Grotius 3.5De rebus vastandis eripiendisque.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Res hostium corrumpi & rapi posse.
pr.NOn esse contra naturam spoliare eum quem honestum est necare, dixit Cicero. Quare mirum non est si jus gentium corrumpi ac rapi permiserit res hostium quos interficere permiserat. Polybius itaque historiarum quinto jure belli comprehendi ait ut munitiones hostium, portus, urbes, viri, naves, fructus & si qua sunt similia aut eripiantur aut corrumpantur. Et apud Livium legimus esse quedam belli jura que ut facere ita pati fit fas: Jata exuri, dirui tecta; predas hominum pecorumque agi. Iplas urbes totas dirutas aut mænia solo æquata, populationes agrorum, incendia singulis ferme paginis apud historiarum scriptores invenias. Et notandum licere hæc & in deditos. Oppidani, inquit Tacitus, portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere quod salutem ipsis tulit: Artaxatis ignis immissus.
2 · Etiam sacras, quod quomodo intelli. gendum.
pr.Neque jus gentium merum, seposita officiorum aliorum consideratione, de quibus dicemus infra, sacra excipit id est quæ Deo aut diis dicata sunt. Cum loca capta sunt ab hostibus omnia definmunt sacra esse, ait Pomponius Iurifconfultus. Sacra Syracufarum victoria profana fecerat, ait Cicero Verrina quarta. Causa hujus rei est, quod quæ sacra dicuntur revera non eripiuntur humanis usibus, sed publica sunt, sacra autem nominantur à fine cui destinata sunt. Signum ejus quod dico est quod cum quis populus alteri populo aut Regi se dedit Regise dedit, tum etiam ea dedit quæ divina dicuntur ut ex formula apparet quam citavimus alibi ex Livio, cui convenit illud in Amphitruone Plauti: Vrbem, agrum, aras, focos, seque uti dederent. Deinde: Deduntque se divina humanaque omnia. Et ideo Vlpianus publicum jus etiam in sacris ait consistere. Paufanias Arcadicis ait morem fuisse Græcis barbarisque communem ut res sacræ arbitrii eorum fierent qui urbes cepissent. Sic Iovis Hercai simulacrum Troja capta concessum Sthenelo multaque alia ejus moris exempla commemorat. Thucydides libro 1v. τὸν τέρας, τέτων ἐ τὰ ἱερὰ ἀεὶ γίγνεθαι: jus hoc apud Grecos esse ut qui imperium obtineant in terra aliqua magna aut parva eorum sint & templa. A quo non discrepat illud apud Tacitum: Cunctas ceremonias Italicis in oppidis, templaque & numinum effigies, juris atque imperii Romani esse. Quare & populus ipse mutata voluntate potest ex sacro profanum facere, quod non obscure indicant Iurisconsulti Paulus & Venulejus: & temporum necessitate videmus res sacras ab his qui sacraverant in belli usus conversas, ut à Pericle sub pollicitatione restituendi tantundem, à Magone in Hispania, à Romanis bello Mithridatico, à Sulla, Pompejo, Cæsare atque aliis factum legimus. Apud Plutarchum Tiberius Gracchus: ἱερὸν κὶ ἄσυλον ἐδὲν ὕτως ἐσὶν, ὡς τὰ τ κεκώλυκε. Nihiltam sacrum fanctumque est quam que Deorum honori dicantur. Et his tamen uti populum, hec transmovere nemo prohibet. In controversiis Seneca patris legimus. Prorepublica plerunque templa nudantur, & in usum stipendii dona conflamus. Trebatius jurifconfultus tempo - Macr rum Cæsaris: profanum quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est. Hoc ergo gentium jure usus Germanicus in Marsos, narrante Tacito: profana simul & sacra & celeberrimum illis gentibus templum quod Tanfane vocabant, solo equantur. Pertinet huc illud Virgilii: colui vestros si semper honores Quos contra Æneada bello fecere profanos. Deorum donaria capi àvictoribus solere notavit Paufanias: & Cicero belli legem id vocat de P. Servilio loquens: Signa, inquit, & ornamenta ex urbe