IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.4De jure interficiendi hostes in bello solenni, & alia vi in corpus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Belli solennis effectus generaliter exponuntur.

pr.ITum certare odiis, tum res rapuisse licebit Servius Honoratus cum juris fecialis originem ab Anco Martio & ulterius ab Æquicolis petiisset, sic ait: Si quando homines aut animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fecialibus id est sacerdotibus qui faciendis prafunt federibus proficifcebatur etiam Pater patratus, & ante fines stans clara voce dicebat belli causam, & nolentibus res raptas restituere vel auctores injuria tradere, jaciebat hasłam quæ res erat pugne principium, & jam licebat more belli res rapere. Ante autem dixerat: Veteres ledere res rapere dicebant etiamsi rapine nullum crimen existeret: similiter satisfacere res reddere dicebant. Quibus docemur belli inter duos populos eorumve capita indicti effectus quosdam esse proprios, qui bellum ex sola natura non sequuntur: quod cum iis optime convenit quæ ex Iurifconfultis Romanis modo attulimus.

2 · Vox licere distinguitur in id quod impune fit nec tamen fine vitio, & in id quod vitio caret, etiam si id non facere virtutis fit alicujus: additis exemplis.

pr.Sed quod dixit Virgilius licebit videamus quo pertineat. Interdum enim licere dicitur id quod rectum ex omni parte piumque est etiamsi forte aliud quid fieri possit laudabilius, quale est illud Pauli Apostoli: πάντα μοι ἔξεστιν, ἀλλ᾽ ἐ πάντα συμφέρς. Omnia (illius scilicet generis cujus sunt de quibus agere cœperat, & acturus erat) licent mihi sed non omnia expediunt. Sic licet matrimonium contrahere, sed laudabilior est ex pio proposito cælebs castitas ut ad Pollentium ex eodem Apostolo disserit Augustinus. Repetere quoque nuptias licet: sed laudabilius est uno contentum esse matrimonio, ut recte hanc quæstionem explicat Clemens Alexandrinus. Christianus conjux paganam conjugem licite relinquere potest, ut sensit Augustinus, (quod quibus circumstantiis verum fit, discutere non est hujus loci) sed & potest retinere: itaque addit ille: Vtrumque quidem pariter licitum est per justitiam que coram Domino est: & ideo nihil horum prohibet Dominus: sed non utrumque expedit. Vlpianus de venditore cui post diem præstitutum vinum licet effundere: Si tamen cum posset effundere, non effundit, laudandus est potius. Alias vero licere aliquid dicitur, non quod salva pietate & officiorum regulis fieri potest, sed quod apud homines pœnæ non subjacet. Sic apud populos multos scortari licet: apud Lacedæmonios & Ægyptios etiam furari licebat. Apud Quintilianum est: Sunt quædam non laudabilia natura, sed jure concessa, ut in x 11 tabulis, debitoris corpus inter creditores dividi licuit. Est autem hæc vocis licere significatio minus propria, ut recte notat Cicero Tufculanarum quinta de Cinna loquens: Mihi contra non solum eo videtur miser, quod ea fecit, sed etiam quod ita se geßit ut ea facere ei liceret: etsi peccare nemini licet, sed sermonis errore labimur: id enim licere dicimus, quod cuique conceditur: Recepta tamen: ut cum idem Cicero pro Rabirio Posthumo judices sic alloquitur: Quid deceat vos, non quantum liceat vobis, Spo Etare debetis: si enim quod liceat queritis, potestis tollere è civitate quem vultis. Sic regibus dicuntur omnia licere quia sunt ανυπεύθυνοι, exemti à pænis humanis, ut alibi diximus: At Regem sive Imperatorem informans Claudianus recte ait: Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit Occurrat. & Mufonius castigat reges μὴ τὸ καθήκὸ μοι λέγὸν μεμεληκότας ἀλλὰ τὸ ἔξεστ μοι, qui in more habent dicere hoc mihi licet, non hoc me decet. Eoque sensu sæpe opponi videmus quod licet, & quod oportet ut à Seneca patre in controversiis non semel. Ammianus Marcellinus. Sunt aliqua que fieri non oportet, etiam si licet. Plinius in epistolis. Oportet quæ sunt inhonesta non quasi illicita sed quasi pudenda vitare. Cicero ipse oratione pro Balbo. Est enim aliquid quod non oporteat, etiamsi licet. Idem pro Milone fas esse ad naturam, licere ad leges refert. Et in declamatione Patris Quintiliani est, aliud esse jura spectare, aliud justitiam.

