IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.22De causis injustis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Explicatur discrimen inter causas justificas & fuaforias.

pr.DIximus supra, cum de causis agere institueremus, causas alias esse justificas, alias fuaforias. Polybius, qui id discrimen primus notavit, illas vocat πεφάσις, quia palam proferri solent, (titulum dixit aliquoties Livius) has generis nomine αἰτίας. Sic in bello Alexandri adversus Darium εόφασις fuit ultio injuriarum quas Persæ Græcis intulerant, alia cupido gloriæ imperii & divitiarum, cui accedebat spes magna facilitatis concepta ex Xenophontis & Agefilai expeditionibus. Sic πόφασις belli Punici secundi controversia de Sagunto, causa indignatio Carthaginienfium ob pactiones quas Romani iniquis temporibus ipsis exprefferant, & aucti spiritus ex secundis per Hispaniam rebus, quæ Polybio notata. Similiter Thucydides belli Peloponnefiaci veram causam censet fuisse vires Atheniensium augefcentes & Lacedæmoniis suspectas, obtentum vero controversiam Corcyrenfium, Potidæenfium & alia; ubi tamen ille αἰτίας & ποφάσεως nomina permifcet. Est idem discrimen in oratione Campanorum ad Romanos cum adversus Samnites pugnasse se ajunt verbo pro Sidicinis, re pro feipfis: quod viderent ubi conflagrassent Sidicini ad se traAntiochu jecturum esse incendium. Antiochum quoque Livius memorat in Romanos bella suscepisse, in speciem causas habentem Barcillæ necem & alia quædam, revera quod ex labente Romanorum disciplina spem magnam concepisset. Sic Plutarchus notat non ex vero objectum Antonio à Cicerone quod causa esset belli civilis, cum Cæsar bellandi certus prætextum tantum ab Antonio cepisset.

2 · Bella que utroque causarum genere carent, ferina esse.

pr.Sunt qui neutro causarum genere feruntur in bella, periculorum, ut Tacitus loquitur, propter ipsa avidi. Horum vitium humanum excedit modum, θηρίοτητα Aristoteles vocat. De his Seneca: Possum dicere non esse hanc crudelitatem, sed feritatem, cui voluptati fevitia est: possumus insaniam vocare: nam varia sunt genera ejus, & nullum certius quam quod in cædes hominum & laniationes pervenit. Cui sententiæ perquam similis est illa Ariftotelis ultimo Nicomachiorum: Φόν γίγνοιντο. Omnino enim crudelis habendus fit qui ex amicis hostes faciat pugnandi & fundendi sanguinis cupiditate. Dion Pruscensis: τοιχωρίς πιθυμία. Nam fine causa in bella ac pugnas ferri, mera est insania malum sibi querens.

3 · Bella quæ fuaforias causas habent, non justificas, esse prædonum.

pr.Plerique vero bellantium causas fuaforias habent, aut fine justificis, aut cum justificis. Sunt qui justificas plane non curant, de quibus dici potest illud quod à Romanis Iurifconfultis est proditum, prædonem esse eum, qui rogatus de possidendi causa nullam aliam adfert nisi quod possideat. Aristoteles de belli fuafori - bus: ὡς σόκ ἄδικον τὲς ἀσυγείτονας καζαδελέθαι ἐ τὸς μηδὲν ἀδικοῦτας πολλάκις ἐδεν φροντίζεσι: qui justum fit vicinos innoxios in servitutem redigere sepe nihil curant. Talis Brennus qui omnia dicebat esse validiorum. Talis Silio Annibal, cui pro federe, proque Iustitia est enfis. Talis Attila, & quibus illud in ore est, Queritur belli exitus, Non causa. Et: Hec acies victum factura nocentem est: Et, Id in summa fortuna equius quod validius. Nec male his aptes illud Augustini: Inferre bella finitimis & inde in cetera procedere, ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere quid aliud quam grande latrocinium nominandum est? De talibus bellis Vellejus: Bella non causis inita, sed prout eorum merces fuit. Apud Ciceronem legimus de Officiis primo: Ea animi elatio, que cerniturin periculis & laboribus, si justitia vacat, non modo virtutis non est, sed potius immanitatis omnem humanitatem repellentis. Andronicus Rhodius: οἱ μεγάλων ἕνεκα κερδῶν λαμβάνοντες ὅθεν ἐ δεῖ, Qui magni compendii sui causa accipiunt unde non oportet, hi pravi, impii, injusti appellantur, quales sunt tyranni & urbium vastatores.

