Grotius 3.6De jure acquirendi bello capta.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Circa acquifitionem rerum bello captarum quale jus natura.
pr.PRæter quorundam actuum inter homines impunitatem, de qua egimus hactenus, est & alius effectus bello solenni ex jure gentium proprius. Ac jure naturæ quidem bello justo ea nobis acquiruntur quæ aut paria sunt ei quod cum nobis fit debitum aliter consequi non possumus, aut etiam quæ nocenti damnum inferunt intra æquum pœnæ modum, ut alibi dictum est. Hoc jure Abrahamus de spoliis, quæ à quinque regibus acceperat, decimam Deo dedit, ut historiam quæ exitat Gen. xiv explicat divinus scriptor ad Hebræos VII, 4. quo more Græci quoque Carthaginienses & Romani diis suis, ut Apollini, Herculi, Iovi Feretrio decimam de præda sacraverunt. Iacobus autem Iofepho præ fratribus præcipuum relinquens legatum: Do tibi, inquit, partem unam supra fratres tuos, quam à manu Amorrhei cepi gladio meo I arcu meo, Gen. XLVIII, 22. Quo in loco illud cepi prophetico loquendi genere pro certo capiam sumi videtur, & Iacobo attribui quod posteri ab ejus nomine dicti facturi erant quasi eadem esset progenitoris & liberorum persona. Id enim rectius, quam cum Hebræis verba hæc trahere ad illam expilationem Sicimorum quæ jam ante à filiis Iacobi facta erat. nam eam ut cum perfidia conjunctam Iacobus pro sua pietate semper improbavit, ut videre est Gen. xxxiv, 30; XLIX, 6. Probatum autem à Deo jus prædæ inter eos quos dixi naturales terminos aliis quoque locis apparet. Deus in lege sua de civitate post pacem repudiatam expugnata loquens sic ait: Omnia ejus spolia diripies tibi: & frueris preda hostium quam tibi Deus dederit. Rubenitæ, Gaditæ & pars Manaffitarum dicuntur viciffe Ituræos & eorum vicinos, multamque prædam ab iis abstulisse, hac ratione addita, quod in bello Deum invocaffent & Deus eos propitius exaudiiffet: quomodo & rex pius Asa narratur Deo invocato de Æthiopibus injusto bello se laceffentibus & victoriam & prædam reportasse: quod eo magis notandum quia arma illa non ex speciali mandato sed ex communi jure fumebantur. Iosue autem eosdem quos dixi Rubenitas, Gaditas & Manaffis partem secundis ominibus prosequens: participes, inquit, sitis prede hostium cum fratribus vestris. Et David cum ad Senatores Hebræos mitteret parta de Amalecitis spolia pretium dixit muneri: Ecce donum hoc esto vobis de prada hostium domini. Nimirum ut Seneca dixit militaribus viris fpeciofiffimum est divitem aliquem spoliis hostilibus facere. Exstant & divinæ leges de præda dividenda Num. XXXI, 27. Et Philo inter diras legis esse ait ut ager ab hostibus demetatur, unde sequi λιμὸν μὲν φίλοις, ἐχθροῖς ἢ πειεσίαν in suos famem, copiam hostibus. i
2 · Quale jus gentium: cujus testimonia adduntur.
pr.Cæterum jure gentium non tantum is qui ex justa causa bellum gerit, sed & quivis in bello solenni & fine fine modoque dominus fit eorum quæ hosti eripit, eo sensu nimirum ut à gentibus omnibus & ipse & qui ab eo titulum habent in possessione rerum talium tuendi sint. quod dominium quoad effectus externos licet appellare. Cyrus apud Xenophontem: νόμῳ ἐν πᾶσιν αὐθρώποις ἀΐδιός ἐστιν ὅταν πολεμοιύτων πόλις ἀλῷ ἢ ἑλόντων εἶναι τὰ χρήματα. Lex est sempiterna inter homines, capta hostium urbe eorumdem res atque pecunias victori cedere. Plato dixit, πάνα τ νικωμένων ἀγαθὰ τ νικώντων γίγνεθαι, bona que victus habuit omnia victoris fieri: qui & alibi inter genera quasi naturalia acquifitionis statuit πολεμικώ, quam & ληιικιὼ, ἀγωνισικιὼ & χερωτικιώ vocat, assentientem hac in re habens eum quem dixi Xenophontem apud quem Euthydemum Socrates interrogando eo perducit, ut spoliare non semper injustum fateatur, ut si in hostem id fiat. Sed Ariftotele quoque auctore ὁ νόμου ὁμολογία τις ἐσιν ἐςιν ᾧ τὰ κατὰ πόλεμον κρατέμενα – κρατοιύτων εἶναι φασι: Lex velut pactum quoddam commune est quo bello capta capientium fiunt. Eodem respicit dictum illud Antiphanis: ὅτι τοῖς πολεμίοις ἔυχεθζ δεῖ τἄγαθα παρεῖναι χωρὶς αὐδρείας. γίνε) γε ὕτως ἐ ἢ ἐχόντων ἀλλὰ τ κρατοιύτων. Optandum ut hostibus bona adsint fine virtute. Sic enim fiunt illa non eorum qui habent, sed eorum qui capiunt. Apud Plutarchum in vita Alexandri: τὰ ἢ ἡθωμένων εἶναὶ τε δεῖ ὁ προσαγορεύεπτη § κρατοῦτο ea que victi fuerant & esse & appellari debent victoris. Idem alibi: τὰ ἢ ἡθωμένων ἐν ταῖς μάχαις ἀγαθὰ, τοῖς νικῶσιν ἄθλα πρόκότας: quæ verba sunt ex Xenophonte secundo de Cyri institutione. Philippus in epistola ad Athenienses πάντες τας πόλὸς δικῶμεν ἢ τ προγόνων ραδόντων ἢ κατὰ πόλεμον κύριοι καζαράντες. Omnes tenemus oppida à majoribus relicta aut possessa belli jure. Æschines, εἰ μὲν τοτὸς ἡμας πολεμήσεις δοριάλωτον τιν πέλιν ἆλες, κυρίως ἔχὸς τῷ ὁ πολέμε νόμῳ κλησάμενο: Si belloin nos suscepto armis cepisti urbem, jure eam poßides belli lege. Marcellus apud Livium quæ ademit Syracufanis ademisse se ait belli jure. Romani legati Philippo de Thraciæ & aliis civitatibus dicebant, si Philippus bello cepisset eas præmium victoriæ belli jure habiturum: & Masaniffa quem agrum pater suus Carthaginienfibus bello ademisset, habere se jure Gentium ajebat. Sic & apud luftinum Mithridates: non Cappadocia filium eductum quam jure gentium victor occupaverat. Cicero Mitylenas ait populi Romani factas belli lege ac jure victoriæ. Idem privata aliqua esse cœpisse aitut occupatione vacuorum aut bello, eorum scilicet qui victoria potiti sunt. Dion Cassius: τὰ τῶν ἡθημένων τοῖς κρατᾶσι προσγίνεται. Etiam Clemens Alexandrinus ait res hostium rapi & acquiri belli jure. Que ex hostibus capiuntur jure gentium statim capientium fiunt ait Cajus Iurifconfultus. Naturalem hanc acquifitionem φυσικὼ κτῆσιν appellat Theophilus in Græcis Institutionibus, sicut & Aristoteles dixerat πολεμικιὼ φύση κλητικιὼ rem militarem secum ferre naturalem acquirendi modum. nimirum quia non causa aliqua, sed ipsum nudum factum spectatur & ex eo jus nascitur, sicut & Nerva filius, referente Paulo Iurifconfulto, dominium rerum ex naturali possessione cœpisse ajebat, ejusque rei vestigium remanere de his quæ terra, mari, cœloque capiuntur, item in bello captis, quæ omnia protinus eorum fiunt qui primi possessionem apprehenderunt. Hosti autem eripi censentur & quæ subditis hostium eripiuntur. Sic Dercyllides argumentatur apud Xe- Hift. Gr. nophontem, cum Pharnabazus hostis esset Lacedæmoniorum, 111. Mania autem subdita Pharnabazo, Maniæ bona in ea esse causa ut à jure belli recte occupentur.
