Grotius 2.9Quando imperia vel dominia desinant.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Dominium & imperium tolli sublato eo qui jus habuit, nec existente successore:
pr.QVomodo primitus acquirantur, & quomodo transeant tum dominia privata, tum imperia, satis diximus. quomodo desinant, videamus. Et quidem derelictione desinere obiter supra demonstratum est, quia voluntate cessante non manet dominium. Est & alius definendi modus, sublato subjecto in quo est imperium vel dominium, ante alienationem scilicet vel expressam, vel tacitam, qualis est in successionibus ab intestato. Quare fiqua persona, nulla edita voluntatis significatione, nullo consanguineo relicto moriatur, omne jus quod habet interit, ac proinde servi (nisi lex humana impediat) erunt liberi: populi qui in ditione ejus fuerant sui juris fient, quia non sunt hæc sui natura occupabilia: nisi libertatem suam ultro deferant. res autem aliæ fient occupantis.
2 · Sic & jus familia extincta familia:
pr.Idem dicendum si familia defecerit quæ jus aliquod habebat.
3 · Sic & populi, si populus esse desinat:
pr.Idem si populus. Dixit Ifocrates, & post eum Iulianus imperator, civitates esse immortales, id est esse posse, quia scilicet populus est ex eo corporum genere quod ex distantibus constat, unique nomini subjectum est, quod habet έξιν μίαν, ut Plutarchus; spiritum unum, ut Paulus Iurifconfultus loquitur. Is autem spiritus sive ἕξις in populo est vitæ civilis consociatio plena atque perfecta, cujus prima productio est summum imperium, vinculum per quod respublica cohæret, spiritus vitalis quem tot millia trahunt, ut Seneca loquitur. Plane autem corpora hæc artificialia instar habent corporis naturalis. Corpus naturale idem esse non definit particulis paulatim commutatis una manente specie, ut Alphenus ex Philosophis disserit. Atque ideo commode interpretandum, quod ait Seneca, neminem nostrum eundem esse in senectute qui fuit juvenis, ut de materia sola intelligatur; quomodo Heraclitus dixerat, citante Platone in Cratylo & Seneca dicto loco, in idem flumen bis nos non descendere: quod recte sic corrigit Seneca: Manet idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Sicut & Aristoteles flumen populo comparans dixit flumina eadem vocari quanquam alia subeat semper aqua, alia decedat. Neque vero manet nomen inane, sed & ἔξις illa quam Conon definit ἕξιν σώμα Philo πνώμαθικὸν συνέχον, Latini quoque spiritum vocant. Sic ergo populus, auctore Alpheno & Plutarcho de sera numinis vindicta, idem hoc tempore putatur qui abhinc centum annis fuit, cum ex illis nemo nunc vivat: μέχρις αν ἡ ποιᾶσα κὶ συνδέεσα ταῖς ἐπιπλοκαῖς κοινωνία τιὺ ἑνότητα Διαφυλάλη. quamdiu illa quæ populum facit & mutuis nexibus vincit communio jus unitatis suæ servat, quæ ejusdem Plutarchi in hac re verba sunt. Et hinc ortus mos loquendi, ut populum qui nunc est alloquentes ei tribuamus quæ eidem populo ante multa sæcula acciderunt, ut videre est tum apud historicos, tum & in libris sacris, ut Marci x, 3. Ioh. VI, 32. VII, 19, 22. Act. vII, 38. Sic apud Tacitum Antonius Primus Vespasiano militans milites Tertianos veterum admonet, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios repuliffent. Ex odio itaque, non ex vero apud Tacitum Piso negat Athenienses sui temporis, esse Athenienses, quippe tot cladibus extinctos, sed illuviem nationum. Nam externa illa accessio de dignitate forte aliquid detraxerat, populum alium non fecerat. Necid is ipse ignoravit, cum illis ipsis sui temporis Atheniensibus objectaret vetera quæ in Macedonas improfpere, violenter in suos fecissent. At sicut particularum mutatio non efficit, ut populus esse desinat qui fuit, ne per annos quidem mille & amplius, ita fieri posse ut intereat populus negari non potest. Fit autem hoc dupliciter, interitu corporis, aut interitu speciei sive spiritus quem dixi.
