Grotius 2.24Monita de non temere etiam ex justis causis suscipiendo bello.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Ius sape remittendum ut bellum vitetur:
pr.QVanquam instituti, quod de jure belli inscriptum est, pars proprie non videtur exsequi quid circa bellum virtutes aliæ præcipiant, aut suadeant, obiter tamen obviam eundum est errori, ne quis existimet ubi jus satis compertum est, statim aut oportere bellum suscipi, aut semper etiam licere. Contra enim evenit ut plerumque magis pium rectumque fit de jure suo cedere. Nam nostræ quoque vitæ curam honeste deseri, ut alterius & vitæ & saluti perpetuæ quantum in nobis est consulamus, supra suo loco dictum est. Maxime autem Christianis hoc convenit qui in eo perfectissimum Christi imitantur exemplum, qui pro nobis adhuc impiis & infeftis mori voluit, Rom. v, 6. Quod ipsum multo etiam magis nos excitat ne res nostras aut nobis debitas persequamur cum tanto aliorum incommodo quantum secum ferunt bella. Non ob quamvis causam talem bellum suscipiendum, & Aristoteles monet, & Polybius. Nec à veteribus laudatus Hercules quod Laomedonti & Augiæ arma intulit ob non solutam laboris mercedem. Dion Prusæenfis in ea oratione quæ est de bello & pace, non hoc tantum ait quæri solere εἰ συμβέβηκεν ἀδίκημα τοδαὶ τέτων οἷς Διανοοιῶται πολεμεῖν, an injuria accepta fit ab his de quibus bello petendis agitur, sed etiam πήλικον θι τέτο συμβεβηκός quanti estimandum fit id quod accidit.
2 · Maxime jus ad pœnas:
pr.Ad pœnas vero omittendas multa sunt quæ nos hortantur. Videamus quam multa patres in filiis dissimulant; qua de re differtatio est Ciceronis apud Dionem Cassium. Pater, ut Seneca ait, nisi multe & magne injurie patientiam devicerunt, nisi plus est quod timet quam quod damnat, non accedet ad decretorium stylum: unde non multum discrepat Phinei dictum recitante Diodoro Siculo: μηδένα πατέρα Lib σικιὼ τ γονέων εἰς τέκνα φιλοςοργίαν: & illud Andronici Rhodii, ἐδεὶς πατὴρ ἀφίσταται ὁ ἡδ, εἰ μὴ ὑσερβαλλόντως εἴη μοχθηρός. At quisquis alium punire vult, rectoris, id est patris quodammodo personam suscipit: quo respiciens Augustinus ad Comitem Marcellinum: Imple, inquit, Christiane judex, pii patris officium. Pittaci dictum laudat Iulianus Imperator: ὃς ἢ συγγνώμίω δ τιμωρίας τοοεrit, qui veniam pæne preferebat. Libanius in oratione de seditione Antiochena: qui Deo, inquit, similis esse vult ἀφιεὶς τιμωρίας χαιρέτω μᾶλλον ἢ λαμβάνων magis gaudeat condonatione quam pæna. Interdumeæ sunt rerum circumstantiæ, ut jure suo abstinere non laudabile tantum fit, sed & debitum ratione ejus quam hominibus etiam inimicis debemus dilectionis, sive in se spectatæ, sive qualiter eam exigit sanctissima lex Euangelii. Sic quosdam esse diximus pro quorum, etiamsi nos impetant, salute mortem optare debeamus, quod eos sciamus rei communi humanæ aut necessarios, aut valde utiles. Si res quasdam negligi vult Christus, ne lites fubeantur, tanto credendum est majora à nobis negligi voluisse ne ad bellum eatur, quanto bellum lite est nocentius. De suo jure virum bonum aliquid relaxare non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est, ait Ambrosius. Ariftides suadet civitatibus συγχωρεῖν τὰ παριέναι ὅ, τι αν ἢ μέτριον. concedere & largiri fiquid fit mediocre. Rationem addit: ώασερ γεὰ ἢ ἰδιωτῶν ἐπαινεῖτε τὸς εὐγνώμονας Ε βλαβῆναι τινα μᾶλλον αἱρεμένες ἢ Διαφέρεοθαι πρός τινας. Nam & privatorum hominum eos laudatis qui facili sunt ingenio, & damni aliquid subire malunt quam litigare. Xenophon historiæ Græcæsexto: ζωφρόνων μὲν δήπε ἐςὶ, μηδὲ εἰ μὴ μικρὰ τὰ Διαφέροντα εἴη, πόλεμον αὐαιρεῖθαι. Sapientum est ne ob graves quidem causas, bellum suscipere. Et apud Philoftratum Apollonius: - πόλεμον ἐδι᾽ ὑπὲρ μεγάλων αἴρεπαι: ne ob magnas quidem causas bellum capiendum.