3 · Quando res mobilis capta censeatur ex Gentium jure:
pr.Cæterum in hac belli quæstione placuit gentibus, ut cepisse rem is intelligatur qui ita detinet ut recuperandi spem probabilem alter amiserit, ut res persecutionem effugerit, ut loquitur in simili quæstione Pomponius: Hoc autem in rebus mobilibus ita L. Pompoprocedit ut capta dicantur ubi intra fines id est præsidia hostium nius D. de acq.re.dom. perducta fuerint. Eodem enim modo res amittitur quo poftlimi- L. Postliminio redit. Redit autem ubi intra fines imperii esse cœpit, quod niñ, §.postliminio. D. alibi explicatur intra præsidia. Cui consequens esse videtur ut in de captiv. 1. marinaves & res aliæ captæ censeantur tum demum cum in na - ult. ibid. 1. valia aut portus aut ad eum locumubi totå classis se tenet perdu - Postliminii, d. cta sunt. nam tunc desperari incipit recuperatio. sed recentiori tit. jure gentium inter Europæos populos introductum videmus ut ta- Consulatu lia capta censeantur ubi per horas viginti quatuor in potestate ho - maris cap. stium fuerint. Consulatus
4 · Quando agri.
pr.At agri non statim capti intelliguntur simul atque insessi Maris cap 287. Const. sunt. nam quanquam verum est eam agri partem quam cum ma- Gallica lib. gna vi ingressus est exercitus ab eo interim possideri ', ut à Celso xx. tit. 13. notatum est, tamen ad eum quem tractamus effectum non fuf - Corne de la ficit qualiscunque possessio, sed firma requiritur. Itaque Roma - pide in Gen. ni agrum extra portam quem Annibal castris insidebat adeo non C.XIV. Molina disput. amissum judicabant ut eo ipso tempore nihilo minoris venierit 118. quam ante venisset. Is ergo demum ager captus censebitur qui L. quod meo mansuris munitionibus ita includitur ut nisi iis expugnatis, parti D. de acqu. alteri palam aditus non fit. Et hæc non minus probabilis vide - poss. tur nominis territorii origo à terrendis hostibus à Siculo Flacco Liv. 1.xxvi allata, quamilla Varronis à terendo, aut Frontini à terra, aut Pomponii Iurisconsulti à terrendi jure quod habent magistratus. Sic Xenophon libro de Vectigalibus agri possessionem belli tempore ait retineri per munimenta quæ τείχη κὶ ἐρύμαζα ipse appellat.
5 · Res que non sunt hostium non acquiri bello.
pr.Liquet & hoc ut res aliqua nostra belli jure fiat requiri ut hostium fuerit: nam quæ res apud hostes quidem sunt, puta in oppidis eorum aut intra præsidia, sed quorum domini nec hostium sint subditi nec hoftilis animi, eæ bello acquiri non possunt, ut inter cætera Eschinis dicto jam loco ostenditur Amphipolim, quæ urbs esset Atheniensium, Philippi bello in Amphipolitanos ipsius Philippi non potuisse fieri. Nam & ratio deficit, & jus hoc mutandi per vim dominii odiofius est quam ut produci debeat.
6 · Quid de rebus repertis in navibus hoStium?
pr.Quare quod dici solet hostiles censeri res in hostium navibus repertas, non ita accipi debet quasi certa fit juris gentium lex, sed ut præsumtionem quandam indicet quæ tamen validis in contrarium probationibus possit elidi. Atque ita in Hollandia nostra jam olim anno scilicet CIO CCCXXXVIII flagrante cum Anfiaticis bello frequenti senatu judicatum & ex judicato in legem transiisse comperi.
7 · Iure Gentium nostra fieri que hostes nostri aliis bello eripuerant, quod testimoniis probatur.