hostium vi & virtute capta belli lege atque imperatorio jure sustulit. Sic Livius templorum ornamenta quæ Syracusis Marcellus Romam advexit parta ait belli jure. C. Flaminius pro M. Fulvio: Signa ablata & cetera facta que captis urbibus soleant. Fulvius quoque in oratione belli jus hoc ipsum appellat. Et Cato in oratione apud Sallustium referens quæ victis solent accidere, ponit & fana spoliari. Illud tamen verum est, si quo in fimulacro numen aliquod inesse credatur, id violari aut corrumpi nefas ab iis qui in ea persuasione conveniunt: & hoc sensu impietatis aut læsi etiam gentium juris accusantur interdum qui talia commiserunt, nimirum ex talis opinionis positione. Aliud est si hostes non idem sentiant: sicut Iudæis non permissum tantum sed & præceptum est gentium fimulacra abolere. nam quod sibi accipere vetantur, id eam causam habet quo magis Hebræi superftitiones gentium detestarentur, impuritatis admoniti ipso contactus interdicto, non quasi alienis sacris parceretur, quomodo Iofephus exponit, Romanis haud dubie blandiens, sicut & in expositione præcepti alterius, de non nominandis gentium diis, quod ille ita explicat quasi illis obloqui vetarentur, cum revera honoris causa aut fine abominatione eos nominare lex non sineret. Sciebant quippe Hebræi Dei certissimo monitu in fimulacris illis non habitare, aut Dei spiritum, aut bonos Angelos, aut vim aftrorum, ut deceptæ gentes existimabant, sed pravos & humano generi infestos Dæmonas, ita ut recte dixerit Tacitus in Iudæorum institutis defcribendis profana illic omnia que apud nos sacra. Non mirum ergo est si templa profani cultus à Maccabæis incensa non semel legimus. Sic & Xerxes cum fimulacra Græcorum corrupit, nihil fecit contra jus gentium, etsi multum id ad invidiam exaggerant Græci scriptores. Nam Persæ non credebant in fimulacris esse ulla numina sed Deum esse Solem & portionem ejus aliquam ignem. Lege Hebræa ut idem Tacitus recte, templi limine præter sacerdotes arcebantur At Pompejus eodem auctore templum jure victoria ingressus est: aut ut Augustinus rem eandem narrat non devotione supplicis sed jure victoris: bene ille quod templo pepercit, & rebus templi, quanquam ut Cicero diserte ait, pudore & obtrectatorum metu, non religio ne: male quod ingressus est, quippe contemto vero Deo, quod & Chaldæis exprobrant Prophetæ: quam etiam ob causam quidam factum arbitrantur singulari Dei providentia, ut is quem dixi Pompejus quasi in conspectu Iudææ trucidaretur, ad Cassium Ægypti promontorium. at si spectes opinionem Romanorum, nihil in eo factum contra jus gentium. Sic idem Templum excidio datum à Tito Iofephus memorat, additque factum τῷ ὁ πολέμε νόμῳ.
3 · Et religiosas, addita itidem cautione.
pr.Quod de sacris diximus idem & de religiosis intelligi de - bet.nam hæc quoque non mortuorum sunt, sed viventium, sive populi alicujus sive familiæ. Quare sicut sacra loca ab hostibus capta ita & religiosa talia esse desinere scripsit dicto loco Pomponius & Paulus Iurifconfultus: Sepulchra hostium religiosa nobis non sunt, ideoque lapides inde sublatos in quemlibet usum convertere possumus: quod ita tamen intelligendum ne ipsa mortuorum corpora male tractentur, quia id contra jus est hominum fepeliendorum, quod jure gentium introductum alibi demonstravimus.
4 · Doli quatenus hic permißi.
pr.Illud hic breviter repetam non vi sola res hostium hostibus eripi ex jure gentium, sed & dolos qui perfidia careant permissos censeri, imo & alienæ perfidiæ incitationem. Nimirum ad minora & frequentia hæc delicta ita connivere cœpit jus gentium, sicut leges civiles ad meretricium & improba fænora. CAPVT