Grotius 2.20De Penis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Pæna definitio & orizo.
pr.SVpra cum de causis ex quibus bella suscipiuntur agere cœpimus, facta diximus duplici modo considerari aut ut reparari possunt aut ut puniri. Priorem partem jam absolvimus. Superest posterior quæ est de pænis: quæ res eo diligentius tractanda est nobis, quod origo ejus & natura minus intellecta multis errationibus causam dedit. Est autem pœna generali significatu malum paßionis quod infligitur ob malum actionis. Nam quanquam pro pœna quibusdam injungi opera quædam solent, ea tamen opera speEtantur tantum qua molesta sunt, atque ideo ad passiones sunt referenda: Quæ vero incommoda patiuntur aliqui ob morbum contagiofum, aut corpus mutilum, aut alias impuritates, quales multæ exstant in lege Hebræa, puta arceri cœtibus aut functionibus, proprie pœnæ non sunt, quanquam ob similitudinem quandam & per abusionem eo vocabulo appellantur. Inter ea vero quæ natura ipsa dictat licita esse & non iniqua, est & hoc ut qui male fecit malum ferat, quod antiquissimum & Rhadamantheum jus vocant Philosophi, ut alibi diximus. Spectat eodem dictum Plutarchi libro de Exsilio: τῷ θεῷ ἔπεται δίκη – απολιπομένων τῷ θείς νόμε Iustitia Deum comitatur, ultrix in eos qui adversus legem divinam delinquunt: qua omnes homines natura utimur adversus omnes homines ut cives. Plato dixit, ἐκεῖνο ἐδεὶς ὅτε θεῶν ἔτ᾽ αὐθρώπων τολμᾷ λέγον ὡς ἐ τῷ γε ἀδικοῦτι δοτέον δίκίω, nec Deorum, nec hominum quisquam hoc dixerit, injuste agenti non luendam pœnam. Et Hierax justitiam ex parte hac tanquam nobilissima definiebat τιμωρίας ἀπαίτησιν αλὰ ἢ προηδικηκότων, pœna exactionem ab iis qui priores lefere, & Hierocles ἰατρικὴ πονηρίας malitie medicatricem. Lactantii dictum est: Non exiguo falluntur errore, qui censuram sive humanam sive divinam acerbitatis & malitiæ nomine infamant, putantes nocentem dici oportere, qui docentes afficit pœna. Quod vero diximus pœnæ quæ proprie ita nominatur omnino hoc inesse ut delicto reddatur, notatum & Augustino est, qui dixit: omnis pæna, si justa est, peccati pæna est: quod ad pœnas etiam quæ à Deo irrogantur pertinet, quanquam in illis interdum ob humanamignorantiam, ut idem scriptor loquitur, latet culpa ubi non latet pæna.
2 · Spectare pænam ad justitiam expletricem & quomodo.
pr.Sed an ad affignatricem an vero ad expletricem justitiam pæna pertineat diversi diversum sentiunt. Quidam enim quia qui plus peccavit gravius, qui minus levius puniuntur, & quia pœna quasi à toto parti datur, ideo ad assignatricem justitiam pœnas referunt. Sed quod primum illi ponunt, affignatricem justitiam toties locum habere quoties inter terminos plures duobus instituitur æqualitas, verum non esse in principio operis hujus ostendimus: deinde quod magis nocentes gravius, minus nocentes levius puniuntur, id per consequentiam duntaxat evenit, non quod hoc primo ac per se spectetur. Nam primo ac per se spectatur æqualitas inter culpam & pœnam: de qua Ho - ratius: Cur non Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res Vt quæque est ita suppliciis delicta coercet? Et alibi: Adfht Regula peccatis que pænas irroget equas, Nec fcutica dignum borribili sectere flagello. Eodem spectat lex divina Deut. xxv. & novella Leonis. Sed nec alterum quod illi ponunt magis verum est pænas omnes venire ex toto ad partem, quod ex his quæ dicenda sunt apparebit. Tum vero ostensum à nobis supra est veram justitiæ assignatricis rationem, nec in tali æqualitate, nec in processu à toto ad partem proprie consistere, sed in habenda ratione ejus aptitudinis quæ jus stricte dictum in se non contineat, sed occasionem ei det. Quanquam vero is qui punitur, aptus aut dignus esse debet puniri, non co tamen id spectat ut ipsi accedat aliquid, quod affignatrix justitia postulat. Nec tamen qui expletricem justitiam, quam vulgo commutatricem vocant, in pænis exerceri volunt, magis se explicant. Ita enim negotium hoc confiderant, quasi nocenti aliquid reddatur, sicut in contractibus fieri solet. Decepit eos vulgaris locutio, qua dicimus pœnam deberi ei qui deliquit, quod plane est ἄκυρον; Nam cui proprie debetur aliquid, is in alterum jūs habet. Sed cum deberi alicui pœnam dicimus, nihil volumus aliud quam æquum esse ut puniatur. Verum tamen est in pœnis primo ac per se exerceri expletricem justitiam, quia scilicet qui punit, ut recte puniat, jus habere debet ad puniendum, quod jus ex delicto nocentis nascitur: Atque hac in re est aliquid quod ad contractuum naturam accedit: quia sicut qui vendit, etiamsi nihil peculiariter dicat, obligasse se censetur ad ea omnia quæ venditionis sunt naturalia, ita qui delinquit sua voluntate se videtur obligasse pœnæ, quia crimen grave non potest non esse punibile, ita ut qui directe vult peccare, per consequentiam & pœnam mereri voluerit: quo sensu Imperatores cuidam ajunt, ipse te huic pæne subdidisti, & quisceleratum capiunt consilium suo merito jam tum puniti, id est sua voluntate pænæ meritum contraxisse dicuntur: & Tacito mulier quæ se servo conjunxisset, in servitutem sui consensisse dicitur, quia id pœnæ in tales erat constitutum. Michael Ephefius ad quintum Nicomachiorum Ariftotelis: γέγονε τρόπον τινα δόσις κὰ λῆψις ὅ ἐσι τὸ συναλλάσα σαν. λαβὼν γδ χρήμαζα ἤ ἄλλο ὁ κλέψας δέδωκεν αὐτ᾿ ἐκείνων εὐθύνας. Est hic quodammodo datio & acceptio, in quibus consistit natura contractuum: nam qui res aut aliud quid furatus est, pro eo dat pænas. Idem posterius. Συναλτὰ ὑπὸ τ νόμων διηγορα μένα. Contractus à veteribus appellabantur non tantum que mutuis conventionibus constant, sed & quæ legibus sunt vetita.
3 · Pænam certa persone naturaliter non deberi, sed exigi pænam licite quoad jus naturæ ab eo qui paria non deliquerit.
pr.Sed hujus juris subjectum id est cui jus debetur, per naturamipfam determinatum non est. dictat enim ratio maleficum posse puniri, non autem quis punire debeat: nisi quod satis indicat natura convenientiffimum esse ut id fiat ab eo qui superior est: non tamen ut omnino hoc demonstret esse necessarium, nisi vox superioris eo sumatur sensu, ut is qui male egit, eo ipso se quovis alio inferiorem censeatur fecisse, & quasi ex hominum censu detrusisse in censum bestiarum quæ homini subjacent, quod à Theo - logis quibusdam est proditum. Democritus: φύσὲ τὸ ἄρχὴν οἰκήιον τῶ κρέσ. σονι, natura evenit ut melior sequiori imperet. Et Aristoteles ait deterio - ra comparata esse in usum meliorum, tam in his quæ à natura sunt, quam quæ ab arte. Cui consequens est ut saltem ab æque nocente æque nocens puniri non debeat: quo Christi sententia pertinet: Qui vestrum fine peccato est (tali scilicet) primum lapidem mittat, Ioh. v111, 7. Quod ideo dixit, quia eo sæculo corruptiffimi erant Iudæorum mores, adeo ut qui sanctissimi videri volebant in adulteriis & similibus flagitiis volutarentur, ut videre est Rom. 11, 22. Idem ergo quod Christus dixerat, dixit & Apostolus: Quapropter inexcusabilis es, ó homo, quisquis alium damnas: nam hoc ipso quod damnas alterum, te ipsum condemnas: quando eadem facis tu qui alterum damnas. Illud Senecæ huc pertinet: non potest ullam auctoritatem habere sententia, ubi qui damnandus est damnat. Et alibi: faciet nos moderatiores respectus nostri, si confuluerimus nos: numquid & ipsi aliquid tale commisimus? Ambrosius Apologia Davidis: unusquisque de alio judicaturus de se ipse primum judicet, nec minora in alio errata condemnet cum ipse graviora commiserit.
4 · Pœnam utilitatis alicujus causa exigendam inter homines, aliter quam apud Deum: & quare.
pr.Altera quæstio est de fine pœnis proposito. Nam quæ diximus hactenus id duntaxat ostendunt nocentibus injuriam non fieri si puniantur. Inde vero non sequitur omnino puniendos. Neque id verum est: multis enim nocentibus multa & Deus & homines condonant eoque nomine laudari solent. Celebre est Platonis dictum, ἐγδὶ κακῷ δίκη γίνε) ἐδεμία: & alibi ἐχ ἕνεκα ὁ κακεργῆσας δίδοται δίκη, (ἐ γὸ τὸ γεγονὸς ἀγενητὸν ἔστη ποτέ) τᾶδὲ εἰς τὸν αὖθις ἕνεκα χρόνον. Quod ita vertit Seneca: Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur. Revocari enim praeterita non possunt: futura prohibentur. Idem alibi: Ne homini quidem nocebimus quia peccavit, sed ne peccet, nec unquam ad præteritum sed ad futurum pæna referetur: non enim irascitur, sed cavet. Apud Thucydidem Diodotus de Mitylenæis ad Athenienses verba faciens: Ιώ τε γδ αποφήνω πάνυ ἀδικοῦτας αὐτὲς, & 21ὰ τῶτο κι δποκλεῖναι κελεύσω, εἰ μὴ ξυμφέρον. ut maxime illos injuste egisse pronuntiem, non & interficiendos cenfebo, nisi id expediat. Sed hæc in hominibus punientibus vera sunt: nam homo ita homini alteri ipsa consanguinitate alligatur, ut nocere ei non debeat nisi boni alicujus consequendi causa. In Deo alia res est, ad quem Plato dictas sententias male extendit. Dei enim actiones niti possunt ipso summi dominii jure, etiamsi finem nullum sibi proponant extra ipsas: & ita Hebræi quidam explicant illud Solomonis quod ad hanc materiam pertinet. כל פעל יהוה למענהו ואת רשע ליום רעה Vt sensus fit, res singulas Deus facit propter ipsas, etiam impium ad diem malum. Id est etiam tum cum impium punit, non alio fine hoc facit quam ut puniat. Quanquam etiamsi receptiorem sequamur interpretationem eodem res recidet: ut dicatur Deus fecisse omnia propter se, id est jure summæ libertatis, & perfectionis nihil extra se quærens aut respiciens: sicut Deus dicitur αὐτοφυής, quia non est natus ex aliquo. Certe pænas quorundam valde perditorum à Deo non ob aliud exigi sacra verba testantur, cum dicunt eum voluptatem capere ex ipsorum ma10, fubfannari atque irrideri impios à Deo. Tum vero & extremum judicium post quod nulla exspectatur emendatio, imo & in hac vita pœnæ quædam inconfpicuæ ut obduratio, verum esse, quod contra Platonem dicimus, evincunt. At homo cum hominem sibi natura parem punit, aliquid sibi debet habere propositum. Et hoc est quod ajunt scholastici, non debere in malo cujusquam acquiescere ulcifcentis animum. Sed & ante ipsos Plato in Gorgia, eos qui quenquam morte puniunt, aut exsilio, aut mulcta non hoc βέλεπος άπλῶς, simpliciter velle, sed boni alicujus causa ἕνεκα & ἀγαθῶ: Et Seneca ad vindictam veniendum non quasi dulce fit vindicare, sed quasi utile. Etiam Aristoteles septimi de republica capite XIII ait quædam esse honesta simpliciter, quædam ob aliquam necessitatem, & posterioris exemplum ponit in pœnarum exactione.
5 · Quo sensu ultio naturaliter fit illicita.
pr.Quod ergo à mimo dictum est: Leso doloris remedium inimici dolor: & à Cicerone dolorem pœna mitigari, Plutarcho ex Simonide: προσφέραν, congruit quidem ei naturæ quam homo cum bestiis habet communem: est enim ira ut in bestiis ita in homine ζέσις πεικαρδίς αἵμαλο δι᾽ ὄρεξιν αὐτιλυπήσεως, ut recte definit Eustratius, fervor Sanguinis circa cor ob appetitum reponendi doloris, qui appetitus adeo per se caret ratione ut sæpe feratur in ea quæ non læserunt, ut in fœtus feræ quæ læsit, aut in sensu carentia, ut in lapidem quo ictus est canis. At talis appetitus in se spectatus non convenit parti rationali, cujus est imperare affectibus: ac proinde nec juri naturæ, quia id est dictatum naturæ rationalis ac socialis qua talis est. diEtat autem ratio homini nihil agendum quo noceatur homini alteri, nisi id bonum aliquod habeat propositum. In solo autem inimici dolore, ita nude spectato, nullum est bonum nisi falsum & imaginarium: ut in divitiis supervacuis multisque aliis rebus ejus modi. Atque hoc sensu ultionem improbant in hominibus non Christiani modo doctores, sed & Philosophi ut Seneca: Inhumanum verbum est & quidem pro justo receptum ultio, & à contumelia non differt nisi ordine. Qui dolorem regerit tantum excufatius peccat. Imo si Maximo Tyrio credimus ὁ τιμωρῶν ὁ προϋπάρξαν ἀδικώτερο, iniquior est qui se ulciscitur eo qui prior nocuit. Musonius, id ait cogitare quomodo modo quis remordeat mordentem, & nocenti noceat, fere est, non hominis. Apud Plutarchum Dion is qui sapientiam Platonicam in actus civiles convertit: τὸ αὐτιιμωρεῖθαι τῷ πεθαδικεῖν νόμῳ δικαιότερον ὡρίπου, φύσε γινόμενον ἀπὸ μιᾶς ἀθενείας: altionem legis arbitrio justiorem censeri illata injuria: at finatura spectetur ex eodem animi morbo nasci. Pugnat ergo cum natura hominis in hominem agentis alieno dolore qua dolor est satiari: Atque adeo quo hominum quisque minus valet rationis usu eo ad vindictam est pronior. Iuvenalis: At vindicta bonum vita jucundius ipsa. Nempe hoc indocti, quorum præcordia nullis Interdum aut levibus videas flagrantia causis: Quantulacumque adeo est occasio, sufficit ire. Chrysippus non dicet idem, nec mite Thaletis Ingenium, dulcique senex vicinus Hymetto, Qui partem accepte seva inter vincla cicuta Accusatori nollet dare. Plurima felix Paulatim vitia atque errores exuit omnes, Prima docet rectum sapientia: quippe minuti Semper & infirmi est animi exiguique voluptas Vltio: continuo sic collige, quod vindicta Nemo magis gaudet quam fæmina. Eodem sensu Lactantius: imperiti & insipientes, fiquando accipiunt injuriam, caco & irrationabili furore ducuntur, & iis, qui sibi nocent vicem retribuere conantur. Liquet ergo ab homine hominem non recte puniri tantum puniendi causa. quæ ergo utilitates rectam faciant pœnam videamus.
