Grotius 3.23De fide privata in bello.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Refellitur sententia statuens privatos | fide hosti data non obstringi.
pr.CIceronis est illud satis tritum: Etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserint, est in eo ipso fides conservanda: singuli, milites puta aut pagani: nihil enim ad fidem refert. Mirum est inventos esse juris magistros, qui docerent pacta publice cum hostibus inita fidem adstringere: at quæ à privatis fierent privati jura privata habeant quæ obligare non item. Nam cum possunt, & hostes capaces sint acquirendi juris, quid esse potest quod obligationem impediat? Adde quod nisi id statuatur, datur cædibus occasio, libertati impedimentum: nam & ille caveri sæpe, & hæc obtineri à captivis fide privatorum sublata non poterit.
2 · Ostenditur obstringi eos etiam pirate & latroni: & quatenus:
pr.Imo non hosti tantum illi quem jus gentium agnoscit, sed & latroni & piratæ data privatim fides obligat perinde ut de fide publica supra diximus. Id interest, quod si metus injustus ab altero incussus impulerit ad promittendum, is qui promisit petere restitutionem aut si alter nolit sibi eam præstare potest. Quod in metu procedente ex bello publico jurifgentium locum non habet. Quod si & jusjurandum accesserit, jam omnino quod promissum est præstandum erit ab eo qui promisit, si perjurii crimen effugere volet. Sed tale perjurium si in hostem publicum commissum sit puniri ab hominibus solet, si in latrones aut piratas diffimulariodio eorum quorum commodum agitur.
3 · Minor hic non excipitur:
pr.In hac quoque privata fide minorem non excipiemus qui ejus status est ut actum intelligat. Nam quæ minoribus consulunt beneficia ex jure sunt civili. Nos de jure gentium quærimus.
4 · Error an liberet:
pr.Et de errore alibi diximus, ita jus dare à contractu recedendi si id quod per errorem creditum fuit, in mente agentis vim habuerit conditionis.
5 · Solvitur objectio fumta ex publica utilitate.
pr.At quousque se extendat privatorum in paciscendo potestas difficilior inspectio est. Quod publicum est à privato alienari non posse satis constat: nam si ne ducibus quidem belli id permissum est, ut modo probavimus, multo minus privatis. Sed de ipsorum actionibus ac rebus quæri potest, quia videntur hæc quoque concedi hostibus non posse fine aliquo damno partis: unde videri pos sunt talia pacta illicita cum civibus ob jus fupereminens civitatis, tum conductis militibus ob fidem sacramento datam. Sed sciendum est ea pacta quæ malum majus aut certius evitant magis utilia quam damnosa etiam publico censeri debere, quia minus malum induit rationem boni: χρὴ ἢ κακῶν πιλέγεθαι του μεριώτερα, ut ait quidam apud Appianum. neque vero fides sola qua quis potestatem ipsam sui & suarum rerum non abdicat, neque utilitas publica fine legis auctoritate id efficere possunt ut quod factum est, etiamsi contra officium factum esse detur, irritum fit & effectu juris omni careat. Lex quidem posset adimere subditis aut perpetuis, aut temporariis hanc potestatem: Sed neque lex hoc semper facit, parcit enim civibus: neque semper facere potest::: nam leges humanæ, ut alibi diximus, vim obligandi tum demum habent, filatæ sint ad humanum modum, non si onus injungant quod à ratione & natura plane abhorreat.Et ideo leges & præcepta specialia quæ tale quid aperte præ se ferunt pro legibus haberi non debent: Generales autem leges interpretatione benigna ita accipiendæ sunt ut casus summæ necessitatis excludant. Quod si actus qui lege aut præcepto interdictus erat, & valere vetitus, interdici æquo jure potuit, jam irritus erit actus privati, sed puniri tamen idem poterit, ideo quod promisit id quod sui juris non erat, maxime si juratus id fecerit.
7 · In certum locum non redeundi: non militandi:
pr.Promissio captivi de redeundo in carcerem merito toleratur. Neque enim deteriorem reddit captivi conditionem: non ergo ut quidam existimant gloriose tantum fecit M. Attilius Regulus, sed & quod debebat: Regulus, inquit Cicero, non debuit conditiones pactionesque bellicas & hostiles perturbare perjurio. Nec obstat illud: Atqui sciebat que sibi barbarus Tortor pararet. Nam & hoc fieri posse jam scierat cum promitteret. Sic & de decem captivis, ut quidem ex antiquis scriptoribus rem narrat Gelcaptivis, ut quidem ex antiquit lius, octo postliminium justum non esse sibi responderunt quoniam dejurio vinEti forent.