3 · Præsertim à rege lafo.
pr.Circa pœnas officii primum nostri est, si non ut hominum, certe ut Christianorum, ut facile, ac libenter condonemus, quæ in nos sunt commissa, sicut Deus nobis condonat in Christo, Eph. IV, 32. τό γε πεὶ τέτων ἀόργητον ὑπὲρ ὧν τὸ ζῆν ὑπεύθυνον τῇ κολάση γίνε) ἢ ἠδικηκότων, Θεῖ φύσα προσετέθη, ait Iofephus. Ira vacare circa ea ob que nocentes pæne mortis sunt obnoxii ad divinam naturam accedit. Seneca de principe: Longe fit in suis quam in alienis exorabilior injuriis. Nam quemadmodum non est magni animi qui de alieno liberalis est, sed ille qui quod alteri donat sibi detrahit: ita clementem vocabo, non in alieno dolore facilem, sed eum qui cum suis stimulis agitatur, non prosilit: qui intelligit magni animi esse injurias in summa potentia pati, nec quicquam esse gloriosius Principe impune leso. Quintilianus. Suadebimus Principi ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat. In C. Cæsaris laudibus posuit Cicero ut præcipuum quod oblivisci nihil soleret nisi injurias. Livia in allocutione ad Augustum apud Dionem: τὲς ἄρχοντας νομίζει λεῖν δοκοιῦτῶς φέρὸν. Ita plerique existimant, rectoribus punienda que contra communem utilitatem peccantur; que vero in ipsos dißimulanda. Antoninus Philofophusin oratione ad Senatum: Non enim unquam placet in Imperatore vindicta sui doloris, que etsi justior fuit, acrior videtur. Ambrosius in epistola ad Theodosium: Antiochenis tuam donasti injuriam. Et in ejusdem Theodosii laudibus ad Senatum Themistius: ὅτι ἐκ αὐτιBonum regem oportet his qui in se peccarunt superiorem esse, non vicißim nocendo, sed bene faciendo. Magnanimus qui fit eum Aristoteles negat esse μνησίκακον injuriarum memorem: quod Cicero sic exprimit: nihil magno & præclaro viro dignius placabilitate atque clementia. Hujus eximiæ virtutis insignia nobis exempla sacræ literæ fuppeditant in Mose Num. XI, 12: & Davide 11 Sam. xv1, 7. Maxime vero id locum habet, ubi aut nos quoque nobis peccati alicujus sumus conscii, aut id quod in nos peccatum est ab humana quadam & excufabili infirmitate procedit, aut satis apparet pænitere eum qui nocuit. Est ulciscendi & puniendi modus, inquit Cicero, & haud Scio an satis fit eum qui laceßierit injurie suæ pœnitere. Sapiens, inquit Seneca, multa remittet: multos parum sani, sed fanabilis ingenii servabit. Et hæ quidem causæ à bello abstinendi ex dilectione nascuntur, quam ipsis inimicis, aut debemus, aut recte impendimus.
4 · Etiam cura sui & suorum abstinendum sæpe bello.
