Grotius 3.25Conclufio cum monitis ad fidem & pacem.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Monita ad fidem servandam.
pr.ATque hic finire me posse arbitror, non quod omnia dicta sint quæ dici poterant, sed quod dictum satis fit ad jacienda fundamenta, quibus si quis velit superftruere speciofiora opera adeo me invidentem non habebit, ultro & gratiam reseret. Tantum antequam dimitto lectorem, sicut cum de bello suscipiendo agerem monita quædam de bello quantum fieri potest declinando adjeci, ita nunc quoque monita pauca addam quæ in bello & post bellum valeant, ad fidei curam & pacis: & fidei quidem tum propter alia tum ne spes pacis adimatur. Fide enim non tantum respublica quælibet continetur ut Cicero dicit, sed & majorilla gentium societas: Hac sublata ut vere Aristoteles αὐýρηται ἡ πρὸς ἀλλήλες χρεία τ αὐθρώπων, tollitur quod inter homines est commercium. Itaque merito idem ille Cicero nefarium esse ait fidem frangere quæ continet vitam: Sanctißimum, ut Seneca loquitur, humani pectoris bonum: quam tanto magis præstare debent summi hominum rectores quanto cæteris impunius peccant: Itaque fide sublata feris erunt similes, quarum vim omnes exhorrent. Et justitia quidem in cæteris sui partibus sæpe habet aliquid obscuri: at fidei vinculum per se manifestum est, imo ideo quoque usurpatur ut de negotiis omnis dematur obscuritas. Quo magis regum est religiose hanc colere, primum conscientiæ, deinde & famæ causa qua stat regni auctoritas. Ne dubitent igitur eos qui ipsis fallendi artes instillant, idipfum facere quod docent. Non potest diu prodesse doctrina quæ hominem hominibus insociabilem facit: adde & Deo invisum.
2 · In bello pacem semper spectandam:
pr.Deinde in tota belli administratione non potest securus & Deo fidens animus retineri nisi semper in pacem prospectet. Ve - Oratione riffime enim dictum à Sallustio: Sapientes pacis causa bellum gerere: Cas Cui congruit Augustini sententia: non pacem queri ut bellum exercea - Epist tur, sed bellum geri ut pax acquiratur. Ipse Aristoteles non semel accu - Bonis VII sat gentes quæ bellicas actiones quasi pro ultimo fine sibi propo- & nerent. Ferinum quiddam vis est: quæ in bello maxime eminet: quo diligentius curandum est ut humanitate temperetur ne nimium feras imitando dediscamus hominem.
3 · Et amplectendam etiam cum damno, Christianis presertim:
pr.Pax ergo tuta satis haberi si potest, & malefactorum & damnorum & sumtuum condonatione non male constat: præcipue inter Christianos, quibus pacem suam Dominus legavit. Cujus optimus interpres nos vult, quantum fieri potest, quantum in Rom nobis situm est, cum omnibus pacem quærere. Viri boni est in - itia belli invitum suscipere, extrema non libenter persequi: ut apud Sallustium legimus.
4 · Vtile id victis:
pr.Satis quidem hoc unum esse debet, sed & plerumque utilitas humana eodem trahit: primum eos qui minus valent: quia periculosum est longum cum valentiore certamen, &, ut in navi fit, jactura aliqua redimenda major calamitas, omissa ira ac spe fallacibus, ut recte Livius dixit, auctoribus. hunc sensum Aristoteles sic enuntiat: κρεῖθον τοῖς κρείττοσι μέρα τι τὑπαρχόντων προέπει, ἢ πο λέμῳ κρατηθέντας αὐτὸς αὐτοῖς χρήμασιν δπολέπτη. Satius est his qui plus pollent aliquid rerum suarum relinquere, quam bello victos cum rebus perire.
5 · Et victori:
pr.Sed & eos qui validiores sunt: quia bonis suis rebus, ut idem Livius non minus vere ait, ampla ac speciosa dantibus pax est: ac melior tutiorque quam sperata victoria. Cogitandus enim Mars communis: διεξιτέον, ait Aristoteles, τας μεταβολας τας ἐν πολέμῳ ὡς πολλαὶτὶ τοδάλογοι γίγνον). Cogitandum in bello quam multe quamque improvise mutationes accidere soleant. In oratione quadam pro pace apud Diodorum culpantur οἱ τὸ μέγεθα τ εὐημερημάτων προσφερόμενοι, ὥστερ τδ τύχης ἀκ ἐναλλάξ εἰθισμένης βραβεύὴν τὰ κατὰ πόλεμον προτερήμαζα. qui rerum gestarum à se magnitudinem extollunt, plane quasi non is mos esset fortune belli prospera vicibus largiri. Et maxime metuenda desperantium audacia, tanquam acerrimi morientium belluarum morsus.
6 · Et quorum res dubia sunt.
pr.Quod si uterque pares sibi videantur, id vero Cæsare auEtore Aaa