6 · Vtilitas pæne triplex.
pr.Pertinet autem huc pœnarum partitio quæ est apud Platonem in Gorgia & Taurum philofophum ad eum locum cujus verba Gellius recitat librov, c. xiv. nam partitiones istæ ex fine defumptæ sunt, nisi quod cum duos fines Plato posuisset emendationem & exemplum, tertium addidit Taurus ιμωρίαν, quam Clemens Alexandrinus definit, κακῶ αὐταπόδοσιν εἰς τὸ ὁ τιμωρένο συμφέρον αναφερομένην mali retributionem que ad exigentis utilitatem refertur. Aristoteles qui omissa pœna exemplari hanc solum speciem cum emendatione ponit, adhiberi eam dicit, τῷ ποιῶντα ἕνεκα ἵνα Υποπληρωθῇ, exigentis causa ut ei satisfiat: Plutarchus quoque eam non omisit, cum dixit, κημάτων & μάλιστα τὸ παρηγορουῦ τὸς πεπονθέτας ἔνεσιν αὐταῖς. Que facinus statim subsequuntur pæne, non modo in posterum inhibent delinquendi audaciam, sed & injuria affectos maxime consolantur. Et hæc proprie est quam idem Aristoteles refert ad δικαιοσύνην συναλλακτικὴν, justitiam quam ipse commutatricem vocat. Sed subtilius ista examinanda sunt. Dicemus ergo in pœnis respici aut utilitatem ejus qui peccarit, aut ejus cujus intererat non peccatum esse, aut indistincte quorumlibet. Ad horum trium finium primum pertinet pæna quæ philosophis modo νεθεσία, modo κόλασις, modo wαίνεσις dicitur, Paulo Iurifconfulto pœna quæ constituitur in emendationem, σωφρονισύῳ ἕνεκα Platoni, Plutarcho ἰατρεία ψυχῆς animi medicatrix, quæ hoc agit ut eum qui peccavit reddat meliorem medendi modo qui est per contraria. Nam quia omnis actio, præsertim vero deliberata ac frequens, quandam gignit sui proclivitatem, quæ adulta habitus dicitur, ideo vitiis quam primum fieri potest adimenda est illecebra, quod fieri rectius nequit, quam si dolore quodam subsequente saporem amittant dulcedinis. Platonici recitante Apulejo: gravius & acerbius est omni supplicio si noxio impunitas differatur, nec hominum interim animadversione plectatur. Apud Tacitum est: corruptus simul & corruptor æger & flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardefcit.
8 · Item ad utilitatem ejus in quem peccatum est, ubi de ultione licita jure Gentium:
pr.Punitionem quæ huic fini inservit natura cuivis esse licitam, qui judicio valeat & ejusmodi generis aut paribusvitiis non teneatur ex ea quæ verbis fit castigatione apparet. Amicum castigare ob meritam noxiam, Immune est facinus, verum in ætate utile. In verberibus vero & aliis quæ coactionis aliquid continent, discrimen inter personas quibus id liceat aut non liceat non est factum à natura (neque enim potuit, nisi quod ratio parentibus in liberos is usurpationem pro ejus juris usurpationem pro affectus necessitudine peculiariter commendat) sed à legibus, quæ communem illam generis humani propinquitatem vitandarum rixarum ergo ad proximos affeEtus restrinxerunt, ut videre est tum alibi tum Codice Iuftinianeo titulo de emendatione propinquorum: quo & illud pertinet Xenophontis ad milites: εἰ μὲν ἐπ᾿ ἀγαθῷ ἐκόλαστι τινὰ, ἀξιῶ ὑπέχον δίκίω, ὅιαν κἐγονεῖς ἡοῖς ὁ διδάσκαλοι παισί. κὶ γδ ἰατρὸι τέμνεσι & καίεσιν ἐτο᾿ ἀγαθῷ. Si quem ut prodefssem verberavi, pænam debere me profiteor, qualem parentes filiis, & magistri discipulis. Nam & medici egrotum suo ipsius bono urunt ac fecant. Lactantius libro VI: Iubet Deus ut manus nostras super minores semper habeamus, hoc est ut peccantes eos assiduis verberibus corrigamus, ne amore inutili & indulgentia nimia educentur ad malum & ad vitia nutriantur. Hoc vero puniendi genus ad mortem pertingere non potest, nisi eo modo quem reduEtivum vocant quo negationes reducuntur ad rerum oppofitarum genera. Nam sicut Christus dixit melius quibusdam futurum fuisse, id est non tam male, si nati nunquam essent, ita ingeniis infanabilibus melius est, id est minus est malum, emori quam vivere, quando certum est vivendo pejores evasuros. De talibus Seneca loquitur, cum ait interdum ut pereant interesse pereuntium. Iamblichus: καθάπερ τῷ ὑποπύῳ βελτίον τὸ καίεπτη 8 Διαμένον, ὅτω κὶ τῷ μοχθηρῷ τὸ τεθνάναι ὁ ζῆν. Quomodo fuppurato melius est uri quam sic manere, ita improbo mori quam vivere. Talem vocat Plutarchus ἑτέροις γε πάντως βλαβερὸν, αὐτις τε βλαβερώτατον, ceteris noxium quidem, at sibi maxime. Et Galenus cum morte puniri homines dixisset, primum ne vivi noceant, deinde ut alii pœnæ metu deterreantur, addit: καὶ τρίτον, ἐςὶκὶ αὐτοῖς Tertio & ipsis expedit mori ita corruptis animo ut ad sanitatem perduci nequeant. Sunt qui hos ipsos esse putant quos Iohannes Apostolus ait ad mortem peccare. Sed quia fallacia sunt ejus rei argumenta, dictat caritas neminem temere habendum pro deplorato, ita ut hoc quidem fine animadversio non nisi raro admodum locum habere possit. VIII. Vtilitas ejus cujus intererat non peccatum esse in eo sita est ne post hac tale quid patiatur aut ab eodem aut ab aliis. Gellius ex Tauro hanc speciem sic describit, cum dignitas auctoritasve ejus in quem est peccatum tuenda est, ne prætermissa animadversio contemtum ejus pariat I honorem levet. Sed quod de auctoritate læsa dicit idem de libertate cujusque aut alio jure læso intelligendum est. Apud Tacitum legimus: consuleret securitati justa ultione. Ne quilæsus est ab eodem malum patiatur tribus modis curari potest: primum si tollatur qui deliquit, deinde si vires nocendi ei adimantur: postremo si malo suo dedoceatur delinquere quod cum emendatione de qua jam egimus conjunctum est. Ne ab aliis lædatur qui læsus est punitione non quavis, sed aperta atque conspicua quæ ad exemplum pertinet obtinetur. Ad hos ergo fines, & intra æqui terminos si dirigatur vindicatio, etiam privata, si jus nudum naturæ, id est abductum à legibus divinis humanisque & ab his quæ non necessario rei accidunt, respicimus, non est illicita: sive fiat ab ipso qui læsus est, sive ab alio quando hominem ab homine adjuvari naturæ est consentaneum. Atque hoc sensu admitti potest quod Cicero cum jus naturæ esse dixisset id quod nobis non opinio sed innata vis affert, inter ejus exempla collocat vindicationem quam gratiæ opponit: ac ne quis ambigeret quantum eo nomine vellet intelligi, vindicationem definit, per quam vim ac contumeliam defendendo aut ulcifcendo propulsamus à nobis ac nostris qui nobis cari esse debent, & per quam peccatapunimus. Mithridates in oratione quam ex Trogo exscripsit Iustinus: Adversus latronem si nequeant pro salute, pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere. Hoc ipsum ἀμιώης νόμον vocat in vita Arati Plutarchus. Hoc naturali jure defendens se Samson adversus Palæstinos insontem se testatur forefi Palæstinos qui se malo affecerant malo vicissim afficeret: Et post peractam ultionem eadem se tuetur ratione, dicens se ipsis fecisse quod ipsi sibi fecissent priores. Platæenses apud Thucydidem, ὀρθῶς ἐτιμωρησάμεθα κατὰ τὸν πᾶσι νόμον καθεςῶτα τὸν ἐπιόντα πολέμιον ὅσιον εἶναι ἀμύνεσθαι, merito eos ulti sumus, jure apud omnes recepto ut hostilia patrantem ulcisci liceat. Demosthenes oratione adversus Aristocratem communem ait esse legem inter homines ut eum qui nostra vi rapiat ulcisci nobis fas fit. Et Iugurtha apud Sallustium cum dixisset Adherbalem vitæ suæ esse infidiatum, addit Populum Romanum neque pro bono neque pro recto facturum si ab jure gentium se prohibuerit: id est ab ultione. Aristides orator & à poetis & à legum auctoribus & à proverbiis & ab oratoribus, ab omnibus denique hoc ait probari, ἀμιύεπτη τὲς ὑπάρξαντας, ultionem sumi de his qui injuriam facere aggreßi sunt. Maccabæos laudat Anıbrofius quod etiam Sabbato ulti sunt innocentium necem fratrum suorum. Idem adversus Iudæos incenfam à Christianis basilicam graviter querentes disputans, sic ait: Ac certe si jure gentium agerem, dicerem quantas basilicas Iudei tempore imperii Iuliani incenderint: ubi jus gentium vocat par pari referre. Nec aliter apud Tacitum Civilis: Egregium pretium laboris cepi necem fratris & vincula mea, & fevißimas hujus exercitus voces quibus ad supplicium petitus jure gentium pœnas repofco. Sed quia in rebus nostris & nostrorum affectu corrumpimur, ideo simul multæ familiæ in unum locum convenerunt, judices constituti, & his solis data potestas vindicandi læsos, ademta cæteris quam natura indulserat libertate. Lucretius: Acrius ex ira quod enim se quisque parabat Vlcisci, quam nunc concessum est legibus equis, Hanc ob rem est homines pertefum vi colere evum. Demosthenes in Cononem wώραζαι ἐν τοῖς νόμοις εἶναι τέτων ἑκάτε τὶὶ δίκίω, μὴ τῇ ὁ προςυχόν ὁρμῇ μηδὲ βελήσε ταῦτα κρίνεθαι. placuit de omnibus his injuriis ex legibus judicium exerceri, non autem ex cujusque impetu atque arbitrio. Quintilianus: injurie compensatio non solum juri inimica, sed paci: est enim lex, forum, judex, nisi quem jure vindicari pudet. Imperatores Honorius & Theodosius: idcirco judiciorum vigor jurisque publici tutela in medio constituta, ne quisquam sibi ipsi permittere valeat ultionem. Rex Theodoricus: hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. Manet tamen vetus naturalis libertas, primum in locis ubi judicia sunt nulla, ut in mari. Quo forte referri potest, quod Cajus Cæsar privatus adhuc piratas à quibus captus fuerat classe tumultuaria persecutus est, ipsorumque naves partim fugavit, partim mersit, & cum proconsul negligeret animadvertere in captos piratas, ipse eos in mare reversus cruci suffixit. Idem locum habebit in locis desertis, aut ubi Nomadum more vivitur. Sic apud Vmbricos narrat Nicolaus Damascenus sibi quemque fuisse ultorem: quod & apud Mofchos hodie impune fit, post tempus aliquod aditi judicis. Nec aliunde origo singularium certaminum quæ ante Christianismum Germanicis nationibus usitata, alicubi necdum satis desueta sunt. ideo apud Vellejum Paterculum mirantur Germani, cum Romanæ jurisdictionis formam confpicerent, quod injurias justitia finiret, quod solita armis discerni jure terminarentur. Lex Hebræa propinquo occisi permittit ut extra asyli loca homicidam interficiat: recteque notant interpretes Hebræi talionem pro mortuo manu exigi posse; pro se, ut puta in vulnere, non nisi per judicem, quia scilicet difficilior est moderatio ubi proprius dolor accedit. Pa - rem morem privatim vindicandæ cædis apud vetustissimos Græcos fuisse apparet ex Theoclymeni verbis quæ apud Homerum sunt Odyssex. Sed maxime frequentia sunt hujus moris exempla inter eos qui communem judicem non habent. hinc justa bella definiri solent, Augustino teste, que ulcifcuntur injurias: Et Plato bellicum certamen probat, μέχρις ὁ αν οἱ αἴτιοι αὐαγκαθῶσιν ὑπὸ ἢ αὐαιτίων ἀλγέντων δέναι δίκην, donec qui in culpa fuerint cogantur innocentibus dolore affectis pænas pendere.
9 · Item ad utilitatem quorumlibet.
