IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.24De fide tacita.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Tacite quomodo fides interponatur.

pr.SIlentio quædam conveniri non male à Iavoleno dictum est, quod & in publicis, & in privatis & in mixtis conventionibus usu venit. Čausa hæc est quod consensus qualitercumque indicatus & acceptatus vim habet juris transferendi. Signa autem consensus sunt & alia præter voces & literas ut non semel jam indicavimus. Quædam natura insunt actui.

2 · Exemplum in co qui in tutelam recipi à populo aut rege expetit:

pr.Exemplum fit in eo qui aut ab hostibus aut ab externis ve niens in alterius populi aut regis fidem se dat. nam hic quin tacite se obliget nequid faciat adversus eum statum in quo præsidium petit, dubitari non debet. Quare sequendi non sunt qui Zopyri factum à reprehensione remotum ajunt: neque enim fides ejus in regem perfidiam in eos ad quos confugerat excusat. Idem de Sex- Liv to Tarquinii filio qui ad Gabios se contulerat dictum esto. De Sinone Virgilius: Accipe nunc Danaûm insidias, & crimine ab uno Æneid.11 Disce omnes.

3 · Qui colloquium postulat aut admittit:

pr.Sic & qui colloquium aut postulat aut admittit, tacite pollicetur collocutoribus id innoxium fore. Hostibus per colloquii speciem violandis jus gentium violari pronuntiat Livius: addit colloquium perfide violatum. nam per fidem mendose eo loco scri - *** bitur. Cn. Domitius eo quod Bituitum regem Arvernorum per colloquii simulationem accerfitum, hofpitioque exceptum vinxit, hoc à Valerio Maximo judicium refert: Nimia gloria cupiditas perfidum existere coegit. Quamobrem mirari subit cur scriptor libri octavi belli Gallici Cæsaris, sive is Hirtius est, sive Oppius, simile factum T. Labieni referens adjecerit, infidelitatem ejus (Comii scilicet) fine ulla perfidia judicavit comprimi posse, nisi hoc Labieni magis quam scriptoris judicium est.

4 · Huic tamen dum collocutori non noceat integrum esse res suas promovere.

pr.At non ultra tacita illa voluntas trahenda est quam dixi. nam dum collocutores nihil patiantur, specie colloquii avertere hostem à belli consiliis, sua interim promovere, perfidia vacat, & dolis bonis annumeratur. quare qui deceptum spe pacis regem Perseum arguebant, non tam juris & fidei quam animi excelsi & gloriæ bellicæ habebant rationem, ut ex his quæ de dolis bellicis diximus satis potest intelligi. Ejusdem generis erat fraus illa qua Afdrubal ex Ausetanis saltibus exercitum servavit, & qua Scipio Africanus major situm castrorum Syphacis perdidicit, utrunque narrante Livio. Quorum exemplum imitatus L. Sylla bello sociali apud Eserniam, ut apud Frontinum legimus.

5 · v. De mutis signis ex consuetudine aliquid significantibus.

pr.Sunt & signa quædam muta ex consuetudine significantia, ut olim vittæ & rami olivarum, apud Macedones hastarum erectio, apud Romanos scuta capiti imposita, signa supplicis deditionis, quæ proinde obligant ad arma ponenda. Qui vero deditionem accipere se significat an obligetur & quatenus, ex his quæ supra dita sunt petendum est. Hodie vela candida tacitum habent signum petiti colloquii: obligabunt ergo non minus quam si voce peti - tumesset. Sponsio à ducibus facta quatenus tacite approbata à populo aut rege censeri debeat & hoc jam supra diximus, nimirum ubi & actus fuit cognitus, & aliquid factum aut non factum cujus rei alia causa extra voluntatem federis probandi dari non possit.

6 · De tacita approbatione sponsionis.

pr.Pœnæ remissio ex sola dissimulatione non potest colligi: sed opus est accedat actus talis qui aut amicitiam per se ostendat, ut fedus amicitiæ causa; aut opinionem de tali virtute cui merito antefacta condonari debeant, sive ea opinio verbis indicata est, sive rebus quæ ex more institutæ sint ad talem significationem.