Grotius 2.26De causis justis ut bellum geratur ab his qui sub alieno imperio sunt.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Qui dicantur esse sub alieno imperio.
pr.AGimus de his qui sunt sui juris:: sunt alii in conditione parendi positi, ut filii familiarum, servi, subditi, etiam cives singuli li, sicum civitatis sfuæ corpore comparentur.
2 · Quid his faciendum si ad deliberationem adhibeantur, aut liberam electionem habeant.
pr.Hi vero si aut ad deliberationem adhibentur, aut libera ipsis optio datur militandi aut quiefcendi, easdem regulas sequi de - bent, quas illi qui suopte arbitrio pro se aut aliis bella suscipiunt.
3 · Si imperetur ipsis, & causam belli injustam credant, non militandum.
pr.At si edicitur ipsis ut militent, quod fieri solet, siquidem constat ipsis injustam esse belli causam, abstinere omnino debent, Deo potius obediendum quam hominibus, non Apostoli tantum dixerunt, sed & Socrates: & apud magistros Hebræorum exstat sen - tentia, indicans regi contra Dei legem quid præcipienti prorsus non parendum.Polycarpi jamjam morituri dictum exstat: δεδιδάγμεθα γ Σπονέμον: didicimus imperiis ac potestatibus à Deo ordinatis exhibere honorem quem par est quique salutem nostram non impediat. Et Paulus Apostolus; Filii, inquit, obedite parentibus in Domino, id enim equum est. Ad quem locum Hieronymus: Peccatum filiorum est non obedire parentibus, & quia poterant parentes aliquid imperare perversum, adjunxit, in Domino. Et de servis addit: Cum dominus carnis à Domino spiritus diversum imperat, non est obediendum. Idem alibi: In illis tantum debent dominis & parentibus esse subjecti que contra Dei mandatum non sunt. Nam & idem ille Apostolus dixerat sui quemque operis mercedem reportaturum sive liberum sive servum. Tertullianus vero: satis præscriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere, secundum Apostoli præceptum, subditos magistratibus, principibus & potestatibus: sed intra limites discipline. In martyrologio Silvanus martyr: Iccirco Romanas leges contemnimus ut jussa divina servemus. Apud Euripidem dicenti Creonti: Nonne exsequi mandata fas ipsum jubet? respondet Antigone: Non imperata jure nec jus exsequi. Mufonius ita ait: Si quis, aut patri, aut magistratui, aut domino turpia, aut iniqua factu imperanti non paret, is nec inobediens est, nec injuriam facit, nec peccat. Gellius negat probam esse sententiam, omnia esse quæ pater jusserit parendum. Quid enim, ait, si proditionem patria, si matris necem, si alia quædam imperarit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutißima visa est, quædam essse parendum, quedam non obsequendum. Seneca pater: Non omnibus imperiis parendum est. Quintilianus: Non omnia necesse est facere liberis quæcumque patres imperant. Multa sunt que fieri non possunt. Si imperes filio ut sententiam dicat contra quam existimet: si testimonium jubeas dici ejus rei quam ignoret: si sententiam in senatu: si Capitolium me incendere jubeas, arcem occupare, licet dicere: Hec sunt que fieri non oportet. Seneca: Non aut nos omnia jubere possumus, aut in om nia servi parêre coguntur. Contra rempublicam imperata non facient: nulli sceleri manus commodabunt. Sopater: ἔδε, φησὶ, πειοθῆναι τῷ πατρὶ · εἰ μὲν κατὰ νόμες καλῶς · εἰδὲ πλὰὶ τὸ πρέπον, όκ ἔυλογον. Patri, inquit, parendum est. Si quidem intra jura, recte: fin ultra honestum, non convenit. Irrisus olim Stratocles qui legem Athenis rogaverat ut quicquid Demetrio regi placuisset, id in Deos pium & inter homines justum esset. Plinius alicubi elaboratum à se ait, ut constaret ministerium crimen esse. Ipsa jura civilia, quæ peccatis excusabilibus facile veniam præbent, favent quidem his qui parêre necesse habent, sed non in omnibus. Excipiunt enim ea quæ atrocitatem habent facinoris vel sceleris, quæ sua sponte scelerata ac nefaria sunt, ut loquitur Tullius, maleficia quæ sponte & non disputatione Iurisconsultorum, sed naturali interpretatione fugiendi sunt, ut Afconius interpretatur. Narratum Hecatxo Iofephus memorat, Iudæos qui Alexandro Macedoni militabant, neque verberibus neque contumeliis ullis adigi potuisse ut ad Beli templum, quod Babylone erat, instaurandum, humum cum militibus cæteris aggererent. Sed propius nostri argumenti exemplum habemus in Thebæa legione, de qua supra egimus & in Iuliani militibus, de quibus sic Ambrosius: Iulianus Imperator quamvis esset Apostata habuit tamen sub se Christianos milites: quibus cum dicebat, producite aciem pro defensione reipublica, obediebant ei: cum autem diceret eis, producite arma in Christianos, tunc agnofcebant Imperatorem cæli. Sic & speculatores legimus ad Christum conversos mori potius elegisse quam edictis & judiciis in Christianos manum commodarent. Tantundem erit si quis perfuafus fit quod imperatur injustum esse. Nam huic tantisper ea res pro illicita est quamdiu eam opinionem non potest deponere: ut ex supra tractatis apparet.