pr.Vtilitas indistincte quorumlibet, qui finis erat tertius, easdem habet partes quas illa quæ ad læsum pertinet. Nam aut hoc agitur, ne qui uni nocuit aliis noceat, quod fit eum tollendo aut debilitando, sive conftringendo ita ut nocere nequeat, aut emendando: aut ne alii impunitate illecti aliis quibusvis molesti sint, quod ex suppliciis conspicuis obtinetur, quæ Græci wαδείγματα, Latini exempla vocant: quæ ideo adhibentur, ut unius pœna metus fit multorum, ut pœnæ genere deterreri cæteri possint, ut leges loquuntur, ἵνα ἄλλοι πρόνοιαν ποιῶνται κὶ φοβῶνται ut Demosthenes. Hujus quoque juris potestas naturaliter penes unumquemque est. Sic Plutarchus virum bonum ait à natura magistratum designari, & quidem perpetuum: nam ipsa naturæ lege ei principatum deferri qui agat justa. Sic sapientem nunquam esse privatum Naficæ exemplo probat Tullius, & Lollium non unius anni consulem Horatius vocat: & Euripides Iphigenia in Aulide: Mente qui prudente pollet is magistratum gerit. Quæ tamen in republica intelligenda sunt quatenus ejus leges id ferunt. De hoc naturali jure ita loquitur Democritus: ipsius enim verba quia notabilia sunt adferam. Primum de jure bestias interficiendi sic illi videtur: κατὰ ἢ ζώων φόνο κὶ μὴ φόνες ὧδε ἔχλ · τὰ αδικέοντα ἐ θέλοντα ἀδικεῖν ἀθῶς ὁ κλείνον ἐ πρὸς εὖ ἔς᾽ ἂν τῦτο ἔρδὲν μᾶλλον ἢ μὴ. De occidendis aut non occidendis animantibus ita se res habet: que injuriam faciunt aut facere volunt quisquis occiderit purus est, adeo quidem ut hoc fecisse quam non fecisse fit rectius. Et mox, κλείνὴν χρὴ τὰ πημαίνοντα προὶ δίκίω πάντα πεὶ παντὸς, ea que injuste nobis nocent omnino & omnia fas occidere. Et certe non improbabile est hoc more vixisse viros probos ante diluvium, antequam Deus suam voluntatem de vertendis in hominum alimenta animantibus cæteris prodidisset. Rursus: ὅκως πεὶ κιναδέων τε κὰ Que vero de vulpibus & de inimicis ferpentibus scripsimus, eadem in hominibus facienda videntur. Tum vero subjungit: κιξάλλην κὴ λῃςὴν πάντα κλείνων τις ἀθῶς αν ἔιῃ ὁ αὐτοχερίᾳ & κελεύων & ψήφῳ. Furem & latronem qui quocumque modo occiderit, sive manu, sive jussu, sive suffragio innocens est. Ad quos locos respexisse mihi videtur Seneca cum ait: cum cervices noxio præcidi imperabo, eo vultu animoque ero quo serpentes & animalia venenata percutio. Et alibi: ne viperas quidem & natrices & si qua morsu aut ictu nocent effligeremus, si ut reliqua manfuefacere possemus, aut efficere ne nobis aliisque periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus quia peccavit sed ne peccet. Sed cum & facti inquisitio sæpe magnam diligentiam & pœnæ æstimatio multum prudentiæ & æquitatis desideret, ne dum quisque de se nimium præsumeret, aliis non cedentibus, rixæ orirentur, eo placuit hominum justis communitatibus eos deligere quos optimos ac prudentissimos putarent, aut fore sperarent. Idem Democritus: όκ αν ἐκώλυον οἱ νόμοι ζῆν ἕκασον καὶ᾿ ἰδίαν ἐξεσίαν, εἰ μὴ ἕτερΘ ἕτερον ἐλυμαίνετο. Φθόνου γδ πάσιο ἀρχὴν ἀπεργάζετο. Non prohibuissent utique leges suo quemque arbitrio vivere, nisi alter alterum offenfumiisset. Invidia enim seditioni molitur exordium. Sed sicut in ultione factum modo diximus, ita & in hac ad exemplum punitione manent vestigia ac reliquiæ prisci juris in iis locis atque inter eas personas quæ certis judiciis non subsunt: ac præterea in quibusdam casibus exceptis. Sic Hebræorum moribus Hebræus à Deo & Dei lege deficiens aut ducem se ad falsos cultus præbens illico à quovis homine poterat interfici. Iudicium zeli id vocant Hebræi quod à Phinea primo exercitum ajunt, & inde abiiffe in morem. Sic Iudæum quendam Græcis se ritibus polluentem occidit Mathatias. Sic trecenti alii Iudæi à popularibus suis occisi referuntur libro qui vulgo dicitur Maccabæorum tertius. Nec alio obtentu instituta lapidatio in Stephanum, & conjuratio in Paulum: multaque alia exempla ejufcemodi exstant & apud Philonem, & apud Iofephum. Tum vero apud multos populos & dominis in servos, & parentibus in liberos mansit jus puniendi plenum etiam ad mortem usque. Sic Spartæ Ephoris licuit civem occidere extra judicium. Et ex his quidem quæ diximus quale fit circa pænas jus naturæ, & quo usque manserit intelligi potest.
10 · Quidlex Euangelica circa hanc materiam constituerit.
pr.Nunc illud videndum est num lex Euangelica libertatem illam arctius circumscripserit. Certe ut alibi diximus, non mirum est, quædam quæ natura & per leges civiles licent vetari lege divina, eaque perfectissima & præmium promittente natura humana majus, ad quod consequendum non immerito virtutes requiruntur quæ sola naturæ præcepta excedant. Caftigationes quæ neque infamiam, neque damnum permanens relinquunt, & pro ætatis aut alterius qualitatis ratione sunt necessariæ, si ab iis fiant quibus leges humanæ id permittunt puta à parentibus, tutoribus, dominis, magistris, nihil habere quod cum præceptis Euangelicis repugnet, ex ipsa rei natura satis intelligi datur. Sunt enim hæc remedia animorum non minus innocentia quam pharmaca sensui ingrata. De ultione aliter sentiendum est. Nam quatenus duntaxat animum dolentis exsatiat illicitam esse etiam naturaliter, tantum abest ut Euangelio conveniat, supra ostendimus. Lex vero Hebræa non modo vetat odium afservari in proximum, id est popularem, Lev. xix, 17, sed & communia quædam beneficia talibus inimicis impendi præcipit, Exod. xx111, 4, 5. Quare proximi nomine ad omnes homines prolato per Euangelium, patet à nobis requiri, non modo ne noceamus inimicis, verum etiam ut benefaciamus, quod & diserte imperatur: Matth. v, 44. Lex tamen Hebræis graviores injurias permittebat ulcisci, non manu, sed adito judice. At Christus idem nobis non permittit quod apparet ex illa oppositione: Audistis dictum fuisse, oculum pro oculo: & mox: Ego vero dico vobis. Quanquam enim quæ sequuntur de arcenda injuria proprie agunt, & hanc quoque licentiam aliquatenus saltem restringunt, multo tamen magis ultionem improbare censenda sunt, quia veterem permissionem ut imperfectiori tempori congruentem rejiciunt: ἀκ ἀδίκε το δικαίας ἀμκύης ἔσης, ἀλλὰ κρείθονο ὁ ἀνεξικακίας, non quod iniqua fit justa ultio, sed quod ei præstet patientia, ut est in constitutionibus Clementis libro v11, c. XXIII. qua de re sic loquitur Tertullianus. Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem injurie prohibens permissam à Creatore oculum exigente pro oculo & dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri jubens, & super tunicam pallio quoque cedi. Plane hoc Christus adjecerit ut fupplementa consentanea difcipline Creatoris. Atque adeo hoc statim renunciandum est an discipline patientia predicetur penes Creatorem. Sicper Zachariam præcepit ne unusquisque malitiam fratris sui meminerit, sed nec proximi. Nam & rursus: Malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet. Multo magis patientiam indixit injurie, qui indixit oblivionem. Sed & quum dicit, mihi vindictam & ego vindicabo, proinde patientiam docet vindicte exfpectatricem. In quantum ergo non capit, ut idem videatur & dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem indeti jurie exigere, qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem S recogitationem injuria prohibet, in tantum aperitur nobis quomodo oculum pro oculo, & dentem pro dente censuerit, non ad secundam injuriam talionis permittendam, quam probibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam quam prohibuerat talione opposita, ut unusquisque respiciens licentiam fecunde injurie à prima semetipsum contineret. Facilius enim vim comprimi scit reprefentatione talionis, quam repromißione ultionis. Vtrumque autem constituendum fuit pro natura & fide hominum, ut qui Deo crederet, ultionem à Deo exspectaret: qui minus fideret leges talionis timeret. Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem, dominus & sabbati, & legis, & omnium paternarum dispositionum Christus & revelavit & compotem fecit, mandans alterius quoque maxille oblationem, ut tanto magis vicem injuria extingueret, quam & lex per talionem voluerat impedisse, certe quam Prophetia manifeste coercuerat, & memoriam injurie prohibens & ultionem ad Deum redigens. ' Ita si quid Christus intulit, non adversario, rfario, sed sed adjutore adjutore præcepto, precepto, non non destruxit destruxit disciplinas Creatoris. Denique si in ipsam rationem patientiæ præcipiende, & quidem tam plene atque perfecte confiderem, non consistet, si non est Creatoris, qui vindictam repromittit, qui judicem prestat. Alioqui si tantum patientie pondus non modo non repercutiendi, sed & aliam maxillam prebendi, & non modo non remaledicendi, sed etiam benedicendi, & non modo non retinendi tunicam, sed amplius & pallium concedendi is mihi imponit qui non fit me defensurus, in vacuum patientiam precepit, non exhibens mihi mercedem præcepti, patientia dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debuerat, si ipse non prestat, aut si mihi non permittebat ipse prestaret, quoniam & discipline interest injuriam vindicari. Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur. Ceterum paßim emissa libertate dominabitur utrumque oculum effofssura, & omnem dentem excitatura pre impunitatis securitate. Censet, ut videmus, Tertullianus non modo Christianis postulationem talionis esse vetitam, sed ne Hebræis quidem permissam tanquam quæ vitio careret, sed majoris mali vitandi causa. Quod quin verum fit de tali postulatione quæ ex odio venit, non est dubitandum, ut ex superioribus apparet. Nam hanc improbatam etiam illis qui inter Hebræos sapientia excellebant, nec legis verba tantum, sed & propositum intuebantur, ex Philone apparet apud quem Iudæi Alexandrini ita loquuntur: non delectamur, ô domine, ultione de inimico: nam ex sacris legibus didicimus hominum misereri. Et huc pertinet quod Christus à nobis indistincte exigit, ut omnibus remittamus qui in nos deliquerunt, Math. v1, 14, 15. id est ob sensum mali nostri malum illis nec procuremus, nec optemus: nam id qui facit, ut cum Claudiano loquar, serus est legumque videtur Vindictam prestare sibi. Quam ob causam Lactantius dictum illud Ciceronis commemorans: justitiæ primum munus est ne cui noceat nisi laceßitus injuria, ait simplicem veramque sententiam duorum verborum adjectione corruptam: & Ambrosius idem illud Ciceronis dictum vacare ait Euangelii auctoritate. Quid autem de ultione dicemus, non quatenus præteritum respicit, sed quatenus in futurum cavet? Sane & hanc condonari vult Christus, primum si qui nos læsit testimonia probabilia det pænitentis animi Lucæ XVII, 3; quibus locis de pleniore quadam remissione agitur, id est quæ etiam in jus veteris amicitiæ restituat eum qui peccavit, unde sequitur ut nihil ab eo pœnæ nomine exigi debeat. Præterea etiamsi absint talis pœnitentiæ signa, damnum haud nimium grave insuper habendum Christus præcepto dimittendæ tunicæ docet. Quin & Plato dixit non referendum malum ὦ τι δεῖ ἡμᾶς τῶνδε χαλεπώτερα πάχον, etiamsi quid gravius patiendum nobis immineat, qui sensus & apud Maximum Tyriumexstat. Υβρεως δίκίω, id est actionem ob acceptam contumeliam aliquam (qualem Christus alapæ nomine indicat) negabat Musonius, aut se instituturum, aut cuiquam ut institueret auctorem fore: multo enim rectius condonari talia. Quod si dissimulatio magnum secum periculum ferat, ea cautione contenti esse debemus quæ quam minimum noceat. Nam ne apud Hebræos quidem in usu erat talio, ut Iofephus & alii Hebræorum doctores notant, sed solebat qui læsus erat ultra impendia à se facta, de quibus seorsim lex exstat Exod. xx1, 19; (hæc enim est simpli restitutio nihil pænale continens) pro talione pecuniariam mulctam accipere: Quod & Romæ faCtum docet apud Gellium Favorinus. Sic Iofephus domini nostri Iesu educator cum uxorem suam adulterii compertam crederet, divortio se liberare maluit, quam committere ut traduceretur: atque id fecisse dicitur, quia justus erat, id est vir probus ac facilis: ad quem locum Ambrosius ait non tantum ab ultionis atrocitate, sed etiam ab accusationis severitate alienam esse justi personam, sicut & ante Lactantius dixerat: neque accusare quenquam crimine capitali justo licebit. Iustinus de Christianorum accusatoribus agens, Nolumus, ait, eos puniri, qui in nos calumniantur; Sufficit illis sua pravitas, & rerum bonarum ignorantia. Restant pœnæ quæ non privato, sed publico bono consulunt: partim tollendo aut coërcendo nocentem, ne cui noceat, partim deterrendo alios severitate exempli, quas non sublatas à Christo certissimo exemplo alibi probavimus quod cum sua daret præcepta simul testabatur se nihil legis tollere. Lex autem Mofis, quæ in his rebus, quamdiu stabat respublica, stare debebat, bebat, magistratibus magistratibus rigide rigide imperabat, imp ut homicidia & alia quædam crimina punirent: Ex. xx1, 14; Num. xxx111, 14, 37; Deut. xxIX, 13. Quod si Christi præcepta consistere potuerunt cum lege Mofis quatenus supplicia etiam capitalia irrogabat, possunt & cum humanis legibus divinam hac in parte imitantibus consistere.
11 · Solvitur argumentum fumtum à Dei misericordia in Euangelio patefacta:
pr.Sunt qui ut contrariam sententiam tueantur adferunt summam Dei lenitatem in novo federe, quæ proinde hominibus, etiam magistratibus, ut Dei vicariis sequenda fit: quod aliquatenus verum esse non negamus, sed non tam late patet quam illi volunt. Nam Dei ingens misericordia in novo federe patefacta, præcipue spectat peccata contra primævam legem, aut etiam contra legem Mofis commissa ante acceptam Euangelii notitiam, Act.xv11, 36; Rom. H, 25; Act. x111, 38; Hebr. 1x, 15. Nam quæ postea committuntur, præsertim si adsit contumacia, comminationem habent judicii multo severioris, quam illud fuit quod per Mosem est institutum, Hebr. 11, 23; IV, x, 29; Matth. v, 21, 22, 28; neque vero in altera tantum vita, sed & in hac ipsa in tales culpas Deus non raro animadvertit, I Cor. x1, 30. Ac talium facinorum indulgentia non solet impetrari, nisi ipse homo de se quasi pœnas exegerit, 1 Cor. x1, 3; gravi quodam mærore, 11 Cor. 11, 27. Vrgent iidem saltem pœnitentia ductis dandam impunitatem. Sed ut omittam de vera pœnitentia hominibus vix esse ut constet, nec quemquam non impune sua malefacta laturum si eam quovis modo profiteri sufficiat, Deus ipse non semper pænitentia ductis omnem remittit pœnam, quod vel Davidis exemplo apparet. Sicut ergo pœnam legis, id est mortem violentam aut alioqui immaturam remittere potuit Deus, ita ut non levibus malis afficeret eum qui deliquerat, sic nunc quoque potest pænam remitte - re mortis æternæ atque interim peccatorem aut morte immatura ipse punire, aut velle etiam ut sic per magistratum puniatur.
