Grotius 3.1Quantum in bello liceat regulæ generales ex jure naturæ: ubi & de dolis & mendacio.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Rdo
pr.ET qui bellum gerant, & quibus ex causis belligerare liceat vidimus. Sequitur expendamus, quid quantumque in bello liceat & quibus modis. quod aut nude spectatur, aut ex promisso antecedente. Nude ex naturæ primum, deinde ex Gentium jure. Quid ergo natura liceat videamus.
2 · I.
pr.Primum, ut jam ante diximus aliquoties, ea quæ ad finem ducunt in morali materia æstimationem intrinsecam accipiunt ab ipso fine: quare quæ ad finem juris consequendi sunt necessaria, necessitate sumpta non secundum Physicam subtilitatem sed moraliter, ad ea jus habere intelligimur: Ius dico illud quod stricte ita dicitur & facultatem agendi in solo societatis respectu significat. Quare si vitam aliter servare non possum, licet mihi vi qualicunque arcere eum qui eam impetit, etiamsi forte is peccato vacet, ut notavimus alibi: quia jus hoc non proprie ex peccato alterius oritur, sed ex jure quod mihi pro me natura concedit. Quin & rem alienam ex qua certum mihi periculum imminet citra culpæ alienæ considerationem invadere possum: non tamen dominus fieri: id enim ad eum finem accommodatum non est: sed custodire donec securitati meæ satis cautum fit: quod ipsum quoque tractatum est à nobis alibi. Sic rem meam quam alius detinet eripere ei naturaliter mihi jus est: & si id difficilius, aliud tantumdem valens: ut & debiti consequendi gratia: quibus ex causis dominium quoque sequitur, quia alio modo læsa æqualitas reparari nequit. Sic ubi justa est punitio, justa etiam vis omnis fine qua ad pœnam veniri non potest: & omne quod pœnæ pars est, ut rerum corruptio per incendium aut aliter, intra justum scilicet & qui peccato respondeat modum.
3 · Reliquemium licere in bello que
pr.Sciendumfecundo est jus nostrum non ex solo belli principio spectandum, sed & ex causis fubnafcentibus, sicut & in judiciis post litem contestatam jus sæpe parti novum paritur. Sic qui se aggregant me impetenti, sive socii sive subditi, in se quoque jus tuendi me mihi porrigunt. Sic qui bello se miscent quod injustum est, præsertim si ipsi id injustum esse scire possunt ac debent, obligant se ad sumtus & damna resarcienda quia culpa damnum dant. Sic qui bello fine probabili ratione suscepto accedunt, ipsi quoque pœnæ meritum contrahunt pro ratione injuftitiæ quæ ipsorum actui inest. Ita Plato probat bellum μέχρι ὁ αν οἱ αἴτιοι αναγ καθῶσιν ὑπὸ ἢ αὐαιτίων ἀλγοκύτων δουῦαι δικlw, donec hi qui sontes sunt cogantur insontibus malo affectis pænas dare.
4 · prima: ad finem sunt necessaria: explicatur.
pr.Observandum tertio, ad jus agendi multa consequi indirete & extra agentis propositum, ad quæ per se jus non esset. In sui defensione quomodo id locum habeat explicavimus alibi. Sic ut nostrum consequamur, si tantumdem accipi non potest, plus accipere nobis jus est, sub obligatione tamen restituendi pretium ejus quod redundat. Sic navis navis piratis piratis plena aut domus latronibus, tormentis peti potest etiamsi intra eandem navem aut domum sint pauctinfantes, mulieres aut alioqui innocentes quibus inde creetur periculum. Nec reus est mortis aliene, inquit Augustinus, qui cum fue poffeßioni murorum ambitum circumduxit, aliquis ex ipsorum usu percussus interiit. Sed sicut antehac monuimus sæpe, non semper ex omni parte licitum est quod juri stricte sumto congruit. Sæpe enim proximi caritas non permittet ut summo jure utamur. Quare etiam quæ extra propositum accidunt & accidere posse prævidentur, cavenda erunt, nisi multo majus fit bonum quo nostra actio tendit quam malum id quod metuitur, aut nisi in pari bono & malo multo major fit spes boni quam mali metus, quod prudentiæ arbitrandum relinquitur: sed ita ut semper in dubio ad eam partem quæ alteri magis quam sibi consulit, ut tutiorem, inclinandum fit. Sinite crescere zizania, inquit optimus magister, ne dum ea evellere vultis evellatis & triticum. Multos occidere & indiscretos, inquitur Seneca, incendii & ruine potentia est. Docent nos historiæ quam se - ria pænitentia, Ambrosio monente, talem vindictæ immodeftiam Theodosius expiaverit. Nec si quid Deus interdum facit tale, id nobis in exemplum trahendum est, ob plenissimum illud dominii jus quod ille in nos habet, nobis vero alteri in alterum non concessit, ut alibi notavimus. Et tamen ille ipse Deus, hominum suo jure dominus, ob paucissimos bonos parcere solet quamvis ma - gnæ malorum universitati, & eo suam, qua judex est, æquitatem testatam facit, ut Abrahami cum Deo colloquium de Sodomis aperte nos docet. Et ex his quidem generalibus regulis cognosci potest quantum in hostem liceat naturaliter.
