Grotius 3.7De jure in captivos.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Omnes captos bello solenni jure gentium | Servos fieri.
pr.SErvi natura quidem, id est citra factum humanum aut primævo naturæ statu, hominum nulli sunt, ut & alibi diximus: quo sensu recte accipi potest quod à Iurisconsultis dictum est contra naturam esse hanc servitutem: ut tamen facto hominis, id est pactione aut delicto servitus originem acciperet, justitiæ naturali non repugnat, ut alibi quoque ostendimus. At eo de quo nunc agimus gentium jure aliquanto latius patet servitus, tum quoad personas tum quoad effecta. Nam personas si spectamus, non soli qui se dedunt autservitutem promittunt pro servis habentur, sed omnes omnino bello solenni publico capti, ex quo scilicet intra præsidia perducti sunt: ut ait Pomponius. Neque delictum requiritur, sed par omnium sors est etiam eorum qui fato suo, ut di -. ximus, cum bellum repente exortum esset intra hostium fines deprehenduntur. Polybius historiarum secundo: τή δι ' αν παθόντες ὅτοι κατὰ τὸς ὁ πολέμε νόμες ὑπόκηται παθεῖν. Quid, inquit, patiendum his est ut justa supplicia pendant? Dicat forte aliquis vendendos cum liberis & uxoribus quando armis victi sunt. At hac belli lege etiam illis ferenda sunt qui nihil impii commiserunt. Atque eo fit id quod Philo notat his verbis: πολλοὶ Multi viri boni variis casibus nativam amiserunt libertatem. Dion Pru - fæenfis cum modos acquirendi dominii quosdam recitasset: τρίT Ταδελωσάμενον, ubi quem quis bello nactus captivum hoc modo servum factum poßidet. Sic pueros bello captos abducere πολέμε νόμον vocat Oppianus de piscatu II.
2 · Et eorum posteros.
pr.Neque vero ipsi tantum servi fiunt, sed & posteri in perpetuum, nempe qui ex matre serva post servitutem nascuntur. Et hoc est quod jure gentium servos nostros fieri dixit Martianus qui ex ancillis nostris nascuntur. Servitio subjectum uterum dixit Tacitus, agens de Germani ducis uxore.
3 · In eos quidvis impune fieri.
pr.Effecta vero juris hujus infinita sunt, ita ut in servum domino nihil non licere dixerit pater Seneca. Nulla perpeffio est quæ non impune illis imponatur, nulla actio quæ non quovis modo imperetur aut extorqueatur: ita ut etiam sævitia dominorum in serviles personas impunita fit, nisi quatenus lex civilis sævitiæ modum pœnamque ponit. Apud omnes pereque gentes, ait Cajus, animadvertere possumus dominis in servos vite necisque potestatem fuisse. Addit deinde fines huic potestati positos ex lege Romana in solo scilicet Romano. Huc pertinet illud Donati ad Terentium. Quid non justum domino in servum? Sed & res omnes quæ captæ fuerant cum persona acquiruntur domino, Ipse servus qui in potestate alterius est, ait Iustinianus, nihil suum potest habere.
4 · Res captorum, etiam incorporales, dominum sequi.
pr.Vnde refellitur aut certe restringitur eorum sententia qui dicunt incorporalia belli jure non acquiri. Nam verum est non primo ac per se acquiri, sed media persona cujus ea fuerunt. Excipienda tamen sunt ea quæ ex singulari personæ proprietate fluunt ac proinde inalienabilia sunt ut jus patrium. Hæc enim si manere possunt manent penes personam: si non, extinguuntur.
5 · Cause cur id constitutu m.