pr.Sæpe vero nobis ipsis nostrisque præstandum habemus ne ad arma veniatur. Plutarchus in Numæ vita ait postquam juste posse suscipi bellum decrevissent feciales, consultatum à senatu an ex usu esset suscipere. In fabella quadam Christi dicitur, si quis rex cum rege altero bello certandum habeat, primo sedentem, qui mos est cum cura consultantium, expensurum apud se, an ipse qui decem millia militum habeat, hosti ducenti bis totidem par esse possit. quod si videat se imparem fore, antequam ille intra fines adsit, missurum legationem cum mandatis pacis causa. Sic Tusculani omnia patiendo & nihil recusando pacem à Romanis meruerunt. Apud Tacitum est: Frustra adversus Æduos quesita belli causa. Iußi pecuniam atque arma deferre, gratuitos insuper commeatus præbuere. Sic legatus Iustiniani Amalafunthæ reginæ negavit armis se certaturum. Potest & temperamentum adhiberi ut à Syrmo Triballorum rege fafum Strabo memorat, qui Alexandrum Macedonem & infulam Peucen intrare vetuit, & simul donis eum honoravit, ut ostenderet se quod faceret justo metu non odio aut contemptu ipsius facere. Quod Euripides de Græcis dixit civitatibus, idem ad alios quosvis recte aptes: De Marte quoties itur in suffragia, Nemo imminere cogitat mortem sibi, Sed quisque cladem destinamus alteri: Quod si in comitiis funera ante oculos forent, Furiata bello non perisset Grecia. Apud Livium est: Cum tuas vires, tum vim fortune, Martemque com munem propone animo. Et apud Thucydidem: & πολέμε το τοδάλογον ὅσον ἐπὶ πρὶν ἐν αὐτῷ γενέθαι προάγνωθι. Quicquid inopinum accidère potest in bello priusquam aggrediare considera.
5 · Regula prudentia circa electionem bonorum.
pr.Qui deliberant, partim de finibus non quidem ultimis sed interjectis deliberant, partim de iis quæ eo ducunt. Finis semper est bonum aliquod, aut certe mali declinatio quæ vicem boni obtinere possit. Quæ vero huc aut illuc ducunt, per se non expetuntur, sed quatenus ducunt: quare in deliberationibus comparandi sunt, & fines inter se, & eorum quæ ad finem ducunt facultas effectiva ad finem producendum: nam ut recte dixit Aristoteles de animalium motione. αἱ ποτάσες αἱ ποιητικαὶ Δἰεὶ δύο εἰδῶν γίνοντας, Αλὰ τε ὁ ἀγαθῶ & Alὰὶ δ ' δινάτε: propofitiones que actionem efficiunt duorum sunt generum ab eo quod bonum est & ab eo quod fieri potest: quæ comparatio tres habet normas. Prima est; si res de qua agitur æqualem, morali scilicet æstimatione, efficaciam habere videatur ad bonum & ad malum, ita demum eligenda est si bonum aliquanto plus habeat boni quam malum mali. Hoc est quod Aristides sic enuntiat: ὅτ᾽, ἔλαθονδ δυχερές τάγαθὸν, κρεῖτον διήλλαχθαι. Andronicus Rhodius ubi magnanimum describit, ait eum non ob quasvis causas pericula, subiturum, sed ob maximas. Altera; si videatur esse æquale bonum & malum, quod à re de qua quæritur possit procedere, ita demum ea res eligenda est si efficacia ad bonum quam ad malum major fit. Tertia, si videatur & bonum & malum esse inæquale, nec minus inæqualis rerum efficacia, res ea ita demum eligenda est, si efficacia ad bonum major fit collata efficaciæ ad malum quam ipsum malum est collatum bono; aut fibonum fit majus comparatione mali quam efficacia ad malum comparata ad bonum. Hæc nos limatius paulo: sed eodem tendit via planiore Cicero: cum ait fugiendum ne offeramus nos periculis fine causa; quo nihil potest esse stultius: quapropter in adeundis periculis consuetudinem imitandam medicorum, qui leviter ægrotantes leviter curant; gravioribus autem morbis periculosas curationes & ancipites adhibere coguntur. quare subvenire tempeftati sapientis esse dicit, eoque magis si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali. Et alibi: Vbi Γπίταγμα magnum nullum fieri poßit, Σπόταγμα vel non magnum nociturum fit, quid opus est πρακινδυνεύν; Dion Prusæensis Tharsensi altera: κοιῦτας αὐτὲς πειβάλλὴν ἀτόπῳ τινι. Sit sane hoc injustum & indignum quod toleretur. At non fiquid injusti accidit, nos ideo debemus certandi studio nosmet incommodis objicere. Et postea: ώασερ, οἶμαι, τὰ βάρη ταῦτ᾽ αν μὲν σφό& ἵπεπτη. Sicut onera ubi ita valde nos urgent ut durare nequeamus, querimus abjicere: mediocriter autem preßi & rebus talibus ut aut ista aut graviora ferenda sint, in hoc nos componimus ut quam expeditißime subsequamur. Ariftides Sicula secunda: ὅτε μείζων ὁ φόβο δἐλπίδα, πῶς ἀκ ἄξιον φυλάθεποι; ubi major ffe metus est, quomodo non tempus est cavendi?