4 · Quid si dubitent?
pr.Quod si dubitet, res licita fit necne, eritne quiescendum an parendum? Parendum plerique censent: nec obstare illud laudatum, Quod dubites ne feceris: quia qui contemplative dubitat, potest activo judicio non dubitare. Credere enim potest in re dubia obsequendum superiori. Et sane quin hæc distinctio judicii duplicis in multis actionibus locum habeat negari non potest. Iura civilia non Romanorum tantum, sed & aliarum gentium in tali circumstantia, non modo impunitatem concedunt obedientibus, sed & actionem in eos civilem denegant. Is damnum dat, ajunt, qui jubet dare: ejus vero nulla culpa est cui parêre necesse est. Necessitas potestatis excusat, & similia. Ipse Aristoteles Nicomachiorum quinto, his qui injustum quidem aliquid faciunt, non au - teminjufte, annumerat famulum domini imperantis: injuste autem eum ait agere à quo actionis principium est; nimirum quia in famulo vis deliberatrix plena non est, ut indicat proverbium: Dimidia virtute caret servire coactus. Et simile: Tollitur huic hominum generi pars altera mentis Ab Iove, servilem voluit quos ducere vitam. Et illud quo Philo utitur: Servi tua est fortuna: ratio ad te nihil. Et illud Taciti: Principi summum rerum judicium Dii dederunt; subditis obsequii gloria relicta est. Narrat idem scriptor Pisonis filium à Tiberio crimine belli civilis purgatum: patris quippe jussa, nec potuisse filium detrectare. Seneca: Servus herilis imperii non cenfor est, sed minister. Et specialiter in hac de militia quæstione ita sensit Augustinus. Lib. xx11, Sic enim ait: Ergo vir justus si forte sub rege etiam sacrilego militet, recte poc. 74 cont. Faustum. test illo jubente bellare, si civice pacis ordinem servans, quod sibi jubetur, vel non esse contra Dei preceptum certus est, velutrum fit, certus non est: ita ut fortasse reum faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat orDe civit. do serviendi. Et alibi: Miles cum obediens potestati sub qua legitime conftiDei, lib. 1, tutus est hominem occidit, nulla civitatis fue lege reus est homicidii: imo nisi c. 26. fecerit, reus est imperii deserti atque contemti. quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur Silv. in ver- si fecerit injussus, inde puniretur si non fecerit jussus. Atque hinc passim bo bellum recepta est sententia, subditos quod attinet, dari bellum utrimque 1. Caft. in l.v. justum, id est injustitia vacans; quo illud pertinet: D.de Iustit. quis justius induat arma Sotol.v. qu. Scire nefas. 1. art.7. & qu. 3. art. 3. Non caret tamen hoc sua difficultate. Et Adrianus nostrâs, qui Vict. de jure Cifalpinorum ultimus Pontifex Romanus factus est, contrariam Covar.in. defendit sententiam, quæ stabiliri potest non illa præcise ratione c. peccat. part. quam ille adfert, sed hac quæ magis urget, quod qui dubitat conQuestione templative, debeat judicio activo eligere partem tutiorem. Est quodl. II. autem pars tutior abstinere bello. Laudantur Effeni quod inter alia jurarent μὴ βλάψειν τινὰ ἐξ δπιτάγμα: non nocituros se cuiquam ne si juberentur quidem: & imitatores horum Pythagorei, qui, Iamblicho teste, bello abstinebant, causa addita, quia φόνων χορηγέτης Ενομοθέτης ὁ πόλεμο bellum cades subministrat atque imperat. Neque obstat quod ex altera parte periculum est inobedientiæ. Nam cum utrunque incertum fit (nam si injustum est bellum, jam in ejus vitatione nihil est inobedientiæ) caret peccato, quod ex duobus minus est. Bald. 11. Inobedientia autem in ejusmodi rebus suapte natura minus maconf. 385. lum est quam homicidium, præsertim multorum innocentium. Sotus de det. fecr.membr. Narrant veteres cum Mercurius ob Argum interfectum accusatus 3.qua. 2. in Iovis mandato se defendisset, non tamen ausos Deos eum absolverefp. ad 1. re. Sed nec Pothinum Ptolemæi satellitem Martialis, cum ait: Antoni tamen est pejor, quam caussa Pothini: Hic facinus domino præstitit, ille sibi. Viet.de jure Nec magni ponderis est est qu quod contra nonnulli adferunt fore, ut belli, n. 25. id si admittatur perdatur sæpe respublica; quia plerumque non expediat rationes consiliorum edi populo. Vt enim hoc verum fit de causis fuaforiis belli, de justificis verum non est, quas oportet claras esse & evidentes, & proinde tales quæ palam exponi & possint & debeant. Quod de legibus nimis forte indistincte diEtum à Tertulliano est, in his legibus sive edictis de bello gerendo