Grotius 2.8De acquifitionibus quæ vulgo dicuntur juris Gentium.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Multa dici juris gentium quæ si pro - prie loquamur talia non sint.
pr.PErduxit nos ordo ad acquifitionem quæ fit jure gentium, diPineto a stincto à jure naturali, quod jus gentium voluntarium supra diximus. Talis est ea quæ fit belli jure, sed de hac re rectius infra agemus ubi belli effectus explicabuntur. Romani Iurisconsulti ubi de acquirendo rerum dominio agunt, complures ejus ac quirendi recensent modos, quos juris gentium vocant: sed siquis recte advertat, inveniet eos omnes, excepto belli jure, non pertinere ad jus gentium illud de quo agimus: sed aut referendos ad jus naturæ, non quidem merum, sed quod sequatur introductum jam dominium, & legem omnem civilem antecedat, aut ad ipsam legem civilem, non solius populi Romani, sed multarum circa nationum: credo quia talis legis sive moris origo à Græcis venerat, quorum instituta, ut Halicarnaffenfis, & alii notant, Italiæ ac vicini populi sequebantur. Hoc autem non est jus illud gentium proprie dictum; neque enim pertinet ad mutuam gentium inter se societatem, sed ad cujusque populi tranquillitatem: unde & ab uno populo aliis inconsultis mutari potuit, imo & hoc evenire ut aliis locis atque temporibus longe alius mos communis, ac proinde jus gentium improprie dictum introduceretur: quod & revera faétum videmus ex quo Germanicæ nationes Europam ferme omnem invaserunt. Sicut enim olim jura Græca, ita tunc Germanica instituta passim recepta sunt, & nunc etiam vigent. Primus acquirendi modus qui jurifgentium à Romanis dicitur, est occupatio eorum quæ nullius sunt: qui modus haud dubie est naturalis, eo quo dixi sensu, introducto jam dominio, & quamdiu aliud lex nulla constituit. Nam & dominium à lege civili effici potest.
2 · Pisces & feras stagnis aut vivariis inclusas in dominio esse jure natura-
pr.Ad hoc caput refertur primum captura ferarum, avium, piscium. Sed hæc omnia quamdiu nullius dicenda sint, quæstione non caret. Nerva filius pisces qui in piscina sunt possideri à nobis ait, non qui in stagno, & feras quæ in vivario sunt inclusæ, non quæ in silvis circumseptis vagantur. Atqui pisces non minus stagno privato includuntur quam piscina, & feras non minus coercent silvæ bene circumseptæ quam vivaria, quæ Græci vocant θηριοτροφεία: nec alio hæc differunt quam quod altera angustior, altera laxior custodia est. Quare nostro seculo rectius contraria opinio prævaluit, ut & feræ silvis privatis & pisces stagnis inclusi, ut possideri, ita & in dominio esse intelligantur.
3 · i, contra quàm jure Romano proditum est.
pr.Feras simul atque naturalem libertatem recipiunt, nostras esse desinere ajunt Romani Iurisconsulti: Atqui in rebus omnibus aliis à possessione quod incipit dominium, non ideo amissa possessione amittitur; imo jus dat etiam ad repetendam possessionem. Res autem nostras alius à nobis auferat, an ipsæ sese, ut servus fugitivus, non multum refert. Quare verius est non per se amitti dominium, eo quod feræ custodiam evaserint, sed ex probabili conjectura, quod ob difficillimam persecutionem eas pro derelictis habere credamur, præsertim cum internosci quæ nostræ fuerint ab aliis non possint. Sed hæc conjectura per alias conjecturas elidi potest, ut si addita sunt feræ γνωρίσματα, sive crepundia, qualia scimus habuisse cervos quosdam & accipitres, atque inde agnitos & dominis redditos. Requiritur autem corporalis quædam possessio ad dominium apifcendum; atque ideo vulnerasse non sufficit, ut recte contra Trebatium placuit. Hinc proverbium: Aliis leporem excitasti. Et Ovidio Metamorphofeon quinto aliud est scire ubi fit, aliud reperire.
4 · Feras si aufugerint non desinere eorum esse qui ceperant, firecte agnosci poßint.
pr.Sed possessio illa potest acquiri non solis manibus, sed instrumentis, ut decipulis, retibus, laqueis, dum duo adsint; primum, ut ipsa instrumenta sint in nostra potestate, deinde ut fera ita inclusa sit, ut exire inde nequeat. ad quem modum definienda est quæstio de apro qui in laqueum inciderit.