5 · Secunda: jus non tantum ex principio, sed & causis in bello fubnafcentibus spectari.
pr.Sed & quæstio incidere solet quid liceat in eos qui hostes non sunt, aut dici nolunt, sed hostibus res aliquas subministrant. Nam & olim & nuper de ea re acriter certatum scimus, cum alii belli rigorem, alii commerciorum libertatem defenderent. Primum distinguendum inter res ipsas. Sunt enim quæ in bello tantum usum habent, ut arma: sunt quæ in bello nullum habent usum, ut quæ voluptati inserviunt: sunt quæ & in bello & extra bellum usum habent, ut pecuniæ, commeatus, naves & quæ navibus adsunt. In primo genere verum est dictum Amalasuinthæ ad Iustinianum, in hostium esse partibus qui ad bellum necessaria hosti administrat. Secundum genus qu erelam non habet. Sic Seneca, tyranno gratiam se relaturum ait si beneficium illi neque vires majores datu - rum est ad exitium commune, neque confirmaturum quas habet, id autem est quod reddi illi fine pernitie publica possit: quod explicans dddit; pecuniam que fatellitem stipendio teneat, non fubminiftrabo; si marmora I vestes desiderabit, nihil oberit cuiquam id quo luxuria ejus instruitur: militem & arma non fuggeram. Si pro magno petet munere artifices Scene I que feritatem ejus emolliant, libens offeram. Cui triremes & aratas non mitterem, luforias I cubiculatas & alia ludibria regum in mari lafcivientium mittam. Et Ambrosio judice largiri ei qui conspiret adversus patriam non est probabilis liberalitas. In tertio illo genere usus ancipitis, diftinguendus erit belli status. Nam si tueri me non possum nisi quæ mittuntur intercipiam, necessitas ut alibi exposuimus jus dabit, sed sub onere restitutionis nisi alia causa accedat. Quod si juris mei exsecutionem rerum fubvectio impedierit, idque scire potuerit qui advexit, ut si oppidum obfeffum tenebam, si portus claufos, & jam deditio aut pax exspectabatur, tenebitur ille mihi de damno culpa dato, ut qui débitorem carceri exemit, aut fu gam ejus in meam fraudem instruxit: Et ad damni dati modum res quoque ejus capi & dominium earum debiti consequendi causa quæri poterit. Si damnum nondum dederit sed dare voluerit, jus erit rerum retentione eum cogere ut de futuro caveat obfidibus, pignoribus aut alio modo. Quod si præterea evidentissima sit hoItis mei in me injustitia, & ille eum in bello iniquiffimo confirmet, jam non tantum civiliter tenebitur de damno, sed & criminaliter, ut is qui judici imminenti reum manifestum eximit: atque eo nomine licebit in eum statuere quod delicto convenit, secundum ea quæ de pœnis diximus. quare intra eum modum etiam spoliari poterit. Et has ob causas solent à bellum gerentibus publicæ fignifi cationes fieri ad alios populos, tum ut de jure causæ, tum etiam ut de spe probabili juris exsequendi appareat. Hanc autem quæstionem ad jus naturæ ideo retulimus, quia ex historiis nihil comperire potuimus ea de re jure voluntario gentium esse constitutum. Romanos qui Carthaginienfium hostibus commeatus attulerant, ipsi Carthaginienses, aliquando ceperunt: eosdem iidem Carthaginienses repetentibus Romanis reddiderunt. Demetrius cum Atticam teneret exercitu, jamque vicina oppida Eleufina & Rhamnuntem cepisset, Athenis famem facturus, navis frumentum inferre parantis & magistrum & gubernatorem suspendit, atque eo modo deterritis cæteris potitus urbe est.
6 · Tertia: quædam consequi fine injuria que ex proposito non licerent: cui cautio additur.
pr.Modum agendi quod attinet, vis ac terror maxime propria bellorum. An & dolo uti liceat quæri solet. Nam Homerus quidem dixit hosti nocendum Sive dolo, seu vi manifesta, clamve palamve. Et Pindari est: Quidvis agendo scilicet hostica Delenda vis est. Apud Virgilium quoque dictum illud, Dolus an virtus quis in hoste requirat sequitur ipse Ripheus justißimus unus Qui fuit in Teucris & fervantißimus equi. Et legitur hoc ipsum imitatus sapientiæ nomine nobilissimus Solon. Silius in rebus Fabii Maximi: Lib. xv. Exin virtuti placuit dolus. Apud Homerum Vlysses viri sapientis exemplum, plenus ubique fraudium in hostem: unde Lucianus regulam elicit, laude dignos, Luc. Phil. qui hostem fallunt. Nihil utilius in bello dolis Xenophon dixit, & Xenophon. Brasidas apud Thucydidem præclaram imprimis laudem esse ex de Cyri inftit.1. & de belli furtis: & apud Plutarchum Agefilaus hostes decipere & ju- re equestri. stum & licitum esse. Polybius, quæ vi fiunt in bello minoris cen- Thuc. lib.v. Plutarch. senda quam quæ ex occasione & dolo: & ex eo Silius Corvinum Apoph. sic inducit loquentem: Polyb. l.1x. Lib. v. Bellandum est astu: levior laus in duce dextra. Atque ita censuisse ipsos illos severos Laconas notat Plutarchus, Plut. Marac majorem etiam victimam ab eo immolatam qui dolo quam qui cel. aperto Marte rem confeciffet. Idem Lysandrum magni facit ἀπάταις τὰ πολλὰ Διαποικίλλοντα & πολέμε pleraque belli dolis variantem. Et in Philopæmenis laudibus ponit quod Cretenfium disciplina institutus simplicem illum ac generosum bellandi morem dolis ac furtis mifcuiflet. Ammiani est: Nullo discrimine virtutis ac doli, profperos omnes D. lib. x de laudari debere bellorum eventus. Iurisconsulti Romani bonum dolum dolo. vocant si adversus hostem quis machinaretur: & alibi, nihil inter- L.Nihil D. esse vi quis an fallacia potestatem hostium evaserit: δόλο & ψεκτος, de captivis. δἷα τραιωλικός notat ad Iliados. Eustathius. Inter Theologos Augu- Que. x fun stinus: Cum justum bellum suscipitur, vi aperta pugnet quis aut ex insidiis, per Iosue. nihil ad justitiam interest. Et Chrysostomus maxime laudari impera - 1 De facertores qui fraude victoriam quæfiiffent. Sed nec desunt sententiæ datio. quæ suadere videntur partem contrariam quarum nonnullas in fra adferemus. Quæstionis hujus definitio pendet ex eo, an dolus in genere fit semper malorum, in quibus locum habet non esse faciendum malum ut eveniat bonum, an ex iis quæ vitium non habent universaliter ex suapte natura sed quibus accidere etiam potest ut bona sint.
