IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.23De causis dubiis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Dubitandi cause in moralibus unde.

pr.VErissimum est quod scripsit Aristoteles, in moralibus non æque, ut in mathematicis disciplinis certitudinem inveniri: quod eo evenit, quia mathematicæ disciplinæ à materia omni formas separant, & quia formæ ipsæ tales plerumque sunt, ut nihil habeant interjectum, sicut inter rectum & curvum nihil est medii. At in moralibus circumstantiæ etiam minimæ variant materiam, & formæ de quibus agitur solent habere interjectum aliquid, ea latitudine, ut modo ad hoc, modo ad illud extremum propius accedatur. Ita enim inter id quod fieri oportet, & inter id quod fieri nefas est, medium est quod licet, sed modo huic, modo illi parti propinquius: unde ambiguitas sæpe incidit, ut in crepusculo, aut in aqua frigida calefcente. Et hoc est quod ait Aristoteles, ἔπχαλεπὸν ἐνίοτε τὸ κρίνον ποῖον αὐτὶ ποίς αἱρετέον, quid cui antepo - nendum fit difficilis sape est judicatio. Andronicus autem Rhodius: κατ᾿ ἀληθείαν δίκαιον δυσχερές ἐι & δοκοῦτου διελεῖν: difficile est id quod vere justum est ab eo quod tale videtur discernere.

2 · Nihil faciendum contra animi dictamen quamvis errans.

pr.Primum autem illud est tenendum, etiamsi quid justum reipsa est, sed ab eo fit qui omnibus expensis injustum id existimat, actum esse vitiosum. Hoc enim est quod dicit Paulus Apostolus, quicquid non fit ex fide peccatum esse: quo in loco fides animi judicium de re significat. Nam vim judicatricem humanis actionibus ducem Deus addidit, qua contemta obbrutescit animus. Sæpe autem accidit, ut judicium nihil certi monstret, sed hæsitet: Gg 2. quæ hæsitatio si attenta consideratione expediri nequeat, sequendum erit illud Ciceronis: Bene precipiunt qui vetant quicquam agere quod dubites æquum fit an iniquum. Hebræi magistri dicunt: הסתלק מן הספק abstine te are dubia. Sed hoc locum habere non potest, ubi alicui omnino alterutrum est faciendum, & de utroque an æquum fit dubitatur: tunc enim licebit ei eligere quod minus iniquum ei videtur. Semper enim ubi electio evadi non potest, minus malum rationem induit boni: τὰ ἐλάχιστα ληπλέον ἢ κακῶν, ait Aristoteles: Cicero, de malis minima. Quintilianus: In comparatione malorum, boni locum obtinet levius.

3 · Iudicium in alteram partem duci argumentis rerum:

pr.Plerumque vero in rebus dubiis post examen aliquod animus non in medio hæret, sed huc aut illuc ducitur argumentis ex re petitis, aut ex opinione quam habet de aliis hominibus sententiam super ea re pronunciantibus. Nam & hîc verum est illud Hefiodi, præftantiffimum esse per se sapere; proximum, duci aliena ope. Argumenta ex re petuntur è causis, effectis & adjunctis aliis.

4 · Aut auctoritate.

pr.Sed ad hæc recte noscenda, usu quodam & peritia opus est; quam qui non habent, ut activum judicium recte conforment, tenentur audire sapientum consilia. Nam ἔνδοξα, sive probabilia sunt, Ariftotele teste, quæ omnibus videntur, aut plurimis, aut certe sapientibus; iisque rursum, aut omnibus, aut pluribus, aut præftantioribus. Et hac via judicandi maxime utuntur reges quibus artium momenta ediscere aut expendere vix vacat. Dat sapere regi turba sapientum comes. Ariftides de concordia ad Rhodios ait sicut in facti quæstionibus id pro vero habetur unde plures maximeque idonei stant testes, ita sententiarum eas fequendas quæ plurimis præftantiffimisque nitantur auctoribus. Sic Romani veteres non nisi consulto collegio fecialium ad id instituto, Imperatores Christiani vix nisi auditis Episcopis, bella suscipiebant, ut si quid esset quod religionem posset injicere, ejus monerentur.

