Grotius 2.7De acquisitione derivativa quæ fit per legem, ubi de successionibus ab intestato.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Leges civiles quasdam injustas esse, ac proinde dominium non transferre, ut que naufragorum bona fisco addicunt.
pr.LEge quæ fit acquisitio derivativa, sive alienatio, fit aut lege naturæ, aut lege gentium voluntaria, aut lege civili. De lege civili non agimus, id enim infinitum foret, & præcipuæ de bellis controversiæ ex lege civili non definiuntur. Tantum notandum est leges quasdam civiles esse plane injustas, ut quæ bona naufragorum fisco addicunt. Nulla enim causa præcedente probabili dominium alicui suum auferre mera injuria est. Bene Euripides Helena. Sum naufragus, spoliare quod genus est nefas. Quod enim jus habet fiscus (verba sunt Constantini) in aliena calamitate ut in re tam luctuosa compendium sectetur? Dion Prusæenfis oratione VII. de naufragio locutus: μὴ γδ εἴη ποτὲ, ὦ Ζεῦ, λαβεῖν μηδὲ κερδάναι κέρδο τοις τον δπὸ αὐθρώτσων δυςυχίας. Absit, ό Iuppiter, ut lucrum captemus tale ex hominum infortunio.
2 · Lege natura rem acquiri ei qui alienum accepit ad debiti sui confecutionem: quod quando locum habeat.
pr.Lege naturæ, quæ ex ipsa dominii natura ac vi sequitur, dupliciter fit alienatio, expletione juris & successione. Expletione juris fit alienatio, quoties id quod meum nondum est, sed mihi dari debet, aut loco rei meæ, aut mihi debitæ, cum eam ipsam consequi non possum, aliud tantundem valens accipio ab eo qui rem meam detinet, vel mihi debet. Nam justitia expletrix quoties ad idem non potest pertingere, fertur ad tantundem, quod est morali æstimatione idem. Dominium autem hoc modo transferri Sylv.in verbo Bellum, probatur à fine, quæ in moralibus optima est probatio. Neque p.2.9.13. enim juris mei explementum consequi potero, nisi dominus fiam. L.Si ex ftiFrustra enim erit rei detentio, si ea uti pro arbitrio non possum. pulatione D. Antiquum hujus rei exemplum est in historiaa Diodori, ubi He - de acq. poss. fioneus pro his quæ filiæ suæ ab Ixione promissa non præstabantur, Etione. D.vi equos ipsius accipit. Legibus quidem civilibus scimus vetitum ef bon. raptor. l. Extat.D. se sibi jus dicere; adeo quidem ut vis dicatur, siquis quod sibi de- quod metus. bitum est, manu repofcat, & multis in locis jus crediti amittat i creditor. l. qui id fecerit. Imo etiamsi lex civilis hoc non directe prohiberet, fin. D. ad l. Iul. de vi ex ipsa tamen judiciorum institutione sequeretur hoc esse illici - priv. Thom. tum. b Locum ergo habebit quod diximus ubi judicia continue 2.2.66.art. cessant; quod quomodo contingat explicavimus supra: ubi vero Lib. V. a Iv. momentanea est cessatio, licita quidem erit acceptio rei, puta si b L. Genealioqui nunquam tuum recuperare possis, aufugiente forte debi - rali. C. de Decur. l. fitore. Sed dominium à judicis addictione erit exspectandum, quod is curta fieri solet in repressaliis, de quibus infra erit agendi locus. Quod lis. C. de ep. si jus quidem certum fit, sed simul moraliter certum per judicem & cler. DD. in 1. Quinjuris explementum obtineri non posse, puta quia deficiat proba- tuss, Mutius tio; in hac etiam circumstantia, cessare legem de judiciis, & ad jus alias l. quāvis alienum rediri pristinum verior sententia est. in fin. D.ad
3 · Origo fucceßionis ab intestato quomodo à natura.
pr.Successio ab intestato quæ dicitur, posito dominio, remo - 1. Aquil. ta omni lege civili, ex conjectura voluntatis naturalem habet ori- c Bart.intr ginem. Nam quia dominii ea vis erat, ut domini voluntate trans - repreff - 9-59 d Soto de ferri in alium posset, etiam mortis causa ac retenta possessione, ut Iust. qu. 3 supra diximus, siquis voluntatis suæ nullam edidisset testationem, art.2.Cajet cum tamen credibile non esset ejus eum mentis fuisse, ut post d. 9. 66. mortem suam bona occupanti cederent, sequebatur ut ejus esse bona intelligerentur, cujus ea esse voluisse defunctum maxime erat probabile. Defunctorum voluntatem intellexisse, inquit Plinius Lib. xv. ep. junior, pro jure est. Creditur autem in dubio id quisque voluisse 10.81.11 p.16. 1. quod æquissimum atque honestissimum est. In hoc autem genere. prima est causa ejus quod debetur, proxima ejus quod etsi non debetur, officio congruit.