7 · v. Quid liceat in eos qui hostibus res subministrant per distinctiones explicatur.
pr.Notandum igitur dolum alium consistere in actu negativo, alium in actu positivo. Doli vocem etiam ad ea quæ in negatiL.1. §.dolü vo actu consistunt extendo, Labeone auctore qui ad dolum sed malu. D.de non malum refert ubi quis per dissimulationem tuetur sua vel alieDolo malo. na. Haud dubie crude nimis à Cicerone dictum est: ex omni vita De Off. 3. simulationem dißimulationemque tollendam. Nam cum nec quæ scias nec quæ velis omnia aperire aliis tenearis, sequitur ut dissimulare Libro cõtra quædam apud quosdam, id est tegere & occultare fas fit. Licet, in mend.c.10. quit Augustinus, veritatem occultare prudenter sub aliqua dißimulatione. Th.2.2.qu. Et necessariam hanc omnino atque inevitabilem his præsertim 40.art.3.in resp. & quæ. quibus respublica commissa est non uno loco fatetur ipse Cicero. 71. art. 7. Exemplum ad hanc rem insigne præbet Ieremiæ historia capite Silv. in verbo bellü p.1. XXXVIII. Is enim Propheta à rege interrogatus de obsidionis eventu, apud proceres, regis poftulatu, hoc ipsum prudenter ocnum. 9. Pro Milone cultat, aliam interim causam, nec falsam tamen, colloquii adfe& l.v11.ep. 9. & proCn. rens. Et huc quoque referri potest quod Abrahamus Saram foroPlancio. rem, id est ex usitato tum loquendi more propinquam confanguiGen. xx. neam vocat, matrimonium dissimulans.
8 · An dolo uti in bello liceat.
pr.Dolus qui in actu positivo consistit, si in rebus, simulatio; Th.2.2.qm. si in sermone, mendacium vocatur. Quidam inter hæc duo hanc 110. art. 3. constituunt differentiam, quod dicant voces naturaliter signa esse in resp. intellectuum, res non item. Sed contra verum est voces natura ipsa & citra hominum voluntatem nihil significare, nisi forte vox fit confusa & ἄναρθρα qualis in dolore, quæ ipsa rei magis appellaL.Labeo. §. tione venit quam locutionis. Quod si hoc dicatur, hominis natunt. D. de ram hanc esse peculiarem supra animantes cæteras ut conceptus Soup. legata animi possit aliis indicare & ad eam rem voces repertas, verum quidem dicitur: sed addendum est, non solis vocibus tale fieri indicium, sed & nutibus ut apud mutos, sive illi nutus aliquid habent cum re fignificata commune ipsa natura, sive tantum ex instituto significant: quibus nutibus pares sunt notæ illæ quæ non voces linL. Non si- gua figuratas significant, ut Paulus Iurifconfultus loquitur, sed res dipfas sive ex aliqua convenientia, ut notæ hieroglyphicæ, sive gura D. de mero arbitratu ut apud Sinenfes. Alia igitur hic adhibenda distinctio est, qualem adhibuimus ad tollendam ambiguitatem in voce jurifgentium. Diximus enim jus gentium dici, & quod singulis gentibus placuit sine mutua obligatione, & id quod mutuam obligationem in se continet. Voces ergo & nutus & notæ quas diximus reperta sunt ad significandum cum mutua obligatione, quod Aristoteles dixit κατὰ συνθήκίω: res aliæ non item. Hinc fit ut rebus aliis uti liceat etiamsi prævideamus futurum ut alter inde falsam concipiat opinionem. Loquor de eo quod intrinsecum est, em. Loquor d non de eo quod accidit. Itaque exemplum ponendum est, ubi nullum sequitur indenocumentum, aut ubi nocumentum ipsum seposita doli consideratione, licitum est. Prioris exemplum est in Christo qui apud comites Emauntinos mire longius, id est speciem prætulit ituri longius, nisi malimus vere quoque voluisse eum ire longius, sub conditione tamen nisi magno nisu retineretur, quomodo & Deus multa velle dicitur quæ non fiunt, & alibi Christus ipse dicitur voluisse præterire Apostolos navigantes, nempe nisi impense rogaretur navem ascendere. Alterum exemplum dari potest in Paulo qui Timotheum circumcidit, cum satis sciret Iudæos hoc ita accepturos quasi circumcisionis præceptum, quod revera abolitum jam erat, adhuc obligaret Ifraelis posteros quafique ita sentirent ipsi Paulus & Timotheus: cum tamen non hoc quæreret Paulus, sed tantum familiarius cum Iudæis versandi facultatem sibi & Timotheo præbere. Neque vero circumcisio, sublata lege divina, ex instituto amplius fignificabat talem