3 · Effectus belli solennis in sua generalitate confideratos referri ad licere impunitatis.

pr.Hoc ergo modo lædere hosti hostem licet & in persona & in rebus: id est non ei tantum qui ex justa causa bellum gerit, quique lædit intra eum modum quem naturaliter concessum initio hujus libri diximus, sed ex utraque parte & indistincte: ita ut eam ob causam nec puniri possit in alio forte territorio deprehensus tanquam homicida, aut fur, nec bellum ipsi ab alio talis facti nomine inferri. Hoc sensu apud Sallustium legimus: cui omnia in viEtoria lege belli licuerunt.

4 · Cur tales effectus introducti sint.

pr.Causa cur id gentibus placuerit, hæc fuit quod inter duos populos de jure belli pronuntiare velle periculosum fuerat aliis populis, qui ea ratione bello alieno implicarentur, sicut Massilienses in causa Cæsaris & Pompeji dicebant, neque sui judicii neque suarum esse virium discernere utra pars justiorem haberet causam: deinde quod etiam in bello justo vix satis cognosci potest ex indiciis externis, quis justus fit se tuendi, sua recuperandi aut pænas exigendi modus, ita ut omnino præstiterit hæc religioni bellan -. tium exigenda relinquere quam ad aliena arbitria vocare. Achæi in oratione ad Senatum apud Livium: Quonam modo ea que jure belli acta sunt, in disceptationem veniunt? Præter hunc effectum licentiæ, id est impunitatis, est & alius, dominii scilicet, de quo posterius agemus.

5 · v. Testimonia de his effectibus.

pr.Illa autem quam nunc tractare cœpimus lædendi licentia primum ad personas porrigitur: de qua multa exstant apud probos auctores testimonia. Græcum est proverbium ex tragedia Euripidis: Purus profecto est quisquis hostem occiderit. Itaque more Græcorum antiquo cum his, qui extra bellum occidissent hominem, lavare, potum sumere multoque magis sacra facere fas non erat, cum his qui in bello, fas erat. Et passim occidere, jus belli vocatur. Marcellus apud Livium: quicquid in hostibus feci, jus belli defendit. Apud eundem Alcon ad Saguntinos: Sed hæc patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra conjuges ac liberos belli jure sinatis. Idem alibi cum narraffet, Aftapenses occisos; addit factum jure belli. Cicero pro Dejotaro: Tibi vero inimicus cur esset à quo cum vel interfici belli lege potuisset, regem se & filios quocum suos constitutos esse meminiffet? Et pro M. Marcello: Nam cum ipsius viForie conditione jure omnes occidissemus, clementie tue judicio conservati sumus. Cæsar Hæduis significat suo beneficio confervatos quos jure belli interficere potuisset. Iofephus in bello Iudaico, καλὸν ἐν πολέμῳ θνήσκὸν, ἀλλὰ πολέμε νόμῳ τῶτ᾽ ἐστιν ὑπὸ ἢ κρατοιύτων: Pulchrum in bello occumbere, sed belli jure id est vitam adimente victore. Papinius:. Nec querimur cafos: hec bellica jura, vicesque Armorum. Iure autem belli cum dicunt hi scriptores, non tale intelligi quod actum culpa omni liberet, sed qualem dixi impunitatem ex aliis locis apparet. Tacitus dixit in pace causas & merita spectari, ubi bellum ingruat innocentes ac noxios juxta cadere. Idem alibi: Nec illis aut honorare eam cadem jus hominum aut ulcisci ratio belli permittebat. Neque aliter sumendum jus belli quod abstinuisse Achivos Ænea & Antenore memorat Livius, eo quod pacis auctores semper fuissent. Seneca in tragœdia Troadibus: Quodcunque libuit facere, victori licet. Et in epistolis: Que commissa capite lucrent tum quia paludati fecerunt laudamus: & Cyprianus, Homicidium cum admittunt singuli crimen est. virtus vocatur cum publice geritur. impunitatem sceleribus acquirit, non innocentie ratio, sed savitia magnitudo. Deinde: Confenfere jura peccatis cæpit esse licitum quod publicum est. Sic Lactantius Romanos ait legitime injurias intulisse. Nec alio sensu Lucanus: Iusque datum sceleri.

