IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.25De causis belli pro aliis suscipiendi.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Bellum suscipi juste pro subditis:

pr.SVpra cum de his qui bellum gerunt egimus, dictum oftensumque à nobis est, naturaliter non tantum unumquemque sui juris esse exsecutorem, sed & alieni. quare quæ causæ justæ sunt ipsi cujus res agitur, eædem justæ sunt iis qui aliis opem ferunt. Prima autem maximeque necessaria cura pro subditis, sive qui familiari, sive qui civili subsunt imperio. Sunt enim quasi pars rectoris, ut ibidem diximus. Sic pro Gabaonitis qui se populo Hebræo subjecerant arma fumfit is populus duce Iofua. Majores nostri inquit Cicero ad Quirites, sepe mercatoribus ac naviculariis injuriofius tractatis bella gesserunt. Alibi: Quot bella majores nostri susceperunt quod cives Romani injuria affecti, naviculariüretenti, mercatores spoliati esse dicerentur? Iidem Romani pro quibus sociis arma sumere noluerant, pro iis deditis, id est factis subditis eadem sumere necessarium duxerunt. Campani ad Romanos: Quandoquidem nostra tueri adversus vim atque injuriam justa vi non vultis, vestra certe defendetis. Florus à Campanis fedus quod ante habebant, sanctius ait factum omnium suorum deditione: Fides agi visa, inquit Livius, deditos non prodi.

2 · Non semper tamen suscipiendum.

pr.Non tamen semper quamvis justa causa subditi alicujus obligat rectores ad bella sumenda: sed ita demum si id fine omnium aut plurium subditorum incommodo fieri potest. Rectoris enim officium magis circa totum quam circa partes versatur: & quo pars est major, eo ad totius naturam propius accedit.

3 · An subditus innocens hosti dedi posfit, ut periculum vitetur.

pr.Itaque si civis unus quamvis innocens ad exitium ab hoste depofcatur, dubium non est quin deseri possit, si appareat civitatem hostium viribus multo esse imparem. Disputat contra hanc sententiam Ferdinandus Vasquius: sed si non tam verba ejus quam propositum spectetur, hoc videtur agere ne civis talis temere deseratur, ubi eum defendi posse spes fit. Nam & historiam adfert Italici peditatus qui Pompejum rebus nondum plane defperatis deseruit, de sua salute certior factus à Cæsare; quod ille non immerito improbat. An vero etiam tradi in manus hostium possit civis innocens, ut vitetur imminens alioqui civitatis excidium, difputant eruditi, & olim disputatum est, ut cum Demosthenes nobilem illam de canibus quos lupi pacis causa ab ovibus tradi sibi postulabant fabulam protulit. Negant id licere non Vasquius tantum, sed is cujus sententia ut perfidiæ propinqua à Vasquio arguitur Sotus. Ponit tamen Sotus teneri talem civem se hostibus tradere: hoc quoque negat Vasquius, quia natura societatis civilis, quam sui quisque commodi causa iniit, id non postulet. Sed hinc nihil aliud sequitur quam ex jure proprie dicto, civem ad hoc non teneri: at non etiam caritatem pati, ut aliter faciat. Multa enim sunt, non justitiæ proprie dictæ, sed dilectionis officia, quæ non tantum cum laude præstantur, quod Vasquius agnoscit, sed etiam omitti fine culpa nequeunt. Tale autem omnino hoc videtur esse, ut maximæ multitudinis innocentis vitam suæ unius quis præferat. Praxithea in Euripidis Erechtheo: Si nanque numeros quidque fit plus aut minus Percipimus animo, non malo unius domus Communi vinci, sed nec equari potest. Atque ita Phocion Demofthenem atque alios hortabatur ad exemplum Lei filiarum & Hyacinthidum potius mortem ipsi subirent, quam malum irreparabile patriæ inserti sinerent. Cicero pro P. Sextio. Si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc accidisset, ut multi ex multis locis predones claßibus eam navem se oppressuros minarentur, nisi me unum sibi dedidissent: jecissem me potius ipse in profundum, ut ceteros confervarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vite discrimen adducerem. Idem de Finibus 111. Vir bonus & sapiens & legibus parens & civilis officii non ignarus, utilitati omnium plus quam unius alicujus aut fue consulit. Apud Livium de Molossis quibusdam dictum legimus: Equidem pro patria qui letum oppetissent sepe fando audivi: qui patriam pro se perire equum censerent, hi primi inventi sunt. Sed hoc posito restat dubitatio, an quod ille facere tenetur ad hoc cogi quoque possit. Negat hoc Sotus exemplo divitis quiegeno stipem dare ex misericordiæ præscripto tenetur, cogi tamen nequit. Sed notandum est aliam esse rationem partium inter se, aliam superiorum ubi cum sibi subditis comparantur: Nam par parem cogere non potest nisi ad id quod ex jure debetur stricte dicto. At superior cogere potest etiam ad alia quæ virtus quælibet præcipit, quia in jure proprio superioris, qua supecomprehenfum. Sic in rior est, hoc est comprehensum. Sic in magna frumenti penuria cives cogi possunt quod habent in medium conferre: quare & in nostra illa controversia verius videtur cogi posse civem, ut id faciat quod exigit caritas. Atque ita is quem dixi Phocion amiciffimum quendam sibi Nicoclem nomine demonstrans ajebat huc malorum ventum, ut si Alexander eum depofceret, ipse dedendum cenferet.