pr.Illud vero extra controversiam est si jus gentium respicimus, quæ hostibus per nos erepta sunt, ea non posse vindicari ab his qui ante hostes nostros ea possederant & bello amiserant: quia jus gentium hostes primum dominos fecit dominio externo, deinde nos: quo jure inter alia tuetur se Iephthes contra Ammonitas, quia ager ille quem Ammonitæ vindicabant belli jure ab Ammonitis, ut & pars alia à Moabitis ad Amoræos, ab Amoræis ad Hebræos transisset. Sic & David quod ipse Amalecitis, Amalecitæ antea Palæstinis eripuerant pro suo habet ac dividit. Titus Largius apud Dionysium Halicarnassensem in Senatu Romano cum Volfci olim possessa repeterent sententiam sic dixit: ὅτι ῥωμαῖοι καλτὲς, ὅστι πολεμίες βλάψομεν; Romani nos honestißimas eas atque justißimas credimus posseßiones quas belli lege captas habemus, neque vero induci possumus, ut stulta facilitate deleamus virtutis monumenta, si eas illis reddamus quibus semel perierunt. Imo vero tales poffeßiones non tantum cum his qui nunc vivunt civibus nostris communicandas, sed & posteris relinquendas censemus: tantum abest ut parta relinquendo in nos ipsos ea constituamus que in hostes constitui solent. & in responso Romanorum Auruncis dato νοις ὡς οἰκεῖα αραδιδόναι: nos Romani ita arbitramur, que quis hostibus erepta virtute quefivit ut optimo jure propria ad posteros transmitti. Alibi in responso ad Volscos sic Romani: ἡμεῖς ἢ κρατίσας ἠγέμεθα κτήσης ας αν ποἢ μωρίας ἀφαιρεθείη: Nos autem optimum judicamus poffeßionis genus quod belli jure captum quefitumque est. Cumque non à nobis hoc jus fit institutum, sed à Diis verius quam ab hominibus profectum, omniumque gentium tam Grecarum quam barbararum usu probatum, nihil vobis perignaviam concedemus nec bello partis absistemus. Maximum enim id probrum foret, que virtute ac fortitudine quesita sunt ea per formidinem aut stuporem amittere. Sic & in responso Samnitum: πολέμῳ κρατηστίνιων ἡμῶν ὅπερ ἐπὶ νόμο κτή - σεως δικαιότα. Cum armis hec queflerimus, que lex acquirendi justißima est. Livius cum narraffet agrum prope Lucam à Romanis divisum, eum agrum sic notat: De Ligure captus is ager fuerat: Ethrufcorum antequam Ligurum fuerat. Hoc jure à Romanis retentam Syriam Appianus notat, nec redditam Antiocho Pio, cui eam eripuerat Tigranes hostis Romanorum: sed & eas Galliæ partes quas Gallis eripuerant Cimbri: & Iustinus ex Trogo sic respondentem facit Antiocho Pompejum: ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Tigrani non daturum, quod tueri nesciat.
8 · Refellitur sententia statuens res captas ab hostibus omnino singulorum capientium fieri.
pr.Gravior disputatio est, cui in bello publico ac solenni res hostium acquiratur ipsi ne populo, an singulis qui de populo aut in populo sunt. Valde enim hic variant recentiores juris interpretes, quorum plerique cum in jure Romano legiffent capta capientium fieri, in Canonum autem corpore distribui prædam publico arbitrio, alii post alios, ut fieri solet, dixerunt primo ac jure ipso fieri capta singulorum qui manu capiunt, attamen duci assignanda qui inter milites distribuat: quæ sententia cum recepta non minus quam falsa fit, hoc accuratius à nobis refutanda est, ut specimen sit quam parum tuto in hoc controversiarum genere tali auctoritati credatur. Enimvero dubitandum non est quin gentium consensu utrumvis potuerit constitui, aut ut capta populo bellum gerenti, aut ut cuivis qui manu caperet in dominium cederent. Sed quid voluerint quærimus, & dicimus gentibus pla - cuisse ut res hostium hostibus essent non alio loco quam quo sunt res nullius, ut ex Nervæ filii dicto jam antea apertum fecimus.
9 · Naturaliter & poffeßionem & dominium per alium acquiri.
pr.At res quæ nullius sunt fiunt quidem capientium, sed tam eorum qui per alios quam qui per se capiunt. Ita non servi tantum aut filii, sed & liberi homines qui in piscando, aucupando, venando, margaritas legendo operam suam addixerunt aliis, statim quod acceperunt acquirunt ipsis quibus operam navant. Modestinus Iurifconfultus recte dixit: quod naturaliter acquiritur, sicuti est posseßio, per quemlibet volentibus nobis poßidere acquirimus: & Paulus receptis: Pos - Seßionem acquirimus animo & corpore: animo utique nostro: corpore vel nostro vel alieno. Idemad edictum: Per procuratorem, tutorem curatoremve poffeßio nobis acquiritur, quod explicat si id ea mente faciant ut operam nobis accommodent. Sic apud Græcos qui in Olympiis certabant præmia acquirebant iis à quibus mittebantur. Ratio est, quia naturaliter homo hominis alterius volens volentis instrumentum est, ut & alibi diximus. Quare discrimen quod traditur inter liberas personas & serviles circa acquisitiones, juris est civilis & ad civiles acquisitiones proprie pertinet ut ex dicto Modestini loco apparet: & tamen has ipsas Severus Imperator postea ad naturalium exemplum admovit propius, non utilitatis tantum, ut ipse profitetur ratione sed & jurifprudentiæ. Semoto ergo civili jure, locum habet quod dicitur per alium facere quem posse quod per se ipsum potest & perinde esse per se quis faciat an per alium.
10 · Distinctio actuum bellicorum in publicos & privatos.
pr.Distinguendum ergo in nostro negotio inter actus vere publicos belli & inter actus privatos qui fiunt occasione belli publici: per hos actus privatis res quæritur primo ac directe: per illos actus populo. Ex hoc gentium jure Scipio agit cum Masinissa apud Livium: Syphax populi Romani aufpiciis victus captusque est. Itaque ipse, conjux, regnum, ager, oppida, homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, preda populi Romani est. Nec aliter Antiochus Magnus argumentabatur Cælen Syriam Seleuci factam non Ptolemæi, eo quod Seleuci bellum fuisset, cui Ptolemæus navasset operam. Historia est apud Polybium quinto.
11 · Agros acquiri populo aut ejus cujus est bellum.
pr.Res soli nisi publico actu, inducto exercitu, impositis præsidiis capi non solent: ideo ut respondit Pomponius, publicatur ager qui ex hostibus captus fit: id est ut ibidem exponit prade non cedit: prædæ nomine stricte accepto. Salomo prætorii præfectus apud Procopium: ὡς τὰ μὲν αὐδράποδα & τὰ ἄλλα πάντα χρήματα τοῖς τρατιώτης εἰς λάφυCaptivos sane U res alias militibus præde loco cedere ratione non caret: (accipiendum hoc ut fiat publico concessu quemadmodum infra exponemus) agros autem ad Principem & Imperium Romanum pertinere. Sic apud Hebræos & Lacedæmonios ager manu captus fortito divisus est. Sic Romani captos agros aut locandos retinuerunt, interdum modico veteri possessori honoris gratia relicto, aut distraxerunt, aut assignarunt colonis, aut fecerunt vectigales, quarum rerum passim in legibus, historiis & agrimenforum commentariis testimonia exstant. Appianus libro primo belli civilis ῥωμαῖοι τὼ ἰταλίαν πολέμῳ χέρέμενοι γῆς μέρου ἐλάμβανον: Romani cum Italiam armis fubegissent victos parte agri mulctarunt. & secundo libro: 7 ἢ πολεμίων ὅτε κρατήσαμεν ἐδε τέτων ἅπασαν τὰὼ γιῶ ἀπηροῦτο ἀλλ᾿ ἐμερίζοντο. Etiam victis hostibus terram non omnem adimebant, sed partiebantur. Notat Cicero oratione pro domo sua ad Pontifices confecratos interdum ab imperatore agros de hostibus captos, sed populi jussu.