5 · Poffeßio an per instrumenta acquira - tur, & quomodo.
pr.Hæc ergo locum habebunt si lex nulla civilis intervenerit: Valde enim falluntur recentiores Iurisconsulti, qui hæc ita putant naturalia, ut mutari nequeant: sunt enim naturalia non simpliciter, sed pro certo rerum statu, id est si aliter cautum non fit. Ger - maniæ autem populi cum principibus ac regibus bona quædam essent assignanda, unde dignitatem suam sustinerent, sapienter existimarunt ab illis rebus incipiendum quæ fine damno cujus quam tribui possint, cujusmodi sunt res omnes quæ in dominium nullius pervenerunt. Quo jure usos & Ægyptios video. Nam & ibi regum procurator quem ἴδιον λόγον vocabant, vindicabat res ejus generis. Potuit autemlex etiam ante occupationem harum rerum dominium transferre, cum ad dominium producendum lex sola sufficiat.
6 · Vt fera regum sint non esse contra jus Gentium.
pr.Quo modo feræ, eodem acquiruntur & alia αδέσποτα, id est res hero carentes. Nam & hæ, si naturam solam sequimur, sunt Plut.quaft. invenientis & occupantis. Sic Acanthos insula deserta adjudicata Gr. 29. est Chalcidenfibus qui priores intraverant; non Andriis qui priores jaculum immiserant: quia possessionis initium est corporis ad corpus adjunctio, qualis circa res mobiles, maxime fit manibus, circa res soli pedibus. L. 111. de
7 · Rerum aliarum hero carentium quomodo acquiratur posseßio.
pr.Inter ἀδεατο & sunt & thesauri, id est, pecuniæ quarum doacq. poss. minus ignoratur. quod autem non apparet pro eo est quasi non fit: quare & thesauri naturaliter fiunt inventoris, id est ejus qui loco moverit apprehenderitque. Neque tamen id obstat quo minus legibus aut moribus aliud constitui possit. Plato magistratibus inPhiloftr.11. dicium fieri vult, & oraculum consuli: & Apollonius thesaurum quasi Dei beneficium ei adjudicabat qui ipsi optimus videbatur. Apud Hebræos receptum, ut domino agri thesaurus cederet, videtur colligi posse ex Christi parabola, quæ extat Matthæi x111. idemque in Syria juris fuisse colligo ex historia quæ est apud Philoftratum libro v1, capite xvI. Romanorum Imperatorum leges valde hac in parte variarunt; quod partim constitutiones ostendunt, partim historiæ Lampridii, Zonaræ, Cedreni. Germaniæ populi thesauros, ut & alia ἀδέασοτα, addixerunt principi: Th.2.2.66, atque id nunc jus commune est, & quasi gentium. Nam & in GerEajet mania, & Gallia, & Anglia, & Hispania, & in Dania id observaCovar. in c. tur. Quod cur injuriæ accusari non possit satis jam diximus. peccatu, P.3
8 · Thesaurus cui cedat naturaliter: & legum circa hoc varietas.
pr.Veniamus ad fluvialia incrementa, de quibus complura extant Iurisconsultorum veterum rescripta, recentiorum etiam inBart. Tyber. tegri commentarii. Quæ vero in hoc argumento ab ipsis sunt Bapt. Ay tradita, ea magnam partem omnia sunt ex instituto quarundam mus de all. jure. Conan, gentium, neutiquam à naturali jure, quanquam ipsi sæpe sua insti1. 111. jur. tuta eo nomine venditant. Nam plurimæ eorum definitiones hoc civil fundamento nituntur, quod & ripæ sint proximos fundos possiL. Adeo D. de acq. rer. dentium, & ipsi alvei simulatque a flumine derelicti sunt. cui condom. sequens est, ut & insulæ in flumine natæ sint eorundem. Tum ved. l. adeo §. quod file ro in fluminis inundatione distinguunt, ut levis quidem dominium go. 1. Mar - non auferat, major auferat, sed ita ut si fluvius uno recedat impetins, cod.tit. tu, postliminio fundus tu, postliminio fundus qui mersus fuerat ad dominum redeat; si paulatim, non item: imo proximis possessoribus accedat. quæ omnia lege potuisse introduci, & utilitate quadam muniendarum riparum defendi, non nego; naturalia esse, quod ipsi sentire videntur, minime concedo.
