IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.21De Pœnarum communicatione.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Pæna quomodo transeat ad eos qui deliEti sunt participes.

pr.QVoties de pœna communicanda quæritur, aut de iis quæritur qui delicti sunt participes, aut de aliis. Qui delicti participes sunt, non tam ex alieno quam ex suo delicto puniuntur. Hi qui sint, ex his quæ supra de damno injuria dato dicta sunt intelligi potest. Ferme enim iisdem modis in delicti partem quis venit, quo in damni dati: non tamen semper ubi damni obligatio est etiam delictum est, sed tum demum si qua malitia notabilior accesserit, cum ad damni dati obligationem sæpe qualiscumque culpa sufficiat. Ergo qui factum vitiosum jubent, qui consensum requisitum adhibent, qui adjuvant, qui receptum præstant, aliove modo in ipso crimine participant: qui consilium dant, laudant, assentantur: qui cum ex jure proprie dicto teneantur vetare non vetant, aut cum teneantur ex simili jure opem ferre injuriam patienti non ferunt, qui non diffuadent cum diffuadere debeant, qui factum reticent quod notum facere ex jure aliquo tenebantur, hi omnes puniri possunt, si in ipsis talis fit malitia quæ ad meritum pœnæ sufficiat secundum ea quæ proxime tractata sunt.

2 · Comunitas aut rectores tenentur ex subditi delicto si adsit scientia & non prohibitio cum prohibere poßint & debeat:

pr.Exemplis res fiet illuftrior. Communitas ut alia ita & civilis non tenetur ex facto singulorum fine facto suo aut omiffione. bene enim Augustinus: Aliud est quod in populo quisque habet peccatum proprium, aliud quod commune, quod uno animo fit & una voluntate ad aliquid multitudine comparata committitur. Hinc in formula fæderum est: Ši defexit publico consilio. Locri apud Livium ostendunt Senatui Romano culpam defectionis procul à consilio publico abfuiffe. Narrante eodem Zeno pro Magnetibus deprecator apud T. Quintium, & legatos qui ei aderant flens petebat, ait Livius, ne unius amentiam civitati aßignarent; suo quemque periculo furere. Et Rhodii apud senatum publicam causam à privatorum causa fegregant dicentes, nullam esse civitatem que non improbos cives cives aliquando, aliquando, & & imperitam imperitam multi- multi tudinem semper habeat. Sic nec pater ex delicto liberorum tenetur, nec dominus ex servi, nec alii qui præsunt, nisi aliquid in ipsis vitiosum hæreat. Ex his autem modis quibus rectores aliorum in crimen veniunt, duo sunt qui maximum usum habent, & diligenti consideratione indigent: patientia & receptus. De patientia ita habendum est, qui scit delinqui, qui prohibere potest & tenetur nec prohibet, eum ipsum delinquere. Cicero in Pifonem: Neque vero multum interest, presertim in Consule, utrum ipse pernitiofis legibus, improbis concionibus rempublicam vexet, an alios vexare patiatur. Brutus ad Ciceronem: Aliene igitur, inquies, culpe me reum facies? Prorsus aliene, si provideri potuit, ne existeret. ἴσον τῷ πλημμελεῖν τὸ μὴ κωλύὸν τὸς πλημ μελένας, ait Agapetus ad Iustinianum: par est delinquere & delinquentes non non prohibere. Quisquis patitur peccare peccantem, is vires subministrat audacie, ait Arnobius. In cujus manu est ut prohibeat, jubet agi, si non prohibet admitti, ait Salvianus. Augustinus vere: Qui definit obviare cum potest, consentit. Sic qui mancipium cum possit eximere prosti tutum esse patitur pro prostituente habetur Romanis legibus. Si servus sciente domino occidit in solidum dominum obligat: ipse enim videtur dominus occidisse. Et lege Fabia in dominum animadvertitur si servus domino sciente alienum servum fubduxerit. Sed ut diximus præter scientiam requiritur facultas prohibendi. Et hoc est quod ajunt leges scientiam cum puniri jubetur accipi pro patientia, ut qui prohibere potuit teneatur si non fecerit, & scientiam hic spectari quæ habeat & voluntatem: scientiam acci - pi cum consilio: ideoque non teneri dominum si servus in liberta-furt.f.d.l.in de tem proclamaverit, si dominum contemserit: quia scilicet culpa I.nullú vacat qui scit quidem sed prohibere non potest. Sic parentes tequi nentur ex delictis filiorum, sed eorum demum quos habent in potestate. Vicissim etiamsi in potestate habeant & alioqui prohibeNo re potuerint non tenebuntur nisi & sciverint. Pariter enim concurrere hæc debent, scientia, & non prohibitio ut quis ex facto alieno teneatur quæ omnia ad subditos pari ratione sunt referenda: Veniunt enim ex naturali æquitate. Egregie Proculus ad illud Hefiodi: Sape luit populus pœnas unius iniqui. ait, ὡς ἐξὸν κωλύὸν, μὴ κωλυέσα ὁ ἑνὸς πονηρίαν, ut qui cum prohibere poßit non prohibet unius malitiam. Sic in exercitu Græcorum ubi Agamemnon ipse & alii concilio communi suberant, non immerito Quicquid delirant reges plectuntur Achivi: Ipsorum enim erat cogere Agamemnonem ut sacerdoti filiam redderet. Sic post eorundem classis exusta narratur Vnius ob culpam & furias Ajacis Oilei, quia cæteri non impedierant ne virgo sacerdos raperetur. Apud Livium est: Propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant: Cumque Laurentes jure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum & preces plus potuerunt. Igitur illorum pœnam in se vertit. Huc proprie pertinet illud Salviani de regibus: Potestas magna & potentißima que prohibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri si sciens patitur perpetrari. Et apud Thucydidem est: ὁ δυνάμενΘ παῦσαι, ἀληθέςερον δρᾷ, Magis ille facit qui potest prohibere. Sic apud Livium Vejentes & Latini Romanis se excusant, quod hostes eorum à subditis suis adjuti essent se insciis. Contra Teucæ reginæ Illyriorum non accipitur excusatio quod diceret non à se, sed à subditis piraticam exerceri: neque is piratic enim prohibebat. Olim ab Amphictyonibus damnati Scyrii quod suorum quosdam piraticam exercere patiebantur. Sciri autem facile est ut præsumantur quæ conspicua sunt, quæ frequentia. τὸ ἐκ πολλῶν συμβαῖνον, αὐάγκη μηδένα ἀγνοεῖν: id quod à multis fit, necesse est à nemine ignoretur ait Dion Prusæenfis Rhodiaca: Ætolos graviter reprehendit Polybius quod cum hostes Philippi videri nollent, suos tamen palam paterentur agere hostilia, & eorum qui talia facerent principes honoribus ornarent.