12 · Res mobiles & se moventes actu privato captas fingulorü capientium fieri.
pr.At res mobiles & se moventes aut in ministerio publico capiuntur, aut extra illud. Si extra ministerium publicum, fiunt singulorum capientium: Et huc referendum est Celsi illud: que res hostiles apud nos sunt, non publica sed occupantium fiunt. Quæ apud nos gag.r.D.de sunt, id est bello orto apud nos deprehenduntur. Nam idem & in hominibus observabatur, quo tempore homines hac in parte rebus captis accenfebantur. Insignis est in eam rem Tryphonini locus. Verum in pace qui pervenerunt ad alteros, si bellum subito exarsisset, eorum servi efficiuntur apud quos jam hostes suo fato (ita legendum non faeto aut pacto ut habent libri) deprehenduntur. Fato hoc affcribit Iurifconfultus, quia nullo suo merito in servitutem deveniunt: nam talia fato affcribere tralatitium est. Tale illud Nævii: Fato fiunt Rome Metelli consules, id est sine suo merito. Indidem venit quod si quid milites capiunt non in procinčtu aut in eo quod facere jubentur, sed in eo quod promiscuo jure aut solo permissu faciunt, id statim sibi acquirunt: capiunt enim non ut ministri. Talia sunt spolia quæ detrahuntur hosti in dimicatione singulari: talia etiam quæ procul ab exercitu (extra decem millia passuum dicebant Romani, ut mox videbimus) in liberis & injussis excursibus capiunt quod genus prædæ Itali hodie corrariam vocant, & à butino distinguunt.
13 · Nisi lex civilis aliud statuat.
pr.Sed quod diximus jure gentium talia singulis directe acquiri intelligendum est ut id juris gentium sit ante omnem ea de re legem civilem. nam populus quisque inter suos aliter potest constituere, & dominium singulorum antevertere, sicut multis in locis de feris & avibus factum videmus. Sic enim introduci etiam lege potest ut quæ apud nos reperiuntur hostium res publicæ fiant.
14 · Captas actu publico fieri populi aut ejus cujus est bellum:
pr.At de his quæ quis actu bellico capit alia est ratio. Ibi enim singuli reipublicæ personam sustinent, ejusque vice funguntur, ac proinde per eas populus, si lex civilis aliud non statuat, ut possessionem ita & dominium nanciscitur, & id in quos vult transfert. Quod quia directe pugnat cum vulgari opinione, probationes nobis video solito largius admetiendas ex nobilium populorum exemplis. Incipiam à Græcis, quorum morem Homerus non uno loco describit: Omnia jam divisa quibus fpoliavimus urbes. Apud eundem Poëtam Achilles de urbibus agens quas ipse expugnaverat, Omnibus his ingens pretio numeroque suppellex Nostra rapta manu: regi sed victor Atride Cuncta tuli, celeres residens qui pone carinas, Divideret cum pauca aliis, sibi multa tenebat. Spectandus enim hic Agamemnon, partim ut totius Græciæ eo tempore princeps, atque ita populi gerens vicem: quo jure ipse sed cum senatu prædam dividebat: partim ut munere fungens imperatorio ac proinde de communi partem cæteris majorem ferens. Eum ipsum Agamemnonem sic alloquitur idem Achilles: Nam neque me tecum prede pars equa sequetur, Si Danaûm virtus Trojanam everterit urbem. Et alibi Achilli offert Agamemnon de consilio publico navem plenam æris & auri, & viginti mulieres quæ præcipiat de præda. Troja jam capta, Virgilio narrante, Custodes lecti Phænix & dirus Vlyffes Predam afsfervabant: huc undique Troia gaza Incenfis erepta adytis, menseque Deorum, Crateresque auro solidi, captivaque vestis Congeritur. Sic posterioribus temporibus prædam Marathoniam asservat Aristides. Post prælium ad Platæas severe edictum ne quis de præda privatim quicquam tolleret: deinde præda pro populorum meritis distributa. Athenis postea devictis in publicum relata à Lysandro præda. Et publici officii nomen apud Spartanos, λαφυροπῶλαι prede venditores. Si ad Asiam venimus, Trojani soliti, ut docet nos Virgilius, prede ducere fortem ut in rebus communibus dividendis fieri solet. Alias arbitrium ejus dividendæ penes imperatorem, quo jure Hector Doloni id expresse stipulanti promittit equos Achillis, ut intelligas jus acquirendi dominii in captura sola non fuisse. Ad Cyrum Asiæ victorem, nec minus ad Alexandrum postea, perlata præda. Si Africam respicimus, idem mos occurrit. Sic quæ Agrigenti capta, quæque in pugna Cannenfi & alibi, Car - thaginem missa. Apud Francos veteres ut ex Gregorii Turo - nenfis historia apparet, quæ capta erant forte dividebantur: neque rex ipse aliud habebat de præda quam quod sors ipsi addixif - set. Sed quanto re militari Romani cæteris præstiterunt, tanto sunt digniores quorum exemplis immoremur. Dionyfius Halicar - nassensis morum Romanorum diligentissimus observator ita nos hac de re edocet: τὰ ἐκ τ πολεμίων λάφυρα, ὅσον αν ἡμῖν ὑπάρχῃ τυχεῖν δι᾽ ἀρες αὐαφέρς: Quecunque ex hostibus per virtutem capta sunt ea lex jubet publica esse, ita ut non modo privati eorum domini non fiant, sed ne ipse quidem imperator exercitus. verum questor illa accipit & vendita in publicum refert. Verba hæc sunt eorum qui Coriolanum incufant, nonnihil ad invidiam composita.