9 · Qua jure Romano de insulis & alluvionibus sunt prodita, nec naturalia essse, nec juris Gentium.
pr.Nam si id quod plerumque est respicimus, prius populi ter - ras occuparunt, nec imperio tantum, sed & dominio, quam in privatos agri defcriberentur. Fines, inquit Seneca, Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione diStinguunt. unt. Sic & Cicero: Sunt autem privata nullanatura: sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoria, ut qui bello petiti sunt; aut lege, pactione, conditione, forte: ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatum dicatur, Tusculanus Tusculanorum: fimilisque est privatarum poffeßionum descriptio. Dion Prusæenfis Rhodiaca: πολλὰ ἐσιν ἑυρεῖν, ἅ κοινῆ μὲν ἀπεγράψατο ἡ πόλις, διήρη) ἢ εἰς τὸς κατὰ μέρα, ὅλως ἢ ơi: multa inveniri possunt, que univerfim civitas sua censet, in singulos autem dominos partitim divisa sunt. Tacitus de Germanis: Agri pro numero cultorum ab universis per vicos (male vices legitur) occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur. Quamobrem quæ primitus à populo sunt occupata, neque postmodum distributa, ea censenda sunt propria esse populi: ac sicut in privati juris flumine nata insula, aut dereliCtus alveus privatorum est, ita in publico utrumque est populi, aut ejus cui populus dedit. Quod autem de alveo diximus, idem & de ripa tenendum est, quæ pars est extima alvei, id est quo naturaliter flumen excurrit. Atque ita videmus nunc passim usurpari. In Hollandia & vicinis regionibus, ubi frequentiffimæ antiquitus fuerunt hujus generis controversiæ ob depressum solum; magnitudi nem amnium, & vicinitatem maris, limum hinc recipientis, illuc revehentis per æstuum vices; semper constitit insulas quæ vere insulæ essent, esse in patrimonio publico. Nec minus derelictos alveos totos Rheni ac Mosæ, quod sæpius judicatum est: & ratione optima nititur. Nam & ipsi Romani Iurisconsulti concedunt infulam quæ in flumine natat, puta virgultis fuftentata, esse publi - cam; quia cujus juris fit flumen, ejus esse debeat & insula in flumi - mine nata. Atqui alvei & fluminis eadem est ratio, non ea tantum ex parte quam Romani Iurisconsulti confiderant, quia alveus flumine tegitur,, verum alia, quam supra attulimus, quod hæc simul à populo occupata sunt, nec in privatum dominium transierunt: quare nec illud recipimus ut naturale, quod ajunt, si limitati fuerint agri, infulam esse occupantis. Id enim ita demum haberet locum, si flumen ipsum & cum eo alveus à populo occupati non essent, sicut in mari nata insula fit occupantis.
10 · Naturaliter infulam in flumine & alveum exficcatum ejus esse cujus est flumen aut pars fluminis, id est populi.
pr.Nec magis admittendum est illud de graviore inundatione, si naturalem tantum rationem sequimur: Nam ut maxime summa pars agri in arenam dissolvatur, manet tamen solida pars fundi inferior; & ut de qualitate aliquid mutet, substantiam non mutat, non magis quam pars agri quæ à lacu hauritur, cujus jus non mutari Romani recte sentiunt. Neque illud naturale est quod ajunt flumina censitorum vice fungi, & de publico in privatum, de privato in publicum addicere. Melius Ægyptii de quibus hæc sunt apud Strabonem: ἐδέησε ἢ ὁ ἐπ᾿ ἀκριβές κὶ κατὰ λεπλον Διαιρέσεως 21α τό τε ἀλλότριον κὶ τὸ ἴδιον · ἀνάγκη δή αναμετρεῖθαι πάλινκς πάλιν. Opus fuit exacta & subtili agrorum divisione, eo quod Nilus per incrementa sua addens minuens, faciemque ac signa immutans confundat terminos quibus suum atque alienum alibi internoscitur. Ideo & repetenda sepe fuit dimensio. Abhac sententia non diffentit quod ipsi Romani auctores tradiderunt quod nostrum est nostrum esse non desinere nisi facto nostro, adde aut lege. Sub factis autem & non facta comprehendi supra diximus, quatenus conjecturam adferunt voluntatis. Quare hoc damus, si gravissima sit inundatio, neque alia signa sint, quæ retinendi dominii animum notent, facile præsumi agrum habitum derelictui: quæ æstimatio sicut naturaliter indefinita est ob varietatem circumstantiarum, & viri boni arbitrio permittenda, ita legibus civilibus definiri solet. Sic in Hollandia derelictus habetur ager qui per decem annos mersus fuerit, si non aliqua extent signa continuatæ possessionis: quo in genere receptum apud nos non immerito est, quod Romani rejiciunt, ut si aliter nequeat, vel piscando retineri possessio censeatur. Sed solebant Principes tempus præfigere intra quod veteres agrorum possessores siccare agros deberent: qui niid facerent tum monebantur qui in agros jus pignoris habebant; deinde hi qui jurisdictionem aut civilem tantum, aut etiam criminalem: qui si omnes in mora essent, tum eorum jus omne ad Principem deferebatur: atque is aut ipse agros ficcabat, suique patrimonii faciebat, aut aliis ficcandos dabat retenta parte.