4 · Quasdam esse causas que falsam habeant justi speciem:

pr.Alii causas quasi justificas adferunt, quæ expensæ ad rectam rationem injustæ reperiuntur: & ut Livius loquitur, non certamen juris, sed vim quæri apparet. Reges plerosque ait Plutarchus duobus nominibus, pacis & belli, tanquam nummis uti non ad id quod justum est, sed ad id quod expedit. Quæ autem sint causæ injustæ, cognosci aliquatenus potest ex justis causis quas hactenus explicavimus. Rectum enim obliqui est index. Sed perfpicuitatis causa summa genera annotabimus.

5 · Vt metum incertum:

pr.Metum ergo ex vicina potentia non sufficere supra diximus. Vt enim justa sit defensio necessariam esse oportet, qualis non est nisi constet, non tantum de potentia, sed & de animo; & quidem ita constet ut certum id fit ea certitudine quæ in morali materia locum habet. Quare minime est probanda eorum sententia qui justam belli causamstatuunt, si vicinus nulla pactione impeditus in suo arcem faciat, aut munitionem aliam quæ damnum aliquando dare possit. Nam adversus tales metus contrariæ in suo munitiones & fiqua sunt similia remedia quærenda sunt, non vis bellica. Injusta igitur bella Romanorum in Philippum Macedonem, Lyfimachi in Demetrium, ni alia causa adfuit. Valde mihi placet Taciti illud de Cauchis: Populus inter Germanos nobilissimus, quique magnitudinem suam malit justitia tueri, fine cupiditate, fine impotentia: quieti, fecretique: nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur: idque precipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per injurias assequuntur. promta tamen omnibus arma, ac, si res poscat, exercitus: plurimum virorum equorumque, & quiefcentibus eadem fama.

6 · Vtilitatem fine neceßitate:

pr.Nec utilitas par jus facit cum necessitate.

7 · Negatum matrimonium in magna feminarum copia:

pr.Ita ubi laxa est matrimoniorum copia, negatum aliquod matrimonium causam bello præbere non potest: qualem olim Hercules arripuit in Eurytum, Darius in Scythas.

8 · Cupiditatem melioris soli:

pr.Nec magis mutandæ sedis amor, ut paludibus & folitudinibus relictis solum fœcundius possideatur: quam Germanis veteribus bellandi causam fuisse ait Tacitus.

9 · Inventione rerum occupatarum ab aliis.

pr.Æque improbum est inventionis titulo sibi vindicare ea quæ ab alio tenentur, etiamsi is qui tenet fit improbus, de Deo АС РАCIS, LI B. II. male sentiens, aut hebetis ingenii. Nam inventio est eorum quæ nullius sunt.

10 · Quid si priores occupatores amentes sint?

pr.Neque ad dominium requiritur, aut virtus moralis, aut religiosa, aut intellectus perfectio: nisi quod hoc videtur posse defendi si qui sint populi omnino destituti à rationis usu, eos dominium non habere, sed ex caritate tantum iis deberi quæ ad vitam sunt necessaria: Nam quæ alibi diximus de sustentatione domi - nii, quam pro infantibus & amentibus facit jus gentium, ad eos populos pertinet, cum quibus est pactorum commercium: tales autem non sunt populi si qui reperiuntur toti amentes, de quo merito dubito. Male ergo Græci Barbaros ob morum diversitatem, forte & quod ingenio cedere viderentur, hostes sibi quasi naturaliter dicebant. Quatenus autem ob peccata gravia & naturam aut societatem humanam impugnantia, auferri dominium possit, alia est quæstio, & modo, cum de pœnarum jure ageremus, nobis tractata.

11 · Injustam causam esse, & libertatis desiderium in populo subdito:

pr.Sed nec libertas sive singulorum sive civitatum, id est αὐτονομία, quasi naturaliter, & semper quibusvis competat, jus bello præstare potest. Nam libertas cum natura competere hominibus aut populis dicitur, id intelligendum est de jure naturæ præcedente factum omne humanum, & de libertate κατὰ σέρησιν, non de ea quæ est καθ ' εναντίοτητα, hoc est ut natura quis servus non fit, non ut jus habeat ne unquam serviat: nam hoc sensu nemo liber est. quo pertinet illud Albutii: Neminem natum liberum esse, neminem servum; bec postea nomina singulis imposuisse fortunam. Et Ariftotelis illud: νόμῳ ἢ μὲν δῆλον εἶναι, το᾽ ἐλεύθερον. è lege venifsse ut alius esset liber, alius servus. Quare qui legitima causa in servitutem, sive personalem sive civilem devenerunt, contenti sua conditione esse debent, ut & Paulus Apostolus docet, δελθ ἐκλήθης, μὴ στὰ μελέτω. Vocatus es ad servitutem, ne id te torqueat.