12 · Et à pracisione pænitentia.
pr.Rursum alii hoc accusant quod cum vita simul spatium ad pœnitendum præciditur. Sed sciunt hujus rei à piis magistratibus summam haberi rationem, nec quemquam ad supplicium rapi nisi dato tempore quo peccata sua agnoscere ac serio detestari possit: qualem pœnitentiam, etiamsi opera morte interclusa non - sequantur, acceptam Deo esse posse, latronis cum Christo crucifixi exemplum probat. Quod si dicatur vitam longiorem ad magis feriam refipifcentiam prodesse potuisse, responderi poterit, inveniri interdum, quibus merito dici possit illud Seneca: Quod unum bonum tibi superest representabimus mortem, ut & illud ejusdem: quo uno modo possunt desinant mali esse, quod Eusebius Philosophus dixerat: πορίσων) φυγήν. Hæc ergo, supra ea quæ operis initio diximus, responsa sunto illis qui supplicia aut omnia aut capitalia fine ulla exceptione Christianis prohibita volunt, contra quam nos Apostolus docet qui cum regio officio usum gladii inclusisset ut exercitium divinæ ultionis, alibi orandum ait, ut reges Christiani fiant, & qua reges sunt, innocentibus sint præsidio: quod, quæ etiam post Euangelium propagatum magnæ partis hominum est improbitas, obtineri non potest, nisi quorumdam morte reprimatur aliorum audacia, quippe cum ne sic quidem inter tot cruces & supplicia fontium satis tuta fit innocentia. Neque tamen abs re erit Christianis rectoribus, saltem ex parte aliqua, imitandum proponere exemplum Sabaconis Ægyptii regis pietatis nomine laudatiffimi, à quo capitales pænas in damnationem ad opus mutatas felicissimo successu narrat Diodorus: etiam ad Caucasum gentes quasdam ait Strabo μηδένα δποκλείνὸν ἢ ἐξαμαρτόντων τὰ μέγισα nemini mortem irrogasse quamvis peßima merito. Neque spernendum illud Quintiliani: Nemo dubitabit, quin si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo poßint, sicut posse interdum conceditur, salvos esse eos magis è republica fit quam puniri. Notat Balsamo leges Romanas quæ mortis pœnam irrogabant à posterioribus Imperatoribus Christianis mutatas plerasque in alia supplicia, quo & acrius damnatis inureretur pænitentia, & magis ad exemplum proficeret pæna diuturnior.
13 · Rejiciuntur imperfecta divisiones pœnarum.
pr.Ex ea autem quam nos fecimus enumeratione finium pœnæ apparet nonnihil prætervisum à Tauro Philosopho, ex quo ita Gellius. Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra pœnam ipse Sese e ultro ultro cor corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse & corrigi, aut jacturam dignitatis in quam peccatum est metui non neceffum est, aut non id peccatum est cujus exemplo necessario metu succurrendum fit, tum quicquid ita delictum est, non sane dignum esse imponende pæne studium visum est. Nam ita loquitur quasi uno fine sublato tollatur pæna, cum contra omnes cessare oporteat ut pœnæ locus non fit. Deinde illum finem omittit, cum homo inemendabilis vitæ eximitur ne plura aut graviora peccet: & quod de jactura dignitatis dixit, etiam ad alia damna quæ metuuntur extendendum fuit. Melius Seneca cum dixit: In vindicandis injuriis hec tria lex sequuta est que princeps quoque Sequi debet: ut aut eum quem punit emendet, aut ut pæna ejus ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores cateri vivant. Nam hic si per cæteros intelligas non minus qui læsi jam sunt, quam qui lædi adhuc possunt, plenam habebis partitionem, nisi quod ad illud sublatis addendum fuit aut repreffis. Nam & vincula & quæcumque est virium deminutio eo pertinet. Minus perfecta est illa alio loco ejusdem Senecæ distributio: Hoc semper in omni animadversione servabit ut sciat alteram adhiberi ut emendet malos, alteram ut tollat: Illud Quintiliani dictum aliquanto etiam imperfectius: Omnis pæna non tam ad delictum pertinet quam ad exemplum.
14 · Christianis privatis non esse tutum pænam exigere etiam ubi jure Gentium id licet:
pr.Ex his quæ dicta sunt hactenus colligi potest quam non tu tum fit Christiano homini privato sive sui sive publici boni causa pænam sumere de improbo quoquam præsertim capitalem, quanquam id jure gentium nonnunquam permitti diximus, unde laudandus est mos eorum populorum apud quos navigaturi instruuntur mandatis à publica potestate ad perfequendos piratas si quos in mari repererint: ut data occasione uti possint, non quasi ausu fuopte sed ut publice jussi.
15 · Aut sponte ad accusationem prosilire:
pr.Cui non dissimile est quod multis in locis receptum est, ut ad accusationes criminum non admittantur, quibus id libet, sed certi homines quibus id muneris publica potestate impositum est: ut nihil quisquam faciat ad alienum sanguinem fundendum nisi officii necessitate. Huc spectat Eliberinæ Synodi canon: Delator si quis exstiterit fidelis, & perdelationem ejus aliquis fuerit profcriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem.
16 · Aut judicia capitalia affectare.
pr.Sed & illud simul ex antedictis intelligitur minime consultum esse homini vere Christiano ac ne ipsum quidem decere, ut ad munera publica quæ de sanguine judicium habent sua sponte se ingerat, jusque vitæ ac necis in cives sibi tanquam omnium excellentiffimo & Deo cuidam inter homines deferri æquum existimet ac profiteatur. Nam certe quod Christus monet periculosum esse de aliis judicare, quia quale judicium in alios ferimus, tale nobis in¹ paribus causis à Deo fit exspectandum, omnino huc etiam pertinet.
17 · Leges humana que interfectionem ad pœnam permittunt an jus dent, an impunitatem solam distinctione explicatur.
pr.Quæstio est non ignobilis, an leges humanæ quæ interfectionem quorundam hominum permittunt, interfectoribus jus verum præstent etiam apud Deum, an tantum inter homines impunitatem. Posterius hoc Covarruviæ & Fortunio placet, quorum sententia adeo displicet Fernando Vasquio, ut nefandam vocet. Dubium non est, ut alibi quoque diximus, utrumvis legem facere posse, in certis casibus. Vtrum autem voluerit partim ex verbis legis, partim ex materia intelligendum est. Nam si dolori lex in - gu.illat dulget, pœnam humanam tollit non vitium, ut in marito qui adul - teram uxorem aut adulterum occidit. Si vero periculum respicit futuri mali ex dilatione pœnæ, censenda est jus ac potestatem publicam privato concedere ita ut jam privatus non fit. Hujus generis est lex illa in Codice Iuftinianeo sub rubrica, quando liceat unicuique sine judice se vindicare vel publicam devotionem, ubi cuicumque licentia datur supplicio subjugandi milites populatores hac addita ratione: melius enim est occurrere in tempore quam post exitum vindicare. Vestram igitur vobis permittimus ultionem, & quod ferum est punire judicio subjugamus edicto, ut nullus parcat militi cui obviare telo oporteat ut latroni. Et lex subsequens de opprimendis defertoribus: cuncti, inquiens, adversus latrones publicos defertoresque militie jus sibi Sciant pro quiete communi exercende publica ultionis indultum. Huc & illud pertinet Tertulliani: Inreos majestatis & publicos hostes omnis homo miles est. Atque in hoc differt jus occidendi exsules, quos bannitos vocant, ab istarum legum specie, quod ibi præcedit specialis sententia, hîc generale edictum, accedente facti evidentia, vim latæ sententiæ obtinet.
18 · Actus internos non esse punibiles inter homines:
pr.Nunc illud videamus sint ne omnes actus vitiosi tales ut puniri ab hominibus possint. Pro certo habendum est, non omnes esse tales. Primum enim actus mere interni, etiamsi casu aliquo puta per confessionem subsecutam, ad notitiam aliorum perveniant, puniri ab hominibus non possunt, quia ut alibi diximus, naturæ humanæ congruum non est ut ex actibus mere internis jus aut obligatio inter homines nascatur. Et hoc sensu accipiendum est quod dictant leges Romanæ: Cogitationis pœnam neminem mereri. Id tamen non obstat quo minus actus interni quatenus in externos influunt in æstimationem veniant non sui proprie, sed actuum externorum, qui inde meriti sui accipiunt qualitatem.
19 · Nec actus externos quos fragilitas humana nequit vitare.
pr.Secundo puniri ab hominibus nequeunt actus inevitabiles naturæ humanæ. Quanquam enim peccatum esse non potest nisi quod libere fit, ab omni tamen omnino peccato & semper abstinere supra humanam est conditionem, unde cognatum homini esse peccare inter Philosophos Sopater, Hierocles, Seneca, inter Iudæos Philo, inter historicos Thucydides, inter Christianos plurimi prodiderunt. Sipuniendus est, inquit Seneca, cuicumque pravum maleficumque ingenium est, pæna neminem excipiet. Sopater vero ἕως ἄν τις ὡς αὐαμαρτήτες κολάζῃ τὸ μέτρον ὑπερβαίνετ κατὰ φύσιν ἐπανορθώσεως. Si quis homines puniat tanquam qui ab omni peccato vacare poßint mensuram excedit ejus que secundum naturam est correctionis, quod Diodorus Siculus vocat συναδικεῖν τὴὼ κοινιὼ αὐθρώπων ἀθέναν injurium esse adversus communem hominum imbecillitatem: alibi, ὁ αὐθρωπίνης & κοινῆς ἀσθενείας ἐπιλανθένες, oblivisci infirmitatis ejus que communis est humano generi. Is quem dixi Sopater diffimulanda ait τὰ μικρὰ κὶ συνήθη τ᾽ ἁμαρτημάτων, culpas minores & quasi quotidianas. Imo dubitari potest an hæc recte & proprie peccata dicantur cum libertatem quam in specie habere videntur in sua generalitate considerata non habeant. Plutarchus Solone: δεῖ ἢ τωτὸς τὸ διωατόν γράφεπζ τ νόμον, εἰ βέλεται χρησίμως ὀλίγες, ἀλλὰ μὴ πολλὲς ἀλρήςως κολάζν: oportet legem scribi secundum id quod obtineri potest, si quis velit paucos utiliter, non multos inutiliter punire. Sunt & quædam non humanæ simpliciter naturæ, sed huic & nunc inevitabilia ob corporis concretionem in animum transeuntem, aut adultam consuetudinem, quæ tamen puniri solet non tam in sese quam ob culpam præcedentem, quia aut neglecta sunt remedia, aut ultro attracti in animum morbi.
20 · Nec actus quibus societas humana nec directe nec indirecte laditur: cujus rei causa redditur.
pr.Tertio punienda non sunt peccata quæ nec directe nec indirecte spectant ad societatem humanam aut ad hominem alterum. Ratio est quia nulla est causa cur non talia peccata relinquantur Deo punienda qui & ad ea nofcenda est sapientissimus, & ad expendenda æquissimus & ad vindicanda potentiffimus. Quare ab hominibus punitio talis institueretur plane fine utilitate, ac proinde mendose. Excipiendæ hinc sunt pœnæ emendatoriæ quæ causam habent ut qui peccavit melior fiat, etiamsi forte id aliorum non intersit. Puniendi quoque non sunt actus oppositi virtutibus quarum natura coactionem omnem repudiat, in quo genere sunt misericordia, liberalitas, gratiæ relatio. Tractat hanc quæstionem Seneca, an ingrati vitium impunitum esse debeat; & cur non debeat, adfert multa, sed hoc præcipuum, quod & ad alia similia extendi potest: Cum res honestißima fit referre gratiam, definit honesta esse si necessaria est, id est honestatis gradum excellentem amittit, quod sequentia indicant: non enim magis laudabit quisquam gratum hominem quam eum qui depositum reddidit, aut quod debebat citra ju dicium solvit. Mox: non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse. Aptariad hujus generis vitia potest illud Senecæ patris in controversiis: Ego reum non laudari desidero, sed absolvi.
21 · Rejicitur sententia statuens ignoscere nunquam licere.
pr.Sequitur illud tractemus, an ignofcere aut veniam dare liceat interdum. Negant enim Stoici, ut videre est in fragmento apud Stobæum titulo de Magistratu, in oratione Tullii pro Murena, & in fine librorum Senecæ de Clementia, sed levi argumento. Venia, ajunt, debita pæna remißio est: Sapiens autem quod facere debet facit. Hic fraus latet in illa voce debite. Nam si intelligas eum qui peccavit pænam debere, id est fine injuria puniri posse, pos jam non sequetur si quis non puniat, facere quod facere non debet. Si vero ita accipias debitam esse pænam à sapiente, id est omnino oportuisse exigi, dicemus id non semper accidere, ac propterea hoc sensu pœnam posse esse non debitam, sed licitam tantum. Atque id verum esse potest tum ante legem pœnalem, tum post eam positam.
22 · Ostenditur id licere ante legem pœnalem:
pr.Ante legem pœnalem constitutam dubium tamen non est quin pœnæ locus esse possit, quia naturaliter qui deliquit in eo statu est, ut puniri licite possit: sed non ideo sequitur debere eam exigi: quia hoc pendet ex connexione finium ob quos pœna instituta elt cum ipsa pœna: Quare si fines illi per se morali æstimatione necessarii non sint, aut alii fines ex opposito occurrant non minus utiles aut necessarii, aut fines pœnæ propositi alia via obtineri possint, jam apparet nihil esse quod ad pœnam exigendam præcise obliget. Sit primi exemplum in peccato paucissimis cognito, cujus proinde publica traductio non necessaria fit, aut damnosa etiam: quo illud pertinet Ciceronis de Zeuxi quodam: Adductum in judicium fortasse dimitti non oportuerit: conquiri vero ad judicium necesse non fuit. Secundi in eo qui benemerita aut sua aut parentum repensari digna, culpæ opponit: nam, ut ait Seneca, beneficium superveniens injuriam apparere non patitur. Tertii in eo qui verbis emendatus est, aut læso verbis satisfecit ut ad eos fines pæna jam opus non fit. Et hæc pars una est clementiæ à pæna liberans: quam respiciens Hebræus sapiens dixit: δεῖ ἢ δίκαιον εἶναι φιλαύθρωπον: justum decet clementia. Nam quia pœna omnis, præcipue gravior, aliquid habet quod per se spectatum non quidem justitiæ, sed caritati repugnet, facile patitur ratio ea abstineri, nisi major ac justior caritas quasi irrefragabiliter obstet. Appositus est ad hanc rem Sopatri locus, cum ait: τὸ πεὶ τὰ συναλλάγμαζα τ δίκης ἐπανορθωτικὸν τὸ πρᾷον κὰ φιλάνθρωπον ἢ χαρίτων πρόσωπον. Iuftitie pars illa que contractus ad æqualitatem reducit omnino respuit omne gratie genus: at ea pars que circa deličta occupatur non recusat suavem & blandam gratiarum faciem. cujus sensus partem priorem sic expressit Cicero: Via juris ejusmodi est quibusdam in rebus ut nihil fit loci gratie: posteriorem sic Dion Prusæensis oratione ad Alexandrinos: χρησῦ ἡγεμόν, συγνώμη: boni præsidis est AC 307 PACIS, LIB. II. ignofcere. Favorino ἡ καλεμένη χάρις πλοὶ τοῖς αὐθρώποις τῦτο ἔσιν, ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι: ea que dicitur clementia apud homines, est tempestiva relaxatio de summo jure.
23 · Non tamen semper:
pr.Possunt autem tria hæc occurrere aut ut pœna omnino fit exigenda, ut in peffimi exempli sceleribus, aut ut omnino non exigenda, ut si bonum publicum omitti eam exigat, aut ut liceat utrumvis: quo pertinet quod ait Seneca clementiam liberum habere arbitrium. Parcit tunc, inquiunt Stoici, sapiens, non ignoscit. Quasi vero nobis non liceat cum vulgo loquendi domino ignofcere vocare quod parcere illi vocant. Nimirum & hic & alibi, ut Cicero, Galenus atque alii notarunt, magna pars Stoicarum disputationum circa voces consumitur, quod Philosopho apprime cavendum est. Nam ut verissime dixit scriptor ad Herennium: vitiosum est controversiam intendere propter nominum mutationem: quod Aristoteles dixerat εὐλαβητέον τὸ πρὸς τένομα 2λαλέγεσθαι.