3 · Item ex receptu eorum qui alibi deliquerunt:

pr.Veniamus ad quæstionem alteram de receptu adversus pœnas. Pœnas ut ante diximus naturaliter cuivis cui nihil simile objici potest exigere licet. institutis civitatibus id quidem convenit ut singulorum delicta quæ ipsorum cætum proprie spectant ipsis ipsarumque rectoribus pro arbitrio punienda aut diffimulanda relinquerentur. at non etiam jus tam plenum illis concessum est in delictis quæ ad societatem humanam aliquomodo pertinent, quæ persequi ita civitatibus aliis earumve rectoribus jus est, quomodo in civitatibus singulis de quibusdam delictis actio datur popularis: multoque minus illud plenum arbitrium habent in delictis quibus alia civitas aut ejus rector peculiariter læsus est, & quo proinde nomine ille illave ob dignitatem aut securitatem suam jus habent pœnæ exigendæ secundum ea quæ ante diximus. Hoc ergo jus civitas apud quem nocens degit ejusve rector impedire non debet.

4 · Nisi aut puniant aut dedant: quod exemplis illuftratur.

pr.Cum vero non soleant civitates permittere ut civitas altera armata intra fines suos pœnæ expetendæ nomine veniat, neque id expediat, sequitur ut civitas apud quem degit qui culpæ est compertus alterum facere debeat, aut ut ipsa interpellata pro merito puniat nocentem, aut ut eum permittat arbitrio interpellantis. hoc enim illud est dedere quod in historiis sæpissime occurrit. Sic Israelitæ alii à Benjaminitis postulant ut dedant facinorosos, Iud. xx: Philistæi ab Hebræis ut Samsonem quasi maleficum sibi dedant, Iud. xv. Sic Lacedæmonii Messeniis bellum intulerunt, quod interfectorem quendam Lacedæmoniorum non dederent: & alio tempore ob non deditos eos qui missis ad sacrum virgini - bus vim intulerant. Sic Cæsarem Germanis ob bellum injuste illatum dedi voluit Cato. Sic Fabios sibi dedi Galli postulabant quod in se pugnassent. Ab Hernicis agri sui populatores dedi sibi postularunt Romani & à Pœnis Amilcarem non illum nobilem ducem, sed alium qui Gallos concitabat: postularunt & postea Annibalem: item Iugurtham à Boccho his apud Sallustium verbis: simul nobis demeres acerbam neceßitudinem pariter te errantem & illum sceleratißimum persequi: ab ipsis Romanis dediti qui Carthaginienfium quique Apolloniatarum legatis manus intulerant. Achæi à Lacedæmoniis dedi sibi postularunt eos qui Lanticum oppugnaffent, addito ni dederentur, violatum videri fedus. Sic Athenienses per præconem pronuntiarunt, siquis Philippo insidias struxiffet, & Athenas confugisset Φαδόσιμον εἶναι in co statu esse ut dedi deberet. Beoti ab Hippotenfibus exegerunt ut qui Phocum interfecerant, dederentur. Quæ omnia tamen sic intelligenda sunt ut non stricte populus aut rex ad dedendum teneatur, sed ut diximus ad dedendum aut puniendum. Namita legimus Eleos bellum intulisse Lacedæmoniis quod illi in eos qui Eleis injuriam fecissent non animadverterent: id est nec animadverterent nec reos dederent. est enim disjunctiva obligatio. Interdum fontes depofcentibus optio datur quo cumulatius satisfiat. Cæries apud Livium Romanis significant: transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienfes cum prater viam nihil petiissent traxisse quosdam agrestium populationis ejus que sibi crimini detur comites: Eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio affici, daturos pænas. In fædere Carthaginienfium & Romanorum secundo, quod apud Polybium, exstat locus male vulgo & distinctus & versus. εἰ ἢ μὴ, ἰδίᾳ μεζαποροφέαθω. ἐαν δε τις τῶτο ποιήσῃ δημόσιον γινέθω τὸ ἀδίκημα. Niidfiat (quid id fit incertum est: nam quæ præcedunt sunt mutila) privatim quisque jus suum persequitor. Id ubi fecerit (nimirum ni jus reddatur) publicum delictum habetor. Æschines in responso adversus accusationem Demofthenis de male obita legatione, narrat se, cum apud Philippum Macedonem ageret de pace Græciæ, dixisse inter alia, æquum esse ut pænas luerent commissorum criminum non civitates, sed qui peccaffent: nec quicquam nocendum civitatibus quæ accusatos judicio fifterent. Quintilianus declamatione CCLV: Proximos existimo eos transfugis à quibus transfuge recipiuntur. Inter mala quæ ex discordiis civitatum nascuntur & hoc ponit Dion Chrysostomus oratione ad Nicomedienfes: ἔσι τοῖς ἀδικήσεισι τὸ ἑτέραν πρὸς τὴν ἑτέραν καζαφυγεῖν: Licet his qui alteram injuria affecerunt ad alteram confugere. Hîc de deditis occurrit quæstio an si à sua civitate dediti, nec recepti sint ab aliis, cives maneant. Non manere cenfebat Pub. Mutius Scævola, quia quem populus dedidiffet expulisse ex civitate sua videretur sicut faceret cum aqua & igni interdiceret. Contrariam sententiam defendit Brutus, & post eum Cicero: quæ & verior est, non tamen proprie ob id argumentum quod Cicero affert, quia ut donatio ita deditio fine acceptione non possit intelligi. Nam actus donationis perfectionem non habet nisi ex duorum consensu. At dedere de quo hic agimus nihil est aliud quam civem alterius populi potestati permittere, ita ut de eo statuat quod voluerit. Hæc autem permiffio, jus nullum dat, aut adimit; exsecutionis tantum impedimentum tollit. Quare si alter populus concesso jure non utatur, erit is qui deditus est eo loco ut à suo populo possit puniri (quod in Clodio Corfis dedito, nec ab iis accepto evênit) aut non puniri, ut multa sunt delicta in quibus utrumvis fieri potest. Ius autem civitatis, ut & jura & bona alia, non amittitur ipso facto, sed decreto aliquo aut judicio, nisi lex aliqua factum velit haberi pro re judicata quod hic dici non potest. Hoc denique modo & bona si dedita nec accepta sint manebunt cujus fuerant. At si deditio accepta fit & postea casu aliquo reversus sit is qui fuerat deditus, is civis non erit nisi ex novo beneficio: quo sensu verum est quod Modestinus de dedito respondit. Quæ autem diximus de nocentibus dedendis aut puniendis non tantum ad eos pertinent qui subditi semper fuerunt ejus apud quem nunc reperiuntur, verum etiam ad eos qui post crimen commissum aliquo confugerunt.