4 · Bella item juste suscipi pro federatis aqualibus & inæqualibus,

pr.Subditis proximi, imo pares sunt in hoc, ut defendi debeant socii, in quorum federe comprehensum id est, sive in tutelam sese & fidem aliorum dederunt, sive mutua auxilia pacti sunt. Qui non repellit injuriam à socio si potest, tam est in vitio quam ille qui facit, ait Ambrosius. Pactiones autem tales ad bella quibus justa causa non subsit porrigi haud posse diximus alibi. Et hæc est causa cur Lacedæmonii, priusquam bellum in Athenienses susciperent, sociis omnibus de causæ justitia judicium permiserint: Et Romani Græcis de bello in Nabidem. Nunc illud addamus, ne tunc quidem teneri socium si nulla spes fit boni exitus. Boni enim non mali causa societas contrahitur. Defendendus autem socius est etiam contra alium itidem federatum, nisi priori federe aliquid specialius convenerit. Sic Corcyræos, si causa eorum justa erat, Athenienses defendere potuerunt etiam contra Corinthios socios vetustiores.

5 · v. Et pro amicis:

pr.Tertia causa est, amicorum quibus auxilium promissum quidem non est, sed tamen amicitiæ quadam ratione debetur, si facile & fine incommodo exhiberi possit. Sic pro Lotho cognato arma fumfit Abrahamus: Antiatibus præceperunt Romani ne in Græcos utpote Italorum cognatos piraticam exercerent. Iidem sæpe non pro sociis tantum quibus ex federe id debebatur, sed pro amicis bella susceperunt, aut suscipere minati sunt.

6 · Imo & pro hominibus quibusvis:

pr.Postrema latiffimeque patens est hominum inter se conjun etio, quæ vel sola ad opem ferendam sufficit. Homo in adjutorium mutuum generatus est, a ait Seneca. Ejufdemest: b Sapiens quoties poterit fortuna intercedet. Euripides in Supplicibus prebent saxa perfugium feris Areque famulis. urbibus preßis malo Tutamen urbes. Ambrosio, fortitudo que defendit infirmos plena justitia est. Qua de re supra quoque egimus.

7 · Posse tamen id fine peccato omitti, si quis aut sibi metuat, aut etiam nocentis vita.

pr.Quæritur hic, an teneatur etiam homo hominem, populus populum ab injuria defendere. Plato puniendum censet qui vim alteri illatam non arcet: quod & Ægyptiorum legibus cavebatur. Sed primum si manifestum fit periculum, non teneri certum est. potest enim suam vitam & res alienis præferre. Atque ita interpretandum censeo illud Tullii: Qui non defendit, nec obsistit si potest injuria, tam est in vitio quam si parentes, aut patriam, aut socios defe rat. ut potest illud intelligamus, cum suo commodo: nam & idem alibi dicit, non defendi homines fine vituperatione fortasse possunt. Apud Sallustium est in historiis: omnes qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere. dein quod queritur satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum fit. Senecæ quoque hoc non spernendum: Succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magne rei merces. Sed ne tunc quidem tenebitur, si oppressus nisi morte invasoris eripi non potest. Nam si invasoris vitam qui invaditur suæ potest præferre, ut alibi diximus, non peccabit qui invasum id aut credet, aut volet malle: præsertim cum ex parte invasoris majus fit periculum damni irreparabilis & fempiterni.

8 · An pro subditis alienis defendendis justum sit bellum, distinctione explicatur.