24 · Etiam post legem pænalem:
pr.Major esse difficultas videtur post legem pœnalem, quia legis auctor aliquo modo legibus suis obligatur, sed hoc diximus verum esse quatenus auctor legis ut pars civitatis spectatur, non qua civitatis ipsius personam atque auctoritatem sustinet. Nam qua talis est potest legem etiam totam tollere, quia legis humanæ natura est ut à voluntate humana pendeat non in origine tantum, sed & in duratione. Non debet tamen legis auctor legem tollere nisi probabili de causa, peccaturus alioqui in regulas justitiæ gubernatricis. Sicut autem totam legem tollere potest, ita & vinculum ejus circa personam aut factum singulare manente de cætero lege, Dei ipsius exemplo qui Lactantio teste, legem cum poneret non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoftendi licentiam. Imperatori, inquit Augustinus, licet revocare sententiam, & reum mortis absolvere & ipsi ignofcere: causam explicat, quia non est subjectus legibus qui habet in potestate leges ferre. Seneca Neronem hoc vult cogitare, Occidere contra legem nemo potest: servare nemo preter me. Sed hoc quoque fa - ciendum non est nisi causa subsit probabilis. quæ autem sint causæ probabiles, quanquam non potest præcise definiri, tenendum tamen est majores esse debere post legem quam quæ ante legem spectabantur, quia legis auctoritas, quam servari utile est, ad causas puniendi accessit.
25 · Que ad id faciendum probabiles causa intrinfeca:
pr.Causæ autem liberandi aliquem à pæna legis solent esse aut intrinfecæ, aut extrinfecæ. Intrinfeca cum si non injusta, dura tamen est pæna ad factum comparata.
26 · Qua extrinseca.
pr.Extrinseca ex merito aliquo aliquo aut alia re commendante: aut etiam spe magna in posterum: quod causæ genus tune maxime sufficiet, si ratio legis saltem particulariter cesset in facto de quo agitur. Nam quanquam ad fuftinendam legis efficaciam satis est ratio universalis fine repugnantia contrariæ rationis, tamen cessatio rationis etiam quæ particularis est efficit ut lex facilius & minore cum damno auctoritatis solvi possit. Id autem maxime usu venit in iis delictis quæ per ignorantiam, quamvis culpa omni non carentem, aut per animi infirmitatem fuperabilem quidem sed difficulter fuperabilem committuntur, ad quæ Christianus hominum rector maxime respicere debet ut Deum imitetur, qui in veteri quidem federe multa talia hostiis quibusdam expiari voluit: Levit. Iv & v; at in novo federe verbis & exemplis testatus est se ad talia refipifcentibus condonanda esse facilem. Luce xx111, 34; Hebr. IV, 15; V, 2; 1 Tim. 1, 13. Et quidem illis Christi apud Lucam verbis, condona illis pater, quia nesciunt quid faciant, adductum Theodosium ut Antiochenis ignofceret, notat Iohannes Chrysostomus.
27 · Refellitur sententia statuens nullam esse justam causam dispensandi nisi quæ per modum exceptionis tacita insit legi.
pr.Atque hinc apparet quam male Fernandus Vasquius dixerit, justam causam dispensandi, id est lege solvendi, esse eam tantum de qua legis auctor consultus dixisset, extra mentem suam esse eam observari. Non distinguit enim inter cinda quæ legem interpretatur, & inter relaxationem: Vnde & alibi Thomam & Sotum reprehendit quod dicant legem obligare etiamsi causa particulariter cesset, quasi legem esse putassent solam scripturam, quod illis nunquam in mentem venit. Tantum vero abest ut omnis legis relaxatio, quæ sæpe libere & dari & omitti potest, referenda sit ad cίκdar proprie dictam: ne illa quidem relaxatio quæ aut ex caritate aut ex justitia rectrice debetur, eo referri potest. Aliud enim est legem aut probabili aut etiam urgente causa tollere, aliud declarare factum ab initio mente legis non fuisse comprehensum. De tollendis pœnis vidimus, de taxatione earum videamus.
28 · Pænataxatio ex merito:
pr.Ex supra dictis apparet in pœnis duo spectari id ob quod, & cujus ergo. Ob quod, est meritum; cujus ergo, est utilitas ex pœna. Puniendus nemo est ultra meritum, quo ea pertinent quæ ex Horatio jam ante protulimus & Ciceronis illud: Est pæne modus sicut rerum reliquarum & quedam mediocritas. Ideo pœnam æstimationis nomine appellat Papinianus. Et Ariftides Leuctrica se cunda humanæ naturæ conveniens esse ait, ut in quoque crimine fit aliquid ultra quod vindicta procedere non debeat. Demosthenes vero in epistola pro Lycurgi liberis æqualitatemin pœna non ita nude spectandam ait ut in ponderibus & mensuris, sed expenso proposito ac voto ejus qui deliquit. Intra meriti vero modum magis aut minus peccata puniuntur pro utilitate.
29 · Spectari hic causas impellentes, que inter se comparantur:
pr.In merito examinanda veniunt causa quæ impulit, causa quæ retrahere debuit, & personæ idoneitas ad utrumque. Vix quisquam gratis malus est aut si quem malitia propter seipfam delectat is ultra modum humanum processit. Pars maxima ad peccandum ducuntur affectibus: ἡ ιθυμία συλλαβᾶσι τίκὴ ἁμαρτίαν: Appetitus concipiens parit peccatum. Appetitus nomine jam & declinandi mali impetum comprehendo, qui maxime est naturalis ideoque inter appetitus honestissimus. unde quæ mortis, carceris, doloris aut summæ egestatis vitandæ causa injuste fiunt maxime excusabilia videri solent. Et huc illud Demofthenis pertinet: Æquumeft his qui cum divites sint mali sunt magis irasci quam bis quos egestas impellit: nam apud humanitate utentes judices neceßitas aliquid adfert venie, cum si qui in rerum affluentia injusti sunt nihil habeant pretexti probabilis. Sic Acarnanas excusat Polybius quod impendentis periculi respectu federis cum Græcis in Ætolos initi leges non implessent. Aristoteles: T στον. Magis voluntaria est incontinentia quam timiditas: nam illa voluptatis ergo: hec propter dolorem. Dolor autem hominem quasi extra se rapit nature exitium adferens: Voluptas nihil tale, ideo plus habet voluntarii. In eundem sensum insignis est locus apud Porphyrium de non esu animalium libro tertio. Cæteri appetitus ad bonum aliquod ten dunt aut verum aut imaginabile. Vera bona extra virtutes & earum actiones quæ ad peccatum non ducunt (αὐτακολεθῶσι γδ αἱ ἀρεταὶ consentiunt enim virtutes inter se) sunt aut delectantia, aut delectantium causa quæ utilia vocantur ut possessionum abundantia. Imaginabilia non autem vere bona sunt, excellentia supra alios quatenus à virtute & utilitate fejungitur, & vindicta: quæ quo magis à na tura abeunt eo sunt fœdiora. Et hos tres appetitus Iohannes his vocibus exprimit: Πιθυμία (αρκός, πιθυμία τὀφθαλμῶν, ἀλαζονεία & βίδ. Primum enim membrum voluptatum desideria, secundum habendi cupiditatem, tertium vanæ gloriæ consectationem & iracundiam complectitur. Philo in decalogi explicatione omnia mala esse dicit, ἐξ λιθυμίας ἢ λεημάτων ἢ δόξης ἢ ἡδονῆς. Lactantius libro sexto: Virtus est iram cohibere, cupiditatem compescere, libidinem refrenare. Nam fere omnia que fiunt injuste atque improbe ab his oriuntur affectibus. quod & alibi repetit.
30 · Item causas que à peccando abstrahere debuerant: ubi de gradibus præceptorum Decalogi que proximum tangunt & alia quadam:
pr.Causa quæ à delinquendo abstrahere debet generalis est injustitia. Versamur enim non in quibusvis peccatis, sed in iis quæ respectum habent extra peccantem. Injustitia eo est major quo majus alteri damnum infertur. Ideo primum locum obtinent delicta consummata, postremum quæ ad actus aliquos, sed non ad ultimum processerunt: in quibus tanto quidque est gravius quo ulterius processit. In utrovis genere ea injustitia eminet quæ communem ordinem perturbat ac proinde plurimis nocet: Sequitur ea quæ singulos tangit. Maxima hic est quæ vitam: proxima quæ familiam, cujus fundamentum est matrimonium: postrema quæ res singulas expetibiles spectat, sive directe subtrahendo, sive dolo malo causam dando damni. Possunt hæc ipsa subtilius dividi, sed quem indicavimus ordinem Deus in Decalogo secutus est. Nam parentum nomine, qui naturales sunt magistratus, etiam alios rectores par est intelligi, quorum auctoritas societatem humanam continet: sequitur interdictio homicidii: deinde matrimonii sanctio inhibitis adulteriis: tum furta, & falfimoniæ: loco ultimo delicta inconsummata. Inter causas autem abstrahentes non debet poni tantum qualitas ejus quod directe fit, sed & ejus quod secuturum probabile est, ut in incendio, & perfoffo aggere multorum summæ calamitates & mortes etiam spectandæ sunt. Ad injustitiam quam generalem causam posuimus interdum & aliud accedit vitium, puta impietas in parentes, inhumanitas in propinquos, ingratus animus in beneficos, quæ augent delictum. Apparet quoque major pravitas si quis sæpius deliquit, quia habitus mali actibus sunt pejores. Et hinc intelligi potest quatenus natura æquum fit quod apud Persas fiebat ut vita anterior simul cum delicto in æstimationem veniret. Id enim locum habere debet in his quibus alioqui non malis subito aliqua peccandi dulcedo fubrepfit: non in his qui totum vitæ genus immutarunt in quibus iple Deus apud Ezechielem nullam se habere ait prioris vitæ rationem, quibusque adeo Thucydideum illud aptari potest: Διπλαστας ζημίας ἄξιοί εἰσιν ὅτι αὐτ᾿ ἀγαθῶν κανοὶ γεγλώην): Dupliciter pænas merentur eo quod ex bonis mali facti sunt. quod & alibi dixit, ὅτι ἐκ ἐκ προσηκόντων είμαρτάνεσι, quia ipsos peccare minime decebat. Itaque optime Christiani veteres in pœnis canonum æstimandis non nudum delictum voluerunt aspici, sed simul vitæ quod præcessit & quod sequitur ut ex Ancyrana & aliis Synodis videre est. Sed & lex posita adversus vi- Rom tium specialem quandam malitiam veteri fuperaddit: quod ita docet Augustinus: Lex prohibens omnia delicta congeminat: non enim De simplex peccatum est non solum malum sed etiam vetitum committere. Taci - lig tus: si velis quod nondum vetitum est, timeas ne vetêre: at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra, neque pudor est.
31 · Item aptitudinem peccantis ad utrumque que varie spectatur.
pr.Personæ aptitudo aut ad confiderandas causas avertentes, aut ad suscipiendos affectus incitantes considerari solet in corporis mixtura, ætate, sexu, educatione, circumstantiis actus. Nam & pueri & fœminæ, & craffi ingenii homines maleque educati justi & injusti, liciti & illiciti discrimina minus habent cognita: & in quibus bilis prævalet iracundi sunt, in quibus sanguis ad venerem proni, tum vero huc juventus, illuc senectus propendet. Andro - nicus Rhodius: Φαίνεται τοίνιω ὅτι Υπολογίαν τινὰ δίδωσι τοῖς αὐχροῖς, τὸ πεφυκέναι πρὸς αὐτὰ, κὶὰ ἀνεκλότερον ποιεῖ τὸ ἔγκλημα: Videtur factis turpibus excusationis aliquid adferre natura, & delictum efficere tolerabilius. Metum accendit mali imminentis cogitatio, & iracundiam recens ac nec dum sedatus dolor, ita ut rationem audiri vix sinant: suntque illorum affectuum delicta merito minus odiosa quam quæ ex voluptatis nascuntur desiderio quod & minus efficaciter movet, & differri & aliam sibi materiam fine injuria quærere facilius potest. Aristoteles Nicomachiorumseptimo: Ο θυμός φυσικώτερον κὶ ἡ χαλεπό της ἢ πιθυμιῶν τὸ ὑπερβολῆς ἐὰ ἢ μὴ ἀναγκαίων. Magis naturale ira & acerbitas quam cupiditas eorum que modum excedunt minimeque sunt necessaria. Omnino enim illud tenendum est quo animi eligentis judicium magis impeditur quoque magis naturalibus causis, eo quod delinquitur minoris esse. Aristoteles dicto libro: μᾶλλον ἀκόλαςον ἂν ἔμία νεανικὴ κὰ πεὶ τὰς αὐαγκαίων ἐνδείας λύπη ἰχυρά; Minus temperantem dicimus hunc qui à motu concupiscente aut non tentatus aut leviter tentatus querit enormes voluptates aut mediocria incommoda defugit, eo qui vehementi affectu percellitur. Nam quid idem ille facturus fuisse putandus est si adfuisset juvenilis quædam perturbatio animi aut gravis dolor ex penuria eorum quibus negatis natura doleat? Quicum convenit illud Antiphanis: Qui cum fit opulens nequiter quicquam facit, Hunc si esset pauper quid non facturum putas? Et quæ in senum amores passim in comœdiis legimus. Ex his igitur causis æstimandum meritum intra quod pœna consistere debeat.
32 · Meritum pæne extendi posse ad majus nocumentum quam quod peccans intulit: & quare.
pr.Tenendum autem est quod Pythagorici dicebant, justitiam esse τὸ αὐτιπεπονθός, id est parem passionem in pænis, id non ita accipi debere quasi qui alteri nocuit deliberato & fine causis culpam valde minuentibus tantundem nocumenti nec amplius ferre debeat. Id enim non ita esse ipsa lex quæ legum omnium perfectissimum exemplar est ostendit cum furta quadruplo aut quintuplo vult lui. Et lege Attica fur ultra dupli condemnationem per dies aliquot vinctus habebatur ut Demosthenes in Timocratem nos docet. Leges, inquit Ambrosius, ea que detracta sunt alicui cum injuria persone aut rei ipsius cumulo restitui imperant quo furem à detrahendo aut pæna deterreant aut mulcta revocent. Aristides Leuctrica secunda: μων εἰς τιμωρίας λόγον. His qui judicio illatas sibi injurias persequuntur, majora leges permittunt pro vindicta exigere quam quæ ipsis acciderant. Seneca de judicio post hanc vitam: Scelera taxantur modo Majore nostra. Apud Indos ut Strabo notat, qui quem mutilafset, supra talionem, manu truncabatur. Et in Magnis Moralibus quæ Ariftotelis nomen præferunt legimus: & δίκαιον εἴτις τὸν ὀφθαλμὸν ἐξέκοψε τινῶ αὐτεκκοπῆναι μόνον, ἀλλὰ πλείονα παθεῖν: Iustum est si quis oculum alteri effoderit, non tantundem modo sed & amplius patiatur. Nec enim æquum est ut par fit periculum innocentis & nocentis ut recte ostendit Philo quo loco de homicidii pœna tractat. Atque hoc inde quoque æstimari potest quod delicta quædam non consummata, & ideo confummatis minora nocumentum infligant par cogitato, quod in lege Hebræa de falso teste proditum & in lege Romana de eo qui hominis occidendi causa cum telo ambulavit: Cui consequens est ut perfeEtis criminibus major respondeat pæna, sed quia morte nihil est gravius eaque iterari non potest, ut Philo notat dicto loco, ideo intra eam necessario confiftitur, additis tamen interdum pro merito cruciatibus.
