Grotius 3.8De imperio in victos.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Acquiri bello & imperium civile, tum ut est in rege, tum ut est in populo & ejus acquifitionis effecta.
pr.QVi sibi singulos subjicere potest servitute personali, nihil mirum est si & universos, sive illi civitas fuerunt, sive civitatis pars subjicere sibi potest, subjectione sive mere civili sive mere herili sive mixta. Hoc argumento quidam utitur in controversia de Olynthio apud Senecam: Servus est meus quem ego emi belli jure. vobis, Athenienses, expedit. alioquin imperium vestrum in antiquos fines redigitur, quicquid est bello partum. Itaque imperia armis quæri, victoriis propagari dixit Tertullianus. Quintilianus jure belli regna, populos, fines gentium atque urbium contineri. Alexander apud Curtium leges à victoribus dici, accipi à victis. Minio in oratione ad Romanos: Cur Syracufas atque in alias Sicilie Gracas urbes pratorem quotannis cum imperio U virgis & fecuribus mittitis? Nihil aliud profecto dicatis, quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. Ariovistus apud Cæsarem jus esse belli ait, ut qui vicissent iis quos vicissent quemadmodum vellent imperarent: Item populum Romanum victis non ad alterius præscriptum sed ad suum arbitrium imperare consueffe. Narrat Iustinus ex Trogo qui ante Ninum bella gesserant non imperium sibi sed gloriam quæfiiffe & contentos victoria abstinuisse imperio: Ninum primum fuisse qui fines imperii proferret, aliosque populos bello fubigeret: Et Etex ex eo id abiiffe in morem. Bocchus apud Sallustium: ob regnum tutandum arma se cepissfe: nam Numidia partem, unde Iugurtham expulerit, jure belli suam fatam. Potest autem imperium victori acquiri vel tantum ut est in rege aut alio imperante, & tunc in ejus duntaxat jus succeditur, non ultra, vel etiam ut in populo est, quo casu victor imperium habet ita ut & alienare possit, sicut populus poterat. Et sic factum ut regna quædam in patrimonio essent diximus alibi.
2 · Acquiri & imperium herile in populum qui tum civitas esse definit:
pr.Potest & amplius fieri, nempe ut quæ civitas fuit civitas esse desinat, sive ut accessio fiat alterius civitatis, ut Romanæ provinciæ, sive ut nulli civitati adhæreat, ut si Rex suo sumtu bellum gerens populum sibi ita subjiciat ut eum regi velit non ad populi sed ad regentis præcipue utilitatem, quod herilis est imperii non civilis. Aristoteles libri VII de republica: ἔι ἢ δρχὴ ἡ μὲν ὁ ἄρχοντο Imperium aliud est ob utilitatem regentis, aliud ob utilitatem ejus qui regitur: hoc inter liberos locum habet, illud inter dominos & servos. Qui ergo tali tenetur imperio populus in posterum non civitas erit, sed magna. familia: Bene enim dictum ab Anaxandrida: T Vir bone servorum nulla est usquam civitas. Et Tacitus hæc inter se sic opponit: non dominationem & servos, sed rectorem & cives cogitaret. De Agesilao Xenophon: ὁπίσας ἢ πόλὸς προσε ἄρχεσι πείθονται. quascunque civitates in suam redigebat potestatem, hos immunes habens ab his quæ servi dominis prestant, ea tantum imperabat in que liberi homines rectoribus parent.
3 · Interdum hac misceri.
pr.Atque hinc intelligi potest quale fit mixtum illud imperium quod dixi ex civili & herili, nempe ubi servitus miscetur cum aliqua personali libertate. Sic populis legimus arma ademta, imperatum ne ferri quid haberent extra quam ad agriculturam, alios i coactos sermonem & vitæ genus mutare.
4 · Acquiri & res populi, etiam incorporales, ubi tractatur quæstio de chirographo Thessalorum.
pr.Sicut autem res quæ singulorum fuerant jure belli iis acquiruntur qui eos sibi subjiciunt, sic & res universitatis eorum fiunt qui sibi subjiciunt universitatem si ipsi velint. Namquod de deditis dixit Livius, ubi omnia ei qui armis plus potest dedita sunt, que ex iis habere victor, quibus mulctari eos velit, ipsius jus atque arbitrium est: idem in bello solenni victis locum habet. Nam deditio sponte permittit, quod alioqui vis esset ereptura. Scaptius apud Livium: Agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse, captisque Coriolis, jure belli, publicum populi Romani factum. Annibal in oratione ad milites apud eundem: quicquid Romani tot triumphis partum congestumque poßident id omne nostrum cum ipsis dominis futurum est. Antiochus apud eundem: quo victo cum omnia quæ illius fuissent jure belli Seleuci facta sint, existimare fue ditionis esse. Ita Pompejus quæ Mithridates bello capta imperio suo adjecerat populi Romani fecit. Ergo & incorporalia jura quæ universitatis fuerant fient victoris quatenus velit. Sic Alba victa quæ Albanorum jura fuerant sibi vindicarunt Romani. Vnde se - quitur omnino liberatos Theffalos obligatione centum talentorum quam summam cum ipsi Thebanis deberent, Alexander Magnus Thebarum dominus factus jure victoriæ ipsis donaverat: neque verum quod pro Thebanis apud Quintilianum adfertur id demum victoris esse quod ipse teneat: jus quod fit incorporale apprehendi manu non posse: aliam conditionem esse hæredis, aliam victoris, quia ad illum jus, ad hunc res transeat. Nam qui dominus est personarum idem & rerum est & juris omnis quod personis competit. Qui possidetur non possidet sibi, nec in potestate habet qui non est suæ potestatis. Imo etiam si quis populo victo jus civitatis relinquat, potest quædam quæ civitatis fuerant sibi sumere. In ipsius enim arbitrio est quem velit esse sui beneficii modum. Imitatus fuit factum Alexandri Cæsar donato Dyrrachinis ære alieno quod nescio cui adversarum partium debuerant. Sed hic objici poterat bellum Cæsaris non ex eo esse genere de quo jus hoc gentium constitutum est.