12 · Et voluntatem regendi alios invitos quasi ad ipsorum bonum:

pr.Neque minus iniquum armis fubigere aliquos velle, quasi dignos qui serviant, quos & naturaliter servos interdum Philosophi vocant. Non enim fiquid alicui est utile, id statim mihi licet ei per vim imponere: Nam his qui rationi habent usum libera esse debet utilium & inutilium electio, nisi alteri jus quoddam in eos quæsitum fit. Infantium plane alia est ratio, quorum regimen, cum ipsi jus exercendæ αὐτοπραγίας actionumque suarum moderandarum non habeant, occupanti & idoneo natura concedit.

13 · Item titulum universalis imperii quem quidam affcribunt Imperatori, qui refellitur:

pr.Vix adderem stultum esse titulum quem quidam tribuunt Imperatori Romano, quasi ipse etiam in remotiffimos & incognitos hactenus populos jus imperandi habeat, nisi Iurisconsultorum diu princeps habitus Bartolus hæreticum ausus esset pronuntiare qui id negat; nimirum quia & Imperator interdum se mundi dominum vocet, & in sacris litteris imperium illud, quod Romaniam posteriores scriptores vocant, appelletur foixμένης nomine: qualia sunt & illa: Orbem jam totum victor Romanus habebat, multaque similia per complexionem, aut excessum, aut excellentiam dicta: quippe cum & in iisdem sacris litteris sola Iudæa sæpe veniat nomine & οἰκεμένης. quo sensu accipiendum dictum vetus Iudæorum, medio telluris sitam urbem Hierofolyma, id est in medio Iudææ, sicut in medio Græciæ Delphi similiter dicti orbis umbilicus. Neque est quod quemquam moveant Dantis argumenta, quibus probare nititur Imperatori jus tale competere, quia id humano generi expediat. Nam commoda quæ adfert suis pensantur incommodis. Vt enim navis aliqua ad eam magnitudinem pervenire potest quæ regi nequeat, sic & hominum numerus & locorum distantia tanta esse ut unum regimen non ferat. Deinde regimen vero concesso hoc expedire, jus imperii non sequitur, ut quod nisi ex consensu aut pæna nasci nequit. Ne in omnia quidem quæ olim fuere populi Romani, Imperator Romanus jus nunc habet. multa enim ut bello quæsita, ita bello amissa sunt, alia pactionibus, alia derelictione in aliarum gentium aut regum jus transierunt. Quædam etiam civitates olim plane subditæ, postea tantum ex parte subditæ, aut tantum inæqualiter fœderatæ esse cœperunt. Nam omnes hi modi aut amittendi aut mutandi juris, non minus adversus Romanum Imperatorem, quam adversus alios valent.

14 · Alii Ecclesia, qui item refellitur:

pr.Sed & Ecclesiæ jus fuerunt qui adfererent etiam in populos ignotæ hactenus partis terrarum, cum tamen ipse Paulus Apostolus aperte dixerit eos qui extra Christianismum sunt judicandi sibi jus non esse. τὶ γάρ μοι τὸς ἔξω κρίνεν; 1 Cor. v, 12, & quod jus Apostolis judicandi competiit, quanquam etiam ad res terrenas suo modo pertinebat, erat tamen cœlestis, ut ita dicam, non terrestris ingenii, exercendum scilicet non per arma & flagra, sed per verbum Dei generaliter propositum, & ad circumstantias peculiares aptatum, per sigillorum divinæ gratiæ exhibitionem, aut negationem, prout cuique conduceret: postremo loco etiam per vindictam non naturalem, sed natura ipsa superiorem, ac proinde à Deo procedentem: qualis in Anania, Elyma, Hymeno, & aliis apparuit. Christus ipse, à quo omnis potestas ecclesiastica fluxit, & cujus vita exemplar est Ecclesiæ, qua talis est, propositum, negavit regnum suum esse de hoc mundo, hoc est, ejus naturæ cujus sunt cætera regna: addens alioqui futurum fuisse, ut more aliorum regum opera militum uteretur. Nunc vero etiamsi le - giones voluisset poscere, popofciffet, non hominum, sed Angelorum, Matth. xxvi, 53. Et quicquid fecit pro jure suæ potefta - tis, id fecit non humana, sed divina virtute, etiam tum cum nundinatores è templo ejecit. Flagrum enim tum quoque divinæ iræ erat signum, non instrumentum; ut alias sputum & oleum signum medendi, non remedium. Augustinus ad indicatum Iohannis locum: Audite ergo Iudei & gentes: audi circumcisio: audi preputium: audite omnia regna terrena: non impedio dominationem vestram in hoc mundo: regnum meum non est de hoc mundo. Nolite metuere metu vanißimo, quo Herodes ille major, cum Christus natus nuntiaretur expavit, & tot infantes, ut ad eum mors perveniret, occidit, timendo magis, quam irafcendo crudelior • Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. quid vultis amplius? Venite ad regnum, quod non est de hoc mundo: Venite credendo, & nolite savire metuendo. Episcopo inter cætera interdicit Paulus ne percussor fit, Timoth. 111, 2. αὐάγκη κρατεῖν, imperare imposita necessitate, ea scilicet quæ ex humana vi proficiscitur, regum esse non Episcoporum, dixit Chrysostomus: Etalibi: Noneft nobis data potestas ut auEtoritate fententie (talis scilicet quæ jus exsequendi per manum re- giam, aut militarem, aut juris qualiscunque humani ademtionem in se contineat) cohibeamus homines à delictis. Et Episcopum officio suo fungi ait & βιαζόμενον, ἀλλὰ πείθοντα non cogendo, sed suadendo. Et ex his quidem satis apparet Episcopos, qua tales sunt, jus regnandiin homines humano more nullum habere. Hieronymus regem & Episcopum comparans: Ille nolentibus praest, hic volentibus. An vero reges ipsi iis qui Christianam religionem rejiciunt arma quasi pœnæ nomine inferre possint, supra capite de pœnis à nobis difquifitum est quantum instituto sufficit.

