IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber III

Grotius 3.2Quomodo jure gentium bona subditorum pro debito imperantium obligentur: ubi de repreffaliis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Naturaliter ex facto alieno neminem teneri, nisi hæredem.

pr.VEniamus ad ea quæ ex jure descendunt gentium. Ea partim ad quodvis bellum spectant: partim ad certam belli speciem. A generalibus aufpicemur. Mero naturæ jure ex facto alieno nemo tenetur nisi qui bonorum successor est: ut enim cum oneribus bona tranfirent simul cum dominiis rerum introductum est. Imperator Zeno æquitati naturali contrarium dicit ut pro alienis debitis alii molestentur. Hinc tituli in jure Romano, ne uxor pro marito, ne maritus pro uxore, ne filius pro patre, ne pater vel mater pro filio conveniantur. Nec quod universitas debet singuli debent ut diserte loquitur Vlpianus: nimirum si universitas bona habeat: alioqui enim tenentur non ut singuli, sed qua pars sunt universorum. Seneca: Si quis patriæ meæ pecuniam credat, non dicam me illius debitorem, nec hoc es alienum profitebor: ad exsolvendum tamen hoc por - tionem meam dabo. Supra dixerat: Vnus è populo non tanquam pro me solvam, sed tanquam pro patria conferam. Et: singuli debebunt non tanquam proprium sed tanquam publici partem. Hinc speciatim jure Romano constitutum ut nullus ex vicanis pro alienis vicanorum debitis teneatur, & alibi nulla possessio alterius pro alienis debitiş etiam publicis conveniri præcipitur, & in Novella Iustiniani vetantur ένεχ - ριασμοί, id est, pignorationes pro aliis, addita causa, quod rationem non habeat alium quidem esse debitorem, alium vero exigi, ubi & hujusmodi exactiones odiosæ vocantur. Et Rex Theodoricus apud Caffiodorum, fædam vocat licentiam alterum pro altero pignorandi.

2 · Iure tamen Gentium introductum ut pro debito imperantis teneantur res & actus subditorum.

pr.Hæc quanquam vera sunt, tamen jure gentium voluntario induci potuit, & inductum apparet, ut pro eo quod debet præstare civilis aliqua societas aut ejus caput, sive per se primo, sive quod alieno debito jus non reddendo se quoque obstrinxerit, pro eo teneantur & obligata sint bona omnia corporalia & incorporalia eorum qui tali societati aut capiti subsunt. Expressit autem hoc quædam necessitas, quod alioqui magna daretur injuriis faciendis licentia, cum bona imperantium sæpe non tam facile possint in manus venire quam privatorum qui plures sunt. Eftigitur hoc inter jura illa quæ Iustinianus ait usu exigente, & humanis necessitatibus à gentibus humanis constituta. Non autem ita hoc naturæ repugnat, ut non more & tacito consensu induci potuerit, cum & fidejussores fine ulla causa ex solo consensu obligentur. Et spes erat facilius membra ejusdem societatis à se mutuo jus consequi posse & indemnitati suæ consulere quam externos quorum multis in locis exigua habetur ratio: deinde commodum ex hac obligatione commune erat omnibus populis, ita ut qui nunc eo gravaretur alio tempore indidem sublevari posset. Receptum autem hunc morem non tantum apparet ex bellis plenis quæ populi populis inferunt: in his enim quid observetur ostendunt denuntiationum formulæ: Populis priscorum Latinorum, hominibusque priscis Latinis bellum indico, facioque: & in rogatione: Vellent, juberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno ejus essent bellum indici: & in decreto ipso: Populus Romanus cum populo Hermundulo, hominibusque Hermundulis bellum jussit, quod ex Cincio est in re militari: & alibi: Hostis fit ille, quique intra prefidia ejus sunt: verumetiam ubi ad eam belli plenitudinem nondum ventum est, sed tamen violenta quadam juris executione, id est, bello imperfecto opus est, idem videmus usurpari. Pharnabazo Regis Perfarum subdito dicebat olim Agefilaus. ἡμεῖς ὦ φαρναβελόμενον, εἰκότως Δἰὰ σὲ βλάπλομεν ἐκεῖνον. Nos Pharnabaze I cum amici Regis essemus amice nos erga ea que ipsius erant gerebamus, & nunc cum bostes fimus facti hostiliter nos gerimus. Quare cum I tu esse velis inter ea que Regis sunt jure per te illum ledimus.