5 · v. Iura supplicum ad infortunatos non ad nocentes pertinere: cumexceptionibus:

pr.Neque obstant illa adeo prædicata supplicum jura & asylorum exempla. Hæc enim illis prosunt qui immerito odio laborant, non qui commiserunt quod societati humanæ aut hominibus aliis fit injuriosum. Gylippus Laco apud Diodorum Siculum agens de illo supplicum jure sic ait: qui initio jura ista introduxerunt, infelicibus quidem misericordiam, at his qui malo animo injuriam intulerunt, pœnam exspectandam voluerunt. Postea: Hi vero si dolo malo, si injusta alieni cupiditate in mala bec inciderunt, ne accusent fortunam, ne supplicum sibi nomen imponant. Id enim jure hominum illis debetur, quibus innocens est animus, irata fortuna. Horum vero vita plena factis injustis, nullum ipsis locum reliquit qui ad miserationem & perfugium pateret. Duo illa, fortunam & injuriam, Menander optime distinxit: Injuria illud distat infortunio, Hoc casus, illam quod voluntas efficit. Non abit hinc Demosthenis dictum: δίκαιόν ἐσιν ἐλεῖν, ἐ τῆς ἀδίκες 7 αὐθρώπων, ἀλλὰ τὸς οδοὶ λόγον δυσυχοιῶτας. quod Cicero ita vertit de Inventione secundo: Misereri oportet, qui propter fortunam, non propter malitiam in miseriis sunt. Et Antiphanis illud, τὸ ἀκέσιον ἁμάρτημα δτύχης ἐςὶ, τὸ ἢ ἑκέσιον τ γνώμης: Quod non sponte fit, fortune est; quod sponte, consilii. Et hoc Lysiæ: ἐδενὶ ἐδὲν ἑκέσιον δυςύχημα γίνεται: nemini infortunium sponte sua accidit. Sic in sapientiffima lege quibus telum manu fugisset, quo interfectus esset homo, asyla patebant: servis quoque perfu - gium dabatur: at qui deliberato hominem innocentem occidif sent, qui civitatis turbassent statum, his nec ipsum sanctissimum Dei altare patrocinabatur. Hanc legem Philo explicans ait, dov - λίαν αὐτέροις τὸ ἱερόν μὴ παρέχεθαι. profanis in sano nullum esse receptum. Nec aliter Græci antiquiores. Nauplium narrantur Chalcidenfes Achivis dedere noluisse, sed causa additur, quia satis se purgaverat de his quæ ab Achivis objiciebantur. Erat apud Athenienses ara Misericordiæ, cujus meminerunt Cicero, Paufanias, Servius, etiam Theophilus in Institutionibus, & quam late describit Papinius duodecimo Thebaidos. At quibus patebat illa? Audi Poetam. Et miseri fecere sacram: mox convenisse eo ait, victos bellis patriaque à sede fugatos, Regnorumque inopes. Ariftides propriam Atheniensium laudem esse ait τιὼ τ πανταχόθεν δυςυχέντων ὑποδοχιὼ ἐ παραμυθίαν, quod omnibus undique infelicibus perfugio ac solatio esset. Et alibi: τοῖς καθ᾽ ἑκάτες ἀτυχῶσι κοινὴ πᾶσιν ὑπεσιν εὐτυχία, τὸ ἱ πόλεως ταύτης ἦθὑφ᾽ ἕσώζον): His qui ubivis locorum infelices sunt, communis eis una est felicitas, bonitas civitatis Athenienfis, per quam salutis compotes fiunt. Apud Xenophontem Patrocles Phliasius in oratione quam Athenis habebat: ἐζήλουν τὼ ἢ τὼ πόλιν, ὅτι πάνιας ἐτὲς ἀδικγμένες ἐνθάδε καταφεύγοντας ἐπικερίας δεομένες ἤκεον τυγχάνον: laudabam banc urbem quod omnes aut injuria affectos, aut sibi premetuentes si huc perfugissent auxilii compotes fieri intellexeram. Idem sensus est in epistola