6 · Ex hoc jure interfici & offendi omnes qui intra fines hostium sunt.

pr.Late autem patet hoc jus licentiæ. nam primum non eos tantum comprehendit, qui actu ipso arma gerunt aut qui bellum moventis subditi sunt, sed omnes etiam qui intra fines sunt hostiles: quod apertum fit ex ipsa formula apud Livium, Hostis fit ille quique intra prefidia ejus sunt. Nimirum quia ab illis quoque dam - num metui potest quod in bello continuo & universali sufficit ut sim locum habeat jus de quo agimus: aliter quam in pignorationibus, quæ, ut diximus, ad exemplum onerum impositorum ad luenda civitatis debita introductæ sunt: quare mirum non est si quod Ad Baldus notat multo plus licentiæ fit in bello quam in pignorandi jure. Et hoc quidem quod dixi in peregrinis qui commisso cognitoque bello intra fines hofticos veniunt dubitationem non habet.

7 · Quid si eo ante bellum venerint?

pr.At qui ante bellum eo iverant videntur jure gentium pro hostibus haberi post modicum tempus intra quod discedere potuerant. Nam sic Epidamnum obsessuri Corcyræi peregrinis primum discedendi faciebant copiam, denuntiantes alioqui pro hostibus futuros.

8 · Subditos hostium ubique offendi nisi lex alieni territorii obstet.

pr.Qui autem vere subditi sunt hostium, ex causa scilicet permanente, eos offendere ubique locorum jure hoc gentium licet, si ipsorum personam respicimus. Nam cum alicui bellum indicitur simul indicitur ejus populi hominibus ut supra ostendimus in formula indictionis: sic & in decreto: Vellent juberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno ejus essent bellum indici. Hostis autem qui est ubique secundum jus gentium impeti potest. Euripides: Vbicunque prenfum jura ledi bostem sinunt. Marcianus Iurifconfultus: Transfugas licet ubicunque inventi fuerint, quasi hostes interficere. Interfici ergo possunt impune in solo proprio, in solo hostili, in solo nullius, in mari. In territorio autem pacato quod eos interficere aut violare non licet, id jus non ex ipsorum venit persona, sed ex jure ejus qui ibi imperium habet. Nam civiles societates constituere potuerunt in eos qui in aliquo sunt territorio nihil per vim agi nisi judicio tentato: sicut ex Euripide citavimus: Si crimen istis aliquod hospitibus struis Ius impetrabis: vi quidem hinc non abftrahes. Vbi autem judicia vigent, ibi personarum spectantur merita, & cessat jus istud promiscuum nocendi quod inter hostes introdutum dicimus. Narrat Livius septem triremes Pænorum fuisse in portu ejus ditionis cui Syphax imperabat, cui pax eo tempore erat cum Carthaginienfibus Romanisque. advenisse eo cum duabus triremibus Scipionem: opprimique à pænis potuisse priusquam portum intrarent: sed vento acriore illatas in portum antequam Þæni anchoras molirentur: tum vero Pænos nihil ausos in regio portu.

9 · Ius hoc offendendi etiam ad infantes Dillud Virgilii: & feminas porrigi:

pr.Cæterum ut ad rem redeam quam late licentia ista se protendat vel hinc intelligitur quod infantium quoque & feminarum cædes impune habetur & isto belli jure comprehenditur. Non huc adferam quod Hesbonitarum feminas & pueros Hebræi occiderunt, & quod idem fieri imperatur in Cananæos & quorum connexa cum Cananæis erat causa: Dei ista sunt opera, cujus in homines jus majus est quam hominum in bestias ut alibi disseruimus. Illud propius accedit ad testandum morem communem gentium, quod in Psalmo beatus dicitur fore qui Babyloniorum infantes pe træ allidet, cui par est Homericum illud: Illisaque corpora terre Infantum, fevus dum concutit omnia Mavors. Thraces olim capta Mycalesso feminas quoque & infantes occiderunt, narrante Thucydide. Idem de Macedonibus cum Thebas cepissent narrat Arrianus. Romani capta Ilurgi urbe Hispaniæ, ἔκτέναν ὁμαλῶς κὰ παιδία Εγιναῖκας, fine discrimine interemerunt etiam mulieres & pueros, quæ verba sunt Appiani. Germanicus Cæsar Tacito narratur vicos Marforum (Germaniæ is populus) ferro flammisque pervaftasse, additurque: non sexus, non ætas miserationem attulit. Titus Iudæorum etiam pueros & feminas in spectaculo feris laniandos proposuit. Et tamen hi duo ingenio minime sævo fuisse creduntur: adeo sævitia illa in morem verterat. Quo minusmirum si & senes interficiuntur ut à Pyrrho Priamus.