3 · Exemplum in prehenfione hominum.

pr.Ejus quam dico exsecutionis species erat quam Athenienses vocabant αὐδροληψίαν de qua sic habebat lex Attica: ἐαν τις βιαίω πλέον ἢ μὴ: id est. Si quis morte per vim illata obierit, pro eo proximis acneceffariis jus esto homines prehendendi, donec aut pæna sumatur de cede, aut homicide dedantur: liceat autem tres tantum homines prehendere, non ultra. Hic videmus pro debito civitatis, quæ obligatur subditos suos qui aliis nocuerunt plectere, obligari jus quoddam incorporale subditorum, ipsam scilicet libertatem morandi ubi velint, & agendi quod velint, ita ut in servitute interim sint: donec civitas id faciat quod facere tenetur, id est puniat sontem. Quanquam enim Ægyptii, ut ex Diodoro Siculo discimus, difputabant corpus sive libertatem pro debito obligari non debere, nihil tamen in eo est naturæ repugnans & mos non Græcorum tantum, sed & aliarum gentium in contrarium valuit. Arifstocrates Demoftheni coævus decretum rogaverat, si quis Charidemum occidisset eum abripere undecunque liceret, & si quis obsisteret is hostium esset numero. Hic multa reprehendit Demosthenes: primum quod non distinxerit Aristocrates inter cædem justam & injustam, cum & justa aliqua esse possit: deinde quod non exigit ut prius postuletur judicium: præterea quod non eos apud quos facta fit cædes, sed eos qui homicidam recipiunt teneri velit. Verba Demofthenis sunt: ὁ μὲν νόμου, αν μήτε δίκας ὑπόχωσι παρ οἷς αν τὸ πάθος γένη), μήτε τὸς ἐκασόνδες εἶναι γράφὶ, ἐαὶ μὴ τἱκέτω (male editur οἰκέτιω) ἔκδοτον διδῶσιν. Lex si apud quos cedes evenit, neque jus reddant neque fontes dedant, adversus eos dat trium hominum prehenfionem. At hic hos quidem relinquit intaEtos, ac ne mentionem quidem eorum facit. At eos qui jam fuga elapsum, ita enim rem ponam, susceperunt secundum jus omnium hominum quod fugientes vult posse suscipi, hos vult esse hostium loco ni fupplicem dedant. Quarta reprehensio est quod Aristocrates remstatim ad plenum bellum deducit cum lex prehenfione contenta fit. Ex his primum illud & secundum & quartum ratione non caret. At tertium illud, nisi ad solum eventum cædis casu aut ob sui tutelam factæ restringatur, non est ut non oratorie magis & argumenti causa quam ex vero & jure fit dictum. Nam jus gentium ut supplices suscipiantur & defendantur, ut supra diximus, ad eos tantum quibus fortuna, non crimen obstat, pertinet. Cæteroqui par jus est eorum apud quos crimen est factum, & eorum qui fontem punire aut dedere recusant. Atque adeo aut illa ipsa lex, qua utitur Demosthenes, interpretationem eam quam dico ex usu recepit, aut adversus cavillationes tales expressius postea est posita: horum enim alterum quin fit, non negabit qui attenderit ad illud Iulii Pollucis: αὐδρολή μονἢ, ἐκδιδόντων ἄχρι τ τριῶν ἀπαγαγεῖν. Hominum prehenfio est quoties quis homicidas qui ad aliquos confugerunt non recipit cum id postulaverit. Nam jus est tres homines prehendendi adversus eos qui dedere recusant. Nec aliter Harpocration: αὐδροληψία τὸ ἁρπάζον ανδρας ἔκ τινΘ · πόλεως. ἐνεχύραζον γδ τιὼ ἔχεστιν πόλιν τ ' αὐδροφόνον, κὶ μὴ προϊεμένίω αὐτὸν εἰς τιμωρίαν. Ius hominum prehenfionis est jus rapiendi aliquos ex urbe aliqua. Nam in eam civitatem, que homicidam teneret, nec pæne dederet, pigneratione utebantur. Simile huic est quod ad recuperandum civem injuria manifesta captum civitatis apud quam id factum est cives retinentur. Sic Carthagine quidam impedierunt ne Ariston Tyrius caperetur., hac addita Livius libro causa: idem Carthaginienfibus & Tyri & in aliis emporiis in que frequenter XXXIV. commeent eventurum.

4 · Et rerum.

pr.Alia exsecutionis violentæ species est ċνεχυριασμὸς sive pignoratio inter populos diversos, quod jus repreffaliarum vocant recentioBal. 111. res Iurisconsulti, Saxones & Angli Withernamium, & Galli etiam, con. 58. ubi à Rege impetrari id solet, literas Marcæ. Locum autem habet, ut ajunt Iurisconsulti, ubi jus denegatur.