33 · Rejicitur sententia de proportione harmonica in pænis.
pr.Pœnæ autem magnitudo non tantum nude spectatur, sed cum respectu ad patientem. Nam mulcta eadem pauperem onerabit, divitem non onerabit: & vili ignominia leve erit malum, honorato grave: quo genere diversitatis sæpe utitur lex Romana: unde harmonicam proportionem exstruxit Bodinus: cum tamen revera simplex hic fit & qualis in numeris æqualitas, meriti ad pœnam, sicut in contractibus mercis ad nummos, quanquam alibi merx eadem plus, alibi minus valet, itemque nummi. At fatendum sæpe in lege Romana id non fieri, ανα προσωποληψίας, id est sine nimio personarum & qualitatum ad factum non pertinentium respectu, à quo vitio longissime semper abest lex Mofis. Et hæc quidem ut diximus intrinfeca est pænæ taxatio.
34 · Minui pænam ex caritate nisi major caritas obstet.
pr.Sed intra concessum modum ad minimum ducit caritas ejus qui punitur, nisi plurium justior caritas aliud suadeat ob causam extrinfecam, quæ interdum est ingens periculum ab eo qui deliquit, plerumque autem necessitas exempli. Ea autem nasci solet ex generalibus invitamentis ad peccandum quæ reprimi nisi acribus remediis nequeunt. Invitamenta autem præcipua sunt, consuetudo & facilitas.
35 · Facilitas peccandi quomodo ad pænam incitet: item consuetudo peccandi quomodo ad pœnam incitet aut ab ea retrahat.
pr.Ob facilitatem lex divina Hebræis data gravius punit furtum de pafcuo quam de domo, Exod. xx11, 1 & 9. Iustinus de Scythis: Nullum scelus apud eos furto gravius, quippe fine tecto munimentoque pecora S armenta habentibus, quid salvum esset si furari liceret? Simile illud in Ariftotelis problematis sectione xxIX: ὁ νομοθέτης ἐχ ἱκανὸς ὄντας ἡγησάμενο εἶναι φύλακας ἢ νόμον αὐτοῖς ἐπέςησεν. Legis auctor cum sciret illis in locis dominos res suas custodire non posse custodem legem addidit Consuetudo facti etsi aliquid detrahit de culpa (non fine ratione veniam dedit, inquit Plinius, facto vetito quidem, non tamen inufitato) pœnæ tamen acrimoniam ex alia parte flagitat: quoniam ut Saturninus loquitur, nimium multis grassantibus opus exemplo est. Sed in judiciis magis illud, in legibus hoc sequendum est, ratione habita temporis quo leges aut judicia feruntur: quia pœnæ utilitas magis in universalitate spectatur circa quam sunt leges: culpa autem major aut minor est in singulis.
36 · Clementiæ usus ad pœnasminuendas.
pr.Quod autem diximus ubi magnæ urgentesque causæ cessant, ad minuendam potius pœnam promtos nos esse debere, in eo clementiæ pars altera sita est. Nam priorem in tollenda pœna collocavimus. Quia difficile est temperamentum, inquit Seneca, quid - quid equo plus futurum est in partem humaniorem preponderet. Alibi: Pœnam si tuto poterit donet, fin minus temperet. Et apud Diodorum Siculum laudatur rex Ægyptius quod imponeret πμωρίας ἐλάθος ὁ ἀξίας supplicia meritis minora. De M. Antonino Capitolinus: Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio, quam legibus plecti solerent, puniret: Ifæus quoque orator dixit, oportere leges quidem constitui rigidas, sed pœnas exigi legibus mitiores. " Et Ifocratis est monitum: τὰς τιμωρίας ἐλάλες ποιεῖθαι τῶν ἁμαρτανομένων ut pæne infligantur infra peccati modum. Augustinus Comitem Marcellinum sic admonet sui officii. Mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte sublimitas tua cenfeat eos tanta legum severitate esse plectendos, ut qualia fecerunt, talia patiantur, ideoque his literis obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius Domini nostri misericordiam ut hoc non facias, nec omnino fieri permittas. Cujus est & hoc: Sic etiam ipsos criminum ultores, atque in hoc officio non ira propria concitatos, sed legum ministros, nec suarum sed alienarum examinatarum injuriarum vindices, quales judices esse debent, terruit divina censura ut cogitarent propter sua peccata misericordiam Dei necessariam, nec putarent ad culpam officii sui pertinere, fiquid erga eos misericorditer agerent, quorum vite necisque haberent legitimam potestatem.
37 · Ad superiores locos referuntur qua Hebrai & Romani in pænis speEtari volunt.
pr.Speramus nihil à nobis prætermissum, quod ad hujus argumenti satis difficilis & obscuri cognitionem magnopere faciat: nam quatuor illa quæ Maimonides maxime ait spectari in pænis, magnitudinem peccati, id est damni, frequentiam talium peccatorum, quantitatem concupiscentiæ & operis facilitatem ad sua loca retulimus: nec minus illa septem quæ confuse satis in pænis considerat Saturninus. Nam persona ejus qui fecit ad aptitudinem illam judicandi maxime pertinet, & persona ejus qui patitur interdum aliquid confert ad æstimandam culpæ magnitudinem. Locus injuftitiæ culpam aliquam addere solet peculiarem aut etiam ad facilitatem operis pertinere. Tempus ut diutur-num est aut breve ita libertatem judicandi auget, aut minuit, interdum & pravitatem animi ostendit. Qualitas partim ad genera appetituum refertur, partim ad causas quæ abstrahere a peccando debebant. Quantitas quoque ad appetitum referenda est: Eventus ad causas abstrahentes.
38 · De bello ad pœnam.
pr.Solere pœnæ expetendæ causa bella suscipi & supra ostendimus & passim docent historiæ: ac plerumque hæc causa cum altera de damno reparando conjuncta est, quando idem aEtus & vitiosus fuit & damnum reipsa intulit, ex quibus duabus qualitatibus duæ diversæ nascuntur obligationes. Non esse autem bella suscipienda ob delicta quævis satis constat. nam ne leges quidem suam illam ultionem, quæ tuto nec nisi nocentibus nocet, omnibus culpis impendunt. Recte, ut modo diximus, Sopater oportere ait ea quæ minora & vulgaria sunt delicta diffimularinon vindicari.
39 · An justum fit bellum ob deliEta inchoata, distinctione explicatur.
pr.Illud autem quod in oratione pro Rhodienfibus à Catone dictum fuit, non esse æquum pœnas quemquam dare ob eam rem quod arguatur male facere voluisse, suo quidem loco non male erat positum, quia nullum populi Rhodienfis decretum adferri poterat, sed animi fluctuantis conjecture: universaliter autem hoc recipiendum non est. Nam voluntas quæ ad externos actus processit (internos enim ab hominibus non puniri supra diximus) pænis solet esse obnoxia. Seneca pater in Controversiis: Scelera quoque, quamvis citra exitum subsederunt, puniuntur. Injuriam qui facturus est jam facit, ait alter Seneca: non exitus rerum sed consilia legibus vindicari Cicero dixit pro Milone. Periandri dictum erat: μὴ μόνον τὸς ἁμαρτάνοντας, ἀλλὰ νὰ τὸς μέλλοντας κόλαζε. Sic Romani censent bellum ineundum cum Rege Perseo nisi satisfaciat de consiliis belli parandi adversus populum Romanum initis, quia scilicet arma, milites, claffem jam comparaverat. Atque hoc ipsum in Rhodienfium oratione apud Livium recte notatur: neque moribus, neque legibus ullius civitatis ita comparatum esse, ut siquis vellet inimicum perire, si nihil fecerit quo id fiat, capitis damnetur. Sed nec omnis perversa voluntas facto jam aliquo indicata pœnæ facit locum. Nam si ne perpetrata quidem peccata omnia vindicantur, multo minus cogitata ac cœpta. In multis locum habet, quod Cicero dicit: haud scio an satis fit eum qui lacesserit injurie fue pænitere. Lex Hebræis data adversum delicta inchoata contra pietatem aut etiam contra hominis vitam extra judicium, nihil speciale constituit: quia & circa res divinas ut pote nobis inconfpicuas facilis est error, & iracundiæ impetus non indignus est cui ignoscatur. Cxterum in tanta matrimoniorum copia alienas nuptias attentare, aut in tam æquabili possessionum divisione fraudem struere qua cum aliena jactura se quis locupletet, minime erat ferendum. Nam illud, non concupifces, quod in Decalogo est, quanquam si fcopum spectes legis, id est τὸ πνώμαθικόν, latius patet (vellet enim lex, omnes etiam mente esse puriffimos) tamen ipsum præceptum externum, ἐντολὼ (αρκικίω, quod attinet, ad motus animi pertinet qui facto produntur, quod aperte liquet ex Marco Euangelista qui idem illud præceptum extulit, μὴ ὅποσερήσης: idque cum jam ante posuisset, μὴ κλέψης: Atque eo sensu vox Hebræa & ei respondens Græca reperiuntur tum Mich. 11, 2, tum alibi. Inchoata ergo delicta armis vindicanda non sunt, nisi & res fit gravis, & eo processum sit ut ex tali actu aut certum malum, etsi nondum illud quod intendebatur, secutum jam fit, aut certe ingens periculum, ita ut vindicatio aut conjuncta fit cum cautione futuræ noxx (de qua supra egimus in capite de defensione) aut dignitatem læsam tueatur aut pernitioso exemplo occurrat.
40 · Anreges & populi bellum recte inferant ob ea que contra jus nature fiunt, non tamen adversus ipsos ipforumve subditos, explicatur, rejecta sententia Statuente naturaliter ad pœnam exigendam requiri jurisdictionem.
pr.Sciendum quoque est reges & qui par regibus jus obtinent jus habere pœnas poscendi non tantum ob injurias in se aut subditos suos commissas, sed & ob eas quæ ipsos peculiariter non tangunt, sed in quibusvis personis jus naturæ aut gentium immaniter violant. Nam libertas humanæ societati per pænas consulendi, quæ initio ut diximus penes singulos fuerat, civitatibus ac judiciis institutis penes summas potestates resedit, non proprie qua aliis imperant, sed qua nemini parent. Nam subjectio aliis id jus abstulit. Imo tanto honestius est alienas injurias quam suas vindicare quanto in suis magis metuendum est nequis doloris sui sensu aut modum excedat aut certe animum inficiat. & hoc nomine ab antiquis prædicatus est Hercules quod Antxo, Busyride, Diomede & similibus tyrannis liberarit terras, quas ut Seneca de eo loquitur transiit non concupiscendo, sed vindicando, maximorum bonorum auctor hominibus, ut Lysias de eo loquitur, injustos puniendo. Diodorus Siculus de eo sic loquitur: τὲς θρώπες ἢ δινάξας ύπερηφάνες Υποκλείνας τας πόλὸς ἐποίησεν εὐδαίμονας: homines injustos & reges insolentes tollendo beatas reddebat civitates. Alibi dixit: ἐπῆλθε τιὼ οἰκγμένίω κολάζων τὲς ἀδίκες orbem obiit pænas de iniquis expetens. Dio Prusæenfis de eodem: τὲς πονηρὸς αὐθρώπες ἐκόλαζε κἐν ὑπερηφανῶν αὐθρώπων κατέλυε κὶ ἀφῃρεῖτο τιὼ ἐξεσίαν: Homines malos puniebat, & fuperborum regna destruebat, aut in alios transferebat. Ariftides in Panathenaico ait eum suscepta communi humani generis cura meruisse in Deos referri. Laudatur similiter Thefeus quod latrones Scirona, Sinin, & Procusten sustulerit, quem sic de se loquentem Supplicibus inducit Euripides: Pridem facinora nomen hoc per Græciam Mihi dederunt, ultor ut scelerum vocer. Valerius Maximus de eodem: quidquid ubique monstri aut sceleris fuit, virtute animi ac robore dextre comminuit. Sic non dubitamus quin justa sint bella in eos qui in parentes impii sunt, quales Sogdiani antequam eos Alexander hanc feritatem dedoceret, in eos qui humanam carnem epulantur, à quo more abfiftere Gallos veteres Hercules coegit, narrante Diodoro, in eos qui piraticam exercent: Seneca: Si non patriam meam impugnat, sed fue gravis est, & fepofitus à mea gente suam exagitat, abscidit nihilominus illum tanta pravitas animi. Augustinus: Si aliqua terrena civitas decerneret scelera quedam magna fieri, decernente genere humano evertenda foret. De talibus enim barbaris & feris magis quam hominibus dici recte potest quod de Persis qui Græcis nihilo deteriores erant perverse dixit Aristoteles, naturale in eos esse bellum, & quod Ifocrates Panathenaico dixit, justissimum esse bellum in belluas, proximum in homines belluis similes. Et eatenus sententiam sequimur Innocentii & aliorum qui bello ajunt peti posse eos qui in naturam delinquunt: contra quam sentiunt Victoria, Vasquius, Azorius, Molina, alii, qui ad justitiam belli requirere videntur, ut qui suscipit aut læsus sit in se aut republica sua, aut ut in eum qui bello impetitur jurisdictio - nem habeat. Ponunt enim illi puniendi potestatem esse effectum proprium jurisdictionis civilis, cum nos eam sentiamus venire etiam ex jure naturali, qua de re aliquid diximus libri primi initio. Et sane si illorum à quibus dissentimus admittatur sententia, jam hostis in hostem puniendi jus non habebit, etiam post susceptum bellum ex causa non punitiva: quod tamen jus plerique conce + dunt & usus omnium gentium confirmat, non tantum postquam debellatum est, sed & manente bello, non ex ulla jurisdictione civili, sed ex illo jure naturali quod & ante institutas civitates fuit, & nunc etiam viget, quibus in locis homines vivunt in familias non in civitates distributi.
41 · Discernendum jus nature à moribus civilibus late receptis:
pr.Sed cautiones hîc nonnullæ adhibendæ sunt: prima, ne mores civiles quamvis inter multos populos non fine ratione recepti sumantur pro jure naturæ: qualia ferme erant illa quæ Persas à Græcis disparabant, ad quæ recte Plutarchi illud referas: πρόφασιν πλεονεξίας ἡμερῶστη τὸ βαρβαρικὸν, barbaras gentes ad mores cultiores reducere velle obtentum essse quo veletur alieni cupiditas.
