestate: quia oppida pleraque & homines sæpe in bello dedunt se sub conditionibus vitæ salvæ, aut & libertatis, aut & bonorum, de quibus summæ potestatis arbitrium exquiri res plerumque non patitur. Pari ratione jus hoc & ducibus non summis dandum est intra ea quæ ipsis agenda commissa sunt. Maharbal Romanis quibusdam, qui ex prælio ad Thrasymenum evaserant, satis longe absente Annibale, fidem dederat non tantum vitæ & σωτηρίας, ut nimium concise narrat Polybius, sed si arma tradidissent abire cum singulis vestimentis passurum: retinet eos Annibal hoc causatus ὅτι Μααρβας σόκ εἴη κύρια ανα δ αὐτε γνώμης διδὲς τὶὼ ἀσφαλείαν τοῖς ὑποασόνδοις. In potestate Maharbalis non fuisse se inconsulto fidem dare se dedentibus qua ipsos illesos aut indemnes prestaret. Iudicium de hoc facto Livii sequitur: Punica religione servata fides ab Annibale est. Quare & M. Tullium, in Rabirii causa ut oratorem audire debemus, non ut judicem. Vult à Rabirio Saturninum jure cæsum quem Consul C. Marius data fide ex Capitolio abduxerat. Fides ait, qui potuit fine senatusconsulto dari? & ita rem agit quasi Marium solum fides ista obstringeret. Atqui C. Marius ex senatusconsulto potestatem acceperat operam dandi ut imperium populi Romani majestasque conservaretur. In ea potestate, quæ Romanis moribus erat maxima, quis neget comprehensum jus dandæ impunitatis si eo modo omne periculum à republica arceretur?

10 · Stricte interpretanda talia pacta & quare.

pr.Cæterum in his ducum pactis, quia de re agunt aliena, quatenus contractus natura patitur, adftringenda interpretatio, nempe ne aut ex ipsorum facto summa potestas plus quam vellet obligetur, aut ipsi damnum subeant officium faciendo.

11 · Quomodo interpretanda deditio à duce accepta.

pr.Ita qui in deditionem puram à duce accipitur, eo jure acceptus censetur ut de eo victoris populi aut regis arbitrium fit. cujus exemplum est in Gentio Illyrii, & Perseo Macedoniæ rege, quise, ille Anicio, hic Paulo dediderunt.

12 · Quomodo cautio, si regi a.populo visum fuerit.

pr.Sic adjecta cautio, ita ratum fit, si populus Romanus cenfuisset, quam sæpe in sponsionibus invenias, efficiet ut ratihabitione non secuta, dux in nihil ipse teneatur, nisi si qua locupletior factus fit.

13 · Quomodo promissum de oppido tradendo.

pr.Et qui oppidum tradere promiserunt possunt præsidium dimittere, ut fecisse Locrenfes legimus.