4 · Quod fit, sublatis partibus necessariis:
pr.Corpus interit vel sublatis simul partibus fine quibus corpus subsistere nequit, vel sublata corporis ratione. Ad priorem modum refer populos mari abreptos, ut Atlanticæ populos, teste Platone, & alios quorum Tertullianus meminit, item eos quos terræ motus hausit penitus, aut chasma; quorum exempla sunt apud Senecam & Ammianum Marcellinum, & alibi: & qui fpon- Ep. 92. Lib. XVII internecioni se dederunt, ut Sidonii & Saguntini. Ex antiquo gest rerum Latio LIII populos fine vestigiis interiisse ait Plinius. Quid si ex Diod. XVI tali populo tam paucifuperfint, qui populum facere nequeant? Biblicut jam poterit in illis subsistere dominium quod populus habet ad uit. D. modum privatorum: a non siquid populo, ut populo competit. cujusque vers.n. quod & de collegio sentiendum est. a L. In bello v. Corporis ratio tollitur si cives aut sponte ob pestilentiam aut §. si pluriu seditionem à societate discedant; aut vi ita distrahantur, ut coire D. de capt Arift. non possint, quod bellis accidit interdum. Pol. 11
6 · Sublata forma qua est populus:
pr.Species interit, sublata, aut omni, aut perfecta juris communitate, sive singuli personalem quoque servitutem subeant, ut Mycenæi ab Argivis, Olynthii à Philippo, Thebani ab Alexandro venditi, Brutii à Romanis publicis servitiis mancipati, sive ea retenta imperio exuantur. Sic de Capua narrat Livius placuisse Lib. Romanis, ut tanquam urbs habitaretur; corpus nullum civitatis, Cic. 1. tra Rullum nec senatus, nec plebis concilium, nec magistratus esse, sed fine consilio publico, fine imperio multitudinem, cui præfectus Roma missus jus redderet. Itaque imaginem reipublicæ nullam Capuæ relictam dicit Cicero priore ad Populum contra Rullum. Idem dicendum de populis in provinciæ formam redactis: item de his Theod.v.hiqui alterius populi ditionem subierunt. Sic à Severo Byzantium for. 9. Zon Perintho, Antiochia Laodiceæ supposita à Theodosio. Valent
7 · Non etiam migratione:
pr.At vero si loco migraverit populus, sive sponte ob ine- Theod diam, aut alia mala; sive coactus, ut populus Carthaginienfis bel - rodian v. hist lo Punico tertio, si species quæ dixi maneat, populus esse non de- Flor.lib.11 finit, multoque minus si muri tantum urbis disjecti sunt. Itaque cap cum ad pacem Græciæ jurandam Lacedemonii negarent ad- Plut mittendos Messenios, quod ejus urbis muri essent diruti, contra filao eos à communi sociorum res judicata est.
8 · Aut mutatoregimine: ubi de loco qui debeatur novo regi aut populo liberato.