4 · An aliquid de bonis parentum liberis debeatur jure natura per distinctionem explicatur.
pr.Difputant Iurisconsulti an alimenta à parentibus liberis de- Frac. Pifci. beantur. Nam quidam sentiunt esse quidem naturali rationi satis de stat. exc. fem, n. 133. consentaneum, ut à parentibus alantur liberi, debitum tamen non esse. Nos omnino distinguendum arbitramur in voce debiti, quod stricte interdum sumitur pro ea obligatione, quam inducit jus expletorium; interdum laxius, ut significet id quod nisi inhoneste omitti non potest, etiamsi honestas illa non ex justitia expletrice, sed ex alio fonte proficiscatur. Hoc sensu debitum dixit Valerius: Parentes nos alendo, inquiens, nepotum nutriendorum debito alligarunt. Et Plutarchus in libello elegantiffimo de prolis amore: οἱ παῖδες ὡς ὀφείλημα ἢ κλῆρον ἐκδεχόμενοι: liberi hereditatem ut sibi debitam exspectant. Qui dat formam dat quæ ad formam sunt necessaria, dictum est Ariftotelis: quare qui causa est ut homo existat, is quantum in se est, & quantum necesse est, prospicere ei debet, de his quæ ad vitam humanam, id est naturalem ac socialem, nam ad eam natus est homo, sunt necessaria. Ea de causa, instinctu scilicet naturali, cætera quoque animantia proli suæ quantum necesse est alimenta fuppeditant. Vnde Apollonius Tyanæus quod ab Euripide erat dictum: Cunctis hominibus liberi vita altera. ita emendabat: Animantibus quasi vita sunt partus sui: plurimis sane allatis argumentis quibus insitum hunc affectum probat, quæ videre est apud Philoftratum libro v11, capite septimo & octavo: cum quo loco optime consentit is qui est apud Oppianum de venatu tertio, & de piscatu primo. Et in Dictye tragœdia idem ille Euripides hanc unam omnium legem esse ait, quæ & hominibus inter se & cum cæteris animantibus communis fit: Hinc Iurisconsulti veteres liberorum educationem ad jus naturale referunt, id est ad illud quod cum instinctus naturæ aliis quoque animantibus commendat, nobis ipsa præscribit ratio. Naturalis ftimulus, ut Iustinianus loquitur, id est, 50ργή, parentes ad liberorum educationem hortatur. Idem alibi: Filium vel filiam alere patri necesse est propter ipsam naturam. Diodorus Siculus: ἀγαθὴ γὸ ἡ φύσις διδάσκαλο - συγγενές φιλοζωΐας τας Διαδοχας εἰς ἀΐδιον ἄγεστι Δαμονῆς κύκλον. Optima quippe magistra natura est cunctis animantibus non tantum ad sui, sed & ad prolis fue conservationem, ut cognata hac caritate continua fucceßio ad eternitatis circulum perveniat. Apud Quintilianum filius, partem jure gentium peto. Sallustius testamentum quo filius excluditur impium dixit. Et quia naturale est hoc debitum, ideo etiam vulgo quæsitos alere mater debet. Et quanquam ex damnato legibus concubitu natis nihil relinqui leges Romanæ volebant, sicut & naturalibus nequid relinquere necesse esset caverat lex Solonis, canones Christianæ pietatis hunc rigorem correxerunt, qui docent qualibuscumque liberis id recte relinqui, imo si opus fit relinquendum etiam, quod ad alimenta necessarium est. Nec aliter capiendum quod dici solet, legitimam humanis legibus tolli non posse, quatenus scilicet in legitima insunt alimenta necessaria. Nam quod supra est, tolli potest non repugnante natura. Ali autem debent non tantum liberi primi gradus, sed & secundi, si ita res ferat, & ulterioris: quod ostendit Iustinianus cum non filios tantum, sed & qui deinceps sunt, alendos propter ipsam naturam pronuntiat: quod ad eos etiam producitur qui per mulieres ex nobis veniunt, si aliunde ali non possunt.
5 · v. In fucceßione liberos defuncti parentibus præferri, & cur.
pr.Debentur quidem & parentibus alimenta: quod non legibus tantum proditum est, sed & vulgari proverbio αὐτιπελαργῶν. adeo quidem vt laudetur Solon, quod qui id non facerent eos notarit infamia. Sed non hoc æque est ordinarium atque illud quod de liberis diximus; nam liberi cum nascuntur nihil secum asserunt un - de vivant: adde quod vivendum diutius habent quam parentes: atque ideo sicut honor & obsequium parentibus debetur, non liberis, ita educatio liberis magis quam parentibus: quo sensu accipio illud Luciani: καὶ τοι γε ἡ φύσις τοῖς παλράσι τῆς παῖδας μᾶλλον ἢ τοῖς παισὶ τὸς πατέρας ὑπιτάλ φιλῶν. Magis natura jubet à parentibus liberos, quam à liberis parentes diligi. Et illud Ariftotelis: μᾶλλον σιωῳκείωται τὸ ἀφ᾽ ὁ τῷ γεννηθέντι, ἢ τὸ γεννώμενον τῷ ποιήσαντι · τὸ γδἐξ αὐτὸ οἰκεῖον τῷ αφ ' ὅ. Magis afficitur causa gignens erga genitum, quam genitum erga gignentem. Nam quod ex aliquo ortum est, id ei quasi proprium eft.Hinc fit ut etiam citra auxilium legis civilis, prima bonorum successio liberis deferatur; quia creduntur parentes illis, ut corporis sui partibus, non tantum de necessariis, sed & de his quæ ad vitam fuavius honeftiusque tranfigendam pertinent quam uberrime voluisse prospectum, ab eo maxime tempore quo ipsi rebus suis frui non possent. Ratio naturalis, inquit Paulus Iurifconfultus, quasi lex quedam tacita liberis parentum bereditatem addicit, velut ad debitam fucceßionem eos vocando. Papinianus vero; Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentum debetur hereditas. Parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit: liberos nature simul, & parentium commune votum; id est, liberos hereditas sequitur partim quidemob præcisum debitum naturale, partim ex conjectura naturali qua parentes creduntur id velle, ut liberis quam optime prospectum fit. Sanguini honorem reliquit ait Valerius Maximus de Q. Hortensio qui filiam minus sibi probatam hæredem scripserat. Huc spectat illud Apostoli Pauli: & γὸ ὀφείλὰ τὰ τέκνα τοῖς γονεῦσι θησαυρίζαν, ἀλλ᾽ οἱ γονεῖς τοῖς τέκνοις. Non enim liberi parentibus, sed parentes liberis rem congerere & servare debent.