Demofthenis pro Lycurgi liberis. Itaque Oedipus ad Colonum confugiens in ejus nominis tragœdia apud Sophoclem ita testatur: Heu, Cecropide, mala multa tali: Sed nempe tuli: Deus est testis, Nihil horum sponte patratum. Respondet Theseus: Non me pigebit hospitem, qualem Oedipe Te tueor, omni fofpitare in tempore; Homo esse memini. Similiter Thesei filius Demophon cum Herculis posteri Athenas confugiffent, sic ait: Hec patria nostra semper invalidos solet, Sed jure fretos, ope sua defendere. Antehac amicis mille relevandis tulit Discrimina: & nunc aliud in promtu imminet. Et hoc illud factum est ob quod Athenienses præcipue prædicabat Callifthenes: τέτες γδ ὁ πρὸς Εὐρυθέα πολεμήστη ὑπὲρ τ παίδων & Ηρακλέος τυραννουῦτα ἐν τῷ τότε τ Ελλάδο: hos enim & in Eurysthea bellum suscepisse pro Herculis liberis, cum Græciam Eurystheus tyrannide premeret. Contra de maleficis hoc habes in eadem tragœdia: Hunc qui facinorum conscius, nec legibus Fidens, ad aras volvitur supplex Deûm, Trahere ad tribunal nulla relligio mihi: Mala semper equum ferre qui fecit male. Idem Ione: Non enim tangi decet Manu nocente numina, at justum fuit Piis patere templa contra injurias. Narrat orator Lycurgus Callistratum quendam, qui capital com- Adverf miserat, consulto oraculo responsum accepisse, si Athenas iiffet, τεύξεπτη τῶν νόμων, consecuturum quod jus esset: illum vero confugisse ad id quod Athenis sanctissimum esset altare, impunitatis fiducia. at nihilominus occisum eum ab observantissima suarum religionum civitate, atque ita impletam oraculi fidem. Et Tacitus improbat receptum suo sæculo morem per Græcas urbes flagitia hominum, ut ceremonias Deûm protegendi. Apud eundem est: Principes quidem instar Deorum esse: sed neque à Diis nisi justas supplicum preces audiri. Tales ergo aut puniendi, aut dedendi, aut certe amovendi. Sic narrante Herodoto Cymæi Pactyen Persam cum nec dedere vellent, nec retinere auderent, permiserunt abire Mitylenen. Demetrium Pharium qui bello victus ad Philippum Macedonum regem fugerat, à rege depoposcerunt Romani. Perfeus rex Macedonum in purgatione ad Martium de his agens qui Eumeni insidiati dicebantur: Ego istos, ut primum in Macedonia esse admonitus à vobis comperi, requifitos abire ex regno jußi, & in perpetuum in - terdixi finibus meis. Samothraces Euandro qui Eumeni insidias ftruxerat denuntiant, liberaret religione templum. Cæterum jus hoc quod diximus deposcendi ad pœnas eos qui extra territorium profugerunt, hoc & proxime actis fæculis in plerisque Europæ partibus circa ea demum crimina usurpatur, quæ statum publicum tangunt, aut quæ eximiam habent facinoris atrocitatem. Minora mutua dissimulatione transmitti invaluit, nisi federis legibus propius quiddam convenerit. Sed & hoc sciendum est latrones ac piratas qui ita invaluerunt ut formidabiles se fecerint recte recipi ac defendi pœnam quod attinet, quia interest humani generis ut si aliter non possunt impunitatis fiducia à maleficiis devocentur, ejusque negotium gerere quivis populus aut populi rector potest.