15 · Arbitrium tamen in res tales aliquod solere imperatoribus concedi:
pr.Nam populum dominum esse prædæ verum erat: sed illud non minus verum ejus dispensandæ arbitrium imperatoribus libera republica permissum fuisse, sed tale ut actus sui rationem populo deberent. L. Æmilius apud Livium: captas non deditas diripi urbes, U in his tamen arbitrium esse imperatoris non militum. Sed hoc arbitrium quod mos deferebat imperatoribus ipsi interdum, quo longius ab omni suspicione essent, rejiciebant ad Senatum ut Camillus: & qui retinebant prout religioni, famæ, ambitioni serviebant diverso modo usi reperiuntur.
16 · Qui aut eas referunt ad ærarium:
pr.Qui sanctissimi esse aut credi volebant, prædam non attingebant omnino, sed sive pecunia erat in præda, eam jubebant à quæstore populi Romani percipi, sive res aliæ, eas per quæstorem sub hasta venumdari: unde redactam pecuniam manubiarum nomine fignificatam Favorinus apud Gellium sensit. Hæc pecunia per quæstorem in ærarium deferebatur, prius tamen, si res triumphi esset, oftentata publice. Livius libro IV de C. Valerio Consule: Prada ex aßiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum: venditum sub hasta Consul in erarium redigere questores jußit. Idem fecit Pompejus de quo hæc sunt Velleji verba. Pecunia Tigranis, sicut Pompejo moris erat, redacta in questoris potestatem ac publicis descripta literis. Ita & M. Tullius qui sic de se ipse in literis ad Sallustium. Depreda mea præter questores urbanos, id est populum Romanum, teruntium nec attigit: nectacturus est quisquam. Atque id antiquis & melioribus temporibus fuit maxime usitatum, quo Plautus respiciens sic ait: Nunc hanc predam omnem jam ad questorem deferam. Et de hominibus captivis similiter: quos emi de preda de questoribus. Sed alii fine quæstore ipsi prædam vendebant & referebant in ærarium, quod & ex Halicarnafsensi sequentibus verbis colligere est. Sic à Tarquinio rege jam olim victis Sabinis prædam & captivos Romam missos legimus. Sic Romulius & Veturius consules narrantur prædam vendidisse ob ærarii penuriam ægre id ferente exercitu. Sed cum passim id occurrat, quantum ducum quisque ex triumphis Italicis, Africanis, Afiaticis, Gallicis, Hifpanicis in ærarium per se aut quæstorem retulerit, exempla congerere nihil est opus. Illud magis notandum datam prædam aut ejus partem interdum diis, interdum militibus, interdum & aliis. Diis aut res ipsæ datæ ut spolia quæ Romulus Iovi Feretrio suspendit, aut redacta inde pecunia, ut ex Pometinis manubiis Superbus templum Iovis in monte Tarpejo statuit.
17 · Aut dividunt militi & quomodo:
pr.Militibus prædam dare priscis Romanis ambitiofum videbatur: uti Sextus Tarquinii Superbi filius, sed Gabiis profugus, prædam militi dilargitus dicitur, ut eo modo potentiam sibi conciliaret. Appius Claudius in senatu similem largitionem arguit ut novam, prodigam, inconfultam. Præda autem militi concessa aut dividitur, aut diripitur. Dividi potest aut ratione stipendiorum, aut ratione meritorum. Stipendiorum ratione dividi prædam Appius Claudius volebat, si illud obtinere non posset ut redacta inde pecunia in ærarium deferretur. Totum autem dividendi ordinem accurate explicat Polybius: nempe in dies aut vigilias partem exercitus alteram aut minorem ad comportandam prædam mitti solitam: & quod quisque reperiffet id jussum in castra perferre ut per tribunos æqualiter divideretur, vocatis ad partem etiam his qui castra servarent (quod & apud Hebræos regi Davidi placuisse & inde in legem transiisse legimus) quique per valetudinem aut delegata ministeria aberant. Interdum non ipsa præda sed redacta inde pecunia prædæ loco militibus donata; quod sæpe in triumpho fiebat. Proportionem hanc invenio, simplex pediti, duplex centurioni, triplex equiti datum. Interdum simplex pediti, equiti duplex. Alias simplex pediti, duplex centurioni, tribuno & equiti quadruplex. Meritorum etiam sæpe habita ratio, sicut Marcius quod fortiter fecisset ex præda Corio - lana donatus est à Postumio. Vtrovis modo fieret divisio licebat imperatori, ἐξαίρετον hoc est præcipuum sibi accipere quantum vellet: id est quantum æquum arbitraretur: quod & aliis interdum virtutis ergo concessum. Euripides Troadibus de nobilioribus feminis Trojanis agens, ait que principibus eximie date Erant Achivis. Et de Andromacha Accepit illam Pyrrhus eximiam sibi. Ascanius de equo apud Virgilium Ipsum illum, clypeum cristasque rubentes Excipiam forti. Pausaniæ post in Platæis prælium eximia data mulieres, equos, camelos narrat Herodotus. Sic Ocrisiam Corniculanam præcipuam accepit rex Tullius. Fabricius apud Halicarnafsensem in oratione ad Pyrrhum ἐκείνων δορυκτήτων ἐξὸν μοι λαβεῖν ὁπέσα βελοίμlω: ex his quo bello erant capta, licebat mihi quantum vellem excipere. Isidorus huc respiciens ubi de jure agit militari: prede, ait, decisio & pro personarum qualitatibus ac laboribus justa divisio, ac principis portio. Tarquinius Superbus, ut apud Livium est; & ipse ditari volebat, & delinire præda popularium animos. Servilius in oratione pro L. Paulo ait eum præda partienda locupletem se facere potuisse. Et hanc imperaris portionem sunt qui potius significatam volunt manubiarum nomine, quos inter est Afconius Pedianus. Sed laudatiores illi qui jus suum remittentes nihil sibi de præda ceperunt, qualis is quem dixi Fabricius + ἐκ δικαίς πλῦτον ὑπεριδὼν ἕνεκα δόξης, etiam juste partas divitias pre gloria contemnens: quod ipse se facere ajebat Valerii Publicolæ & aliorum paucorum exemplo: quos M. Porcius Cato imitatus est in Hifpanienfi victoria, negans quicquam ad se perventurum è bello captis, præter ea quæ in cibo ac potu infumfiffet: addens tamen non à se culpari imperatores qui concessas utilitates sumerent, sed malle se de virtute cum optimis, quam de pecunia cum ditiffimis certare. Proxime ad hanc laudem accedunt qui prædam modice deliberarunt, ut Pompejus apud Lucanum à Catone laudatur qui plura retentis Intulit. In divisione interdum & absentium habita ratio, ut capto Anxure constituit Fabius Ambuftus: interdum ob causam quorundam quamvis præsentium non habita ut Minutiani exercitus dictatore Cincinnato. Quod autem jus vetere republica imperatores habuerant, id post occupatam rempublicam ad magistros militum translatum ex Codice Iuftinianeo apparet, ubi à gestorum insinuatione absolvuntur donationes rerum mobilium vel se se moventium, quas magistri militum militibus præstant ex spoliis hostium, sive in ipsa bellorum occupatione sive in quibuscunque locis degere nofcerentur. Sed hæc divisio jam olim sæpe in calumniam patuit, quasi duces ea ratione privatam gratiam captarent, quo nomine accusati Servilius, Coriolanus, Camillus quasi amicis & clientibus de publico largientes. Ipsi contra se tuebantur publico bono τιας ἀπαντῶσιν, ut qui operi adfuerant, fructu laboris percepto ad alias expeditiones fierent promtiores. quæ Halicarnassensis in hanc rem verba sunt.