10 · Etiam ad captos & quovis tempore.

pr.Ne captivi quidem ab hac licentia exemti. Pyrrhus apud Senecam ex recepto tunc more: Lex nulla capto parcit aut pænam impedit. In Ciri Virgiliana belli lex hæc dicitur etiam in feminas captivas. Ita enim ibi Scylla: At belli saltem captivam lege necasses. Sed & illo Senecæ loco de femina, Polyxena nimirum, occidenda agebatur. Hinc illud Horatii: Vendere cum poßis captivum, occidere noli. Ponit enim licere: & Donatus, servos dictos qui servati essent quum eos ocçidi oporteret jure belli: ubi illud oporteret, improprie pro liceret positum videtur. Sic à Coryræis interfecti captivi ex Epidamno narrante Thucydide. Sic quinque millia captivorum ab Annibale occisa. Apud Hirtium bello Africano Scipionem sic al - loquitur centurio Cæfarianus. Tibi gratias ago, quod mihi vitam incolumitatemque belli jure capto polliceris. Nec tempore ullo excluditur potestas occidendi tales servos id est bello captos, quantum ad jus gentium pertinet: etsi legibus civitatum hic magis, illic minus adstringitur.

11 · Etiam ad eos qui se dedere volunt, nec recipiuntur:

pr.Quin & supplicum occisorum passim occurrunt exempla, ut ab Achille apud Homerum, apud Virgilium Magonis & Turni: quæ ita narrari videmus ut defendantur simul illo quod dixi belli jure. nam & Augustinus laudans Gothos qui supplicibus & in templa perfugientibus pepercerant: Quod belli jure fieri licuisset, ait, illicitum sibi esse judicarunt. Nec qui se dedunt semper recipiuntur, ut in pugna ad Granicum Græci qui Persæ militabant: apud Tacitum Vspenses veniam liberis corporibus orantes: quod aspernati, inquit, sunt victores ut belli potius jure caderent. Nota & hic belli jus.

12 · Etiam ad deditos fine conditione.

pr.Sed & acceptos in deditionem fine conditione ulla, legas interfici, ut à Romanis Pometiæ principes, à Sulla Samnites, à Cæsare Numidas, & ipsum Vercingentorigem: imo mos hic ferme perpetuus Romanorum in hostium duces sive captos, sive deditos, ut triumphi die occiderentur, quemadmodum Cicero nos docet quinta Verrina, Livius tum alibi, tum libro xxVIII, Tacitus Annali x11, & alii multi. Eodem Tacito memorante Galba decimari jussit quos deprecantes in fidem acceperat: & Cæcina in deditionem accepto Aventico in Iulium Alpinum è principibus, ut concitorem belli animadvertit: cæteros veniæ vel sævitiæ Vitellii reliquit.

13 · Perperam id jus ad causas alias referri, ut ad talionem, pertinaciam defenfionis.