6 · Defendi tamen supplices dum de causa cognoscitur: & ex quo jure facienda cognitio.

pr.Notandum & hoc, interim dum de causæ justitia cognoscitur defendi supplices. Sic Demophon ad legatum Eurystheos: Sic crimen istis aliquod hospitibus struis, Ius impetrabis: vi quidem hinc non abstrahes. Et in altera tragœdia Theseus ad Creontem: Es facinus ausus temet indignum, Creo, Tuisque Thebis ac tuis majoribus: Ingressus urbem que colit fas ac pium, Que cuncta rite legis ex norma facit, Nostris omißis moribus, quicquid lubet Moliris, & vi cuncta te acturum putas. Adeone hominibus vidua vel patiens jugi Vrbs ista visa est, & ego nullius rei? Non te ista docuit civitas Amphionis, Quippe educare haud solita mortales feros: Nec approbabit illa cum te audiverit Que sunt Deorum, quæque mea pervadere, Et rapere ab alma sede miseros supplices. Ego Labdacea si urbe posuissem pedem, Quamvis fuissent justa mihi certißima, Indubia, nulli injicere tentassem manum Nisi annuente qui soli regnum tenet, Quid in urbe deceat hospitem externa memor. Tu nec merentem patriam afpergis tuam Probro atque maculis, & senem certe tua Te fecit atas, sed parum mentis potem. Quod si id cujus accusantur supplices non fit vetitum jure naturæ aut gentium, res dijudicanda erit ex jure civili populi unde veniunt. quod optime ostendit Æschylus Supplicibus, ubi Rex Argivus Danaidum gregem ex Ægypto venientem sic affatur: Manum tibi si immittat Ægypti genus Quod lege patria proximos se sanguine Dicant, quis hec objicere se contra velit? ant, quis bac objicere je contra Quaretuum est docere, natalis soli Ex lege, nullo jure te illis subjici.

7 · Quomodo delictirectorum participes sint subditi aut communitatis hi qui ejus membra sunt: & quomodo differant pæna communitatis & pæna singulorum.

pr.Vidimus quomodo à subditis, aut veteribus, aut advenis culpa in rectores transeat: vicissim à summa potestate in subditos culpa transibit si in crimen subditi consenserint, aut fiquid fecerint summæ potestatis imperio, aut fuafu, quod facere fine facinore non poterant: qua de re rectius erit infra agere ubi quæ partes sint subditorum examinabitur. Etiam inter universos & singulos communicatur delictum: quia, ut Augustinus ait loco supra adducto, ubi universi, ibi & singuli: universi non possunt nisi ex singulis quibusque constare: Nam singuli quique congregati, vel in summam reputati faciunt universos. Pertinet autem culpa ad singulos qui consenserunt, non ad eos qui aliorum sententiis victi sunt. Distinctæ enim sunt pænæ singulorum & universitatis. Sicut singulorum pœna interdum est mors, ita πόλεως θάνατο αὐαςατον γενέθαι, mor's civitatis everti: quod fit cum corpus civile dissolvitur; qua de re diximus alibi. Atque hoc modo si civitas esse desinat, usumfructum velut morte finiri recte dixit Modestinus. Singuli in servitutem pœnæ nomine rediguntur, ut Thebani sub Alexandro Macedone: exce - ptis his qui decreto exuendæ societatis contradixerant. Sic & civitas subit servitutem civilem in provinciam redacta. Singuli bona sua amittunt confiscatione. Sic civitati adimi solent quæ habet communia, muri, navalia, naves bellicæ, arma, elephanti, ærarium, agri publici. At ut singuli ob delictum universitatis citra consensum suum ea amittant quæ ipsorum sunt propria, injustum est, ut recte ostendit Libanius in ea quæ est de seditione Antiochena. Idem Theodosii probat factum qui commune delictum punierat interdictione theatri, balneorum, nominis Metropolitani.

8 · Pæna jus in universitatem quamdiu duret.

pr.Egregia hîc occurrit quæstio, an pæna ob delictum universitatis semper exigi possit. Quamdiu durat universitas videtur posse, quia idem corpus manet, quanquam particulis succedentibus, ut alibi ostensum est. Sed ex adverso notandum est quædam de universitate dici primo ac per se, ut habere ærarium, leges & similia: quædam non nisi derivatione à singulis. Sic namque doctam dicimus universitatem & fortem, quæ plurimos habet tales. De hoc genere est meritum.primo enim convenit singulis ut animum habentibus quem universitas per se non habet. Extinctis ergo illis per quos ad universitatem meritum deducebatur, ipsum quoque meritum extinguitur, ac proinde & pœnæ debitum, quod fine merito diximus non consistere. Libanius in dicta oratione: ἐμοὶ μὲν γὃ δοκεῖς δρκεῖν ἡγόμενου τὸ μηκέτ ' εἶναι μηδένα ἢ ταῦτ᾽ ἠδικηκότων: Ita enim existimo, sufficere tibi ad pœnam quod nemo supersit eorum qui deliquerunt: Probanda igitur Arriani sententia damnantis vindictam Alexandri in Persas, cum pridem interiiffent qui in Græcos peccaverant. De excidio Branchidarum facto per eundem Alexandrum, hoc est Curtii judicium: Que si in ipsos proditionis au Fores excogitata essent, justa ultio esse non crudelitas videretur. Nunc culpam majorum posteri luêre qui ne viderant quidem Miletum, adeo Xerxi non potuerant prodere. Simile est Arriani judicium de Persepoli incensa in ultionem eorum quod Athenis Persæ fecerant: ἀλλ ' ἐ᾽ ἐμοὶ δοκεῖ στὸ νῷ δρᾶσαι τᾶτό γε Αλέξανδρον, ἐδὲ εἶναι τις αὕτη Περσῶν ἢ πάλαι τιμωρία: At mihi non videtur hoc prudenter fecisse Alexander, neque vero hac vera esse vindicta in eos Persas qui pridem esse desierant. Nam Agathoclis illud nemo non ridet, qui ad Ithacenfium quærelas de damnis illatis respondit plus mali Siculos ab Vlisse olim pertulisse. Et Plutarchus libro contra Herodotum minime ait vero esse simile Corinthios ulcisci voluisse acceptam à Samiis injuriam μετὰ τρεῖς γενεας post tres hominum etates. Nec procedit hujus & similium factorum defensio, quam apud Plutarchum legere est de sera numinis vindiEta. Aliud enim est jus Dei, aliud hominum, ut mox apertius fiet. Neque si æquum est posteros honores & præmia accipere ob merita majorum, ideo & puniri eos ob eorum peccata æquum est. Beneficii enim talis est materia, ut in quemvis conferri sine injuria possit; pœnæ non item.