necessitatem, neque malum quod inde sequebatur erroris ad tempus dedocendi postea, tanti erat quanti illud bonum quo Paulus tendebat: nimirum Euangelicæ veritatis insinuatio. Hanc simulationem Patres Græci sæpe vocant οἰκονομίαν. de qua egregia extat sententia Clementis Alexandrini qui de viro bono agens, sic ait: ἢ πλησίον ὠφελείᾳ μόνῃ ποιήσὶ τινα ἃ ἐκ αν προηγεμένως αὐτῷ πραχθείη: ob utilitatem proximi faciet quedam que sponte alioquin ac primaria intentione non faceret. Tale in bello Romanorum illud, qui de Capitolio panem in hostium stationes jecerunt ne fame premi crederentur. Exemplum posterioris est in ficta fuga, qualem Iosue suis præcepit ad Hajum expugnandum & alii duces sæpe. Nam hic quod sequitur nocumentum licitum esse ponimus ex belli justitia, ipsa autem fuga ex instituto nihil significat, quamquam hostis eam accipit ut signum pavoris, quod alter cavere non tenetur, utens sua libertate DE IVRE BELLI huc vel illuc eundi, & magis minusve celeriter, & hoc vel illo gestu habituve. Eodem referri debet eorum actus qui hostium armis, signis, vestibus, velis usi passim leguntur. Hæc enim omnia ejus sunt generis ut à quovis pro arbitrio etiam contra consuetudinem usurpari possint, quia consuetudo ipsa singulorum arbitrio, non quasi consensu communi introducta est, qualis consuetudo neminem obligat.
9 · Dolus in actu negativo per se non est illicitus.
pr.Gravior est disputatio de illis notis quæ ut ita dicam in commercio hominum versantur, in quo genere proprie mendacium situm est. Multa enim sunt contra mendacium in sacris literis. Verbum mendax odio habebit justus, id est, vir bonus, Prov. XIII, 5: Falfiloquentiam & verbum mendax amove à me, Prov. xxx, 8: Perdes loquentes mendacium, Pf. v, 7: Ne mentimini alter alteri, Colof. 111, 9. Et hanc partem rigide tuetur Augustinus: & sunt etiam inter Philosophos & Poëtas qui cum eo sentire videantur. Notum illud Homeri: Ille mihi invisus pariter cum faucibus Orci, Cujus mens aliud condit quam lingua profatur. Sophocles: Aliena vero proloqui nunquam decet: At vera certam ficui pestem ferunt Huic danda venia est, si facit quod non decet. Cleobulus: Mendacium odit quisquis animitus sapit. Aristoteles dixit: καθ᾿ αὐτὸ τὸ μὲν ψεῦδε φαῦλον ἐψεκτὸν, τὸ ἢ ἀληθὲς καλὸν ὰ ἐπαινετὸν: per se mendacium turpe atque vituperabile, veritas pulchra ac laudabilis. Neque tamen deest in alteram quoque partem auctoritas: primum in sacris literis exempla laudatorum hominum fine reprehenfionis nota: deinde veterum Christianorum pronuntiata, Origenis, Clementis, Tertulliani, Lactantii, Chryfoftomi, Hieronymi, Cassiani, imo pene omnfuni ut ipse fatetur Augustinus, ita dissentiens, ut tamen magnam questionem, latebrosam tractationem, disputationem inter doctos alternantem (hæc enim omnia ipsius verba sunt) agnofcat.Inter Philosophos aperte hinc stant, Socrates & discipuli ejus Plato, Xenophon, & alicubi Cicero, & si Plutarcho ac Quintiliano credimus Stoici, qui inter sapientis dotes ponunt mentiri ubi & quomodo oportet: neque videtur dissentire aliquot in locis Aristoteles, cujus illud καθ᾽ αὐτὸ quod diximus exponi potest communiter, sive re spectata sepofitis circumstantiis: Interpres autem ejus Andronicus Rhodius de medico apud ægrotum mentiente sic Iv ait: ἀπατᾷ μὲν, ἀπατεὼν ἢ σόκ ἔτιν: decipit quidem, at deceptor non est: Caufamaddit: & γδ τέλΘ ἔχετὼ ἀπάτιω ὁ νοσοῦτο, ἀλλὰ τὴ ζωτηρίαν: non enim propositum sibi habet decipere sed servare ægrotum. Quintilianus hanc ipsam partem defendens pleraque esse ait quæ non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia. Diphilus. Quod pro salute dicitur mendacium Me judice habere nilpotest incommodi. Quærenti apud Sophoclem Neoptolemo, Non tibi videtur turpe falfiloquentia? respondet Vlyffes, Non, si salus nascatur ex mendacio. Cui similia ex Pisandro & Euripide adferuntur. Et apud Quintilianum lego: Nam & mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est. Eustathius Metropolita Thessalonicensis ad secundum odyfsex: ψεύσε) κατὰ καιρὸν ὁ ζοφος: mentietur sapiens re urgente: ubi & ex Herodoto & Ifocrate testimonia adfert.