pr.Atque hæc omnia jure gentium de quo agimus non aliam ob causam introducta sunt quam ut tot commodis deliniti captores libenter abstinerent à summo illo rigore, quo captos & statim & post moram interficere poterant, ut ante diximus. Servorum appellatio, inquit Pomponius, ex eo fluxit, quod imperatores captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent. Dixi ut libenter abstinerent: neque enim quasi pactio est ut abstinere cogantur, si jus hoc gentium spectes, sed modus perfuadendi ab eo quod est utilius. Eademque ex causa hoc jus etiam in alios tranfcribitur, perinde ut rerum dominium. Ad natos autem dominium hoc porrigi ideo placuit, quia alioqui si summo jure captores uterentur illi ipsi nascituri non erant: Cui consequens est ut nati ante calamitatem, nisi ipsi capiantur, servi non fiant. Ideo autem natos maternæ esse conditionis placuit gentibus, quia serviles concubitus nec lege nec certa custodia erant constricti, ita ut nulla sufficiens præsumtio patrem indicaret. Atque ita capiendum Vlpiani illud, Lexnature hac est ut qui nascitur fine legitimo matrimonio matrem sequatur, id est lex consuetudinis hominum. tudinis generalis ab aliqua ducta ratione naturali, quomodo juris naturalis vocem abusione quadam interdum sumi alibi quoque demonstravimus. Non frustra autem à gentibus introducta hæc jura exemplo bellorum civilium intelligi potest, in quibus plerumque videmus captos interfectos quia in servitutem redigi non poterant: quod & Plutarchus notavit vita Othonis: & Tacitus historiarum secundo. Cæterum populine an singulorum fiant qui capiuntur, ex his quæ de præda diximus definiendum est. nam homines hac in re jus gentium rebus æquavit. Cajus Iurifconfultus libro 11 rerum quotidianarum: Item que ex hostibus capiuntur juregentium statim capientium fiunt, adeo quidem ut & liberi homines in servitutem deducantur.
6 · An ita captis licitum fit fugere:
pr.Quod tamen Theologi nonnulli sentiunt, qui bello injusto capti sunt, aut ex captis nati, iis fas non esse fugere nisi ad suos; in eo eos falli non dubito. Id quidem interest, quod si ad suos fugiant bello manente libertatem consequuntur ex postliminii jure: si ad alios aut etiam pace facta ad suos, vindicanti domino reddendi sunt. Sed non ideo sequitur animo quoque injici religionis vinculum: cum multa sint jura quæ tantum exterius judicium spectant qualia sunt hæc belli jura quæ nunc exponimus. Nec est quod objiciat aliquis ex dominii natura talem in animo obligationem sequi. Refpondebo enim cum multæ sint dominii species posse & dominium dari quod tantum in judicio humano & quidem coaCtivo valeat. quod & in aliis juris generibus occurrit. Tale enim aliquatenus & jus est testamenta nulla dicendi ob deliquium solennitátis alicujus quam jura civilia præfcribant. Probabilior enim sententia est etiam quod tali testamento relictum est retineri salva pietate posse, saltem quamdiu ei non contradicitur. Nec longe abit dominium ejus qui secundum leges civiles mala fide præscripsit: nam & hunc civilia judicia ut dominum tuentur. Et hac distinctione facile solvitur nodus ille quem Aristoteles nectit de cavillationibus libro 11, c. 5. άρα δίκαιον τὰ αὐτῶ ἔχὴν ἕκαςον; ἅδ᾽ αὖ τις ὰ ἐ δίκαιον. Nonne jus est ut sua quisque habeat? At que ex animi sui sententia judex judicaverit, ex lege rata sunt. Erit ergo idem jus & non jus. In nostra vero quæstione nulla causa fingi potest cur gentes aliud speCtaverint quam externum illud. nam facultas vindicandi servum, & cogendi, imo & vinciendi & res ejus habendi sufficiebat ut captis captores vellent parcere: aut si tam seri essent ut istis utilitatibus non moverentur, certe nec moturum eos fuerat vinculum aliquod animis injectum, quod ipsum tamen si omnino sibi necessarium crederent, poterant exigere fidem aut jusjurandum. Neque vero temere in lege quæ non ex æquitate naturali sed majoris mali vitandi causa lata est ea sumenda est interpretatio quæ peccato obnoxium faciat actum cæteroqui licitum. Florentinus Iurifconfultus: nihil interest, quomodo captivus reversus est: utrum dimissus an vi vel fallacia potestatem hostium evaserit. Nimirum quia hoc jus captivitatis ita jus est ut alio sensu plerumque & injuria fit, quo nomine & à Paulo Iurifconfulto nominatur: jus quod effectus quosdam: injuria si id quod rei intrinsecum est spectetur. Vnde & hoc apparet siquis bello injusto captus in potestatem hostium venerit, ab eo non attaminari furti crimine animum si res suas subducat aut laboris sui mercedem, si quam supra alimenta præstari æquum est: modo ipse neque suo neque publico nomine quicquam debeat domino aut ei cujus jus dominus acceperit. Nec refert quod fuga talis & fubductio deprehensa graviter puniri soleant. Nam & hæc & alia multa faciunt potentiores, non quia æqua sunt sed quia ipsis expedit. Quod vero prohibent canones nonnulli suadere servo ministerium domini sui destituere, si ad servos referas qui pœnam justam ferunt, aut voluntaria pactione se addixerunt præceptum est justitiæ, fin ad eos qui bello injusto capti sunt, aut ex captis nati, ostendit Christianos Christianis auctores potius patientiæ esse debere quam rei talis, quæ quamvis licita, animos tamen à Chriftianismo alienos aut alioqui infirmos posset offendere. Similemque in modum accipi possunt Apostolorum ad servos monita, nisi quod illa magis videntur obedientiam à servis exigere dum serviunt, quod naturali æquitati consentaneum est. nam alimenta & operæ sibi mutuo respondent.