42 · Et à jure divino voluntario non omnibus cognito.
pr.Secunda, ne temere annumeremus à natura vetitis ea de quibus id non satis constat, & quæ lege potius divinæ voluntatis interdicta sunt, in qua classe forte ponere liceat innuptos concubitus, & quosdam eorum qui incesti dicuntur, & fœnus.
43 · In jure nature discernenda manifesta à non manifestis.
pr.Tertia, ut diligenter distinguamus inter principia generalia, quale est honeste vivendum, id est secundum rationem, & quædam his proxima, sed ita manifesta ut dubitationem non admittant, quale est alteri suum non rapiendum, & inter illationes quarum aliæ facilem habent cognitionem, ut posito matrimonio non admittendum adulterium, aliæ vero difficiliorem, ut ultio - fratres nem quæ in dolore alterius acquiefcit esse vitiosam. Ferme idem hic evenit quod in mathematicis, ubi quædam sunt notitiæ primæ, aut primis proximæ, quædam demonstrationes quæ statim & intelliguntur & assensum obtinent, quædam veræ quidem, sed non omnibus patentes. Sicut ergo circa leges civiles eos excufamus qui legum notitiam aut intellectum non habuerunt, ita & circa naturæ leges par est eos excusari quibus aut ratiocinationis imbecillitas aut prava educatio obstant. Nam ignorantia legis sicut inevitabilis si sit tollit peccatum; ita etiam cum aliqua negligentia conjuncta delictum minuit. Atque ideo Aristoteles barbaros qui prave educati circa talia delinquunt iis comparat qui morbo corruptos habent appetitus. Plutarchus ait esse quædam νοσήματα κὶ πάθη ο ψυχῆς τὰ κατὰ φύσιν ἐξίσαντα τ αὔθρωπον: morbos animi qui hominem de naturali statu dejiciant. Postremo illud addendum, quod semel dico ne sæpe repetam, quæ ad pœnam exigendam suscipiuntur bella suspecta esse injuftitiæ, nisi scelera sint atrocissima & manifestissima aut alia simul aliqua causa concurrat. De Romanis Mithridates forte non extra verum ajebat: non delicta regum illos, sed vires ac majestatem insequi.::
44 · An ob delicta in Deum, bellum suscipi poßit.
pr.Perduxit nos ordo ad delicta quæ in Deum committuntur. quæritur enim anad ea vindicanda bellum suscipi possit quod late satis tractat Covarruvias. Sed ille alios secutus existimat punitivam potestatem non esse fine proprie dicta jurisdictione: quam sententiam nos jam ante rejecimus. Vnde sequitur sicut in rebus Ecclesiæ dicuntur Episcopi aliquo modo τιὼ καθολικιὼ πεπισεῦ, id est universalis Ecclesie curam accepisse, ita & regibus præter peculiarem suæ civitatis etiam generalem pro humana societate curam incumbere. Potior ratio pro sententia negante justa esse bella talia, hæc est, quod Deus sufficiat vindicandis quæ in se committuntur, inde dici solet, Deorum injurias diis cure, & perjurium satis Deum habere ultorem. Verum sciendum est idem & de aliis delictis dici posse. Nam illis quoque puniendis Deus haud dubie sufficit & tamen ea ab hominibus recte puniuntur nemine dissentiente. Instabunt quidam & dicent alia delicta ab hominibus puniri quatenus homines alii inde læduntur aut periclitantur. Sed notandum contra, non tantum ab hominibus puniri delicta quæ directe alios lædant, sed & quæ per consequentiam, qualis est sui occifio, concubitus. cum beftis & alia quædam. Religio autem quanquam per se ad conciliandam Dei gratiam valet, habet tamen & suos in societate humana effectus maximos. Neque enim immerito Plato religionem propugnaculum potestatis ac legum & honestæ disciplinæ vinculum vocat. Plutarchus similiter συνεκλικὸν ἀπάσης κοινωνίας ή νομοθε στας ἔρόσμα, coagulum omnis societatis & fundamentum legislationis. Philoni quoque est φίλτρον αὐυσιμώτατον ἃ δεσμὸς ἄλυθθ · εὐνοίας ἐρωθικῆς ἡ ὁ ἑνος. θες τιμὴ: efficacißimum amatorium & vinculum indissolubile benevole amicitie, unius Dei cultus. Contraria omnia ab impietate: Heu prime scelerum cause mortalibus egris Naturam nescire Dei. Omnis falsa, inquit Plutarchus, de rebus divinis perfuafio pernitiosa, accedente animi perturbatione pernitiofissima. Exstat apud Iamblichum sententia Pythagorica: ἡ γνῶσις ἢ θεῶν δρετή τε ἐςὶκὶ ζοφία Ε εὐδαιμονία τελεία: Dei cognitio & virtus est & sapientia & perfecta felicitas. Hinc Chrysippus legem dixit reginam divinarum humanarumque rerum, & Ariftoteli inter curas publicas prima de rebus divinis, & Romanis jurisprudentia divinarum humanarumque rerum notitia. Philoni ars regia πραγμάτων ἰδιωτικῶν ἐ δημοσίων ὁ ἱερῶν ἐπιμέλξα, rerum privatarum, publicarum & sacrarum curatio. Hæc vero omnia non tantum in una aliqua civitate consideranda sunt, ut cum apud Xenophontem Cyrus ait subditos hoc sibi addictiores fore quo Dei essent metuentiores, sed & in communi societate generis humani. Pietate sublata, inquit Cicero, fides etiam & societas humani generis J. una excellentißima virtus justitia tollitur. Idem alibi: Iustitiam adfert cum cognitum habeas, quod fit summi rectoris & domini numen, quod consilium, quæ voluntas. Atque hujus rei evidens argumentum est, quod Epicurus cum divinam providentiam sustulisset, justitiæ quoque nihil reliquit nisi nomen inane, ut quam nasci diceret ex sola conventione, neque durare ulterius quam communis duraret utilitas, abstinendum autem ab his quæ alteri nocitura essent solo pœnæ metu. Verba ipsius ad hanc rem sane insignia exstant apud Diogenem Laertium. Vidit hunc nexum & Aristoteles qui v de republica capite x1 sic ait de rege: ἦτιον φοβοῦται τὸ παθεῖν τι τοδάνομον ὑπὸ τ τοιέτων, ἐαὶ δέσιδαίμονα νομίζωσιν εἶναι ἢ ἄρχοντα: minus enim populus ti mebit injuste tractari à Principe quem religiosum credat. Et Galenus libro 1x de placitis Hippocratis & Platonis, cum multa de Mundo divi naque natura quæri dixisset nullo ad mores usu, quæstionem de providentia agnoscit usus esse maximi tum ad privatás tum ad publicas virtutes. Vidit hoc & Homerus qui Odyssex sexto & nono hominibus ὑβρισαῖς & ἀγρίοις feris & injustis opponit eos quibus vót θεκδὴς mens religiosa. Sic Iudæorum veterum justitiam religione permixtam laudat ex Trogo Iustinus, sicut eosdem Iudæos Strabo δικαιοπραγοιῶτας ὁ εὐσεβῶς ὡς ἀληθῶς ὄντας. Lactantius: Si ergo pietas est cognoscere Deum, cujus cognitionis hac summa est ut eum colas, ignorat uti que justitiam, qui religionem Dei non tenet. Quomodo enim potest eam nosse qui unde oriatur ignorat? Idem alibi: Religioni est propria justitia. Iam vero majorem etiam usum habet religio in majori illa quam in civili societate, quia in civili partem ejus supplent leges & facilis legum exsecutio: cum contra in magna illa communitate juris exsecutio fit difficillima ut quæ nisi armis expleri nequeat, & leges pauciffimæ: quæ ipsæ insuper sanctimoniam suam habent præcipue à metu numinis, unde qui in jus gentium peccant divinum jus violare passim dicuntur. Non male ergo religionem contaminatam ad omnium pertinere injuriam dixere Imperatores.
45 · Notitie de Deo maxime communes que & quomodo primis Decalogi praceptis indicentur.
pr.Vt rem totam penitius introfpiciamus, notandum est religionem veram quæ omnium ætatum communis est quatuor præcipue pronuntiatis niti, quorum primum est Deum esse & esse unum. Secundum Deum nihil esse eorum quæ videntur, sed his aliquid sublimius: tertium à Deo curari res humanas, & æquiffimis arbitriis dijudicari: quartum eundem Deum opificem esse rerum omnium extra se. Hæc quatuor totidem decalogi præceptis explicantur. Nam primo aperte traditur Dei unitas: secundo natura ejus inconfpicua: nam propter eam imago ejus exstrui vetatur, Deut. IV, 12. Quomodo & Antifthenes dicebat: οφθαλμοῖς ἐχ ὁρᾶται, ἐδενὶ ἔοικεν, διόπερ αὐτὸν ὀκμαθεῖν ἐξ εἰκόνΘ δύναται. oculis non confpicitur, rei nulli est similis, unde nec quisquam eum potest ex effigie cognoscere. Philo autem: τὸν ἀόρατον εἰκονογραφεῖν ἢ Διαπλάσὴν ἐχ ὅσιον. Profanum est ejus qui inconfpicuus est pingendo aut fingendo imaginem exhibere. Diodorus Siculus de Mose: ἄγαλμα & κατεσκεύαζε Δλὰ τὸ μὴ νομίζον αὐθρωπόμορφον εἶναι τὸν θεὸν: simulacrum non constituit, eo quod Deum non crederet humana forma esse. Tacitus: Iudei mente sola unumque numen intelligunt: profanos qui Deûm imagines mortalibus materiis in speciem hominum effingunt. Plutarchus vero cur Numa de templis fimulachra sustulerit causam hanc reddit: ὡς ἀκ ἐφάπλεθαι θεῦ δυνατὸν ἄλλως ἢ νοήσα. Quod Deus concipi nisi sola mente non poßit. Tertio præcepto intelligitur cognitio & cura rerum humanarum, etiam cogitationum: nam id jurisjurandi fundamentum est. Deus enim testis etiam cordis, & si quis fallat vindex invocatur, quo ipso simul & justitia Dei significatur & potentia. Quarto origo mundi totius auctore Deo, in cujus rei memo riam institutum fuit olim sabbatum, & quidem singulari quadam sanctimonia supra ritus alios. Nam si quis in alios ritus peccasset pæna legis erat arbitraria, ut de cibis vetitis; si in hunc pœna capitis: quia sabbati violatio ex instituto continebat abnegationem mundi à Deo creati. Mundus autem à Deo creatus & bonitatem ejus & sapientiam & æternitatem & potentiam tacite indicat. Ex his autem notionibus contemplativis sequuntur activæ, ut Deum honorandum, amandum, colendum eique obtemperandum. Itaque Aristoteles eum qui Deum honorandum aut parentes amandos neget, non argumentis sed pœna edomandum dixit. Et alibi alia quædam esse honesta, Deum honore prosequi ubique. Istarum autem quas contemplativas diximus notionum veritas haud dubie etiam petitis ex rerum natura argumentis demonstrari potest, inter quæ illud validissimum est quod res aliquas esse factas ostendat sensus, res autem factæ omnino nos ad aliquid non faEtum deducant. Sed quia hanc rationem & similes alias non omnes capiunt, sufficit quod ab omni ævo per omnes terras, paucissimis exceptis, in has notiones consenserunt & hi qui craffiores erant quam ut vellent fallere, & alii sapientiores quam ut fallerentur: quæ confenfio in tanta & legum & opinionum aliarum varietate satis ostendit traditionem à primis hominibus ad nos propagatam, ac nunquam solide refutatam, quod vel solum ad fidem faciendam satis est. conjunxit ea quæ memorata nobis jam sunt de Deo, Dion Prusæenfis cum dixit όλην, id est perfuafionem de Deo, aliam esse nobis cognatam, ex argumentis scilicet petitam, aliam ἐπίκλητον acquisitam ex traditione. Plutarchus eandem vocat ὑφεςῶσιν κοινιὼ πρὸς εὐσέβλαν: antiquam perfuafionem qua nullum haberi possit aut dici argumentum certius, fundamentum in commune pietati positum. Aristoteles πάντες ανθρωποι τπεὶ θεῶν ἔχεσιν ὑπόληψιν. Idem sensus apud Platonem de legibus decimo.
46 · Qui has primi violant puniri posse.
pr.Quare non vacant culpa qui etiamsi hebetioris sint ingenii quam ut certa ad illas notiones argumenta aut reperire possint, aut comprehendere, eas repudiant, cum & ad honestum sint duces, & diversa sententia nullis argumentis nitatur. Sed quia de pœnis & quidem humanis agimus, discrimen hic adhibendum est inter notiones ipsas, & inter modum ab iis discedendi. Hæ notiones, numen aliquod esse (unum an plura sepono) & curari ab eo res hominum, maxime sunt universales & ad religionem sive veram sive falsam constituendam omnino necessariæ. τὸν προσερχόμενον τῷ θεῷ (id est qui religionem habeat: nam religio Hebræis accessus ad Deum vocatur) πιςεῦστη δεῖ ὅτι ἐπὶ, ἐὶ τοῖς ἐκζητᾶσιν αὐτὸν μιθαποδότης γίνεται: eum credere oportet & esse Deum, & ab eo premia dari se colentibus. Similiter Cicero: Sunt Philosophi & fuerunt qui nullam habere censerent humanarum rerum procurationem Deos, quorum si vera sententia est que potest essse pietas, que sanctitas, que religio? Hec enim omnia pure ac caste tribuenda Deorum ita numini sunt, si animadvertuntur ab his & si est aliquid à Diis immortalibus humano generi tributum. Epictetus: τῆς πεὶ τὸς θεὺς εὐσεβείας ἴθι ὅτι τὸ κυκαλῶς ἐ δικαίως. Pietatis hoc præcipuum bene sentire de Diis, ut qui & sint & res omnes juste ac recte administrent. Ælianus ait barbarorum neminem delapsum ad ἀθεότη, sed ab omnibus affirmari & esse numen & nostri curam gerere. Plutarchus libro de communibus notitiis ait eam quæ de Deo est notitiam tolli sublata providentia. & γδ αθά, νεοθαι Ε νοεῖπτη τὸν θεὸν: Non enim immortalem tantum & beatum, sed U hominum amantem, ita ut & curet eos & prosit ipsis, concipi atque intelligi Deum. Lactantius: Neque honor ullus deberi potest Deo, si nihil prestat colenti, nec ullus metus si non irascitur non colenti. Et revera negare Deum esse aut negare à Deo curari actiones humanas, si moralem effectum respicimus, tantundem valet. Quare ipsa quasi necessitate auctore hæ duæ notiones apud omnes ferme quos novimus populos per tot jam sæcula conservatæ sunt. Hinc Pomponius erga Deum religionem, juri affcribit gentium: & apud Xenophontem, Socrates τὲς θεὸς σέβὴν, Deos colere legem esse, ait quæ apud omnes homines valeat: quod & Cicero tum de natura Deorum libro primo tum secundo de inventione affirmat. Dion Prufæenfis oratione XII vocat δόξαν ἐ ἐπίνοιαν κοινῇ ὁ ξύμπαν αὐθρωπίνε γένες, ὁμοίως μλύ κατὰ φύσιν. perfuafionem que insit hominibus communiter omnibus non minus barbaris quam Græcis necessariam ac naturalem cunctis ratione utentibus. Et paulo post: ἐπίνοιαν πάνυ ἰχυρὰν ἐὶ ἀέναον ἐκ ὁ παντὸς χρόνε ὁ περὶ πᾶσι τοῖς ἔθνεσιν δέξαμένίω τε & Διαμένεσαν. perfuafionem valde robufłam ac sempiternam apud omnes gentes & cæptam & permanentem. Xenophon in convivio & Græcos & barbaros ita ait existimare, nota esse Diis & præsentia & futura. Has igitur notitias qui primi incipiunt tollere, sicut in bene constitutis civitatibus coerceri solent, ut Diagoræ Melio accidisse legimus, & Epicureis qui ex bene moratis urbibus ejecti sunt, ita & coerceri posse arbitror nomine humanæ societatis quam fine ratione probabili violant. Himerius Sophifta actione in Epicurum: δόγμα ἐν ἀπαιτεῖς δίκας; ἔκ · ἀλλ᾿ ἀσεβείας - δογματίζαν μὲν γδ ἐξον, ἀσεβεῖν ἢ ἐκ ἐπιτέτραπιαι: Placiti igitur pænam exigis? Neutiquam: sed impietatis: placita tradere permittitur, non & pietatem oppugnare.