10 · Dolus in actu positivo distinguitur in eum qui fit per actus liberesignificantes, & per actus significantes velut ex conventione: & ostenditur dolum prio - ris generis licitum esse.
pr.Tam dissidentium sententiarum conciliatio forte aliqua reperiri poterit ex largiore aut strictiore mendacii acceptione. Neque hic mendacium sumimus quatenus & imprudenti accidit, quomodo mendacium dicere & mentiri apud Gellium discernuntur: sed de eo agimus quod scienter profertur cum significatione quæ mentis conceptui, sive in intelligendo sive in volendo difconveniat. Nam quod primo ὶ ἀμέσως verbis & similibus notis indicatur sunt mentis conceptus: ideoque non mentitur qui dicit rem falsam quam veram existimat, sed qui dicit rem veram quidem sed quam falsam putat mentitur. Significationis ergo falsitas id est quod ad communem mendacii naturam requirimus. Cui consequens est cum vox aliqua aut sermonis complexio est mλύσημα, id est plures uno fignificatus admittit, sive ex vulgi usu, sive ex artis consuetudine, sive ex figura aliqua intelligibili, tunc si animi conceptus uni istarum fignificationum congruat non admitti mendacium, etiamsi putetur is qui audit in aliam partem id accepturus. Verum quidem est talem locutionem usurpatam temere non probandam: sed potest ex accedentibus causis honeftari: puta si id pertineat ad erudiendum eum qui curæ nostræ est traditus, aut ad evitandam iniquam interrogationem. Prioris generis exemplum ipse Christus dedit, cum diceret, Lazarus amicus noster dormit, quod Apostoli accipiebant, tanquam de dormitione somni diceretur. Et quod de Templo inftaurando ipse dixerat, intelligens hoe de suo corpore, Iudæos sciebat accipere de Templo proprie dicto.Sic & cum Apostolis ad instar Phylarcharum apud Hebræos sedes eximias & regi proximas duodecim promitteret, & alibi vini novi potationem in patris regno, satis scivisse videtur non aliter hoc ab illis accipi quam de regno aliquo hujus vitæ, cujus spe ad ipsum momentum Christi ad cælum ascensuri pleni erant. Idem alibi per fabularum ambages populum alloquitur, ne audientes ipsum intelligerent, nisiscilicet animi attentionem talem ac docilitatem afferrent, qualem afferri par erat. Posterioris usus exemplum ex profana historia dari potest in L. Vitellio, cui Narcifsus instabat, aperiret ambages & veri copiam faceret: sed non ideo pervicit, quin suspensa & quo ducerentur inclinatura responderet. Dictum Hebræorum huc pertinet: אם יורע ארס להמוד את דבריו מוטב ואם לא ישתוק siquis norit uti perplexiloquio, recte: fin minus taceat. Contra accidere potest, ut tali loquendi genere uti non modo illaudabile fit, sed & improbum, puta cum Dei honos, aut amor proximo debitus, aut reverentia adversus superiorem aut rei quæ agitur natura exigunt, ut quod animo cogitatur omnino patefiat: sicut in contractibus diximus id aperiendum quod natura contractus intelligitur exigere, quo sensu non incommode accipi potest Ciceronis illud, tollendum esse ex rebus contrahendis omne mendacium, defumtum ex veteri lege Attica κατὰ τὸ ἀγορὰν ἀψαδῶν: quibus in locis mendacii vox videtur ita laxe accipi ut etiam obscuram locutionem includat. At nos proprie loquendo à mendacii notione idipfum jam exclusimus.
11 · In secundo genere indicatur quæstionis difficultas.
pr.Ad communem ergo mendacii notionem requiritur ut quod dicitur, scribitur, notatur, innuitur, intelligi aliter nequeat quam in eum sensum qui à mente proferentis difcrepet. Huic autem notioni laxiori strictior mendacii qua naturaliter illicitum est. significatio differentiam aliquam propriam adjiciat necesse est, quæ, si recte res inspiciatur, saltem secundum communem gentium existimationem nulla videtur alia dari posse præter repugnantiam cum jure existente ac manente ejus ad quem sermo aut nota dirigitur: nam sibi neminem mentiri, ut maxime falsum proferat satis constat. Ius hic intelligo non quodvis & rei extrinsecum sed quod proprium fit huic negotio atque cognatum. Id autem nihil est aliud quam judicandi libertas, quam homines colloquentes his quibus colloquuntur debere quasi pacto quodam tacito intelliguntur. Hæc enim nec alia est mutua illa obligatio quam homines introduci voluerant, simul atque sermone notisque similibus uti instituerunt. Nam fine tali obligatione inane fuisset tale repertum. Desideramus autem ut quo tempore sermo fit jus illud subsistat, ac maneat: fieri enim potest ut jus quidem fuerit, sed sublatum fit aut tollatur ex alio jure superveniente, sicut debitum acceptilatione aut conditionis cessatione. Tum vero requiritur ut jus quod læditur ejus fit quicum loquimur, non alterius, sicut & in contractibus injustitia non nascitur nisi ex læso jure contrahentium. Huc forte non male referas quod veriloquium ad justitiam refert post Simoniden Plato, & quod mendacium illud vetitum sacræ literæ sæpe defcribunt testimonio sive elocutione adversus proximum, & quod ipse Augustinus in mendacii natura constituenda ponit fallendi voluntatem. Et Cicero quæstionem de veritate eloquenda referri vult ad justitiæ fundamenta. Tolli autem videtur posse jus quod diximus, sicut consensu ejus quicum agimus expreffso, ut siquis prædixerit se falsa dicturum & alter permiserit, ita & tacito æquave ratione præfumto, aut oppositione juris alterius quod communi omnium judicio multo plus valeat. Hæc recte intellecta multas nobis fuppeditabunt illationes, quæ ad concilianda sententiarum supra designatarum dissidia non parum valituræ sint.