5 · v. Si utrinque dubitetur in re gravi, & alterum fit eligendum, sumendum quod est tutius:

pr.Accidere autem in multis controversiis potest, ut ab utraque parte probabilia se ostendant argumenta, sive intrinfeca, sive ab aliorum auctoritate. Id cum accidit, si res mediocres sunt de quibus agitur, videtur vitio carere posse electio, in utramvis partem ceciderit. At si de re magni momenti, ut de supplicio capitali hominis, agitur, jam propter magnum discrimen quod est inter eligenda, præferenda est pars tutior, ut dici solet: In istam partem potius peccato tamen. Ideo satius est nocentem absolvere quam innocentem condemnare. Scriptor problematum quæ Ariftotelis nomen præferunt: μὴ ἀδικοῦτο καταψηφίσασθαι ὡς ἀδικεῖ. (quibus in verbis vulgo pro άδικαιῶτα, legitur μὴ ἀδικοῦτο, & contra.) Nemo est nostrum, ait, qui non malit absolvere quamvis nocentem, quam damnare innocentem. Et mox addit rationem quam jam dedimus: ἔι γδ ὅταν τις ἀμφιδοξῇ τὰ ἐλάθω τ ἁμαρτημάτων αἱρετέον. Nam ubi quis dubitat, eligendum in quo minus delinquitur. Antiphon: εἰ δεον τι ἁμαρθεῖν, τὸ ἀδίκως Σπολύστη ὁσιώτερον ἢ τὸ ἀδίκως ὅπολέσαι. τὸ μὲν γὰ ἁμάρτημα ἐστι, τὸ ἢ ἀδίκως Υποκλεῖναι ἀσέβημα. Si errandum est, fine jure absolvere, quam per injuriam condemnare est sanctius: Nam in illo error est, in damnatione insontis, facinus.

6 · Vnde sequi tali casu à bello abstinendum.

pr.Maximi autem momenti est bellum, ut ex quo mala plurima etiam in innocentes sequi soleant. Ideo inter sententias alternantes vergendum ad pacem. Laudatur Silio Italico Fabius: cauta speculator mente futuri, Nec letus dubiis parvisque lacessere Martem. Tres autem sunt modi quibus vitari potest, ne controversiæ in bellum erumpant.

7 · Id autem vitari posse colloquio:

pr.Primum est colloquium: Cum duo sint genera difceptandi, ait Cicero, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium fit hominis, hoc belluarum, confugiendum est ad posterius si uti non licet priore. Et Terentius: Omnia prius experiri verbis quam armis sapientem decet: Qui scis, an que jubeam fine vi faciat? Apollonius Rhodius dixerat: Μηδ ' αὕτως ἀλκῇ πρὶν ἔπεισί γε πέρηθῆναι. Et Euripides: Verbis id impetrabo; fin nequeo, manu. Idem reprehendit Supplicibus civitates quæ hanc viam omitterent: Et vos quoque urbes que quod est verbis.datum Transigere, potius fertis ad cedem arbitram. Achilles Iphigenia in Aulide: Si paret equo, nil mea vobis ope Opus est. salutis est in hoc uno satis. Ego simul amici gratiam servaverim: Minusque vitio vertet omne agmen mihi, Ratione si rem gesserim, non viribus. Quod in Phonissis apud Euripidem legimus: id auctum sic extulit apud Livium Phaneas: multa homines ne bellare necesse fit, voluntate remittere, quæ bello & armis cogi non poßint. Mardonius apud Herodotum Polymnia Græcos culpat hac in parte: τὸς φορὰς ἐπαντὶ μᾶλλον ἢ μάχῃσι. quos oportuit, cum ejusdem essent lingue, caduceatorum & legatorum opera nonpreliis controversias tractare. Coriolanus apud Halicarnafsensem: τὸ μὴ τῶν ἀλλοτρίων ἐπιθυμεῖν, ἀλλὰ τὰ ἑαυτῶν ἀπαιτεῖν, κὰ μὴ τυγχανονζα τέτο πολεμεῖν, ἅπαντες αν ὁμολογῶσιν εἶναι καλόν. Siquis non aliena cupiat, sed sua postulet, atque iis non impetratis bellum moveat, id omnium confeßione equum est. Apud eundem Halicarnassensem rex Tullus, que verbis componi nequeunt, ea armis ait decerni. Apud Tacitum Vologess: equitate quam sanguine, caussa quam armis retinere parta majoribus malueram. Et rex Theodoricus: Veniendum tunc ad arma cum locum apud adversarios justitia non potest invenire.

8 · Aut arbitrio: ubi de Christianorum regum officio circa partes bellantes:

pr.Alterum est inter eos qui communem judicem nullum habent, compromissum: ὶ ὃ δίκας διδόντα ἐ νόμιμον ὡς ἐς ἀδικοῦτα ἰέναι, ait Thucydides: In eum qui arbitrum accipere paratus est, nefas ut in injuriosum ire. Sic de regno Argivo Adrastus & Amphiaraus Eriphyle judicium permiserunt narrante Diodoro. De Salamine inter Athenienses & Megarenfes lecti judices tres Lacedæmonii. Apud dictum modo Thucydiden Corcyrenses Corinthiis significant paratos se disceptare controversias apud Peloponnesi civitates, de quibus inter ipsos convenisset. Et Periclem laudat Ariftides quod ut bellum vitaretur voluerit δίκη Διαλύεπτη πεὶ τῶν Διαφόρων de controversiis arbitros sumere. Et Ifocrates oratione adversus Ctefiphontem laudat Philippum Macedonem quod quas habebat cum Atheniensibus controversias, de iis paratus esset πιτρέπὸν πέλὰ τινὶ ἴση κι ὁμοίᾳ, arbitrium permittere alicui civitati eque utrique parti. Sic olim Ardeates & Aricini, postea Neapolitani & Nolani controversias suas arbitrio populi Romani permiserunt: Et Samnites in controversia cum Romanis ad communes amicos provocant. Cyrus sibi & Affyrio arbitrum fert regem Indorum. Pœni in controversiis cum Mafinišssa, ut bellum vitent ad judicia provocant. Romani ipsi de controversia cum Samnitibus apud Livium ad communes socios provocant: Et Philippus Macedo in controversia cum Græcis ait se arbitrio usurum populorum cum quibus pax utrisque fuisset. Parthis & Armeniis postulantibus Pompejus finibus regendis arbitros dedit. Fecialium Romanorum hoc præcipuum ait officium fuisse Plutarchus cơn ἐᾶν ςρατεύὴν πρότερον ἢ πᾶσαν ἐλπίδα δίκης Σποκοπῆναι ne sinerent prius ad bellum veniri quam spes omnis judicii obtinendi periiffet. De Gallorum Druidibus Strabo: ὥσε & πολέμες διήτων πρότερον κι οδατάθεσθαι μέλλοντας ἔπαυον. olim & inter bellantes erant arbitri ac sepe jam acie congreffuros diremerunt. Eodem officio functos in Iberia sacerdotes idem testis est. Maxime autem Christiani reges & civitates tenentur hanc inire viam ad arma vitanda. Nam si ut judicia alienorum à vera religione judicum vitarentur, & à Iudæis & à Christianis arbitri quidam sunt constituti, & id à Paulo præceptum, quanto magis id faciendum est, ut majus multo vitetur incommodum, id est bellum? Sic alicubi Tertullianus argumentatur, non militandum Christiano, ut cui ne litigare quidem liceat: quod tamen secundum ea quæ alibi diximus cum temperamento quodam est intelligendum. Et tum ob hanc, tum ob alias causas utile esset, imo quodammodo factu necessarium, conventus quosdam haberi Christianarum potestatum, ubi per eos quorum res non interest aliorum controversiæ definiantur: imo & rationes ineantur cogendi partes ut æquis legibus pacem accipiant: qualem olim apud Gallos Druidum fuisse usum Diodoro ac Straboni proditum. Etiam proceribus suis de regni divisione judicium permisisse Francos reges legimus.

9 · Aut etiam forte.

pr.Tertia ratio est per fortem: quam in hoc commendat Dion Chrysostomus oratione in Fortuna alterar: & multo ante Solomo Prov. XVIII, 18.

10 · Certamen singulare ad vitandum bellum an permitti poßit.

pr.Sortis autem affine quid est certamen singulare, cujus usus non videtur omnino repudiandus, si duo, quorum controversiæ alioqui totos populos gravissimis malis sint implicituræ, inter se parati sint armis decernere, ut olim de Peloponnefo Hyllus & Echemus, de regione ad Inachum Hyperochus & Phemius, de Elide Pycæchma Ætolus & Degmenus Épeus, de Iba Corbis & Orfua. Videtur enim id si non ab ipsis recte fieri, certe à civitatibus posse acceptari, ut minus malum. Apud Livium Metius Tullum sic alloquitur: Ineamus aliquam viam qua utri utris imperent, fine magna clade, fine multo sanguine utriusque populi decerni poßit. Strabo vetustam hanc fuisse ait Græcorum consuetudinem: & apud Virgilium Æneas æquum fuisse ait ut inter se & Turnum eo modo res definiretur. Certe inter cæteros Francorum veterum mores hunc impense laudat Agathius libro primo, cujus ipsa verba (sunt enim insignia) apponam: ἀλλ ' εἴπερ ἄρα ξ τιν ' ἔριν τοῖς βασιλεῦσιν ἐγγενέθαι ξινετρι · τὸ δε γε ἄρχον εὐμενὲς ἐν δέοντι & παθιώιον. Si que forte inter reges oriantur controverfie, aciem quidem omnes instruunt tanquam bellaturi ad rem armis decernendam: & obviam alii aliis procedunt. At ubi confpicati sunt se invicem exercitus, abjecta ira ad concordiam redeunt, & regibus auctores sunt, ut jure potius certent: aut si id nolint, ipsi inter se singulari dimicent certamine, & suo duntaxat ipsorum periculo rem transigant: Neque enim aut equo & bono, aut patriis institutis convenire, ut ipsi ob propria odia bonum publi-- cum labefactent, aut evertant. Ergo confestim solvunt exercitus, & restituta pace tuto inter se commeant, sublatis malorum causis. Tanta in subditis cura justitiæ & patrie amor: in regibus vero animus placidus & suis obsequens.