9 · An fine delicti communicatione. pœna transeat.

pr.Diximus de modis per quos communitas pœnæ accidit ex culpæ communitate. Restat spectemus, an & culpa non communicata communicetur pœna. quæ res ut recte intelligatur, & ne quæ re ipsa diversa sunt ob vocum similitudinem confundantur, monenda sunt quædam.

10 · Distinctio ejus quod directo infertur & quod in consequentiam venit.

pr.Primum, aliud esse damnum directe datum, aliud quod in consequentiam venit. Directe datum voco quo cuiquam aufertur ad quod jus proprium habet. Per consequentiam quo fit ut quis non habeat quod habiturus alioqui fuisset, cessante scilicet conditione fine qua jus non habebat. Exemplum est apud Vlpianum: Si in meo puteum aperui quo factum est ut venæ ad te perventuræ præciderentur: negat operis mei vitio damnum datum in ea re in qua jure meo usus suni. Et alibi, multum ait interesse, utrum damnum quis faciat, an lucro quod adhuc faciebat uti prohibeatur. Et Paulus Iurifconfultus, preposterum essse ait, ante nos locupletes dici quam acquifierimus. Sic parentum bonis confiscatis sentiunt quidem incommodum liberi, sed proprie ea pœna non est, quia bona illa illorum futura non erant nisi à parentibus ad ultimum spiritum essent conservata. Quod recte ab Alpheno notatum est, cum ait patris pæna amittere liberos id quod ab ipso perventurum esset ad eos: quæ vero non à patre, sed à rerum natura, aut aliunde tribuerentur, ea manere incolumia. Sic Themiftoclis liberos eguiffe scribit Cicero, nec iniquum putat, ut eandem calamitatem ferant liberi Lepidi. Idque ait antiquum esse & omnium civitatum: cui tamen mori leges posteriores Romanæ multum temperamenti adjecerunt. Sic cum ex delicto majoris partis, quæ ut alibi dixi - mus personam universitatis sustinet, universitas in culpa est, eoque nomine amittit ea quæ diximus, libertatem civilem, muros, & alia commoda, sentiunt damnum & singuli innocentes; sed ea in re quæ ad ipsos non pertinebat nisi per universitatem.

11 · Distinctio ejus quod fit occasione peccati & quod ex causa peccati.

pr.Præterea notandum, interdum imponi alicui aliquid mali, aut boni aliquid auferri, occasione quidem alicujus peccati, sed non ita ut id peccatum causa sit proxima ejus actionis quod jus ipsum agendi attinet. Sic qui occasione alieni debiti aliquid promisit malum patitur, ex veteri verbo, ἐγδύα, πάρα δι ' ἄτα. Sponde, noxa presto est: at proxima causa obligationis est ipsa promissio. Nam ut qui pro emtore fidejussit, non proprie ex emto tenetur, sed ex promisso: ita & qui pro delinquente, non ex delicto, sed ex sua sponsione. Atque hinc fit quod malum illi ferendum mensuram accipit, non ex delicto alterius, sed ex potestate quam ipse in promitendo habuit. Cui consequens est ut ex sententia, quam veriorem credimus, occidi nemo possit ex fidejussione, quiastatuimus neminem jus tale habere in vitam, ut eam sibi ipse adimere, aut adimendam obligare possit: cum veteres Romani Græcique aliter ea de re senserint: ideoque & vades capitali judicio crediderint obligari, ut in Ausonii est versu, & ex notissima Daionis & Pythiæ historia apparet: & obsides sæpe capite plexerint, ut alibi memorabimus. Quod de vita diximus, idem & de membris intelligi debet: nam & in illa jus homini datum non est nisi corporis servandi causa. Quod si exsilium, si pecuniarum damnum in promissione fuerit, & alterius delicto impleta fit conditio, damnum feret fidejussor, quæ tamen in ipso, si exacte loquimur, pœna non erit. Simile quid occurrit in eo jure quod quis habet sicut ab alterius voluntate pendeat, quale est jus precarii, refpetu habito ad rei dominum; & jus privatorum, respectu habito ad eminens dominium quod utilitatis publicæ causa civitas habet. Nam si quid tale alicui auferatur occasioné delicti alieni, pœna in illis proprie non est, sed exsecutio juris antecedentis, quod erat penes auferentem. Sic quia in bestias proprie delictum non cadit, ubi bestia occiditur, ut lege Mofis ob concubitum cum homine, non ea vere pæna est, sed usus dominii humani in bestiam.