12 · Non omnem usurpationem locutionis que sciatur in alium sensum accipienda, esse illicitam.
pr.Primum est, etiamsi quid dicatur quod falsam habeat significationem infanti aut amenti in eo mendacii culpam non esse. Videtur enim communi omnium hominum sensu permissum esse, Vt puerorum etas improvida ludificetur. Et Quintilianus de pueris locutus: utilitatis, inquit, eorum gratia multa fingimus. Ratio proxima est quia cum in infantibus & amentibus non fit judicii libertas, non potest eis circa eam libertatem injuria fieri.
13 · Mendacii qua illicitum est formam consistere in repugnantia cum jure alterius, quod explicatur.
pr.Secundum est, quoties sermo ad eum dirigitur qui non decipitur, etiamsi tertius inde falsam hauriat perfuafionem, nullum esse mendacium: non ratione ejus ad quem sermo est: quia illi libertas manet integra plane ut illis quibus id intelligentibus fabula narratur, aut apud quos profertur sermo figuratus κατ ' εἰρωνείαν aut καθ ' ὑπερβολιὼ, quæ figura, ut Seneca ait, ad verum mendacio venit: & Quintiliano ementiens superjectio dicitur. Neque ratione ejus qui obiter id audit: quia cum eo non agitur, ideoque nulla est ad illum obligatio. Imo si ipse sibi opinionem informat de eo quod norr ipsi, sed alteri dicitur, habet quod sibi non alteri rem imputet. Quippe si recte judicare volumus illius respectu sermo non sermo est, sed res quæ significare quidlibet potest. Nihil ergo peccavit aut Cato Censorius, qui sociis auxilia falso est pollicitus, aut Flaccus qui hostium urbem ab Æmilio expugnatam aliis narravit, quanquam eo hostes decepti sunt: cui rei similem de Agefilao narrat Plutarchus. Nihil enim hic dictum hostibus: nocumentum autem quod inde secutum est extrinsecum quid est, & per se non illicitum optari aut procurari. Ad hoc genus Chrysostomus & Hieronymus retulerunt Pauli sermonem quo Antiochiæ Petrum ut nimium Iudaizantem reprehendit. Censent enim Petrum satis intellexisse non id serio fieri: interim vero consultum infirmitati adstantium.
14 · Et ostenditur licitum esse falsum loqui apud infantes & amentes:
pr.Tertium est quoties certum est eum ad quem sermo est libertatis suæ in judicando læsionem non ægre laturum, imo gratias habiturum eo nomine, ob commodum aliquod quod inde affequitur, tunc quoque mendacium stricte dictum, id est, injuriosum non committi, sicut furtum non perpetraret qui ex præfumta domini voluntate rem ipsius exiguam consumeret ut inde magnam eidem utilitatem pararet. In his enim quæ adeo certa sunt præfumta voluntas pro expressa habetur. Volenti autem constat injuriam non fieri. Sic ergo videtur non peccare, qui aut ægrotantem amicum persuasione non vera folatur, ut Arria Pætum filio mortuo, quæ historia est in Plinii epistolis: aut in prælio periclitanti ex falso nuntio animum addit quo incitatus victoriam & salutem sibi pariat, ac sic deceptus non capiatur quemadmodum Lucretius loquitur. Democritus ἀληθομυθεύφν χρεὼν ὅπε λώϊον: Omnino veriloquio utendum est ubi id est melius. Xenophon: φίλες δίκαιον ἐξαπαλᾶν ἐπὶ δὲ ἀγαθῷ: amicos decipere licet, ipsorum bono. Et Clemens Alexandrinus concedit ψεύδεπζ ἐν θεραπείας μέρς, mendacio uti pro remedio. Maximus Tyrius: Et medicus agrotum, & imperator exercitum & gubernator nautas decipit: nec quicquam in hoc mali est. Rationem reddit ad Platonem Proclus: τὸ γὸ ἀγαθὸν κρεῖτιον ἐςὶτ ἀληθείας: nam quod bonum est, id vero est melius. Tale illud apud Xenophontem, socios jamjam adfore, & Tulli Hoftilii, suo jussu circumduci Albanum exercitum: & QuinEtii Consulis, ut historiæ loquuntur, salubre mendacium, hostes ab altero cornu fugere: ac similia passim apud historicos. Notandum autem est læsionem judicii in hoc genere eo minoris esse quia ferme momentanea est, pauloque post aperitur veritas.