5 · v. Locum habere hoc post jusdenegatum & quando id factum censeri debeat, ubi ostenditur rem judicatam proprie jus non dare aut adimere.

pr.Quod fieri intelligitur non tantum si in sontem aut debitorem judicium intra tempus idoneum obtineri nequeat, verum Bart. de re- etiam si in re minime dubia (nam in dubia re præfumtio est pro preff. 9.5.ad his qui ad judicia puolice electi sunt) plane contra jus judicatum tertium n.9. fit. nam auctoritas judicantis non idem in exteros, quod in fubdiL. Iulianus tos valet. Etiam inter subditos non tollit quod vere debebatur. D. de cond. indeb. Verus debitor, licet absolutus fit, natura tamen debitor permanet: inquit L. Refcriptu Paulus Iurifconfultus: Et cum per injuriam judicis domino rem que debi§. 1. D. de toris non fuisset abstulisset creditor quasi obligatam sibi, & quæreretur, an fodiftra, pign luto debito restitui eam oporteret debitori, Scævola restituendam probavit. Hoc eam Pan. in c. interest, quod subditi exsecutionem etiam injustæ sententiæ vi plerique de Plerng Ecd impedire, aut contra eam jus suum vi exsequi licite non possunt Sotol. 111. Ob imperii in ipsos efficaciam: exteri autem jus habent cogendi, 9.4. art. 5. sed quo uti non liceat quamdiu per judicium suum possint obtineIac. de Ca - re. Taliigitur de causa aut corpora aut res subditorum ejus qui nibus, Anchar. Domi- jus non reddit capi posse, non quidem natura introductum est, sed nic. Franc. moribus passim receptum. Vetustissimum exemplum est apud in c.x. de in- Homerum Iliados a ubi Neftor narratur ob ereptos patri equos juriis in 6. Fulg. & Sa - Elidenfium pecora & armenta cepisse ῥύσι ' ἐλαινόμεν & ut Poëta loquitur, lic. in auth. C.de act. & obl. lac. de bello visu in auth. Vt non fiant pignora. Silv. in verb. repreffal. Bart. in tract.de repreffaliis. Guid. Papæ 9.32. Gall.de pign. c. 1. n. 5. Vict. de jure belli n. 41. Covar, c. peccatum, p. 11. §. 9. AC PACIS, LIB. III. loquitur, ubi ῥύσια interpretatur Eustathius τὰ αὐτὶ τινῶν ῥυόμενα ὅ ἐστιν ἑλκόμενα ὁ αὐτὶ τ ωραρπαθέντων άρπαζόμενα. Sequitur deinde in narratione; convocari, edicto ad jus suum persequendum omnes eos quibus aliquid ab Elidenfibus debebatur, nimirum Ne quis justa sibi parte careret. Aliud exemplum est in historia Romana de Romanorum navibus quas pro bonis Tarquiniorum Cumis Aristodemus Tarquiniorum hæres retinuit. Famulos jumenta, pecunias retenta dixit Halicarnaffenfis. Et apud Ariftotelem economicon secundo de v11 decreto Carthaginienfium ad prehendendas exterorum naves ὦ τις σύλαν ἔχε ut ibi loquitur, si quis jus prehendendi haberet.

6 · Vitam non obligari.

pr.Vita autem subditorum innocentium ut ex tali causa obligetur, forte creditum fuit apud aliquos populos, eo nimirum quod crederent unicuique hominum jus vitæ plenum esse in se, & idad rempublicam potuisse transferri: quod minime esse probabile nec saniori Theologiæ consentaneum alibi diximus. Fieri tamen poterit non ex intentione sed ex accidenti ut occidantur qui juris exsecutionem per vim volunt impedire. Sed id si prævideatur ex caritatis lege omittendam potius juris persecutionem alibi ostendimus, cum ex ea lege, Christianis præsertim, pluris esse debeat vita hominis quam res nostra, ut alibi demonstratum est.

7 · Distinctio ejus quod in hac materia est juris civilis & Gentium.

pr.Cæterum non minus in hac materia quam in aliis cavendum est ne confundamus ea quæ juris gentium sunt proprie, & ea quæ jure civili aut pactis populorum constituuntur. Iure gentium subjacent pignorationi omnes subditi injuriam facientis qui tales sunt ex causa permanente, sive indigenæ, sive advenæ: non qui transeundi aut moræ exiguæ causa alicubi sunt. Introductæ enim sunt pignorationes ad exemplum onerum quæ pro exsolvendis debitis publicis indicuntur, quorum immunes sunt qui tantum pro tempore loci legibus subsunt. A numero tamen subditorum jure gentium excipiuntur legati non ad hostes nostros missi, & res eorum. At jure civili populorum sæpe excipi solent personæ mulierum & infantium, eorum vero qui literis operam dant, & ad nundinas veniunt etiam res. Iure gentium singulis pignorandi jus est, ut & Athenis ἐν αὐδροληψία. Iure civili multorum locorum peti id solet alibi à potestate summa, alibi à judicibus. Iure gentium ipso facto dominium rerum captarum acquiritur ad summam debiti & sumtuum, ita ut residuum reddi debeat. Iure civili solent citari quorum interest, res publica auctoritate divendi aut addici iis quorum interest. Sed hæc atque alia peti debent ab his Re- qui jura civilia tractant, & nominatim in hac materia à Bartolo acti. qui de repreffaliis scripsit. Illud hic addam, quia ad juris hujus satis per se rigidi emollitionem pertinet, eos qui non solvendo quod du.7.7.117 debebant, aut jus non reddendo causam dederunt pignorationibus, ipso naturali ac divino jure teneri ad resarcienda damna aliis quibus eam ob causam aliquid decedit.