6 · Origovicaria fucceßionis, qua reprefentatio dicitur.
pr.Quia vero & hoc ordinarium est, ut pater materque liberis suis prospiciant, ideo dum illi exstant avi aviæque ad alimenta danda teneri non intelliguntur: ubi illi eorumve alter defecerit, æquum est ut avus aviaque, pro mortuo filio filiaque curam suscipiant nepotum ac neptium: quod & in parentibus longius remotis pari ratione procedit. Atque hinc ortum traxit jus illud, ut nepos filii loco succedat, quemadmodum Vlpianus loquitur. Id Modestinus dixit, τὸν τῷ πατρὸς ὅποθανόντο τόπον πληροῦ · Iustinianus, * πατρώαν ὑποσιέναι τάξιν. Ilæus oratione de Philoctemonis hæreditate, hoc ipsum vocat ἐπανιέναι. Philo Iudæus: ἡωνοὶ γδ πατέρων Χποθανόντων ἐν ἡῶν άξο δρὶ πάπωοις καζαριθμου). Nepotes parentibus mortuis apud avos filiorum obtinent locum. Vicariam hanc successionem quæ per stirpes fit, repræsentationem vocare amant recentiores Iurisconsulti; quam valuisse etiam apud Hebræos, divisio agrorum terræ Iacobi filiis promissæ, aperte satis ostendit. Sicut filius & filia proximi sunt cuique, ita & qui ex filio filiave nascuntur, ait Demosthenes oratione adversus Macartatum.
7 · De abdicatione & exheredatione. i
pr.Quæ autem diximus hactenus de conjectura voluntatis, ita locum habent, nisi in diversum indicia suppetant. In hoc indiciorum genere primum habet locum abdicatio quæ Græcis, tum exheredatio quæ Romanis fuit usitata. Ita tamen ut ei qui mortem peccatis suis meritus non est, alimenta necessario debeantur ob eam quam supra attulimus rationem.
8 · De jure liberorum naturalium.
pr.Sed & illa regulæ exceptio addenda est, si non satis constet hunc illo esse genitum. Verum est de factis nullam esse certam perceptionem: sed ea quæ solent in hominum conspectu fieri sui generis certitudinem habent ex testimonio: quo sensu mater certa esse dicitur, quia inveniuntur qui quæve partui & educationi adfuerint: at de patre hujus gradus certitudo haberi non potest, quod Homerus indicat dicens: Generis nemo sibi conscius ipse est. AC PACIS, LIB. II. Et eum fequutus Menander: Nemo ipse novit quo fit exortus fatu. Qui & alibi: Mater tenerius liberos adamat patre: Quia mater esse scit suos, pater autumat. Ideo ratio aliqua reperienda fuit qua probabiliter constaret quis esset partus cujusque pater. Ea ratio est conjugium fumtum in terminis naturalibus, id est confociatio qua fæmina sub maris custodia constituitur. Sed etsi alio quovis modo constet quis fuerit pater, aut pater id pro explorato habuerit, naturaliter is partus non minus quam alius quivis succedet. Quidni, cum etiam extraneus palam pro filio habitus, quem adoptatum vocant, succedat ex conjectura voluntatis? Naturales vero etiam, post lege introductum eorum discrimen à legitimis: Notha parte nulla sobole legitima minor, Sed lege premitur: ut dixit Euripides) possunt tamen adoptari, nisi lex obstet. Atque id olim permittebat lex Romana Athanasii, sed postea in justi matrimonii favorem difficilior quædam ratio eos legitimis xquandi reperta est per curiæ oblationem, aut subsequens matrimonium. Exemplum veteris adoptionis naturalium est in Iacobi filiis, qui adæquati à patre sunt liberarum mulierum filiis, & æquis partibus hereditatem creverunt. Contra evenire potest, non ex lege tantum, sed & ex pactione, ut qui ex conjugio nati sunt, alimenta sola habeant, aut certe excludantur à præcipua hereditate. Conjugium tali pacto initum, etiam cum libera fæmina concubinatum Hebræi vocant, quale erat Abrahami cum Cethura, cujus liberi perinde, ut Ismael ancillæ Agaris filius, dona, id est legata quædam acceperunt; hereditatem autem non creverunt. Tale est matrimonium ad morgengabicam quod dicitur: à quo non longe abeunt secundæ nuptiæ apud Brabantos; nam rerum soli quæ exstabant cum matrimonium prius solveretur, proprietas acquiritur prioribus liberis.
9 · Liberis deficientibus, ubi nec testamentum nec lex certa exstant, bona avita deferenda his à quibus venerunt, aut eorum liberis.