locum justissime habet. Neque civis fideliter legi obsequitur ignorans quale fit quod ulcifcitur lex. nulla lex sibi soli conscientiam justitiæ fue debet, Jed eis à quibus obsequium exspectat. Caterum suspecta lex est que probari se non vult: improba autem, si non probata dominetur. Apud Papinium Achilles Vlyssi se ad bellum excitanti ait: Que Danais tanti primordia belli, Ede, libet justas hinc sumere protinus tras. Apud eundem Thefeus: Ite alacres, tantæque precor confidite cause. Propertius dixerat: Frangit & attollit vires in milite causa: Que nisi justa subest, excutit arma pudor. Cui par illud Panegyristæ: Tantum etiam inter arma bona conscientia sibi vindicat ut jam cœperit non virtutis magis quam integritatis esse victoria. Ac sic viri quidam eruditi interpretantur ירק quod legitur Gen. XIV, 14: ut sensus sit ministros Abrahami ante prælium ab ipso plene institutos de armorum suorum justitia. Et sane denuntiationes, ut mox infra dicemus, palam fieri solebant & expressa causa, ut totum quasi genus humanum de justitia causæ possit cognoscere. Scilicet prudentia virtus est, ut & Ariftoteli visum, imperantis propria: justitia vero hominis qua homo est. Omnino autem sequenda videtur ea quam diximus Adriani sententia, si subditus non modo dubitet, sed argumentis probabilibus inductus magis in id propendeatut bellum injustum esse putet: præcipue vero fin.85 de aliis impetendis, non de suis tuendis agatur. Quin probabile est etiam carnifici qui damnatum occifurus est, hactenus, aut quod quæstioni & actis interfuerit, aut ex rei confessione cognita esse debere causæ merita, ut satis ei constet mortem ab eo commeri - tam: idque nonnullis in locis observatur. nec aliud spectat lex He - bræa cum ad lapidandum eum qui damnatus est testes vult præire populo.
5 · Pietatis esse hac in re dubitantibus subditis parcere sub onere tributi extraordinarii.
pr.Quod si subditorum animis per causæ expositionem satis ne - queat fieri, omnino officium erit boni magistratus tributa ipsis potius extraordinaria imperare quam operam militarem: præsertim ubi non defuturi sunt alii qui militent. quorum voluntate non tantum bona, sed & mala uti potest rex justus, quomodo Deus & Diaboli & impiorum parata opera utitur; & sicut culpa caret qui egestate pressus pecuniam sumit ab improbo fæneratore. Imo etiam si de causa belli dubitari non possit, minime tamen videtur æquum ut Christiani inviti cogantur militare, cum à militia abstinere, etiam cum militare liceat, majoris cujusdam fit sanctitatis, quæ & à clericis & à pœnitentibus diu exacta est, aliis vero omnibus multis modis commendata. Origenes Celso Christianis objeAanti militiæ detrectationem sic respondet: His qui à fide alieni pro republica militare nos jubent, & homines occidere, ita respondebimus: Hi qui a fimulacrorum fimulacrorum vestrorum vestrorum sunt sunt sacerdote sacerdotes, & Deorum quos putatis flamines, dexteras puras servant facrificiorum ergo, ut ea incruentis & nulla cede maculatis manibus offerant his qui creduntur Dii: neque fiquod exoriatur bellum sacerdotes afscribuntur numeris: Quod si id ratione non caret, quanto magis ceteris militantibus, illi quoque suo modo censendi sunt militare, tanquam Dei sacerdotes atque cultores, qui manus quidem servant puras, sed precibus apud Deum certant, pro his qui juste militant, & pro eo qui juste regnat? quo in loco sacerdotes vocat quosvis Christianos exemplo sanctorum scriptorum, Apoc. 1, 6; 1 Petr. 11, 5.
6 · Quando subditorum arma justa sint in bello injusto.
pr.Arbitror vero evenire etiam posse ut in bello non dubio tantum, sed & manifeste injusto justa aliqua esse possit subditorum defensio. Nam cum subditos innocentes, & à belli culpa remotos interficiendi jus verum & internum hostis, justum quamvis bellum gerens, non habeat, nisi aut ad necessariam defensionem, aut per consequentiam & extra propositum (pænæ enim illi obnoxii non sunt) sequitur ut si certo constet hostem eo venire animo ut hostilium subditorum vitæ parcere cum possit omnino nolit, subditi illi tueri se possint ex jure naturæ, quod gentium jure ademtum illis non est. Neque tunc dicemus bellum utrinque justum esse. non enim de bello, sed de certa ac definita actione quæritur. Illa autem actio, quamvis de cætero jus ad bellum habentis, injusta est, & proinde juste repellitur. HVGOHVGONIS GROTIdia plapeno DE IVRE BELLI AC PACIS