18 · Aut direptionem permittunt:
pr.Venio ad direptionem, ea militi concessa aut in populatione aut post prælium oppidive expugnationem ut signo dato difcurreretur: quod antiquis fæculis rarius, nec tamen exemplis caruit. Nam Suessam Tarquinius militi diripiendam dedit: Castra Æquorum Q. Servilius Dictator: Vejos urbem Camillus: castra Volscorum consul Servilius. Permisit & direptionem L. Valerius in agro Æquorum, Q. Fabius fufis Volscis, captaque Ecetra, mox alii sæpe. Victo Perfeo Paulus Consul spolia jacentis exercitus peditibus, equitibus prædam circumjacentis agri concessit. Idem ex Senatusconsulto diripiendas dedit militi Epiri urbes. Lucullus victo Tigrane militem à spoliis legendis diu inhibuit, mox certa jam victoria jus spoliandi hostes indulsit. Cicero de Inventione primo inter modos acquirendi dominii ponit, fiquid ex hostibus captum fit, cujus prædæ sectio non venierit. Qui morem hunc improbant, ajunt avidas in direptiones manus præripere fortium bellatorum præmia, cur, cum ita ferme eveniat, ut qui segnior fit prædetur, at fortissimus quisque laboris periculique præcipuam partem petere soleat, quæ sunt verba Appii apud Livium: unde non longe abit Cyri illud apud Xenophontem: ἐν τῇ ἁρπαγῇ ἐν οἶδ᾽ ὅτι οἱ πονηροὶ πλεονεκτήσαν αν. Sed contra dicitur, gratius id fore lxtiusque quod sua quisque manu ex hoste captum domum retulisset, quam si multiplex accepisset alterius arbitrio. Interdum quoque concessa direptio quod impediri non posset. In expugnatione Cortuose Hetrufcorum oppidi, narrante Livio, publicari predamtribunis placebat, sed imperium quam consilium segnius fuit. jam militum preda erat, nec nisi per invidiam adimi poterat. Sic & Gallogræcorum castra à C. Helvii agmine direpta legimus contra ducis voluntatem.
19 · Aut aliis concedunt:
pr.Quod dixi aliis interdum extra milites prædam aut pecuniam è præda redactam concedi solere, id ferme ita contigit ut his qui tributum ad bellum contulerant tantundem redderetur, Ludos quoque ex manubiis interdum instructos notes.
20 · Aut factis partibus aliud atque aliud Statuunt: & quomodo.
pr.Neque vero diversis tantum bellis aliter atque aliter usurpatum, sed eodem bello eadem præda sæpe in usus diversos impensa aut partibus divisis aut rerum generibus distinctis. Sic Camillus decimam ex præda Apollini Pythio dedit Græcorum exemplo, sed quod primitus ab Hebræis venerat: Quotempo tempore sub decima prædæ vota non res moventes tantum sed & urbem & agros venire à pontificibus judicatum est. Eodem victore prædæ de Faliscis pars maxima ad quæstorem redacta est, haud ita multum militi datum. Sic & L. Manlius prædam aut vendidit quod ejus in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam equißima esset per milites divisit. quæ Livii verba sunt. Genera in quæ præda dividi potest sunt hæc: homines captivi, armenta & greges, quæ Græci, cum proprie loquuntur λείαν vocant, pecunia, res mobiles aliæ pretiosæ aut viliores. Q. Fabius Volscis devictis λείαν & spolia per quæstorem vendi jubet: argentum ipse defert. Idem Volscis & Equis devi. Etis captivos extra Tusculanos militi donat, & in agro Ecetrano homines ac pecora diripienda concedit. L. Cornelius Antio capto aurum, argentum, æs in ærarium defert: captivos & prædam per quæstorem vendit: militi ea permittit, quæ ad victum & vestem pertinebant. Nec dissimile huic Cincinnati institutum, qui Corbione Æquorum oppido accepto pretiosiora prædæ Romam misit: cætera centuriatim divisit. Camillus captis Vejis præter pecuniam ex venditione captivorum nihil in publicum redegit. Hetrufcis devictis, captivisque venditis ex ea pecunia aurum matronis quod contulerant persolvit, pateras tres aureas in Capitolio posuit. Cosso dictatore, ex Volscis præda omnis præter liberafragm corpora militi concessa est. Fabricius fuperatis Lucanis, Brutiis Samnitibus militem ditavit, tributa civibus reddidit, quadringenlibro ta talenta in ærarium retulit. Q. Fulvius & Appius Claudius cum Hannonis capta essent castra, prædam vendiderunt, diviseruntque, donatis quorum opera fuerat singularis. Scipio capta Carthagine quæ in urbe erant dedit diripienda militi, excepto auro argento, donariis. Acilius capta Lamía partim divisit, partim vendidit prædam. Cn. Manlius victis Gallogræcis, concrematis ex Romana superstitione hostium armis, cæteram prædam conferre omnes jussit, & aut vendidit, quod ejus in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam æquissima esset, in milites divisit.