pr.Vbi desunt liberi, quibus naturaliter deferatur successio, minus expeditum est, nec ulla in parte magis variant leges. Tota tamen varietas ad duos maxime fontes referri potest; quorum alter respicit proximitatem gradus, alter bona redire vult unde venerant; quod dici solet, Paterna paternis, materna maternis. Nobis omnino distinguendum videtur inter bona paterna avitaque, ut dici solebat in formula qua prodigo bonis interdicebatur, & inter noviter quæsita, ut in illis locum habeat Platonis illud: ἐγὼ ἢ τε γλύες ὑμῶν, ὁ τε ἔμπροσθεν κὰ τὸ ἔπεζα ἐζομένο. Ego legum conditor neque vos vestri juris esse scisco, neque patrimonium vestrum, sed totius vestri generis, tum quod fuit, tum quod futurum est. Qua de causa Plato κλῆρον πατρῷον salvum esse vult generi, unde venit. Quod non ita accipi velim, quasi naturaliter de bonis paternis, avitisque testari non liceat (sæpe enim indigentia amici alicujus efficit, ut id non laudabile modo fit, sed etiam necessarium) sed ut appareat quæ in dubio credenda fit fuisse voluntas intestati. Concedimus enim plenum dominium esse penes eum de cujus voluntate agimus. Sed cum post mortem dominium hoc retinere non possit, & omnino pro certo haberi debeat, noluisse eum perdere beneficii materiam, videndum est quis fit in beneficiis ordo maxime naturalis. Bene Aristoteles: ἐυεργέτῃ αὐταποδοτέον χάριν μᾶλλον ἢ ἑταύρῳ δοτέον. Ρotius est gratiam referri ei qui benefecit, quam amico conferre beneficium. Et Cicero: Nullum officium referenda gratia magis necessarium est. Item: Cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne, in nostra potestate est; non reddere bono viro non licet, modo id facere poßit fine injuria. Ambrosius: Pulchrum est propensiorem haberi ejus rationem qui tibi, aut beneficium aliquod, aut munus contulit. Et mox: Quid enim tam contrà officium, quam non reddere quod acceperis? Gratia autem refertur, aut viventibus, aut defunctis. Defunctis, ut ostendit Lysias oratione funebri, refertur gratia in eorum liberis, qui naturaliter pars sunt parentum, & quibus si viverent parentes maxime vellent benefieri. a Et hanc æquitatem sequuti sunt Iuftinianei juris conditores æquitatis studiosissimi in quæstione inter fratres plenos, & consanguineos, & uterinos, & aliis quibusdam. Aristoteles, ἀδελφοὶ ἀλλήλες φιλᾶσιντῷ ἐκ ἢ αὐτῶν πεφυκέναι · ἡ γδ πρὸς ἐκεῖνα ταυτότης ἀλλήλοις Ταυτοποιῖ. Fratres se invicem diligunt quatenus ex iisdem nati sunt; nam ortus communis ipsos quasi eosdem facit. b Valerius Maximus: Vt merito primum amoris vinculum ducitur, plurima & maxima beneficia accepisse, ita proximum judicari debet simul accepisse. Gentium commune jus ut frater fratri succedat dicitur apud Iustinum. Quod si non repe- Lib riatur is à quo proxime bona venerunt ejusve liberi, restat ut gratia referatur his quibus minus quidem, sed tamen post illum proxime debentur, id est parenti superioris gradus, ejusque liberis, præsertim cum eo modo maneatur intra proximos, & ejus de cujus hereditate agitur, & ejus à quo proxime bona venerunt. Idem ille Aristoteles: αὐεμοὶ ἢ καὶ οἱ λοιπὸὶ συγενεῖς ἐκ τέτων συνοικφουῦ) - τῷ γὸ ἀπὸ τ. αὐτῶν εἶναι γίγνον) οἱ μλὺ οἰκφότεροι, οἱ ἢ ἀλλοτριώτεροι. Patrueles vero & cateri cognati conjunguntur per parentes, quatenus ex iisdem ortum habent: ita ut alii conjunctiores sint, alii minus conjuncti pro ortus ratione.
10 · Bona noviter quafita proximis.
pr.At in bonis noviter quæsitis quæ πείοντα τῷ κλήρε Platoni, cum cesset gratiæ referendæ officium; superest ut ei deferatur successio qui defuncto carissimus fuisse creditur. Is autem est qui gradu cognationis proxime defunctum attingit. Sic Isæus apud Græcos receptum ait, τὸς ἐγλυζάτω γένος τὰ τῷ τελώτήσαν γενήσεας: defuncti bona ei cedere qui genere fit proximus: addit: τι αΐ, τί δικαιότερον ἢ τοῖς συγενέσι τὰ τῶ συγενῆς; quid justius quam ut que cognati fuerant cognatis cedant? Idem sensus est apud Ariftotelem libri ad Alexandrum capite 11. Optime, inquit Cicero, societas hominum conjunctioque servabitur, si ut quisque erit conjunctißimus, ita in eum benignitatis plurimum conferatur. Qui & alibi post liberos ponit bene convenientes propinquos, ut & Tacitus: Liberos cuique ac propinquos suos natura carißimos esse voluit. Idem Cicero alibi de cognatis agens: Necessaria prafidia vite debentur his maxime. Debentur scilicet non ex jure expletorio, sed καθ ' αξίαν: Et alibi cum de affectione erga propinquos egisset: Ex hac animorum affectione, subdit, testamenta commendationesque morientium nate sunt. Idem copias nostras proximis quam alienis & fuppeditari & relinqui æquius esse ait. Ambrosius quoque: Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos feminis tui non despicias. Successio autem ab intestato de qua agimus, nihil aliud est quam tacitum testamentum ex voluntatis conjectura. Quintilianus pater in declamatione: Proximum locum à testamentis habent propinqui: U ita si intestatus quis ac fine liberis decesserit. Non quoniam utique justum fit, ad hos pervenire bona defunctorum; sed quoniam relicta & velut in medio posita, nulli propius videntur contingere. Quod de bonis noviter quæsitis diximus ea naturaliter proximis deferri, idem locum habebit in bonis paternis avitisque, si nec ipsi à quibus venerunt, neceorum liberi exstent, ita ut gratiæ relatio locum non inveniat.