15 · Et cum is decipitur ad quem sermo non est & quem extra sermonem decipere liceret:
pr.Quartum & superiori affine est, quoties qui habet jus fupereminens in omnia jura alterius, eo jure bono ipsius sive proprio sive publico utitur. Et hoc maxime spectasse videtur Plato, qui imperium habentibus concedit falsum dicere. Idem cum medicis modo dare videatur, modo adimere, discrimen hoc adhibendum videtur, ut priore loco medicos intelligat publice ad hoc vocatos, posteriore eos qui privatim id sibi arrogant. Deo tamen, quanquam jus summum in homines habenti non convenire mendacium recte agnoscit idem Plato, quia infirmitatis nota est ad talia confugere. Exemplum forte inculpatæ falsiloquentiæ, laudante etiam Philone, dari poterit in Iofepho, qui regia vice imperans fratres primum quasi exploratores, deinde quasi fures ficte nec ita sentiens accusat. Et in Solomone qui sapientiæ divinitus datæ specimen dedit, cum apud mulieres de partu litigantes voces eas protulit, quæ voluntatem scindendi infantis significarent, cum animus ei longissime à tali voluntate abesset, & veræ matri suum partum attribuere vellet. Quintiliani est dictum: aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa defendantur.
16 · Et cum sermo est ad eum qui velit ita decipi:
pr.Quintum esse potest quoties vita innocentis aut par aliquid aliter servari, & alter ab improbi facinoris perfectione aliter averti non potest: quale fuit factum Hypermnestræ quæ hoc nomine laudari solet, Splendide mendax, & in omne virgo Nobilis evum.
17 · Et cum qui loquitur utitur jure fupereminente in sibi subditum:
pr.Latius quam quæ jam diximus patet quod passim statuunt sapientes, apud hostem falso sermone uti licere. Sic regulæ de non mentiendo exceptionem nisi adversus hostes addit Plato, Xenophon, Philo inter Iudæos, inter Christianos Chrysostomus. Quo forte non male referas quod in sacris literis extat labefita - rum in obsidione mendacium, & factum non dissimile Prophetæ Elifæi & Valerii Levini, qui Pyrrhum à se interemtum jactabat. Ad tertiam, quartam, & quintam observationum earum quas jam posuimus, pertinet Eustratii Metropolitæ Nicæenfislocus ad sexitum Nicomachiorum: ὁ ἐῦ βελόμενο σκ ἐξ ανάγκης ὁ ἀληθεύων ἐστιν. ἔσι παραδείγμαζα ἐν ταῖς ἱςορίαις πολλά. Qui recte consultat non utique & verum dicit. Fieri enim potest ut quis recte consultans hoc ipsum consultet quo pacto de industria mentiatur aut bosti ut eum fallat, aut amico ut eum à malo liberet: quarum rerum exemplis plene sunt historie. Et Quintilianus si ab homine occidendo grassator evertendus fit, aut hostis pro salute patriæ fallendus, quod alias in servis reprehendendum fit, fore ait in ipso sapiente laudandum. Non placent hæc scholæ actorum pauarlo ante sæculorum, ut quæ unum ex veteribus Augustinum ferme in omnibus sequendum sibi delegerit. Sed eadem schola tam ab omni usu abhorrentes admittit interpretationes tacitas, ut dubitari possit an non satius sit adversus quosdam falfiloquium admittere in iis quos diximus casibus aut eorum aliquibus (nihil enim definiendum hîc fumo) quam ista à falfiloquio tam indiscrete eximere: ut cum dicunt, nescio, intelligi posse nescio ut dicam, non habeo intelligi posse ut tibi dem, & id genus alia quæ sensus communis repudiat, & quæ si admittantur jam nihil obstabit quominus qui quid affirmat id ipsum negare, qui negat affirmare dicatur. Verissimum quippe nullam omnino esse vocem quæ non ambiguum recipiat, cum omnes præter significatum quem vocant primæ notionis, alterum habeant secundæ eumque varium secundum varias artes, tum vero alios quoque ex translatione ac similibus figuris. Neque magis eorum commentum probo, qui, quasi vocem non rem exhorrefcerent, joca vocant ea quæ vultu ac pronuntiatione maxime seria proferuntur.
18 · Forte & cum vitam innocentis aut par aliquid tueri aliter non possumus.
pr.Sciendum vero quæ de falfiloquio diximus ad afferentem sermonem, & quidem talem qui nulli nisi publico hosti noceat, non ad promittentem referenda. Nam ex promissione, ut jam modo dicere cœpimus, jus speciale ac novum confertur ei cui fit promissio: idque inter hostes etiam locum habere fine ulla hostilitatis jam existentis exceptione, neque tantum in promissis - expressis, sed & in tacitis, ut in colloquii postulatione, oftendemus cum ad eam partem quæ de fide in bello servanda est ventum erit.
19 · Apud hostes licitum falsiloquium qui senserint auctores.
pr.Illud quoque ex superiori quæ de jurejurando fuit differtatione repetendum est, sive id assertivum fit, sive promiffivum vim habere excludendi omnes exceptiones quæ ex persona ejus quicum agimus peti possent, quia non cum homine tantum sed & cum Deo res est, cui per jusjurandum obligamur etiamsi homini jus nullum nasci possit. Ibidem & illud diximus, non sicut in alio sermone, ita in jurato, ut à mendacio excusemur admitti interpretationes verborum quasvis non plane inufitatas: sed omnino veritatem requiri eo in sensu quem homo exaudiens intelligere fide optima existimatur:: ut plane detestanda fit illorum llorum impietas impietas, qui ut pueros talis, ita viros jurejurando fallendos asserere non dubitabant.