11 · Meliorem esse conditionem poßidentis in pari dubio.

pr.Quanquam vero in causa dubia pars utraque tenetur quærere conditiones quibus bellum vitetur, magis tamen id tenetur qui petit quam qui possidet. Vt enim in pari causa melior fit possidentis conditio, non civili tantum juri, sed & naturali convenit. cujus rei causam alibi etiam ex Ariftotelis quæ dicuntur Problematibus attulimus. Atque hîc & illud addendumeft, ab eo qui justam causam habere se scit, sed documenta non - habet sufficientia quibus possessorem de injustitia suæ possessionis convincat, bellum licite non fumi: quia non habet jus cogendi alterum, ut de possessione decedat.

12 · Si neuter poßideat in pari dubio rem dividendam.

pr.Vbi vero & jus ambiguum est, & neuter possidet, aut ex æquo uterque, ibi iniquus censendus erit, qui oblatam rei controversiæ divisionem repudiat.

13 · An bellum utraque ex parte justum detur multis distinctionibus explicatur.

pr.Ex his quæ diximus definiri potest illa à multis agitata quæstio, an bellum ratione habita eorum qui principales belli - motores sunt utrinque justum esse possit. Diftinguendæ enim sunt variæ acceptiones vocis justi. Iustum enim aliquid dicitur, aut ex causa, aut secundum effectus. Ex causa rursum, aut speciali acceptione justitiæ, aut illa generali qua omnis rectitudo eo venit nomine, Fulgof.1.5.de Iust. Piccolom. lib.v1.Civil. Phil. c. 21. Alb. Gent. l. 1. c.6. mine. Specialis acceptio iterum dividitur in eam quæ ad opus pertinet, & eam quæ pertinet ad operantem: quarum illa potest dici positiva, hæc negativa: nam ipse operans juste agere interdum dicitur, quoties injuste non agit, etiamsi id quod agit justum non fit: quomodo recte distinguit Aristoteles, τὸ ἀδικῶν, & τὸ ἄδικον πράτθεν, injuste agere, & agere quod injustum est. Speciali & positiva acceptio- Reth ne bellum utrimque justum esse non potest, ut nec lis, quia facultas moralis ad contraria, puta ad agendum & ad impediendum, Aug. de non datur per rei ipsius naturam. At vero ut neuter bellantium c.5 injuste agat, fieri sane potest: injuste enim agit nemo nisi qui & Covar scit se rem injustam agere: multi autem id nesciunt. Sic juste, id peccatum est bona fide litigari potest utrimque. Multa enim & in jure & in facto, unde jus oritur, fugere homines solent. Generali acceptio - Vitt Suares ne justum dici solet quod omni culpa agentis vacat. Multa autem gibus etiam fine jure fiunt absque culpa ob ignorantiam inevitabilem: 111 cujus rei exemplum est in his qui legem non observant, quam fine Alph Castrode culpa sua ignorant postquam lex ipsa promulgata est, & tempus per se ad scientiam sufficiens transiit. Sic & in litibus accedere poterit, ut pars utraque non modo injuftitiæ, sed & omni alio vitio careat, præsertim ubi pars utraque, aut altera litigat non suo sed alieno nomine, puta ex tutoris officio, cui congruit jus etiam incertum non deserere. Sic Aristoteles in litibus juris controverfi, ait neutrum esse improbum, quod ipse dicit πονηρόν. Cui consentiens Quintilianus posse accidere ait, ut ex utraque parte orator id est vir bonus dicat. Imo & juste judicare judicem ambigue dici ait Aristoteles: significari enim aut judicare ὡς δῶ plane ut oportet, fine ulla ignorantia, aut κατὰ τὴν ἑαυτῷ γνώμlω ex animi sui sententia. Et Nic.v alibi ait: εἰ ἀγνοῶν ἔκρινεν, ἐκ ἀδικεῖ, si quis per ignorantiam judicavit, non egit injuste. At in bello vix est, ut temeritas saltem omnis & dileEtionis defectus absit, ob negotii ipsius gravitatem, quæ omnino talis est ut causis probabilibus non contenta quam maxime evidentes requirat. At justum si accipimus, quoad effectus quosdam juris, certum est bellum hoc sensu justum utrimque dari, ut ex iis apparebit quæ de bello publico solenni infra à nobis dicentur. Sic enim & sententia non ex jure lata, & possessio fine jure habent quosdam juris effectus. CAPVT