12 · Proprie loquendo neminem juste puniri ob delictum alienum & cur?

pr.His distinctionibus positis dicemus neminem delicti immunem ob delictum alienum puniri posse. Cujus rei ratio vera non est ea quam adfert Paulus Iurifconfultus, quod pœnæ constituantur in emendationem hominum: nam exemplum videtur statui posse etiam extra personam delinquentis, in ea tamen persona quæ ipsum tangat, ut mox dicemus, sed quia obligatio ad pœnam ex merito oritur: meritum autem est personale, quippe ex voluntate ortum habens, qua nihil est magis nobis proprium, unde αὐτεξέσιον vocatur.

13 · Non filios ob parentum delicta:

pr.Neque virtutes, neque vitia parentum, inquit Hieronymus, liberis imputantur. Augustinus vero, Deus, ait, ipse foret injustus si quenquam damnaret innoxium: Dion Chrysostomus oratione ultima cum sanctione Atheniensium adjecta Solonis legibus devoveri posteros dixisset, de Dei lege hæc subjicit: ιὼ παῖδας κὶ γένου σόκ ἐπέξεσιν, ὡς ἐκεῖ, ὃ ἁμαρτανόνων · ἀλλ᾿ ἕκαςΘ αὐτῷ γίνεται ὁ ἀτυχίας αἴτιθ: verum bec non, ut illa, liberos & posteros peccantium punit: sed sibi quisque fit infortunii causa. & huc illud vulgatum pertinet, Noxa caput sequitur. Sancimus, ajunt Imperatores Christiani, ibi esse pænam, ubi & noxa est. Deinde: Peccata igitur suos teneant auctores: nec ulterius progrediatur metus, quam reperiatur delictum. Iustum est, ait Philo, eorum esse pænas quorum sunt peccata; reprehendens morem quarundam gentium quæ tyrannorum aut proditorum insontes liberos morte puniebant. quem reprehendit & Dionyfius Halicarnassensis, oftenditque iniquam esse rationem quæ obtenditur, quod parentibus similes futuri putantur, cum id incertum fit, nec incertus metus ad mortem cujusquam sufficere debeat. Nescio quis Christiano Imperatori Arcadio ausus est hoc dictare, debuisse paterno perire supplicio in quibus paterni criminis exempla metuuntur: & Ammianus narrat interemtam sobolem, parvam etiam tum, ne ad parentum exempla fuccrefceret. Nec magis justa causa metus ultionis, unde natum est Græcum proverbium: Defipit occidens qui patrem pignora servat. at Seneca: Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri. At - tagini, qui Thebanis ad Medos deficiendi auctor fuerat, liberos nullo malo affecit Paufanias Græcorum Imperator, φας ὁ Μηδισμᾶ παῖδας σόκ εἶναι μεζαιτίες, dicens illos extra culpam esse partium Medicarum. Marcus Antoninus in epistola ad Senatum: Quare filiis Avidii Cassii (is in eum conjuraverat) & genero I uxori veniam dabitis. Et quid dico veniam, cum illi nihil fecerint?

14 · Respondetur ad Dei facta circa silios nocentum:

pr.Deus quidem in lege Hebræis data paternam impietatem in posteros se vindicaturum minatur: sed ipse jus dominii plenissimum habet, ut in res nostras ita & in vitam nostram, ut munus suum, quod fine ulla causa & quovis tempore auferre cuivis quando vult potest: Igitur si morte immatura ac violenta rapit liberos Acanis, Saulis, Ieroboami, Achabi, in ipsos jure dominii non pœ - næ utitur, sed eodem facto gravius punit parentes. Nam sive superstites sunt, quod maxime spectavit lex divina, atque ideo lex minas istas ultra abnepotes non extendit, Exod. xxv: quia ad eorum conspectum pertingere potest humana ætas; certum est parentes puniri tali spectaculo: gravius enimid illis quam quod ipsi ferunt, ut à Chryfoftomo recte dicitur, quicum consentit Plutarchus, & λυπᾶσα μᾶλλον ἑτέρα κόλασις ἢ τὸς ἐξ ἑαυτῶν κακὰ πάχοντας δι᾽ αὐτὲς ὁρᾷν. Nullum durius supplicium quam eos qui ex se sunt ob se miseros spectare: sive non eousque provivunt, tamen cum eo metu occidere magnum est supplicium: Duritia populi, inquit Tertullianus, ad talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinæ obedirent. Sed simul notandum est hac graviore vindicta non uti Deum nisi adversus scelera proprie in suam contumeliam perpetrata, ut falsos cultus, perjurium, sacrilegia. Nec aliter Græci existimarunt: Nam quæ crimina credita sunt posteritatem obstringere, quæ am ipsi vocant, omnia istius sunt generis: quo de argumento facunde disserit Plutarchus libro de sera numinis vindicta. Exstat apud Ælianum oraculum tale Delphicum: At scelerum fontes divinum persequitur jus, Nec pote vitari: non si genus ab Iove ducant: Sed capiti ipsorum quique enascuntur ab ipsis Imminet; inque domo cladem subit altera clades. Agebatur autem ibi de sacrilegio: quod & historia comprobat auri Tolofani apud Strabonem & Gellium. De perjurio similes sententias supra adduximus. Deinde vero etsi id comminatus est Deus, non tamen semper eo jure utitur, maxime si insignis quædam virtus in liberis eluceat, ut videreest Ezech. cap. XVIII, & exemplis quibusdam à Plutarcho dicto loco probatur. Et cum in novo federe apertius quam olim declarata sint supplicia quæ impios post hanc vitam manent, ideo in eo federe nulla extat comminatio personas peccantium egrediens; quo præcipue, quanquam minus aperte, ut mos est vatibus, spectat dicta jam Ezechielis oratio. Factum autem illud Dei hominibus imitari non licet: neque par ratio est, quia, ut jam diximus, Deus fine culpæ intuitu jus habet in vitam; homines non nisi ex gravi culpa, & quidem quæ personæ fit propria. Quare eademilla divina lex ut parentes pro liberis, ita ob parentum facta liberos mortis pœna affici vetat: quam legem pii reges etiam in perduellibus secuti leguntur: eamque legem valde laudant Iofephus & Philo, ut & similem Ægyptiam Ifocrates, & Romanam Dionyfius Halicarnaffenfis. Platonis est πατρὸς ὀνείδη κὶ τιμωρίας παίδων ἐδενὶ ξυνέπεσθαι. Quod Latine ita exprimit Callistratus Iurifconfultus: Crimen vel pæna paterna nullam maculam filio infligere potest. Addita causa: Namque unusquisque ex suo admifsso forti subjicitur, nec alieni criminis successor constituitur. Ferretne, inquit Cicero, ulla civitas latorem iftiufmodi legis, ut con demnetur filius aut nepos, si pater aut avus deliquissent? Hinc factum ut prægnantem mulierem mortis supplicio afficere nefas habitum fit Ægyptiorum, Græcorum & Romanorum legibus.