6 · Exemplum in deliberatione inter stu- | dium libertatis & pacis: qua internecio populi evitetur.
pr.Exemplum sumamus ab eo quod inter Galliæ civitates consultatum olim narrat Tacitus: Libertas an pax placeret: Libertatem intellige civilem, hoc est jus regendæ per se reipublicæ: quod jus plenum est in statu populari, temperatum in statu optimate, præsertim tali ubi nemo civium ab honoribus arceatur: pacem vero talem qua bellum redimatur internecinum, id est, ut Cicero alibi Græcis verbis hanc quæstionem explicat, ἐαν μέλλη Δεὶ τῶτο πεὶ τὅλων ἡ πόλις κινδικεύφν: Puta ubi recta æstimatio futuri nihil ferme aliud quam totius populi exitium videatur portendere: qualis erat status Hierosolymorum obfefforum à Tito. Hic Cato quid dicturus fit qui mori quam uni parere maluit, nemo nescit: quo & illud pertinet: Quam fit non ardua virtus Servitium fugisse manu. Et multa alia ad eum modum. At aliud dictat recta ratio: Vitam scilicet, quæ fundamentum est omnium bonorum temporalium & æternorum occasio, pluris esse quam libertatem; sive utrumque sumas in uno homine, sive in toto populo. Itaque Deus ipse pro beneficio imputat quod non perdat homines, sed in fer - vitutem tradat. Et alibi suadet per Prophetam Hebræis, ut sese Babyloniis in servitutem dedant, ne fame ac peste moriantur. Quare illud quamquam laudatum antiquis, Obfeffum Pæno geßit quod Marte Saguntum: laudandum non est, nec quæ eo ducunt. Internecio enim populi in hoc rerum genere pro maximo malo haberi debet. Cicero de Inventione secundo necessitatis hoc ponit exemplum, necesse esse Cafilinenses se dedere Annibali, quanquam necessitati aderat hæc adjunctio, nisi malint fame perire. De Thebanis qui Alexandri Macedonis temporibus vixerunt exstat hoc Diodori Siculi judicium: τ πατρίδα ὄλεθρον: animi spiritu forti magis quam prudente internecionem patrie accerfiverunt. De eo quem diximus Catone & Scipione, qui post victoriam Pharsalicam cedere Cæsari noluerunt judicium exstat apud Plutarchum: αἰτίαν ἔχεσιν ὡς ποολλὲς κὶ ἀγαθὸς αὔδρας ἐν Λιβύη Σαναλώσαντες όκ ἀναγκαίως: tanquam qui viros multos & egregios in Africa perdiderint, nullo opere pretio. Quod autem de libertate dixi, idem de aliis rebus expetibilibus dictum volo, si oppofiti mali majoris justior aut par fit expectatio. Nam, ut recte Aristides, moris est navem servare rerum, non vectorum jactu.
7 · Apænis exigendis abstinere debere qui non multo fit validior.
pr.In pœnis quoque exigendis illud maxime observandum est, ne'unquam eo nomine bellum suscipiatur in eum cui pares sunt. vires. Nam ut judicem civilem, ita qui armis facinora velit vindicare multo esse validiorem altero oportet. neque vero prudentia tantum, aut suorum caritas exigere solet, ut bello periculoso abstineatur, sed sæpe etiam justitia, rectoria scilicet, quæ ex ipsa regiminis natura superiorem non minus ad curam pro inferioribus, quam inferiores ad obedientiam obligat. Cui consequens est id quod recte à Theologis est traditum, regem qui ob causas leves, aut ad exigendas pœnas non necessarias & magnum secum periculum trahentes bellum suscipit, teneri subditis ad reparationem damnorum quæ inde oriuntur. nam etsi non in hostes, in suos tamen veram committit injuriam, qui talibus de causis tam gravi malo eos implicat. Livius: Iustum bellum quibus necessarium, & pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. optat hunc statum Propertius: Sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma.