21 · Peculatum circa predam committi.
pr.Ex his quæ diximus apparet, non minus apud Romanos quam apud alias gentes plerasque prædam fuisse populi Romani, sed ejus dispensandæ arbitrium aliquod imperatoribus concessum, ita tamen ut quod ante diximus, rationem actus sui populo deberent. quod inter alia docet exemplum L. Scipionis, qui damnatus est peculatus judicio ut loquitur Valerius Maximus, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in ærarium retulisset: & aliorum quos ante retulimus. M. Cato in oratione quam de præda scripsit, vehementibus atque illustribus verbis, ut ait Gellius, de impunitate peculatus atque licentiæ conquestus est: ex qua oratione hoc exstat fragmentum: Fures privatorum furtorum in nervo atque compedibus etatem agunt. Fures publici in auro atque purpura. Idem alibi dixerat, mirari se audere quenquam capta bello signa pro fupelleEtile domi statuere. Ita & Verri peculatus invidiam auget Cicero, quod signum sustulisset & quidem captum de præda hostium. Nec imperatores tantum, sed & milites peculatus prædæ nomine tenebantur, finempe eam in publicum non detulissent: adigebantur enim omnes sacramento, ut ait Polybius, wὶ ὁ μηδένα νοσ Φίζεσθαι μηδὲν τῶν ἐκ τ 2ἱαρπαγῆς, ἀλλὰ τηρεῖν τὰὼ πίςιν κατὰ ἢ ὅρκον: nihil quenquam ex preda interverfurum, sed fidem servaturos ex religione sacramenti. Quo forte referri potest formula jurisjurandi apud Gellium qua militi imperatur nequid tollat in exercitu decemque millia passuum prope, quod pluris fit nummi argentei, aut si sustulerit ad Consulem proferat, aut triduo poximo profiteatur. Hinc intelligi potest quid fit quod Modestinus dicit. Is qui predam ab hostibus surripuit peculatus tenetur: quod vel unum satis esse debuit ut juris interpretes moneret ne ex hostibus capta singulis acquiri crederent, cum constet peculatum non esse nisi in re publica, sacra aut religiosa. Hæc omnia eo pertinent ut appareat, quod supra diximus, semota lege civili & primo, in bellicis actibus capta populi aut regis bellum gerentis fieri.
22 · Lege aut alio voluntatis actu de jure hoc communi aliquid immutari posse.
pr.Addidimus semota lege civili & primo sive directe: illud quia de rebus nondum actu quæsitis lex ad utilitatem publicam potest imperare, sive lex illa lex populi est ut apud Romanos, sive Regis ut apud Hebræos & alibi. Sub legis autem nomine etiam consuetudinem recte introductam volumus comprehendi. Alterum illud eo pertinet, ut sciamus sicut res alias ita & prædam posse à populo aliis concedi, nec tantum post acquifitionem, sed & ante eam, ita ut subsecuta captura conjungantur actiones brevi manu ut loquuntur Iurisconsulti: nec tantum ea concessio nominatim fieri potest, sed & in genere ut viduis senibus & egentibus pupillis pars prædæ data est temporibus Maccabaicis, aut etiam personis incertis ad exemplum missilium quæ Romani Consules capien - tium faciebant. Neque vero hæc juris translatio quæ lege aut concessu fit semper mera donatio est, sed interdum contractus, interdum aut solutio ejus quod debetur, aut remuneratio, ob damna quæ quis passus est, aut ob id quod ipse bello impendit, sive fumtu sive opera, ut cum socii aut subditi nullo stipendio militant, aut non tali quod operæ respondeat. Nam ex his causis prædam aut omnem aut ejus partem concedi solitam videmus.
23 · Sic sociis prædam concedi:
pr.Et illud quidem tacita consuetudine ubique ferme in - ductum Iurisconsulti nostri notant, ut sua faciant quæ capiunt aut socii aut subditi qui sine stipendio & suo fumtu suoque periculo bellum gerunt. Ratio in sociis est evidens quia naturaliter socius socio tenetur ad reparationem damnorum quæ ob negotium com - mune aut publicum eveniunt. Adde quod opera quoque gratis præstari vix solet. Sic medicis, aita Seneca, pretium opere solvi, quod deserviunt, quod à rebus suis avocati nobis vacant. In oratoribus idem æ - quum judicat Quintilianus, quia hæc ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidunt: quod Tacitus dixit omitti curas familiares ut quis se alienis negotiis intendat. Credibile ergo est, nisi causa alia appareat; puta aut beneficentia mera, aut contractus antecedens, spem ex hostibus lucrandi fpeCtatam in damni & operæ compensationem.
24 · Sape & subditis: quod variis exemplis terrestribus & maritimis illuStratur.
pr.In subditis id non æque evidenter procedit: quia hi operam civitati suæ debent: sed contra occurrit quod ubi non omnes sed aliqui militant, his ipsis à corpore civitatis retributio debetur ejus quod plus cæteris operæ aut sumtus impendunt, multoque magis damnorum, in cujus retributionis certæ locum spes prædæ totius aut partis incertæ facile, nec fine ratione conceditur. Sic Preda fit bec illis quorum meruere labores. Poëta Prop. Liv.l. 1v & De sociis exemplum est in federe Romano quo Latini in prædæ XXIV. lib. partem æquam admittuntur in iis bellis quæ populi Romani auspiciis gerebantur. Sic in bello quod Ætoli gerebant adjutoribus VI. Polyb. l.x1. Romanis, Ætolis quidem urbes & agri, Romanis autem captivi & Plut. De- res mobiles cedebant. Post victoriam de rege Ptolemæo partem metrio. metrios libro prædæ Atheniensibus dedit Demetrius. Ambrosius historiam tratans Abrahami moris hujus æquitatem ostendit: Sane his qui secum Lib. de de fuissent fuillent in in adjumentum adjumentum fortasse fortasse soci sociati, partem emolumenti tribuendam affeI Abrab.c.3. rit, tanquam mercedem laboris. De subditis exemplum est in populo Num.xx11 Hebræo apud quem pars prædæ dimidia cedebat his qui in pro1 Sam.xxx, cinctu fuerant. Sic & Alexandri miles prædam privatis ereptam 22 & dein- suam faciebat, nisi quod eximia quædam solitus esset ad regem ceps. Is Macc. referre: unde accusatos eos videmus qui ad Arbela conspirasse V111, 28, dicebantur de præda omni ita sibi vindicanda, ut nihil in ærarium deferrent. At quæ publica hostium aut regis fuerant exemta erant Plut. Apo - huic licentiæ. Ita legimus Macedonas cum Darii castra ad