15 · Item voluntatem implendi vaticinia, fine Dei mandato.

pr.Hoc quoque monebo non frustra, sed quia veteribus recentia conferens magnum malum, ni caveatur, prævideo, justam belli causam non dare spem conceptam ex aliqua divinorum vaticiniorum explicatione. Nam præterquam quod quæ nondum impleta sunt oracula interpretari certo vix contingit sine prophetico spiritu, etiam rerum certarum latere nos possunt tempora ac postremo prædictio, nisi expressum adsit Dei mandatum, jus nullum dat, cum Deus quæ prædixit, sæpe per improbos homines, aut pravas actiones ad exitum ire permittat.

16 · Item id quod debetur, non ex jure stricte dicto, sed aliunde.

pr.Illud quoque sciendum est, si quis quid debet, non ex justitia propria, sed ex virtute alia, puta liberalitate, gratia, misericordia, dilectione, id sicut in foro exigi non potest, ita nec armis depofci. Nam ad utrumque horum non sufficit, ut id quod postulatur fit ex morali ratione faciendum, sed præterea opus est in nobis jus quoddam fit ad illud, quale jus interdum leges divinæ & humanæ dant etiam circa debita aliarum virtutum. quod cum fit nova tunc debendi ratio accedit, quæ jam ad justitiam pertinet Id cum deest, injustum ex hac causa bellum est, ut Romanorum in regem Cypri tanquam ingratum. Nam qui beneficium dedit nullum habet jus ad repofcendam gratiam: alioqui contractus ef set, non beneficium. jure

17 · Distinctio belli cujus causa injusta, & ejus cui aliunde vitium accedit: & diversi utriusque effectus.

pr.Notandum & hoc sæpe accidere, ut bello causa quidem justa subsit, sed vitium actioni accidat ex animo agentis: sive quod aliud quiddam, non illicitum per se, magis & principalius animum movet quam jus ipsum, puta honoris studium aut utilitas aliqua sive privata sive publica, quæ ex bello ipso seorsim à causa sua justifica considerato exspectatur: sive quod adest affectus plane illicitus, ut gaudium acquiefcentis in malo alieno, fine boni refpe¿ tu. Sic Ariftides de Societate secunda Phocenses ait merito periisse, at non bene fecisse Philippum cum eos perderet, quippe non religioni studentem, quod præferebat, sed augendo imperio Vna & ea vetus causa bellandi est, inquit Sallustius, profunda cupido imperii & divitiarum. Aurum & opes precipue bellorum cause, apud Tacitum, & in tragœdia: Rupere fœdus impius lucri furor Etira praceps. ContraFan- Quo & Augustini illud recte referas. Nocendi cupiditas, ulciscendi cru. delitas, implacatus, & implacabilis animus, feritas rebellandi, libido domi. nandi, & si que sunt similia, bec sunt que in bellis jure culpantur. Sed hæc Ca ubi causa juftifica non deest, peccatum quidem arguunt, ipsum q. 1. tamen bellum proprie injustum non faciunt, unde nec ex tali belin lo restitutio debetur. SumCAPVT in verbo Bellum. n. 5. Sum. Rof. ib. n. 3 & 8. Th. 2.2. 66. 8.