11 · Legum circa fucceßiones diversitas.
pr.Hæc vero quæ diximus quamquam naturali conjecturæ maxime xime sunt consentanea, non sunt tamen jure naturæ necessaria; ac proinde ex diversis causis voluntatem humanam moventibus, variari solent pactis, legibus, moribus: qui fubitionem in locum in nonnullis gradibus admittunt, in aliis non admittunt; alibi distinguunt unde bona veniant, alibi id insuper habent. Eftubi primogeniti plus postgenitis ferunt, ut apud Hebræos: est ubi inter se æquantur. Est ubi agnatorum habetur ratio; est ubi cognati quilibet cum agnatis tantundem ferunt. Etiam sexus alicubi momentum habet, alicubi non habet: & alibi cognationis ratio habetur intra propiores gradus: alibi longius extenditur. quæ longum esset exsequi, nec instituti nostri. Illud tamen tenendum est, quoties voluntatis expreffiora indicia nulla sunt, credi quemque id de sua successione statuisse, quod lex aut mos habet populi, non tantum ex vi imperii, sed ex conjectura, quæ etiam in eos valet quorum in manu est summum imperium. Nam & hi probabiliter creduntur in rebus suis æquissimum judicasse, quod aut legibus sanxerunt ipsi, aut moribus probant; in iis dico rebus in quibus de nullo ipsorum damno agitur.
12 · In regnis patrimonialibus qualis fit fucceßio.
pr.Sed in regnorum successione distingui debent regna quæ pleno modo possidentur, & in patrimonio sunt, ab his quæ modum habendi accipiunt ex populi consensu. quo de discrimine egimus supra. Prioris generis regna dividi possunt etiam inter mares & fœminas, ut in Ægypto & Britannia olim factum videmus: nullo discrimine sexus Reginam scit ferre Pharos: ait Lucanus: de Britannis Tacitus, Neque enim sexum in imperiis discernunt. nec adoptati minus veris liberis succedent ex præfumta voluntate; Sic Æpalio Locrorum regi Hyllus Herculis filius per adoptionem in regnum successit. Molossus nothus ex patris Pyrrhi legitimos liberos non habentis judicio successit in regnum Epiri: de adoptando in successionem Scythiæ Philippo egit rex Atheas: Iugurtha nothus sed adoptatus successit in regno Numidico: sicut & in regnis quæ Gothi & Langobardi armis quæfierant, adoptionem valuisse legimus. Imo etiam ad eos proximos ultimi possessoris regnum perveniet, qui primum regem sanguine non attingunt, si talis successio in iis locis recepta fit: sicut Paphlagoniam regum domesticorum interitu hæreditariam patri suo obvenisse ait apud Iustinum Mithridates.
13 · Siearegna sint individua, præferri maximum natu.
pr.Quod si dictum fit ne dividatur regnum, nec cui cedere debeat expressum fit, ut quisque natu est maximus, mas aut fœmina, regnum habebit. In Thalmudico titulo de regibus legitur: Qui precipuum jus habet in hereditate, is & in poffeßione regni. Ideo filius natu major prefertur minori: Νομιζόμενον πρὸς πάντων ανθρώπων ἢ πρεσβύζαλον τιὼ δρχιὼ ἔχὸν, inquit Herodotus: Mos omnium populorum est ut natu maximus imperium habeat. Idem alibi sæpe νόμον legem sive consuetudinem regnorum hoc vocat. Livius duorum fratrum Al - lobrogum de regno contendentium minorem ait jure minus, vi plus potuisse. Apud Trogum Pompejum, Artabazanes maximus natu etatis privilegio regnum sibi vindicabat: quod & ordo nascendi, & natura ipsa gentibus dedit. Idem alibi jus gentium vocat; ut & Livius qui & ordinem appellat ætatis atque naturæ: quod intellige nisi pater aliud jusserit, ut Ptolemæus apud eundem Trogum. Qui autem in regno tali succedit, coheredibus tenebitur pro ipsorum partibus æstimationem rependere, si & quatenus id fieri potest.
14 · Regnum ex populi consensu hereditarium in dubio individuum esse:
pr.At ea regna quæ populi libero consensu facta sunt hereditaria, ex præfumta populi voluntate deferuntur. Præsumitur autem populus id voluisse quod maxime expedit. Hinc primum illud nascitur, ut ni aliud lex aut mos ferat (sicut Thebis Bœotiis regnum fuisse inter mares dividuum ex Zethi & Amphionis, itemque ex Oedipodis filiorum historia apparet, & vetus Attica inter Pandionis liberos divisa est, & quæ circa Rhodum inter Camirum, Ialysum, Lindum fratres, & regnum Argivum inter quatuor Persei filios) individuum fit regnum, quia id ad tuendum regnum & civium concordiam plurimum valet. Iustinus libro xx1, Firmius futurum esse regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter filios divideretur, arbitrabantur. * v. Alterum, ut successio stet intra eos qui descendunt à primo rege: ea enim familia ob nobilitatem electa censetur, eaque finita regnum redire ad populum. Curtius libro x, In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse: hereditarium imperium ftirpem regiam vindicaturam: assuetos esse ipsum nomen colere, venerarique: nec quenquam id capere nisi genitum ut regnaret.
16 · Non pertinere aa liberos naturales tantum:
pr.Tertio, ne succedant nisi qui nati sunt secundum patriæ leges: non naturales tantum, quia ad contemtum patent, quorum matrem pater justo conjugio dignatus non est, & præterea quia minus certi habentur: at in regnis expedit populo haberi maximam certitudinem quæ haberi potest ad vitandas controversias: quæ causa fuit cur Macedones Demetrio minori potius quam Perseo majori regnum deberi existimaverint, quod Demetrius justa matrefamilias natus esset. Et apud Ovidium legimus: At nec nupta quidem, tedaque accepta jugali: Cur nisi ne caperes regna paterna nothus? sed nec adoptivi, quia nobilitas generis vere regii magis reverendos efficit reges, majorque de eis spes concipitur: Est in juvencis, est in equis patrum Virtus.