47 · Non item alios, quod ostenditur argumento legis Hebraa.
pr.Cæteræ notiones non æque sunt evidentės, ut Deos plures uno non esse: nihil eorum quæ videmus Deum esse, non mundum, non cælum, non solem, non aërem: mundum non esse ab omni æternitate, ac ne ejus quidem materiam, sed à Deo facta. Itaque harum cognitionem temporum lapsu apud multos populos obliteratam, & quasi extinctam videmus, eoque facilius quia leges hanc partem minus curabant ut fine qua aliqua saltem consistere religio posset. Ipsalex Dei illi populo data quem Prophetæ & prodigia partim conspecta, partim non dubitandæ auctoritatis * fama ad ipsos perlata, cognitione harum rerum nec obscura, nec incerta imbuerant, quanquam falsorum deorum cultus maxime detestatur, non tamen omnes ejus culpæ convictos morte punit, sed eos demum quorum facta circumstantiam habent singularem, ut eum qui princeps alios seduxerit, Deut. x111, 16. civitatem quæ incepit colere deos ante ignotos, Deut. x111, 23. eum qui astra colit ut legem totam ac proinde Dei veri cultum deferat, Deut XVII, 2. (quod Paulo est λατρεύὴν τῇ κτίσὶ οδοὶ τὸν κλίσαντα ορίficio servire non opifici: nam ibi & alibi sæpe vim habet exclufivam) quæ res etiam apud Esaui posteros aliquo tempore pœnis fuit subdita, ut videre est Iobi xxx1, 26, 27. eum quoque qui liberos suos Molocho id est Saturno dederit, Levit. xx, 2. Cananæos vero & vicinos illis populos pridem delapsos ad pravas superfitiones non statim Deus puniendos judicavit, sed tum demum cum hanc culpam magnis sceleribus cumulassent, Gen. xv, 16. Sic & in aliis populis dissimulavit ignorantiæ tempora circa falsorum numinum cultus, Act. XV11, 38. Nimirum recte à Philone dictum est, religionem suam cuique videri optimam, ut quæ ple - rumque non ratione sed affectu dijudicetur: unde non longe abit dictum Ciceronis, nemini ullam disciplinam philosophiæ probari, præter eam quam ipse sequatur. Addit plerosque teneri adstrictos antequam quid esset optimum judicare possent. Sicut autem excusabiles sunt & ab hominibus certe non puniendi, qui cum legem à Deo proditam nullam acceperint, aut aftrorum, aut aliarum rerum naturalium virtutes, aut spiritus, sive in imaginibus, sive in animantibus, sive in rebus aliis colunt, aut etiam animas eorum qui virtute & beneficiis in humanum genus excelluerunt, aut mentes quasdam incorporeas, præsertim si nec ipsi tales cultus commenti fuerint, nec summi Dei cultum ideo deferant: ita impiis magis quam errantibus annumerandi sunt, qui aut cacodæmonas quos tales esse norunt, aut vitiorum nomina, aut homines quorum vita fuit flagitiis plena, divinis honoribus colere instituunt. Nec minus illi qui Deos colunt hominum innocentum sanguine, à quo more quod Carthaginienses abstinere coegerit laudatur Darius Perfarum rex & Gelo Syracufarum tyrannus. Narrat & Plutarchus barbaros quosdam qui humanis victimis Deos colebant, pœnas daturos Romanis fuisse: sed cum antiquitate moris se excusarent, nihil mali passos: vetitos tantum nequid in posterum tale facerent.
48 · Bella juste non inferri iis qui Christianam religionem amplecti nolunt:
pr.Quid de illis armis dicemus quæ inferuntur populis aliquibus eam ob causam, quod illi Christianam religionem sibi propositam amplecti nolunt? Non jam quæram an talis proponatur qualis debet, & quomodo debet. Demus ita fieri: duo notanda dicimus. Prius est veritatem Christianæ religionis, quatenus scilicet naturali ac primævæ religioni non pauca fuperaddit, argumentis mere naturalibus persuaderi non posse, sed niti historia tum resurrectionis Christi, tum miraculorum ab ipso & Apostolis editorum: quæ res est facti olim quidem irrefragabilibus testimoniis probata, sed olim, ita ut & hæc quæstio facti fit, & jam perantiqui: Quo magis fit, ut doctrina hæc ab his qui nunc primum eam audiunt penitus in animum admitti nequeat nisi secretis Dei auxiliis accedentibus, quæ sicut quibus dantur non dantur in operis alicujus mercedem, ita si quibus negantur aut minus large conceduntur id fit ob causas non iniquas illas quidem sed plerunque nobis incognitas ac proinde humano judicio non punibiles. Huc respicit Canon concilii Toletani: Precipit sancta Synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur, & quem vult indurat. Mos enim est sacrorum librorum quarum rerum causæ nos latent eis causam assignare divinam voluntatem. Alterum hoc est, Christo novæ legis auctori omnino hoc placuisse ut ad legem suam recipiendam nemo hujus vitæ pœnis aut earum metu pertraheretur; Rom. V111, 15; Hebr. 11, 15; Ioh. VI, 67; Luc. 1x, 54; Matth. x111, 24; quo sensu verissimum illud Tertulliani: Lex nova non se vindicat ultore gladio. In libro antiquo cui nomen constitutiones Clementis de Christo dicitur, ἑτέρα καταστάση λογοθετῶν αὐτό. Liberam reliquit hominibus arbitrii potestatem, non morte temporali eos puniens, sed in altero seculo ad reddendam ratio-- nem vocans. Athanasius: Dominus non cogens, sed libertatem suam voluntati permittens dicebat quidem vulgo omnibus: Si quis vult venire post me: Apostolis vero: numquid & vos abire vultts? Chrysostomus ad eundem Iohannis locum: ἐρωτᾷ λέγων, μὴ νὰ ὑμεῖς θέλετε υπάγον, ὅπερ πᾶσαν ἦν ἀφαιρουῦτο βίαν & αὐάγκιω: interrogat an & ipsi velint discedere quod omnem est amoventis vim ac neceßitatem. Nec obstat illud in fabula de nuptiis, quod quidam jubentur cogi intrare, Luc. xiv, 13: nam sicut in ipsa fabella illud cogere instantiam vocatoris significat, ita & in affabulatione, quo sensu vox ejusdem significati onis accipitur: Luc. xxiv, 29; nec aliter Matth. xiv, 22; Marci vi, 45; Gal. 11, 14. Procopius in arcana historiæ parte docet à sapientibus culpatum fuisse Iustiniani consilium, quod Samaritas vi ac minis ad Christianam religionem compulerit: addit & incommoda inde secuta quæ apud ipsum legas.
49 · Iuste inferri iis qui Christianos ob solam religionem crudeliter tractant:
pr.Qui vero Christianismum docentes aut profitentes eam ob causam pœnis fubdunt, haud dubie faciunt contra ipsam rationem. nihil enim est in disciplina Christiana (ipsam hic per se confidero, non quatenus ei infincerum aliquid admifcetur) quod humanæ societati noceat, imo nihil quod non prosit. Resipsa loquitur, & extranei coguntur agnoscere. Plinius Christianos sacramento inter se obstringi ait, ne furta, ne latrocinia committant, ne fidem fallant. Ammianus ea religione nihil ait doceri, nisi justum & lene. Et vulgi verbum, Bonus vir Cajus Sejus tantum quod Christianus. Nec admittendæ excusationes, nova omnia metuenda, præsertim cœtus: nam neque metuenda sunt dogmata quamvis nova, si modo ad honesta omnia atque ad exhibendam superioribus obedientiam ducant, nec suspecti esse debent cœtus proborum hominum, & qui latere non quærunt nisi cogantur. Recte huc aptem quod Augustum de Iudæorum conventibus dixisse Philo commemorat: non eos bacchanalia esse aut cætus turbandæ paci, sed virtutum scholas. Qui in tales sæviunt ipsiin ea causa sunt ut puniri juste possint, quod & Thomæ videtur. Atque eam ob causam Constantinus Licinio, Imperatores alii Persis bellum intule - runt: quanquam hæc bella magis ad innocentum defensionem, de qua & infra agemus, quam ad pœnæ exactionem pertinent.
50 · Non etiam his qui circa legis divine interpretationem hallucinantur: quod auctoritatibus & exemplis illuftratur:
pr.In eos vero qui Christi legem pro vera habent, sed de quibusdam quæ aut extra legem sunt, aut in lege sensum videntur habere ambiguum & ab antiquis Christianis non eundem in modum sunt exposita, dubitant aut errant, suppliciis qui grassantur perinique faciunt: quod ostendunt & ea quæ ante diximus, & Iudæorum exemplum vetus. Nam hi cum legem haberent quæ suppliciis hujus vitæ sanciebatur, nunquam tamen pænis subdiderunt Sadducæos qui rejiciebant dogma resurrectionis, verissimum quidem, sed in ea lege non nisi obscure & sub verborum aut rerum involucris traditum. Quid si vero gravior fit error, & qui apud æquos judices facile possit sacra autoritate aut veterum consensu revinci? cogitandum hic quoque quanta fit vis inolitæ opinionis, & quantum libertatem judicii minuat in suam cujusque sectam studium, malum, ut Galenus ait, quavis scabie infanabilius. Apposite ad hanc rem Origenes: εὐχερέσερόν γε ανθρωπου τὰς πεὶ ἄλλα σιωηθείας, καν δυσαποασάςως αὐτῶν ἔχῃ, καζαλείψαιἂν, ἢ τας πεὶ τὰ δόγμαζα. Facilius quis alia sibi consueta exuat, quantumvis illis affixus fit, quam ea que dogmatum sunt. Adde quod quanta hæc fit culpa pendet ex modo illuminationis & aliis animi dispositionibus quas hominibus pernofcere non est datum. Hæreticus Augustino is demum qui alicujus temporalis commodi & maxime gloriæ principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Audiamus de Arianis Salvianum: Heretici sunt, sed non scientes: denique apud nos sunt hæretici, apud se non sunt: nam intantum se Catholicos esse judicant, ut nos ipsos titulo heretice pravitatis infament. Quod ergo illi nobis sunt S hoc nos illis. Nos illos injuriam divine generationi facere certi sumus, quod minorem patre filium dicant. Illi nos injuriosos patri existimant quod equales esse credamus. Veritas apud nos est, sed illi apud se esse presumunt. Honos Dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem divinitatis quod credunt. Inofficiosi sunt, sed illis hoc est summum religionis officium. Impii sunt, sed hoc putant veram esse pietatem. Errant ergo, sed bono animo errant, non odio, sed affectu Dei, honorare se dominum, atque amare credentes. Quamvis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam Dei estimant caritatem, & qualiter pro hoc ipso false opinionis errore in die judicii puniendi sint, nemo potest scire nisi judex. Interim iccirco eis, ut reor, patientiam Deus commodat, quia videt eos etsi non recte credere, affectu tamen pie opinionis errare. De Manichæis audiamus eum qui in illorum craffis sordibus diu hæfit Augustinum. Illi seviant in vos qui nesciunt quo cum labore verum inveniatur: & quam difficile caveantur errores. illi in vos seviant qui nesciunt quam rarum & arduum fit carnalia phantasmata pie mentis serenitate superare. Illi in vos seviant, qui nesciunt quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut poßit intueri solem suum. Illi in vos seviant, qui nesciunt quantis gemitibus & suspiriis fiat ut ex quantulacunque parte poßit intelligi Deus: Postremo illi in vos feviant qui nullo tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident. Ego autem savire in vos omnino non possum, quos sicut me ipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, & tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei cum in vestro dogmate rabiofus & cacus errarem. In Arianam hæresin acriter invehitur Athanasius epistola ad folitarios quod prima in contradicentes usa esset judicum potestate, & quos non potuisset verbis inducere, eos vi, plagis, carceribufque ad se pertrahere anniteretur: Atque ita, inquit, se ipsam quam non fit pia, nec Dei cultrix manifestat, respiciens ni fallor ad illud quod legitur Gal. 1v, 29. Similia habet Hilarius oratione ad Constantium. In Gallia jam olim damnati sunt Ecclesiæ judicio Episcopi qui ut in Prifcillianistas gladio animadverteretur curaverant, & in Oriente damnata Synodus, quæ in Bogomili exuftionem consenserat. Sapienter dixit Plato errantis pœnam esse, doceri.
51 · At illis juste qui in Deos quos putant impii sunt.
pr.Iustius illi punientur qui in eos quos Deos putant irreverentes atque irreligiofi sunt: Atque hæc causa inter cæteras allata belli Peloponnefiaci inter Athenienses & Lacedæmonios, & à Philippo Macedone in Phocenses: de quorum sacrilegio sic Iustinus: quod Orbis viribus expiari debuit. Hieronymus ad Danielis vI. Quamdiu vasa fuerunt in idolio Babylonis, non est iratus Dominus (videbantur enim rem Dei, secundum pravam quidem opinionem, tamen divino cultui consecrasse) postquam autem humanis usibus divina contaminant, statim pœna sequitur post sacrilegium. Nimirum & Augustinus existimat auctum à Deo Imperium Romanorum quod cordi illis fuisset quamvis falsa religio: &, ut Lactantius loquitur, summum hominis officium, etsi non reipsa, tamen proposito tenerent. Et supra diximus qualiacumque quæ putantur numina pejerata à vero numine vindicari: Punitur, quia tanquam Deo fecit, ait Seneca: opinio illum sua obligat pœ - ne. Sic accipio & illud Senecæ: Violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa pæna est, sed ubique aliqua: Et quod Plato capitis damnat religionis temeratores. CAPVT Ee DE IVRE BELLI