8 · Non fugiendi.
pr.Solent & promittere quidam ne in certum locum redeant, ne adversus eum qui ipsos in potestate habet militent. Prioris exemplum apud Thucydidem, ubi sic Ithomenses promittunt Lacedæmoniis, exituros se Peloponneso, nec unquam redituros. Posterius nunc frequens est. Vetus exemplum est apud Polybium ubi dimittuntur ab Amilcare Numida, sub lege, μηδένα φέρὸν ὅτολον πολέμιον κατ᾿ αὐτῶν, Ne adversus Carthaginienses eorum quisquam arma hostilia ferret. Simile pactum habet in Gothicis Procopius. Hoc paEtum quidam irritum pronuntiant, quia fit contra officium quod patriæ debeatur. At non quicquid contra officium est statim & irritum est, ut & alibi & supra diximus. Deinde vero ne contra officium quidem, libertatem sibi parere id promittendo quod jam est in hostis manu. Nihilo enim deterior fit patriæ causa, cui is qui captus est, ni liberetur, jam periisse censendus est.
9 · Captum alii se dare non posse.
pr.Promittunt & nonnulli non fugere. tenet hoc eos, etiamsi vincti promiserint contra quam quidem sentiunt. Nam & sic solet aut vita servari aut mitior obtineri custodia. Si vero vinctus fit postea, ita demum liber erit si ideo promiserit ne vinciretur.
10 · An privati cogendi sint à suis potestatibus implere quod promiserant.
pr.Satis inepte quæritur an qui captus est alii dedere se possit. Nimis enim certum est neminem sua pactione jus alteri quæsitum adimere posse. Est autem captori jus quæsitum aut ipso belli jure, aut partim belli jure, partim concessu ejus qui bellum gerit secundum ea quæ supra exposuimus.
11 · Qualis interpretatio in hujusmodi paEtis adhibenda.
pr.Circa effectus pactorum egregia quæstio est, an privati si in fide præstanda negligentes sint à suis potestatibus cogendi sint eam implere. Et cogendos verius est in bello duntaxat solenni, ob jus gentium, quo bellum gerentes obstringuntur alter alteri jus reddere, etiam de factis privatorum, ut puta si à privatis violati essent hostium legati. Sic Cornelius Nepos recitante Gellio scripserat multis in Senatu placuisse ut ii de decem captivis qui redire nollent datis custodibus ad Hannibalem deducerentur.
12 · Quomodo sumenda voces vite, veftium, adventus, auxilii.
pr.De interpretatione, tenendæ regulæ jam aliquoties memoratæ ut à proprietate verborum non recedatur nisi absurdi vitandi causa, aut ex alia satis certa mentis conjectura: ut in dubio magis interpretemur verba contra eum qui legem dedit. Vitam pactus non etiam ad libertatem jus habet. Vestium nomine arma non veniunt: sunt enim hæc diversa. Venisse auxilium recte dicitur si sit in conspectu, etiamsi nihil agat; nam ipsa præsentia suam vim habet.
13 · Rediisse ad hostem quis dicendus.
pr.At rediisse ad hostem non dicetur qui clam rediit ut statim exiret: rediisse enim ita intelligi debet ut in potestate ho stium iterum fit. Contraria interpretatio veteratoria Ciceroni, stulte callida, quæ fraudem in se & perjurium habeat. Eadem Gellio fraudulenta calliditas, à Cenfore ignominiis notata, qui eam adhibuerant intestabiles & invifi.
14 · Iusta auxilia quæ, in deditione sub conditione facta.
pr.Iusta auxilia in pacta deditionis non faciendæ si ea advenerint, intelligi debent alia quæ periculum cessare faciant.
15 · Quæ ad executionem pertinent, conditionem non facere.
pr.Notandum & hoc, si quid de exsecutionis modo convenit, id conditionem non injicere pacto, ut si dictum certo loco solvi, qui locus postea dominum mutaverit.
16 · De talium pactorum obfidibus.
pr.De obsidibus tenendum quod supra diximus plerumque eos accessionem esse principalis actus: sed tamen conveniri etiam posse ut disjunctiva sit obligatio, nimirum ut aut fiat aliquid aut obsides retineantur. Sed in dubio tenendum est illud, quod maxime est naturale, id est ut accessio tantum credantur.