Piraphth. mum amnem irrupissent ingens auri argentique pondus diripuisse, nec quicquam reliquisse intactum, præter regis tabernaculum: tradito more, inquit Curtius, ut victorem victi regis tabernaculo excipe11 Samuel. rent: unde non abit mos Hebræorum qui victi regis coronam regi imponebant victori: eidemque assignabant (quod in ThalmudiX11, 30. Tit.de Rege. cis Digestis legitur) regiam supellectilem bello captam: & quod in rebus gestis Caroli Magni legimus cum is Hungaros vicisset priArins de vatas opes militi, regias ærario cessisse. At apud Græcos λάφυρα bello n.162. erant publica ut ante ostendimus, σκῦλα singulorum. Vocant auBellin. p. 2. tit. 18. n. 3. tem σκύλα ea quæ durante certamine eripiuntur hosti, λάφυρα quæ Donell.l.1v. post certamen: quod discrimen & aliis gentibus nonnullis placuit. Com. c.21. Silv.in ver. At apud Romanos veteri quidem republica non tantum fuisse bo bellum 1. concessum militibus satis apparet ex his quæ supra diximus. Plufinculum indulgeri cœpit militi in bellis civilibus. Ita à Sullano milifell.Wefemb. ad §. item te Æquulanum direptum legas. Et Cæsar post pugnam Pharsaliex Inst. de cam castra Pompejana militi dat diripienda cum hoc dicto apud rer. divis. superest pro sanguine merces App.civil. 1 Lucanum, I Quam monstrare meum est, nec enim donare vocabo Lib. VII. Bruti Quod sibi quisque dabit. Bruti & Cassii castra diripuerunt Octaviani & Antoniani milites. App Bello civili alio Flaviani ad Cremonam ducti, quanquam instabat nox, coloniam divitem festinant impetu capere; veriti alioqui ne opes Cremonensium in sinu præfectorum legatorumque essent, gnari scilicet, ut Tacitus loquitur, expugnatæ urbis predam ad militem, dedita ad ducem pertinere. Atque id languescente disciplina eo libentius concessum militi ne manente periculo omissis hostibus præda manus impediret, quod plurimas sæpe victorias corrupit. Cum castellum Volandum in Armenia Corbulo expugnasset: Imbelle vulgus, narrante Tacito, sub corona venditum, reliqua preda victoribus cessit. Apud eundem scriptorem in prælio Britannico Suetonius suos hortatur ut cædem continuent, prædæ immemores: addens parta victoria cuncta ipsis cessura: qualia & alibi passim invenias. Adde quod ex Procopio jam modo attulimus. Sunt autem quædam tam exigua ut publicari digna non sint. Hæc ubique solent capientes sequi populi concessu. Talia erant vetere Romana republica, hasta, hastile, ligna, pabulum, uter, follis, facula & si quid minoris esset nummi argentei. Nam has exceptiones sacramento militari additas apud Gellium legimus. Cui non dissimile est quod nautis etiam stipendio militantibus conceditur: Galli despoliationem aut pilagium vocant & eo comprehendunt vestem, aurum quoque & argentum intra decem scutatos. Alibi pars aliquota prædæ militibus datur, ut in Hispania modo quinta, modo tertia, alias dimidia penes regem manet: & septima, interdum decima penes ducem exercitus: cætera sunt capientium exceptis navibus bellicis quæ totæ regi cedunt. Est & ubi operæ periculi sumtuumque habita ratione partitio instituitur, ut apud Italos captrænavis pars tertia cedit domino navis victricis, tantundem ferunt quorum merces in navi erant, tantundem hi qui pugnaverunt. Nec non & illud accidit ut qui suo periculo ac fumtu bellum ministrant non totam prædam auferant sed partem debeant publico aut ei qui ex publico jus suum trahit. Sic apud Hifpanos si in bello naves privatis sumtibus instruantur, de præda pars regi, pars & ma - ris præfecto debetur. Galliæ moribus decimam fert maris præfeEtus: sic & apud Hollandos: sed hic quinta prius prædæ pars à republica deducitur. Terra vero passim nunc usurpatur ut in dire - ptionibus oppidorum & præliis suum quisque faciat quod cepit: in excursibus vero capta communia fiant eorum qui in comitatu sunt, inter ipsos pro dignitatis ratione partienda.
25 · Vsus ante dictorum.
pr.Hac XXV. Hæc autem eo pertinent ut sciamus si apud populum bello non permixtum controversia oriatur de re bello capta, addicendam rem ei cui favent leges aut mores populià cujus partibus res capta est: quod si ejus nihil probetur, ex jure gentium communi rem ipsi populo adjudicandam, si modo ea res in actu bellico capta est. Nam ex his quæ dicta jam ante à nobis sunt satis apparet non omnino verum esse id quod pro Thebanis adfert Quintilianus, in eo quod in judicium deduci potest, nihil valere jus belli, nec armis erepta, nisi armis posse retineri.
26 · An capta extra territorium иtriusque partis bellantium acquirantur belli jure.
pr.Quæ vero res hostium non sunt, etsi apud hostes reperiantur, capientium non sunt: id enim nec naturali juri congruit, nec jure gentium introductum est. Sic Romani Prufiæ dicunt: Si is ager Antiochi non fuisset, eo ne populi quidem Romani factum apparere. Si quod tamen in illis rebus jus habuit hostis quod possessioni connectatur, puta pignoris, retentionis, servitutis, id quominus capientibus acquiratur nihil obstat. Solet & hoc quæri, an extra territorium utriusque partis bellum gerentis capta fiant capientium: quod & de rebus & de personis solet in controversiam vocari. Si jus solum gentium respicimus, puto locum hic non considerari, sicut & hostem ubique recte interfici diximus. Sed qui in eo loco imperium habet potest lege sua prohibere ne id fiat, & si contra legem factum fit, de eo tanquam de delicto poscere potest ut sibi satisfiat. Simile est quod in agro alieno capta fera dicitur capientium fieri, sed à domino agri prohiberi posse accessum.
27 · Ius hoc quod diximus quomodo belli solennis fit proprium.
pr.Ius autem hoc externum acquirendi res bello captas eDiode ita proprium est belli solennis ex jure gentium, ut in aliis bellis Divus locum non habeat. nam in bellis aliis inter exteros res non acquide ritur vi belli sed in compensationem debiti quod aliter obtineri non potest: In bellis autem inter cives sive magna ea sive parva ver- sint, nulla fit dominii mutatio nisi auctoritate judicis. CAPVT