17 · In eo mares praferri feminis in eodem gradu:
pr.Quartum, ut inter eos qui pariter in hereditatem admitterentur, sive quia unius sunt gradus, sive quia in parentum suorum gradum succedunt, præferantur mares fœminis; ideo quod mares tum ad bella, tum ad alias imperii partes magis idonei fœminis censentur.
18 · Inter mares praferri natu maximum:
pr.Quintum, ut inter mares aut inter fœminas, ubi mares deficiunt, præferatur natu maximus; quod is judicio aut perfeCtior jam esse, aut prius futurus creditur. Cyrus apud Xenophontem: τὸ πηγεῖ ως άθω τῷ προτέρω γενομένῳ, κ } πλφόνων κατὰ τὸ εἰκὸς ἐμπείρῳ: imperium relinquo majori natu ut quem par est rerum esse peritiorem. Quia vero hæc ætatis præstantia temporaria est duntaxat, sexus autem perpetua, ideo sexus prærogativa potior est quam ætatis. Sic Herodotus cum dixisset Andromedæ filium Persam Cepheo in regnum fucceffiffe, causam reddit: ἐτύγχανε γδ ' ἄπαις ἐὼν ὁ Κηφεὺς ἔρσεν rive: nullos enim Cepheus habebat liberos mares. Et Diodoro narrante Teuthras Mysiæ regnum filiæ Argiope reliquit ἄπαις ὤν ἀῤῥένων non habens mares liberos. Sic Trogus dixit ad filiam pertinuisse Medorum imperium; quod nullum Astyagi virilis sexus genus erat. Cyaxares apud Xenophontem Mediam filiæ suæ deberi: ἐδὲ γδ ἔσι μοι, inquiens, ἄρρlω παῖς γνήσιο: neque enim est mihi legitimus filius mas. De Latino rege Virgilius: Filius huic fato divûm prolesque virilis Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est: Sola domum & tantas fervabat filia sedes. Sic ante Heraclidarum imperium apud Lacones Eurotæ successit Sparte filia, aut ejus liberi, ut Tyndareo Helenæ liberi, quia mares filii non extabant, & Eurystheo in Mycenarum imperium successit Atreus ejus avunculus, notante Thucydide. Eodem jure regnum Athenarum ad Creusam, Thebanum ad Antigonen pervenisse notatur quod mares deficerent. Et regnum Argolicum ad Argum Phoronei ex filia nepotem. Vnde & illud intelligere da tur, quanquam liberi nonnullis gradibus parentum præmortuorum vicem impleant, id tamen duntaxat intelligendum, ut capaces sint juxta cæteros, salva tamen sexus primum, deinde ætatis prærogativa inter capaces. Nam qualitas & sexus, & ætatis, quatenus in hac re à populo consideratur, ita personæ adhæret, ut avelli inde nequeat.
19 · An tale regnum pars fit hereditatis:
pr.Quæritur an regnum, ubi hunc in modum defertur, pars fit hereditatis.Et verius est esse hereditatem quandam, sed separatam ab aliorum bonorum hereditate, qualis hereditas peculiaris in feudis quibusdam, emphyteusi, jure patronatus & jure præcipui quod dicitur confpicitur. Vnde sequitur, ut regnum ad eum pertineat qui & bonorum heres esse possit si velit, sed ita ut etiam fine bonis & eorum onere possit adiri. Ratio est, quia populus regnum voluisse creditur quam optimo jure deferri; nec quicquam ejus refert hereditas à rege adeatur necne, cum hereditarium ordinem non ob hoc elegerit, sed ut certi quid esset, & reverentia conciliaretur ex sanguine: simulque ex genere & educatione spes esset præclaræ virtutis, & regni possessor regnum magis curaret animosiusque defenderet, si idipfum iis esset relicturus quos ipse ob acceptum beneficium, aut ob caritatem maximi faceret.
20 · Prafumi in regno talem fucceßionem institutam qualis in aliis rebus in usu erat tempore regni inchoati: sive regnum fuerit allodiale:
pr.Vbi vero mos succedendi diversus est in allodiis & feudis, si regnum non fit feudale, aut certe primitus non fuerit, etiamsi postea hominium pro eo præstetur, succeditur ex lege, qua in allodiis fuccedebatur tempore regni instituti.
21 · Sive feudale.
pr.In iis autem regnis quæ primitus data sunt in feudum ab eo qui plene dominus erat, sequenda erit lex successionis feudalis; non semper Langobardica illa quam perscriptam habemus, sed quæ in gente quaque recepta fuit quo tempore data est prima vestitura. Nam Gothi, Vandali, Hunni, Franci, Burgundiones, Angli, Saxones, nationes omnes Germanicæ, qui partes optimas imperii Romani bello occuparunt, suas singuli leges, aut mores de feudis non minus quam Langobardi habuerunt.