7 · An & domino resistere.
pr.Cæterum ab iisdem, quos indicare cœpi Theologis, illud dictum recte arbitror, servum domino jus illud externum. exsequenti resistere illæso justitiæ officio non posse. Est enim inter hoc & ea quæ diximus manifesta discrepantia. Externum jus, quod quidem non sola agendi impunitate sed & judiciorum tutela constat, inane erit si ex adverso resistendi jus maneat. nam si domino vi resistere licet, licebit & magistratui dominum tuenti, cum tamen magistratus ex jure gentium dominum in illo dominio, ejusque usu defendere debeat. Est ergo hoc jus simile ei quod funimis in quaque civitate potestatibus alibi tributum est à nobis, AC T PACIS, LIB. III. ut vi illis resistere licitum piumque non fit. Ideo & Augustinus utrumque conjunxit cum dixit: Ita à plebibus principes & à servis domini ferendi sunt, ut sub exercitatione tolerantie sustineantur temporalia U Sperentur eterna.
8 · Ius hoc non apud omnes gentes femper obtinuisse:
pr.Sed & hoc sciendum est jus istud gentium de captivis nec semper receptum fuisse nec apud gentes omnes: quanquam Romani Iurisconsulti universaliter loquuntur, partem notiorem indigetantes totius nomine. Sic apud Hebræos, qui specialibus institutis ab aliorum populorum communitate segregabantur, perfu - gium erat servis, nimirum ut recte notant interpretes his qui nulla sua culpa in eam calamitatem devenerant: quali ex causa videri potest ortum jus quod in solo Francorum servis datur proclaman - di in libertatem, quanquam id nunc quidem non tantum bello captis, sed & aliis qualibuslibet servis videmus dari.
9 · Nec nunc obtinere inter Christianos & quid ei fit furrogatum.
pr.Sed & Christianis in universum placuit bello inter ipsos orto captos servos non fieri, ita ut vendi possint, ad operas urgeri, & alia pati quæ servorum sunt: merito sane: quia ab omnis ca - ritatis commendatore rectius instituti erant aut esse debebant.11 quam ut à miseris hominibus interficiendis abduci nequirent, nisi minoris sævitiæ concessione. Atque hoc à majoribus ad posteros pridem transiisse inter eos qui eandem religionem profiterentur Icripfit Gregoras, nec eorum fuisse proprium qui sub Romano imperio viverent, sed commune cum Thessalis, Illyriis, Triballis & Bulgaris. Atque ita hoc saltem, quanquam exiguum est, perse - cit reverentia Christianæ legis quod cum Græcis inter se servandum olim diceret Socrates, nihil impetraverat. Quod autem hac in parte Christiani, idem & Mahumetistæ inter se servant. Man - fit tamen etiam inter Christianos mos captos custodiendi donecrop persolutum fit pretium, cujus æstimatio in arbitrio est victoris: nisi certi aliquid convenerit. Ius autem hoc captos servandi solet concedi singulis qui ceperunt, extra personas eximiæ dignitatis: in has enim reipublicæ aut ejus capíti jus dant plerarumque gen - tium mores. CAPVT VIII.