8 · Reftare ut bellum non fit fufcipiendum nisi ex neceßitate.
pr.Rara ergo belli sumendi causa est quæ omitti aut non possit aut non debeat, puta cum jura sunt, ut Florus loquitur, armis sæviora. Seneca incurri ait in pericula ubi quiefcenti paria metuuntur, aut etiam pejora: quem sensum Ariftides sic extulit τότε χρὴ Miseram pacem bello bene mutari ait Tacitus, nempe cum, ut idem ait, aut ausos libertas sequetur, aut victi iidem erunt: aut ubi (ut Livius loquitur) pax servientibus gravior quam liberis bellum: Non si, ut apud Ciceronem est, apparet futurum ut si victus eris, profcribaris; si viceris, tamen servias.
9 · Aut ex maxima causa cum maxima occasione. *. Bellorum mala ob oculos posita.
pr.Alterum belli tempus, si, ita ut oportet rem æstimanti, à jure, & quidem quod momenti fit maximi simul stent vires. Hoc est quod Augustus ajebat, bellum non suscipiendum nisi cum major emolumenti spes quam damni metus ostenderetur. Et quod de prælio dicere solebant Scipio Africanus & L. Æmilius PauMaalus, idem huc non male aptaveris:: Non decertandum esse nisi summa neceßitudo, aut summa occasio data esset. Locum autem tunc maxime hoc habebit, cum spes est terrore ac fama, nullo aut exiguo periculo, rem confici posse: quale erat Dionis consilium ad liberandas Syracufas. In epistolis Plinii est: quod est pulcherrimum victorie genus terrore perdomuit.
10
pr.Sævares bellum est, inquit Plutarchus, cumulumque secum trahit injuriarum & infolentiæ: Et sapienter Augustinus: Quorum malorum (de his loquitur quæ ex bello nascuntur) multas & multiplices clades, diras & duras necessitates, si, ut dignum est, eloqui velim, quanquam nequaquam sicut res postulat possum, quis erit prolixe difputationis modus? Sed sapiens, inquiunt, bella gesturus est: quasi non, si se hominem meminit, multo magis dolebit justorum necessitates sibi extitisse bellorum: quia nift justa essent, gerenda non essent: ac per hoc sapienti nulla bella essent. iniquitas enim partis adverse justa bella ingerit gerenda sapienti, imo & necessaria: que iniquitas homini utique dolenda quia hominum est, & si nulla ex eo bel landi necessitas nascatur. Hec itaque tam magna, tam horrenda, tam seva quisquis cum dolore considerat, miseriam necesse est fateatur. quisquis autem vel patitur ea fine animi dolore vel cogitat, multo utique miserius ideo se putat beatum quod & humanum perdidit sensum. Idem alio loco: Belligerare malis videtur felicitas, bonis necessitas. Maximus autem Tyrius: τῆς ὁ πολεμεῖν χρείας κἂν ἀφέλῃς τὸ ἄδικον, ἐλεξνὸν αὐτῆς τὸ αὐαγκαῖον: de bello etiam demas injustitiam, ipsa per se necessitas miseranda est: Idem: φαίνεται ὁ πόλεμο τοῖς μὲν δικαίοις αναγκαῖο ὢν · τοῖς ἢ ἀδίκοις ἑκέσιο: apparet bellum à justis non fumi nisi necessario, ab injustis sponte. Cui Senecæ illud addendum, non esse homini homine prodige utendum. Philifcus Alexandrum monebat ut gloriæ quidem studeret, sed ea lege ne se pestilentiam aut magnum morbum faceret: intelligens populorum occidionem, desolationem urbium pestilentiæ esse opera: nihil autem magis esse regium quam consulere omnium saluti quæ pace continetur. Si jure Hebræo & qui non volens hominem occidisset fugere debebat: Si Deus à Davide qui pia bella gessisse diideo templum suum ædificari vetuit, quod multum sanguinem fudiffet: Si apud Græcos veteres expiatione opus habebant etiam qui fine culpa manum cæde maculaffent, quis non videat, præsertim Christianus, quam res fit infelix & mali ominis, quantoque nisu fugiendum bellum etiam non injustum? Certe apud Græcos Christianismum professos diu observatus est canon quo sacris ad tempus arcebantur qui hostem in qualicumque bello interfeciffent.