22 · Succeßio linealis cognatica que fit, & qualis in ea transmißio juris.
pr.Frequens autem in regnis est alia quædam successio, non hereditaria, sed quæ linealis dicitur; in qua observari solet, non jus illud fubitionis in locum quæ repræfentatio dicitur, sed jus transmittendi futuram successionem, quasi delatam, lege scilicet ex spe, quæ nihil ex se & naturaliter operatur, jus quoddam verum excitante. quale scilicet jus est in his quæ ex stipulatione conditio - nata debentur: ita ut hoc ipsum jus in posteros ex primo rege venientes necessario transeat, sed ordine certo, ut primum vocentur liberi ultimi possessoris primi gradus, tam qui vivunt quam qui mortui sunt: tum vero inter vivos & mortuos ratio habeatur sexus primum, deinde ætatis: Mortuorum autem jus si prævaleat transeat ad eos qui ab ipsis descendunt, pari rursum inter pares prærogativa sexus, ac deinceps ætatis, salvaque semper tranfmiffione vivorum in mortuos. Si liberi ejus desint, venitur ad alios qui proximi sunt, aut si viverent essent simili transmissione & inter pares in eadem linea observato discrimine sexus & ætatis, ita ut ob sexum & ætatem nunquam tranfeatur de linea in lineam. Cui consequens est ut filia ex filio præferatur filio ex filia, & filia ex fratre filio ex sorore, item filius majoris fratris fratri minori, atque ita in cæteris. Hæc est successio regni Castellæ, ad cujus exemplum etiam majoratus jura in eo regno constituta sunt. Successionis autem hujus linealis argumentum, si lex & exempla desint, fumi poterit ex ordine qui in publicis cœætibus servatur. Nam si in eo ratio habeatur linearum, id signum erit spem à lege in jus animatam, ita ut à morientibus in superstites transeat. Hæc autem est successio linealis cognatica, in qua fœminæ & fœminis nati non excluduntur, sed poftponuntur in eadem linea, ita ut etiam regressus ad eas fit, si propiores aut pares cætera mares aut ex maribus defecerint. Fundamentum autem hujus successionis, quatenus ab hereditaria differt, est spes populorum de optima educatione eorum qui spem regni habent justissimam; quales sunt quorum parentes si viverent essent successuri.
23 · Succeßio linealis agnatica qualis.
pr.Est & alia linealis successio agnatica, duntaxat marium ex maribus; quæ ex nobiliffimi regni exemplo successio juris Francici vulgo appellatur. Hæc quatenus à cognatica differt in hoc maxime introducta est, ne per fæminarum matrimonia ad peregrinum sanguinem imperium deveniret. In utraque autem lineali successione in infinitum admittuntur etiam qui ab ultimo possessore remotifsimo gradu distant, dum à primo rege descendant. Est & ubi deficiente agnatica substituitur successio cognatica.
24 · Succeßio qua semper refpicitur proximitas ad primum regem.
pr.Possunt & alii successionum modi introduci, aut populi voluntate, aut etiam ejus qui regnum ita in patrimonio habet, ut alienare possit. Licet enim exempli causa constituere, ut qui sibi quoque tempore futuri sunt proximi succedant in regnum, sicut apud Numidas olim, puto tali ex causa, fratres liberis ultimi possessoris præferebantur. Idem in Arabia felice usurpatum olim fuisse ex Strabone colligo. De Taurica Chersoneso idem recentiores prodidere. Nec ita dudum est cum apud Afros Maroci & Feffæ reges idem est factitatum. Atque hoc in dubio observandum in fideicommisso quod familiæ relinquitur, verior est sententia, Romanis quoque legibus congruens, quanquam eas interpretes alio detorquent. His bene cognitis facile erit respondere ad controversias de regnorum jure, quæ ob differentes Iurifconful - torum sententias difficillimæ putantur.
25 · An exheredari poßit filius ne in regnum succedat.
pr.Primum quæritur an filius à patre exheredari possit, ut ne in regnum succedat. In quo distinguenda sunt regna alienabilia, id est, patrimonialia à non alienabilibus. Nam in alienabilibus dubium non est quin exheredatio procedat, cum à bonis aliis nihil differant: atque ideo quæ legibus aut moribus obtinent de exheredatione, hîc quoque habebunt locum: & si nullæ proferantur leges aut mores, tamen naturaliter licita erit exheredatio usque ad alimenta, aut etiam fine ea exceptione si crimen morte dignum filius admiserit, aut alioqui graviter peccaverit, & fit unPalin de ali possit. Sic Ruben à Iacobo ob culpam privatus est est] jure primi natus, Adonia regno à Davide. Imo etiam pro tacite exheredato habebitur, qui grave crimen commiserit in patrem, si nulla sunt condonatæ culpæ indicia. Sed in non alienabilibus, quan - quam hereditariis, idem non procedet, quia populus viam quidem elegit hereditariam, sed hereditariam ab intestato. Multo minus procedet exheredatio in lineali successione, ubi nulla imitatione hereditatis ex dono populi regnum pervenit ad singulos præscripto ordine.
26 · An abdicare quis regnum poßit pro se & pro liberis.
pr.Similis est quæstio, an abdicari possit regnum, aut jus succedendi in regnum. Et quin pro se quisque abdicare possit non est dubium: an & pro liberis magis controversum, sed quod eadem distinctione expediri debet. Nam in hereditariis qui jus à se abdicat, in liberos nihil potest transferre. At in lineali successione patris factum nocere non potest liberis natis, quia simul atque existere cœperunt jus proprium eis quæsitum est ex lege: sed nec nascituris, quia impedire non potest, quin ad illos quoque suo tempore jus pertineat ex populi dono. Neque obstat de tranfmifsione quod diximus. Est enim ea transmissio necessaria, non voluntaria, ad parentes quod attinet. Illud interest inter natos & nafcituros, quod nascituris nondum quæsitum sit jus, atque ideo auferri iis possit populi voluntate, si etiam parentes quorum interest jus ad filios transire, jus illud remiserint: quo pertinent ea quæ de derelictione supra diximus.