pr.Neque refert quomodo gubernetur, regióne, an plurium, an multitudinisimperio. Idem enim est populus Romanus sub regibus, consulibus, imperatoribus. Imo etiamsi plenissimo jure regnetur, populus idem erit qui antea erat, cum sui esset juris, dum rex ei præsit, ut caput istius populi, non ut caput alterius populi. Nam imperium quod in rege est ut in capite, in populo manet ut in toto, cujus pars est caput: atque adeo rege si electus est, aut regis familia extincta, jus imperandi ad populum redit, ut supra ostendimus. Neque est quod Ariftotelem hîc mihi quis objiciat, qui reipublicæ forma mutata negat eandem esse civitatem, sicut, inquit, harmonia non eadem est ubi à Dorico modo in Phrygium transitur. Sciendum enim est unius rei artificialis plures esse posse species, sicut legionis species una est qua regitur, altera qua militat. Ita civitatis species una est, consociatio juris atque imperii; altera, relatio partium inter se earum quæ regunt, & quæ reguntur. Hanc spectat Politicus, illam Iurifconfultus: quod nec Ariftotelem latuit cum ita subjicit: an vero exsolvenda sint nomina necne, mutata gubernandi forma, alia inspectio est: artis scilicet alterius quam cum Politica non confundit Aristoteles, ne quod in aliis culpat admittat ipse, μεταβαίνων ἐκ γένες εἰς γέν, ab uno tractandi genere ad alterum transitum faciens. Non definit debere pecuniam populus rege sibi imposito quam liber debebat: est enim idem populus, & dominium retinet eorum quæ populi fuerant, imo & imperium in se retinet, quanquam jam non exercendum à corpore sed à capite: unde parata est responsio ad controversiam ex faeto nonnunquam agitatam, quo loco in conventibus federe debeat qui summum imperium in populum ante liberum accepit; eodem nimirum quo ipse populus: sicut in Amphictyonico consessu Phocenfium locum accepit Philippus Macedo. sic vicissim qui regis fuerat locus, eum populus liber implebit.
9 · Quid si populi uniantur?
pr.Quod si quando uniantur duo populi, non amittentur jura, sed communicabuntur, sicut Sabinorum primo, deinde Albanorum jus in Romanos transfusum est, & una facta respublica, ut Livius loquitur. Idemque censendum de regnis quæ non fœdere, aut eo duntaxat quod regem communem habeant, sed vera unitate junguntur.
10 · Quid si dividatur populus?
pr.Contra evenit, ut quæ una civitas fuerat dividatur, aut consensu mutuo, aut vi bellica, sicut corpus imperii Perfici divisum est in Alexandri successores. Quod cum fit, plura pro uno existunt summa imperia cum suo jure in partes singulas. Si quid autem commune fuerit, id aut communiter est administrandum, dum, aut pro ratis portionibus dividendum. Huc referenda & difceffio quæ ex confenfufit in colonias. Nam sic quoque novus populus sui juris nascitur: ἐγὸὶ τῷ δᾶλοι, ἀλλ᾿ ὅὶ τῷ ὅμοιοι εἶναι ἐκπέμποντη, inquit Thucydides: Non enim ut servi, sed ut pari jure sint dimittuntur. Idem secundam coloniam à Corinthiis Epidamnum deductam narrat ἐπὶ τῇ ἴσῃ κὶ ὁμοίᾳ ut pari jure esset. Rex Tullius apud Dionysium HalicarAC: PACIS, LIB. II. nassensem: τὸ ἢ ἄρχὴν ἐκ παντὸς ἢ ἀπάντων τας μητροπόλὸς ὡς αὐαγκαῖόν τι φύσεως νόμιμον ἔτε ἀληθὲς ἔτε δίκαιον ἠξιᾶτο ἀφ᾽ ἡμῶν. Vt omnino matrices urbes coloniis imperent, quasi nature lege, id vero nos neque verum neque equum arbitramur.
11 · Cujus nunc sint que Romani imperii fuerunt, nec alienata apparent.