pr.Solent interdum hiftorici causam interfectorum hostium, captorum præsertim aut supplicum, referre aut ad talionem, aut ad pertinaciam in resistendo: sed hæ causæ ut alibi distinximus fuaforiæ magis sunt, quam justifice. Nam talio justa & proprie dicta in eandem personam quæ deliquit exercenda est, ut intelligi potest ex his quæ de pœnæ communicatione dicta sunt supra: Contra vero in bello plerumque id quod talio dicitur in malum redundat eorum quorum in eo quod accusatur nulla est culpa. Cujus morem sic describit Diodorus Siculus: & γὸ ἠγνόεν δι᾽ αὐNeque Neque enim enim ignorabant ignorabant ipsis ipsis rebus rebus edocti, edocti, cumb cum bellantium par fit fortuna, alterutris, si male rem geßissent id exspectandum quod ipsi in victos statuissent Apud eundem Philomelus dux Phocenfium 21ὰ τ κολάσεως τὲς ἐχθρὲς ἐποίησε μεταθέας τ ' ύπερηφάνε κὶ δενῆς τιμωρίας: pari pœna exacta effecit ut hostes à superbo & infolenti supplicio temperarent. Pertinax vero studium in partes nemo est qui supplicio dignum judicet, ut apud Procopium Neapolitani Belisario respondent, quod tunc maxime obtinet cum partes illæ aut à natura assignatæ aut honesta ratione eletæ sunt. Imo tantum abest ut in eo crimen fit, pro crimine habetur siquis præsidio decesserit, præsertim veteri jure militari Romano quod hic nullam ferme admittebat metus aut periculi excusationem. Presidio decedere apud Romanos capitale est, ait Livius. Ob utilitatem ergo suam quisque summo illo rigore, ubi visum est, utitur: defenditur autem rigor ille apud homines eo gentium jure de quo nunc agimus.

14 · Porrigi & ad obsides.

pr.Idem jus & in obsides usurpatum, nec in eos tantum qui se obligaverant, quasi ex conventione, sed & in eos qui ab aliis traditi. A Theffalis occisi olim ducenti quinquaginta, à Romanis Volfci Aurunci ad trecentos. Notandum autem solitos obsides dari etiam pueros ut à Parthis, quod & à Simone Maccabæorum uno factum legimus, & feminas ut à Romanis Porsenæ temporibus & à Germanis narrante Tacito.

15 · Iure Gentium vetitum veneno quenquam interimere:

pr.Sicut autem jus gentium permittit multa, eo permittendi modo quem jam explicavimus, quæ jure naturæ sunt vetita, ita quædam vetat permissa jure naturæ. Nam quem interficere liceat eum gladio an veneno interimas nihil interest, si jus naturæ respicias: jus inquam naturæ: nam generossus quidem est ita occidere ut qui occiditur sui defendendi habeat copiam: sed non debetur hoc cuiquam qui mori meruit. At jus gentium, si non omnium, certe meliorum jam olim est, ne hostem veneno interficere liceat: qui consensus ortus est ex respectu communis utilitatis, ne pericula in bellis quæ crebra esse cœperant nimium intenderentur. Et credibile est à regibus id profectum quorum vita ab armis ante alios defenditur, à veneno minus quam aliorum tuta est, nisi defendatur juris aliqua religione & metu infamiæ. Clandestina scelera vocat Livius de Perseo loquens: nefas Claudianus agens de insidiis in Pyrrhum à Fabricio rejectis, & Cicero scelus eandem historiam tangens. Communis exempli interesse ne tale quid admittatur ajunt Consules Romani in epistola ad Pyrrhum quam ex Cl. Quadrigario recitat Gellius: apud Valerium Maxi - mum est, armis bella, non venenis geri debere. Et Tacito memorante cum princeps Cattorum Arminii mortem veneno promitteret, rejecit Tiberius, ea se gloria æquans priscis imperatoribus. Quare qui licitum volunt hostem veneno occidere, ut ex Vegetio Baldus, respiciunt merum naturæ jus, illud autem quod à gentium voluntate ortum trahit prætervident.

16 · Aut tela aut aquas aliquas veneno inficere:

pr.Distat à tali veneficio nonnihil & ad vim accedit propius, spicula veneno inficere & geminare mortis causas, quod de Getis tradit Ovidius, de Parthis Lucanus, de Afris quibusdam Silius, & nominatim de Æthiopibus Claudianus. Sed hoc quoque contra jus est gentium non universale, sed gentium Europæarum & si quæ ad Europæ melioris cultum accedunt. quod recte à Salisberiensi observatum est, cujus hæc sunt verba: Nec veneni licet videam ab infidelibus aliquando usurpatam ullo unquam jure indultam lego licentiam. Ideo ferrum infamare veneno dixit Silius. Nam & fontes veneno inficere, quod ipsum quoque aut non latet aut non diu latet, Florus ait esse non tantum contra morem majorum sed & contra fas Deûm, sicut jura Gentium Diis afscribi auctoribus solere alibi quoque à nobis annotatum est. Neque vero mirum videri debet, si ad minuenda pericula tales sint quædam bellantium tacitæ conventiones, cum olim Chalcidenfibus & Eretrienfibus manente bello convenerit μὴ χρήθαι τηλεβόλοις ne mißilibus uti liceret.