11 · Inundatione naturaliter dominium agri non amitti.
pr.De alluvione, hoc est de adjectione particularum, quæ à nullo vindicari possunt, quia unde veniant nescitur (alioqui enim naturaliter dominium non mutabunt) certum haberi debet hanc quoque esse populi, si modo populus flumen dominio occupaverit, quod in dubio credendum est; alioqui occupantis.
12 · Alluviones quoque in dubio esse populi:
pr.Sed populusut aliis, ita & proxima prædia possidentibus jus illud concedere potest, & concessisse haud dubie videtur, fiagri illi non alium finem ea ex parte quam naturalem, ideft, flumen ipsum habeant. Quare non contemnenda est hac in parte Romadiligentia, qui limitatum agrum ab aliis agris distinxerunt, norum dummodo meminerimus agrum mensura comprehensum hac in re paris juris esse cum limitato. Nam quæ de imperiis supra dixi mus, cum de eorum occupatione ageremus, eadem & in agris privatis obtinent: sed hoc adhibito discrimine, quod imperia in re dubia credenda sunt esse arcifinia, quia id territorii naturæ maxime convenit. at agri privati magis est ut arcifinii non credantur, sed aut limitati, aut certa mensura terminati, quia hoc privatarum possessionum naturæ est congruentius. Neque tamen negamus fieri posse, ut populus agrum assignet eo jure quo ipse occupaverat, id est ad flumen usque; & si id appareat, jus esse alluvionis: quod in Hollandia ante sæcula aliquot judicatum est de agris ad Mosam & Isalam sitis; quia & in literis mancipationum, & in libris censualibus semper dicti erant ad flumen pertingere. Et tales agri si vendantur, quamvis in lege emtionis mensura aliqua nominata fuerit, dum tamen vendantur, non ad mensuram, sed suo corporis nomine naturam suam & jus alluvionis retinent. quod Romanistis quoque legibus proditum est, & passim usurpatur.
13 · Sed concessas videri his quorum agri alium finem quam flumen non habent:
pr.Quod de alluvione diximus, id & de relicta ripa & ficcata parte alvei censendumeft, ut in non occupatis sint ea occupantis; in fluminibus occupatis, populi: privatorum autem ita demum, si à populo aut jus populi habente agrum ad flumen excurrentem qua talem acceperint.
14 · Idem censendum de relicta ripa & ficcata alvei parte.
pr.Sed cum aliud esse jus dixerimus insulæ, aliud vero alluvionis, frequens hinc controversia oritur, utro nomine censendum fit, quod, cum emineat nonnihil, cum proximis prædiis ita cohæret, ut tamen interjecta planities aquis superfundatur: quod passim apud nos ob locorum inæqualitatem videmus accidere. Mores hic variant. In Gelria prædiis accedit addita occupatione id quod plaustro onerato adiri potest: In agro Putteno id quo pedes gladium exfertum tenens potest pertingere. Maxime naturale est ut discretum videatur id qua majori temporis parte navigio transiri solet.
15 · Quid pro alluvione, quid pro insula habendum.
pr.Nec minus trita usu questio est inter Principem qui jure populi utitur, & ejus vasallos qui imperium summo minus acceperunt. In imperii sola concessione fluvialia incrementa non inesse satis apertum est. Sed notandum est horum vafallorum nonnullos cum illo definito imperio simul accepisse agrorum universitatem, salvo eo quod privatis competit, puta quod ager is olim populi aut Principis fuerit, aut à Principe ficcatus. Et hoc casu dubium non est quin vasalli jus habeant quod populi aut Principis fuit. Ac sic videmus in Zelandia vasallos, etiam qui de civilibus tantum judices dant, pro tota agrorum universitate tributum pendere: cujus partem à singulis pro privatarum possessionum modo ferunt. Et his de alluvionibus non movetur controversia. Sunt quibus flumen ipsum datum est qui proinde insulas sive limo aggestas, sive factas ex alveo quem amnis circumluit, suas recte dicunt. Sunt alii in quorum investitura nec hoc nec illud comprehensum est, & horum adversus fiscum mala causa est, nisi aut mos regionis illis faveat, aut longi satis serie temporis possessio, accedentibus quæ oportet, jus pepererit. Quod si non imperium, sed ager in feudum datus fit, videndum quæ fit agri natura, ut supra diximus. Nam is si est arcifinius, alluvio feudo comprehensa censebitur, non ex jure peculiari Principis, sed ex agri qualitate: nam & usufructuario tali casu alluvio prodesset.