pr.Est & illud controversum, an justa sit belli causa pro subditis alienis, ut ab eis arceatur imperantis injuria. Sane ex quo civiles societates institutæ sunt, certum est rectoribus cujusque speciale quoddam in suos jus quæsitum. Euripides Heraclidis: Nos quotquot hajus colimus urbis mænia, Sufficimus ipsi nostra judicia exsequi. Nec alio illud pertinet: Spartam tibi que contigit orna: Nobis fuerint cura Mycena. Et Thucydides inter summi imperii signa posuit τὸ αὐτόδικον, judiciorum summam potestatem, non minus quam τὸ αυτόνομον κὶ τὸ αὐτοτελὲς, id est legum & magistratuum creandorum jus. Nec alio pertinet poeticum illud: Non illi imperium pelagi regnumque tridentis, Sed mihi forte datum. Et huic non dissimile illud: Rescindere nunquam Dis licet acta Deûm: Et apud Euripidem: Mos ille est Deûm: Quod cupiit unus, huic nefas obsistere: Nimirum, ut recte explicat Ambrosius: ne usurpata aliarum partium sollicitudine bellum inter se incitarent. τὲς σφετέρες αὐτόν τινα κολάζεν, ut in suos quisque animadvertant æquum esse censent Corinthii apud Thucydidem. Et Perseus in oratione ad Martium quod in Dolopes fecisset negat se defensurum: jure, inquiens, feci meo, cum mei regni, mea ditionis essent. Sed hæc omnia locum habent ubi vere delinquunt subditi, adde etiam ubi dubia est causa. In hoc enim instituta est illa imperiorum distributio. At non etiam, si manifesta sit injuria, siquis Bufiris, Phalaris, Thrax Diomedes ea in subditos exerceat, quæ æquo nulli probentur, ideo præclusum erit jus humanæ societatis? Sic in Maxentium & in Licinium Constantinus, in Persas alii Romanorum Imperatores arma ceperunt, aut capere minati sunt nisi vim à Christianis religionis nomine arcerent. Imo etiam fidaretur ne in summa quidem necessitate arma recte à subditis fumi (qua de re dubitare vidimus illos ipsos quorum institutum fuit regiam potestatem defendere) non tamen inde sequetur non posse pro ipsis ab aliis armafumi. Quoties enim actioni alicui impedimentum ponitur personale, non ex re; toties quod uni non licet, alteri pro eodem licere potest, si modo tale sit negotium in quo alter alteri prodesse possit. Sic pro pupillo, cujus persona judicium non capit, litigat tutor aut alius: pro absente etiam fine mandato defensor. Impedimentum autem quod resistere subditum prohibet, non ex causa venit quæ eadem est in subdito & in non subdito, sed ex personæ qualitate, quæ in alios non transit. Sic Seneca existimat bello à me peti posse, qui à mea gente sepofitus, suam exagitat, ut diximus, cum de pœnis expofcendis ageretur: quæ res sæpe cum defensione innocentium conjuncta est. Scimus quidem ex veteribus novisque historiis alieni cupiditatem hos sibi quærere obtentus: sed non ideo statim jus esse definit si quid à malis usurpatur. Navigant & piratæ: ferro utuntur & latrones.

9 · Injustas esse societates & mercenariam militiam fine caufaru discrimine

pr.Sicut autem societates bellicas eo initas animo ut in quodvis bellum nullo causæ discrimine promittantur auxilia, illicitas diximus, ita nullum vitæ genus est improbius quam eorum qui fine causæ respectu mercede conducti militant, & quibus ibi fas ubi plurima merces. Quod Plato ex Tyrtxo probat. Hoc ipsum est quod Ætolis à Philippo exprobratum legimus: & Arcadibus à Dionysio Milefio his verbis: ἀγορὰ πολέμε πρόκεται, κὶ τὰ ἢ Ελλιώων κακὰ τιὼ Αρκάδων τρέφε πειέρχεται πόλεμο αἰτίαν σόκ ἔχων: belli instituuntur nundine, & Græcorum mala in fructu sunt Arcadibus & fine causarum respectu modo huc modo illuc arma circumferuntur. Res sane miseranda, ut Antiphanes loquitur, Miles qui vitæ causa se auctorat neci. Dion Pruscensis: και τοι τι ὁ ζῇν αὐαγκαιότερόν ἐσιν · ἡτι τότε πεὶ πλείςε πικουῦται πάντες; ἀλλ᾿ ὅμως ὁ τῦτο δπολλύγοι Δλὰ χρημάτων ἐπιθυμίαν. Quid magis est necessarium nobis, aut quid pluris fit quam vita? & tamen hanc quoque non pauci perdunt dum pecuniam querunt. Parum vero quod suam vendunt necem, nisi & aliorum sæpe innocentium venderent; tanto carnifice detestabiliores, quanto pejus est fine causa quam ex causa occidere: Sicut Antifthenes dicebat carnifices tyrannis esse sanctiores, quod illi nocentes, hi innocentes interficerent. Major Philippus Macedo huic hominum generi, τας τροφὰς εἰωθέσιν ἔχὴν ἐκ & μιθοφορεῖν, quibus unus ex militia questus esset, dicebat bellum esse pacem, pacem bellum. Non est inter artificia bellum, imo res est tam horrenda, ut eam nisi summa necessitas, aut vera caritas honestam efficere nequeat: quemadmodum ex iis intelligi potest quæ capitum antecedentium proximo dicta à nobis sunt, Augustino judice militare non est delictum, sed propter predam militare peccatum est. Domini

10 · Etiam precipue præde aut stipendii causa militare vitiosum esse.

pr.Imo & propter stipendium, si id unice aut præcipue spectetur: cum alioqui stipendium accipere licitum fit omnino: τις τρατεύεται ἰδίοις ὀψωνίοις ποτε; ait Paulus Apostolus: quis suis impensis militat?