17 · Non & aquas aliter corrumpere.

pr.Cæterum non idem statuendum, de aquis fine veneno ita corrumpendis ut bibi nequeant, quod Solon & Amphictyones leguntur in barbaros justum censuisse: & Oppianus de Pifcatu quar - to ut suo sæculo solitum commemorat. Id enim perinde habetur quasi avertatur flumen aut fontis venæ intercipiantur, quod & natura & consensu licitum est.

18 · Percussoribus uti an contra jus Gentium fit, distinguitur.

pr.An vero hostem interficere immisso percussore per jus gentium liceat, quæri solet. Sed omnino discrimen adhibendum est, inter percussores qui fidem expressam vel tacitam violant, ut subditi in regem, vasalli in seniorem, milites in eum cui militant, recepti ut supplices aut advenæ aut transfugæ in eos qui receperunt, an vero nulla teneantur fide, quomodo Pipinus Caroli Magni pater uno comitatus satellite trajecto Rheno hostem in cubiculo interfecisse narratur: quod & à Theodoto Ætolo in Ptolemæum Ægypti regem simili modo tentatum refert Polybius, co ανανδρον τόλμίω, virilem audaciam vocans. Talis & ille laudatus ab hiftoricis Q. Mutii Scævolæ conatus, quem ipse sic defendit, hostis hostem stem occidere occidere volui. volui. Porfen Porsena ipse in hoc facto, nihil nisi virtutem agnoscit. Valerius Maximus pium ac forte propositum vocat: laudat & Cicero pro P. Sextio. Nimirum hostem occidere ubivis licet, non naturæ tantum sed & gentium jure ut supra diximus: nec refert quot sint qui faciant, aut patiantur. Sexcenti Lacones cum Leonida castra hostilia ingressi recta tentorium regis petebant. Paucioribus idem licuit. Pauci erant qui Marcellum consulem ex insidiis circumventum occiderunt: & qui Petilium Cerialem parum abfuit quin in lecto confoderent. Laudat Eleazarum Ambrosius quod elephantem fupereminentem cæteris adortus est arbitratus ei infidere regem. Neque tantum qui hæc faciunt sed & qui aliis faciendi auctores sunt jure Gentium inculpati habentur. Scævolæ ad audendum fuerunt auctores illi in bellis adeo sancti veteres Romani senatores. Neque movere quenquam debet quod deprehensi tales exquisitis suppliciis affici solent: nam id ipsum non eo evenit quod in jus gentium deliquerint, sed quia eodem jure gentium in hostem quidvis licet: gravius autem aut levius malum statuit quisque pro sua utilitate. Nam sic & exploratores, quos mittere jure gentium haut dubie licet, quales misit Mofes, qualis fuit ipse Iosue, deprehensi pessime tractari solent (ἔθα τὲς καζασκότωες κλείνὸν, mos est exploratores interficere ait Appianus) juste interdum ab his qui manifeste justam habent bellandi causam: ab aliis vero licentia illa quam dat belli jus. Quod si qui reperiuntur qui tali opera oblata uti noluerint, id ad animi celsitudinem & virium apertarum fiduciam, non ad justi injustive opinionem referendum est. At de his percussoribus quorum fato perfidia inest, aliter censendum. neque enim ipsi tantum contra jus Gentium faciunt, sed & qui eorum utuntur opera: quanquam enim in rebus aliis, qui malorum opera in hostem utuntur peccare censeantur apud Deum, non autem apud homines, id est in gentium jus, quia ea in parte, Mores leges perduxerunt in potestatem suam: Et decipere, ut Plinius loquitur, pro moribus temporum prudentia est: tamen intra jus interficiendi constitit hæc consuetudo. Nam hic qui aliena utitur perfidia violasse jus non naturæ tantum, sed & gentium creditur. Hoc docentilla Alexandri ad Darium: Impia bella suscipitis, & cum habeatis arma, licitamini hostium capita. & mox: qui ne belli quidem jura in me servaveris. alibi: Ad internecionem mihi perfequendus est, non ut justus hostis sed ut percussor veneficus. Eodem referendum illud de Perseo: Non justum apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum & veneficiorum. Marcius Philippus de iisdem factis Persei agens: Ea omnia quam Diis quoque invisa essent, fenfurum in exitu rerum suarum. Pertinet huc illud Valerii Maximi: Viriati cedes duplicem perfidie accusationem recepit, in amicis quod eorum manibus interemtus est: in Qu, Servilio Cepione Consule, quia is sceleris hujus auctor impunitate promissa fuit: victoriamque non meruit, sed emit. Causa cur hic aliud quam in rebus cæteris placuerit, ea ipsa est quam de veneno supra attulimus, ne nimium intenderentur pericula eorum maxime qui eminent. Negabat Eumenes credere se quenquam ducum sic velle vincere, ut ipse in se exemplum peßimum statueret. Apud eundem cum Bessus Dario manus intulisset, dicitur exempli & communis regum omnium esse causa: & Oedipus regis Laji cædem vindicaturus apud Sophoclem sic ait: Et apud Senecam in ejusdem argumenti tragœdia: Regi tuenda est maxime regum salus. Consules Romani epistola ad Pyrrhum: Communis exempli & fidei visum est, ut te salvum velimus. In bello ergo solenni aut inter eos qui belli solennis indicendi jus habent id non licet: extra vero bellum solenne, habetur pro licito eodem Gentium jure. Sic in Gannascum defectorem structas insidias tales degeneres negat Tacitus. Curtius Spitamenis perfidiam minus ait invisam esse potuisse: quia nihil ulli nefastum in Bessum interfectorem regis sui videbatur. Sic & in latrones & piratas perfidia, vitio quidem non caret, sed apud gentes odio eorum in quos committitur impunita est.