16 · Quando vafallis cedant alluviones.
pr.Solent Romani ut jus, quo utuntur ipsi, probent esse naturale, tritum illud pronuntiatum afferre: Secundum naturam est ut cujusque rei eum sequantur commoda, quem sequuntur incommoda: quare cum amnis de agro meo sæpe partem deterat, æquum esse ut ejus beneficio utar. Sed ea regula locum non habet, nisi ubi ex re nostra commoda existunt: at hîc existunt è flumine quod alienum est. Quod autem perit, domino perire id vero naturale est. Denique non esse universale quod adferunt, ipsa ostendit admissa ab ipsis agrorum limitatorum exceptio: ut jam omittam ita plerumque evenire, ut alios flumen ditet, alios pauperet. Lucanus: Illos terra fugit dominos, his rura colonis Accedunt donante Pado.
17 · Solvuntur argumenta quibus Romani jus suum quasi naturale defendunt.
pr.Sed & quod ajunt viam publicam non intercedere alluvioni, rationem naturalem nullam habet; nisi ager privatus fit qui viam debeat.
18 · Via naturaliter alluvionem impedit.
pr.Est & acquirendi modus inter eos qui juris gentium vocantur per genituram animantium. qua in re quod à Romanis, & aliis quibusdam gentibus est statutum, ut partus ventrem sequatur, non est naturale, ut supra diximus, nisi quatenus plerumque pater ignoratur. At si probabili ratione de eo constaret, cur non partus ex parte ad eum pertineat nihil potest afferri. Nam & patris partem esse quod nascitur certum est. Plusne vero de patre, an de matre habeat inter Physicos disputatur. Plutarchus ea de re sic disserit: ἡ φύσις μίγνυσι Διὰ ἢ σωμάτων ἡμᾶς, ἵν᾿ ἐξ ἑκατέρων μέρου λὰΔιακρῖναι τὸ ἴδιον, ἢ τὸ ἀλλότριον. Natura sexuum corpora miscet, ut ita de utroque parte fumta confundat & commune utrisque reddat quod nascitur, ita ut neuter poßit quid suum fit, quid alienum discernere.
19 · Naturale non esse ut partus solum ventrem sequatur.
pr.Si ex aliena materia speciem quis fecisset, Sabiniani dominium ejus esse volebant, qui materiæ fuisset dominus; Proculus ejus qui speciem fecisset, quia per eum esse cœpisset quod ante non existeret: arrepta tandem est media sententia, ut si reverti ad priorem speciem materia posset, materiæ dominus rem haberet; si non posset, tum is haberet qui speciei esset auctor. Quod ipsum improbat Connanus, & hoc unum videri vult, plusne fit pretii in opere an in materia, ut quod pluris est id prævalentia sua quod minus est ad se trahat, argumento eorum quæ à Romanis quoque Iurifconfultis de accessione tradita sunt. At si naturalem veritatem respicimus, sicut confusis materiis communionem induci pro rata ejus quod quisque habeat, Romanis quoque Iurifconfultis placuit, quia res alium exitum naturaliter reperire non poterat; ita cum res constent materia & specie tanquam suis partibus, si alterius fit materia, alterius species, sequitur naturaliter rem communem fieri pro rata ejus quanti unumquodque est. Species enim pars est substantiæ, non substantia tota: quod Vlpianus vidit, cum dixit mutata forma prope interemtam substantiam.
20 · Naturaliter ut confusione, ita specificatione ex materia aliena rem fieri communem:
pr.Vt autem qui mala fide materiam alienam attrectant, speciem perdant, est quidem non inique constitutum, sed pœnale, atque ideo non naturale. Natura enim pœnas non determinat, nec ob delictum per se dominia aufert, quanquam naturaliter pœna aliqua digni sunt qui delinquunt.