15 · Multo minus cognatos alios.

pr.Quod si injustæ leges humanæ, quæ liberos occidunt ob parentum delicta, injuftior sane lex Perfarum & Macedonum devovens & propinquorum capita, quo qui in regem peccarant tristiores perirent, ut Curtius loquitur: cujus legis diritate exsuperarileges omnes scripsit Ammianus Marcellinus.

16 · Posse tamen liberis & cognatis nocentum aliquid negari quod alioqui habere poterant: cum exemplis.

pr.Illud tamen est notandum, siquid habeant, aut expectare possint perduellium liberi in quod jus proprium fit non ipsis, sed populo aut regi, id auferri ipsis posse jure quodam dominii, cujus tamen usus simul in pænam redundet eorum qui peccaverint. Huc refer quod Antiphanis ut proditoris posteri ἄτιμοι ένεγράφησαν, narrante Plutarcho, id est honoribus prohibiti sunt, ut Romæ liberi à Sulla profcriptorum. Sic in dicta Arcadii lege illud tolerabile in liberos: Ad nullos honores, ad nulla sacramenta perveniant. Servitus autem quomodo & quatenus in liberos fine injuria transeat, alibi à nobis est explicatum.

17 · Nec subditos proprie puniri posse ob regis delictum:

pr.Quod de liberis malo afficiendis ob parentum delicta diximus, idem aptari potest & ad populum vere subditum: (nam qui subditus non est, ex sua culpa, id est ex negligentia puniri potest, ut diximus) si quæratur an is populus malo possit affici ob regis, aut rectorum facinora. Non jam quærimus si ipsius populi consensus accesserit, aut factum aliud quod per se sit pæna dignum, sed agimus de eo contactu qui ex natura oritur ejus corporis cujus caput est rex, membra cæteri. Deus quidem ol peccatum populum pestilentia confecit, & quidem ut David censet innocentem, sed Deus qui in vitam ipsorum jus habebat plenissimum. Interim hæc pœna erat non populi, sed Davidis: nam, ut ait scriptor Christianus, πικροτάτη τιμωρία ἢ ἡμαρτηκότων βασιλέων ἡ τιμωρίαξλας. Acerbißimum est delinquentibus regibus supplicium, id quod po - pulis infligitur. Perinde enim hoc est, ait idem scriptor, ac si quis qui manu peccavit, in tergo feriatur: quomodo in simili argumento Plutarchus non aliter id ait accipiendum quam si medicus ad curandam coxam urat pollicem. Hominibus cur id non liceat jam antea diximus.

18 · Nec singulos qui non consenserunt ob delictum universitatis.

pr.Idem dicendum de singulis qui non consenserunt malo afficiendis circa ea quæ ipsorum sunt, ob delictum universitatis.

19 · Haredem ad pœnam qua pæna est non teneri: & cur?

pr.Heres vero cur de cæteris debitis teneatur, de pœna non teneatur, sicut à Paulo Iurifconfulto scriptum est; si pæna alicui irrogatur, receptum est commentitio jure, ne ad heredes transeat, vera causa hæc est, quod heres personam defuncti refert, non in meritis quæ sunt mere personalia, sed in bonis quibus ut cohærerent ea quæ alicui debentur ex ipsa rerum inæqualitate, simul cum dominio fuit introductum. Dion Prusæensis Rhodiaca: ἅπαντα ὀφείλεσι τὰ τ ωΝαδοχῆς: Que debuerunt majores ea non minus debent posteri. neque enim dicere potestis repudiatam à nobis hereditatem.

20 · Teneri tamen si pæna in aliud debiti genus transierit.

pr.Et hinc sequitur, ut si ultra meritum nova quædam causa obligationis extiterit, deberi jam possit id quod in pæna erat, quanquam non proprie ut pœna: Sic alibi post sententiam, alibi post litem contestatam, quibus rebus vis contractus datur, pœna pecuniaria ab herede debebitur, ut & ea quæ in conventionem deducta est. Iam enim nova accessit debendi causa. Ff 4 CAPVT