19 · Stupra an sint contra jus Gentium.

pr.Stupra in feminas in bellis passim legas & permissa & impermissa. Qui permiserunt spectarunt injuriam solam in alienum corpus cui subjacere quicquid hostile est juri armorum non incongruens judicabant. Melius alii qui non solam injuriam sed ipsum efferatæ libidinis actum hic confiderarunt, & quod is neque ad securitatem pertineat neque ad pœnam, ac proinde non bello magis quam pace impunitus esse debeat, atque hoc posterius jus est gentium non omnium sed meliorum. Sic Marcellus antequam Syracufas caperet legitur gessisse curam pudicitiæ etiam in hoste servandæ. Scipio apud Livium, & sua & populi Romani interesse ait, nequid quod uspiam sanctum esset apud ipsos violaretur. uspiam id est apud moratiores populos. Diodorus Siculus de Agathoclis militibus: ὅτι ὁ εἰς γυναῖκας ὕβρεως ὁ πρανομίας ἀπέχοντο: ne à mulieribus quidem vim nefariam abstinebant. Ælianus cum narrasset à Sicyoniis viEtoribus feminarum ac virginum Pellenæarum pudicitiam prostitutam sic exclamat: ἀγριώταζα ταῦτα, ὦ θεοι ἐλλιώιοι, ὁ ἐδὲ ἐν βαρβάροις καλὰ, κατάγε τὴν ἐμίω μνείαν. Crudelia bec per Deos Grecia, & quantum memoria complector, ne ipsis quidem barbaris probata. Atque id inter Christianos observari par est, non tantum ut disciplinæ militaris partem, sed & ut partem juris Gentium: id est ut qui pudicitiam vi læsit, quamvis in bello, ubique pænæ fit obnoxius. Nam nec Hebræa lege impune quisquam id tulisset, ut intelligi potest ex ea parte quæ de captiva ducenda neque vendenda postea, constituit, Ad quem locum Bacchai magister Hebræus: Voluit Deus ut castra Ifraelitarum sint sancta, non projecta in scortationes & abominationes cateras ut castra gentium. Arrianus cum narrasset captum Roxanes amore Alexandrum κ ἐθελῆστη υβρίσαι καθάπερ αἰχμάλωτον, ἀλλὰ γῆμαι γδ οὐκ ἀπαξιῶσι, noluisse ea ut captiva per libidinem abuti sed matrimonio dignatum, adjicit facti laudationem. Plutarchus de facto eodem: ἐχὕβρισεν, ἀλλ᾿ ἔγημε φιλοσόφως; non per libidinem abusus ea est, sed uxorem duxit, ut dignum philosopho. Et Torquatum quendam quod hostili virgini vitium obtulisset Romanorum decreto in Corsicam deportatum annotavit Plutarchus.