21 · Etiam si materia mala fide attrectata fit.
pr.Vt vero rei majori acquiratur res minor, quo fundamento Connanus nititur, naturale est facti, non juris: atque ideo qui fundi pro vicesima parte est dominus, tam manet dominus quam qui partes habet novemdecim. Quare quod de accessione ob prævalentiam, aut certis in casibus lex Romana constituit, aut in aliis etiam constitui potest, id naturale non est, sed civile, ad commodius transigenda negotia; natura tamen non repugnante, quia lex dandi dominii jus habet. Vix autem ulla est tractatio juris in qua L. Ide. §.1. tot discrepantes sint Iurisconsultorum sententiæ, & errores. Nam D. de rei ve. quis concedat si æs & aurum mixtum fuerit, alterum ab altero dil. si rem. §. item. D.eod. duci non posse, quod scripsit Vlpianus, aut ferruminatione confuInft. de rer. fionem fieri, quod Paulus; aut aliam esse scripturæ, aliam picturæ div.§. literæ rationem, ut huic tabula cedat, illa tabulæ? & §.si quis.
22 · Naturale non esse ut per prevalentiam resminor potiori cedat: ubi & alii Romanorum jurisprudentium errores notantur.
pr.Plantata & consita ut solo cedant, similiter est juris constituti, cujus ratio est quod ista solo alantur. Nam ideo & de arbore distinguitur, an radices egerit. Atqui alimentum rei jam ante existentis partem duntaxat facit: atque ideo sicut ex alimento jus quoddam in rem soli domino nascitur; ita domino seminis, plantæ aut arboris jus suum naturaliter certe ob id non perit. Quare & hîc communio locum habebit: nec minus in ædificio, cujus partes sunt solum & superficies: nam si mobile fit, nullum in L. Titius. eo jus habebit soli dominus, quod & Scævolæ placuit. D.de acqui.
23 · Naturaliter ex plantatione, infitione, adificatione in alieno communionem nasci.
pr.Bonæ fidei possessor, ut fructus omnes ex re suos faciat rer. dom. quos percepit, naturale itidem non est, sed hoc tantum ut jus haL. Sed & si beat, impendia in rem facta & operam utilem imputandi, ac pro 9. consuluit. iis deducendi fructus perceptos; imo & extantes, si aliter non fiat b. de petit ei restitutio, retinendi. hered.
24 · Possessore naturaliter fructus suos non facere; sed impendia imputare posse: | XXIV. Etiam qui mala fide poßidet.
pr.Atque idem dicendum videtur de malæ fidei poffeffoL.Plane D. re, ubi lex pœnalis non intercedit. Benignius est, ait Paulus Iurifd.hered. pe- consultus, etiam in predonis prædonis persona haberi rationem impensarum; non enim tit. debet petitor ex aliena jactura lucrum facere.
25 · Traditionem ad dominii translationem naturaliter non requiri.
pr.Vltimus acquirendi modus qui juris gentium dicitur est a L. Quisq. 9. per traditionem. Atqui supra diximus ad dominii translationem b L. Sifer - naturaliter traditionem non requiri; quod & ipsi Iurisconsulti in vns. D. de quibusdam casibus agnoscunt, a ut in re donata usufructu retento, aegredom. baut in eum collata qui possideat, aut commodatam servet; in jac cInst.derer. div. §. In - Etis miffilibus: imo etiam ante adeptam possessionem nonnullis terdum. casibus nunc quoque transit dominium, ut d hereditatis, legatod L.Cű heredes. D. de rum, frei donatæ ecclesiis & piis locis, aut civitatibus, aut g causa aliac. pos. mentorum, h bonorum quorum universalis societas contracta est. e L.à Titio. D.de furtis.
26 · vsus hactenus dictorum.
pr.Hæc ideo annotavimus, nequis reperta juris gentium f L.ut inter. voce apud Romani juris auctores statim id jus intelligat quod muC. de SS. tari non possit: Sed diligenter distinguat naturalia præcepta ab Eccl. g L. Sido his quæ pro certo statu sunt naturalia, & jura multis populis feorCeas. C. de sim communia, ab his quæ societatis humanæ vinculum contidon.que sub nent. Cæterum illud sciendum est, si hoc jure gentium improprie h L. 1. §. 1. & 1.2. D.pro socio. AC PACIS, LIB. II. prie dicto, aut unius etiam populi lege introductus fit modus acquirendi, fine discrimine civis & peregrini, jam inde quoque exteris jus nasci: & si juris confecutio impediatur, injuriam etiam talem quæ justam belli causam præbere possit.