20 · Non extendendum hoc ad verba promittentia:
pr.Scimus etiam fraudium, quas concessas naturaliter diximus, genera quædam à populis aut hominibus nonnullis repudiata: sed id non accidit ob injuftitiæ opinionem, sed ob eximiam quandam animi celsitudinem, interdum & virium fiduciam. Exstat apud Ælianum dictum Pythagoræ duabus rebus hominem ad Deum proxime accedere, vera semper loquendo & benefaciendo aliis: & apud Iamblichum veracitas dux dicitur ad omnia divina humanaque bona. Ariftoteli ὁ μεγαλόψυχο παῤῥησιατικὸς κὶ ἀληθαλικός, magnanimus verum & libere eloqui amat. Plutarcho τὸ ψεύδεπτη δελοπρεπές servile mentiri. Arrianus de Ptolemæo: καὶ αὐτῷ βασιλεῖ ὄντι αὐχρότερον ἤ τῳ ἄλλῳ ψεύσαθαι ἦν: Et ipsi utpote regi turpius mentiri quam alii cuivis. Apud eundem Alexander: ἐλεῆναι το βασιλέα ἄλλο τι ἢ ἀληθεύον πρὸς τὸς ὑπηκόες: non debere regem apud subditos aliud quam verum eloqui, Mamertinus de Iuliano. Mira est in Principe nostro mentis linguæque concordia. Non modo humilis & parvi animi, sed & servile vitium scit esse mendacium: & vere cum mendaces homines aut inopia aut timor faciat, magnitudinem fortune sue imperator qui mentitur ignorat. Laudatur Plutarcho Aristidis φύσις ίδρυπισιεμένη ingenium morum constantia preditum, & justi tenax, mendacii etiam in joco fugiens. De Epaminonda Probus: adeo veritatis diligens ut ne joco quidem mentiretur. Quod profecto Christianis eo magis observandum est, quia ipsis non simplicitas tantum imperata est Matth. x, 16, sed & vaniloquentia interdicta Matth. x11, 36; & is in exemplum propositus in cujus ore dolus inventus non est. Lactantius. Itaque viator ille verus ac justus non dicet illud Lucilianum: Homini amico ac familiari non est mentiri meum. sed etiam inimico atque ignoto exiftimabit non esse mentiri suum: nec aliquando committet, ut lingua interpres animi à sensu & cogitatione discordet. Talis est in Philoctete Sophoclis Neoptolemus ὑπερβάλλων ἁπλότητι κ čujevcią, generosa simplicitate excellens, ut recte notavit Dion Prusæenfis, qui Vlyssi ad dolos hortanti sic respondet: Ego audiens que doleo, Laerta fate, Implere factis oderim multo magis: Nam sic nec ego sum natus, ut fallacias Secter, nec olim genitor, ut perhibent, meus: At sum paratus vi mera, non fraudibus Pertrahere raptum. Euripides Rheso. Generofus animus hostibus furtim necem Inferre nescit. Sic Alexander furari negabat se velle victoriam. Et Achæos abhorruisse ab omni in hostes fraude narrat Polybius, ideo quod eam demum firmam censerent victoriam, quæ, ut Claudiani verbis sensum ejus exprimam, confessos animo quoque fubjugat hostes. Tales Romani ferme ad usque belli Punici secundi finem. Ælianus: ἴσασι Ρωμαῖοι ἀγαθοὶ εἶναι, ἐὶ ἐ μιὼ Δλὰ τέχνης ἐὶ ὑπιβολῆς καζαγωνίσαθαι τὲς ἐχθρὸς: Romanis propria est virtus, non per astus & vafritiem quæsita victoria. Vnde cum Perfeus Macedonum Rex deceptus esset spe pacis, negabant veteres senatorum se agnoscere Romanas artes. majores nunquam ut astu magis quam virtute gloriarentur bella gessisse: non versutiis Punicis, non calliditate Græca, apud quos fallere hostem quam vi superare gloriosius foret. Tum illud addebant: Interdum in præsens tempus plus profici dolo quam virtute, sed ejus demum animum in perpetuum vinci, cui confeßio expressa esset, se neque arte neque casu sed collatis cominus viribus justo ac pio bello essse superatum. Etiam ferius apud Tacitum legimus: non fraude, neque occulte, sed palam armatum populum Romanum hostes suos ulcisci. Tales etiam Tibareni qui prælii quoque locum & tempus condicebant. Quod & de Græcis sui temporis apud Herodotum prodit Mardonius.
21 · Nec ad juramenta.
pr.Ad modum agendi & illud pertinet, quod quicquid alicui facere non licet ad id eum impellere aut sollicitare non liceat. Pro exemplo sint hæc: regem suum occidere subdito non licet, nec oppida fine consilio publico dedere, nec spoliare cives. Ad hæc ergo subditum, qui talis maneat, permovere non licet. Semper enim qui alteri peccandi causam dat peccat & ipse. Nec est quod regerat quisquam, ipsi qui talem hominem ad facinus impellit, actum talem, puta hostis interfectionem, esse licitum. Licet enim id ei facere, sed non eo modo. Bene Augustinus: Nihil interest utrum ipse scelus admittas, an alium propter te admittere velis.
22 · Generofius tamen esse ac Christiane simplicitati convenientius falfiloquio in hostem quoque abstinere: quod per similia illustratur.
pr.Aliud est si quis opera sponte nec suo impulsu peccantis ad rem sibi licitam utatur: quod iniquum non esse Dei ipsius exemplo alibi probavimus. Transfugam jure belli recipimus, inquit Celsus, id est, contra jus belli non est, ut eum admittamus qui deserta hostium parte nostram eligit.