pr.Nobilis est & illa quæstio apud historicos & Iurifconfultos, de his quæ Romani imperii fuerunt cujus nunc sint: multi ea nunc esse volunt Germanici sive regni, ut olim vocabatur, sive imperii (utro autem nomine appelles ad rem nonrefert) & nescio quam surrogationem hujus imperii in illius locum sibi confingunt, cum tamen notum satis fit Germaniam magnam, id est Transrhenanam, totam fuisse extra complexum Romani imperii. Mihi non præsumenda videtur mutatio aut translatio nisi certis documentis probetur. Quare & populum Romanum eundem esse dico, qui olim fuit, quanquam extraneorum accessione admixtum, & imperium penes eum mansisse, tanquam penes corpus in quo esset ac viveret. Nam quæ olim jure potuit facere populus Romanus antequam Imperatores Romani regnarent, idem faciendi jus habuit, ut quisque Imperator mortuus erat, alio nondum existente:. Imo & electio Imperatoris ad populum pertinebat; & aliquoties à populo per se, aut per senatum facta est: quæ autem à legionibus modo his, modo illis fiebant electiones, non erant ratæ ex jure legionum (nam in vago nomine jus certum esse non poterat) sed ex approbatione populi. Cum his non pugnat quod Antonini constitutione quotquot in orbe Romanofunt, cives Romani effecti sunt. Consecuti enim ea constitutione sunt subditi Romani imperii, ea jura quæ olim habebant coloniæ & municipia, & provinciæ togatæ, ut & honorum participes essent, & jure Quiritium uterentur: non ut in aliis populis, itidem ut in populo urbis Romæ fons imperii esset: quod facere in potestate Imperatorum non fuit, qui habendi imperii modum ac causam mutare non potuerunt. Nec quod Imperatores postea Constantinopoli quam Romæ habitare maluerunt, de jure populi Romani quicquam imminuit. sed tunc quoque electionem factam à parte sui quæ Constantinopoli habitabat, unde Byzantinos Quirites vocat Claudia + nus, ratam populus totus habuit: jurisque sui monumentum non tenue servavit in urbis suæ prærogativa, & in honore consulatus aliisque rebus. Quare jus omne quod hi qui Constantinopoli habitabant ad eligendum Imperatorem Romanum habere poterant, pendebat à voluntate populi Romani: & cum illi contra mentem ac morem populi Romani feminæ Irenes fubiissent imperium, ut alias causas omittamus, merito populus Romanus illam concessionem sive expressam sive tacitam revocavit, & per se Imperatorem legit, ac voce primi civis, id est Episcopi sui (quomodo & in Iudaica republica rege non existente prima erat summi Pontificis persona) pronuntiavit. Fuit autem hæc electio personalis in Carolum Magnum, & quosdam ejus successores: qui ipsi jus imperii quod habebant in Francos, ut & in Langobardos, a jure imperii in Romanos, ut nova ex causa quæsito, sollicite distinxerunt. Postea vero diviso Francorum populo in Occidentalem qui Galliam nunc obtinet, & Orientalem qui Germaniam sive Alemaniam tenet (duo Francorum regna vocat Frifingenfis) cum populus Francorum orientalis eligendo sibi reges facere cœpisset (nam & ad id tempus Francorum regum successio quasi agnatica, non tam à jure certo, quam à populi suffragiis pependerat) placuit populo Romano, quo certius præsidium haberet, regem non proprium sibi sumere, sed eum quem Germani fecissent; ita tamen ut jus sibi aliquod retineret probandæ vel improbandæ eleCtionis, quantum scilicet ea res ad se pertinebat. Hæc quoque approbatio per Episcopum edici & solemniter testata fieri peculiari coronatione solebat. quare ex electione septem principum qui Germaniæ corpus referunt, qui lectus est jus habet imperandi Germanis secundum eorum mores: ex approbatione vero populi Romani fit idem rex, aut Imperator Romanus, aut, ut historici sæpe loquuntur, rex regni Italiæ: atque eo titulo sub se habet quæcumque populi Romani fuerunt, neque pactionibus, aut derelicti occupatione, aut victoriæ jure in aliorum populorum imperium concesserunt. Vnde illud quoque intelligi facile potest, quo jure episcopus Romanus vacante imperio, investituras tribuat feudorum imperii Romani, quia scilicet in populo Romano, tali tempore libero, primas obtinet. Solent autem quæ sunt corporis alicujus per primam personam corporis nomine expediri, ut alibi quoque diximus. Neque vero male Cynus & Raynerius tradidere, si imperator Romanus morbo aut captivitate impediretur fungi imperio, posse ei vicarium dari ab ipso populo Romano.
12 · De jure heredum.
pr.Heredis personam, quoad dominii tam publici quam privati continuationem, pro eadem censeri cum defuncti persona, certi est juris.
13 · De jure victoris.
pr.Victor autem victo quatenus succedat, infra in effectibus belli explicabitur.