27 · Iudicium proprie dictum de fucceßione, nec regis esse, nec populi.
pr.Solet & hoc quæri, an de successione regni judicare possit, aut rex qui nunc regnat, aut populus per se, aut per judices datos. Negandum utrumque est de judicio jurisdictionis. Nam jurisdictio non est nisi apud superiorem, non nuda ratione habita personæ, sed causæ simul, quæ spectanda est cum suis circumstantiis. Est autem causa successionis non subjecta regi nunc regnanti: quod inde apparet, quod rex nunc regnans nulla lege obligare potest successorem. Successio enim imperii non est sub jure imperii, ac proinde mansit in statu naturali, quo nulla erat jurisdictio. Attamen si controversi juris fit successio, recte & pie facient qui jus vindicant, si de arbitris inter se conveniant; quod alibi tractabitur. Populus vero omnem à se jurisdictionem in regem, & regiam familiam transtulit, nec ea durante ullas ejus habet reliquias. De vero regno loquor, non de principatu. Attamen si de primæva populi voluntate quæstio incidat, non abs re erit populum qui nunc est, quique idem cum eo qui olim fuit censetur, suum super ea re sensum exprimere, qui sequendus erit nisi satis certo constet olim aliam fuisse populi voluntatem, & ex ea jus quæsitum. Sic Euphaes rex Messeniis permisit dispicere quem ex regali Æpytidarum genere regnare oporteret: Et de Xerxis & Artabazanis controversia populus cognovit.
28 · Filium qui ante patris regnum natus est post nato praferendum:
pr.Vt ad alia veniamus, filium qui ante regni adeptionem natus est, in regno individuo præferendum, ei qui in regia fortuna natus est, in quavis successionis specie verum est. Nam in regno dividuo haud dubie partem feret, ut in bonis cæteris in quibus nunquam distinguitur quo tempore sint quæsita. Qui autem partem ferret in dividuo, & in individuo ætatis privilegio præfertur: quare & feudum sequitur filium qui ante primam vestituram natus est. Sed & in lineali successione simul atque regnum quæsitum est, spes aliqua parta est liberis ante natis: nam fac alios postea natos non esse, nemo prius natos excludendos dixerit. In hoc autem genere successionis spes semel parta jus facit, nec ex post facto cessat, nisi quod ex sexus privilegio suspenditur in cognatica successione. Obtinuit hæc quam diximus sententia in Perfide inter Cyrum & Arficam, in Iudæa inter Antipatrum Herodis magni filium & ejus fratres; in Hungaria cum Geissa regnum adiit, & in Germania, non fine armis tamen, inter Othonem primum & Henricum.
29 · Nisi alia lege delatum regnum appareat.
pr.Quod autem Spartæ aliter factum legimus, ex lege propria est ejus populi, quæ ob educationem magis accuratam natos in regno præferebat. Idem accidere poterit ex peculiari lege vestituræ primævæ, si imperium detur in feudum vasallo & ex eo nascituris: quo argumento nixus videtur fuisse Ludovicus adversus Galeatium fratrem in controversia ducatus Mediolanensis. Nam in Perfide Xerxes qui contra fratrem Artabazanem obtinuit regnum, ut Herodotus notat, potentia Atoffæ matris magis quam jure valuit. Atque in eadem Perfide cum eadem postea controversia nata esset inter Artaxerxem Mnemona & Cyrum Darii & Parisardis filios, Artaxerxes ut natu major, quanquam in privata fortuna genitus, rex dictus est.
30 · An nepos ex filio priore filio posteriori preferatur, per distinctionem explicatur.
pr.Non minus agitatum etiam bellis & pugnis singularibus, an nepos ex filio priore, filio posteriori fit præferendus. Sed hoc in lineali successione difficultatem nullam habet: ibi enim mortui pro vivis habentur in hoç, ut in liberos transmittant: quare in tali successione fine ullo ætatis respectu præferetur filius, imo in cognaticis regnis & filia, primo nati: quia nec ætas nec sexus efficiunt, ut deferatur linea. At in hereditariis dividuis concurrent ad partes. nisi in istis regionibus ubi fubitio in locum non observatur, ut olim in Germania apud populos plerosque: sero enim nepotes admissi sunt cum filiis ad hereditatem. At in dubio credendum potius est locum esse vicariæ isti successioni, quia natura ei favet, ut supra diximus. Quod si aperte jure civili regionis introductac fit fubitio in locum mortui parentis, locum habebit etiam si in aliqua lege proximi fiat mentio. Rationes quæ ex legibus Romanis adferuntur ad hanc rem minus firmæ sunt: quod apparebit leges ipsas infpicienti. Sed hæc ratio optima est, quod in materia favorabili dictionum significatio extendenda est ad omnem proprietatem, non vulgarem tantum, sed & artificialem, ita ut sub nomine filiorum cor comprehendantur adoptivi, & sub nomine mortis mors civilis, quia leges ita loqui consueverunt. Quare merito proximi nomine veniet is quem lex in proximum gradum perducit. In regnis vero hereditariis individuis, ubi fubitio in locum exclusa non est, neque semper nepos, neque semper filius secundo genitus præferuntur, sed ut inter pares, quippe juris effectu quoad gradus adæquatos, potior erit is qui ætate præcedit: nam in ætatis privilegium non succedi in regnis hereditariis supra diximus. Apud Corinthios succedebat ὁ πρεσβύζατῳ ἀεὶ τ ἐκγένων ex liberis defuncti regis is qui natu esset maximus, ut ex Diodori Siculi libro sexto exfcripfit Georgius Monachus. Sic & apud Vandalos, cauto ut heres esset qui sanguine proximus & maximus esset natu, prælatus filius secundus natu major filii primi filio. Sic in Sicilia Robertus prælatus est Martelli fratris majoris filio, non ea proprie ratione quam excogitavit Bartolus, quod feudum esset Sicilia, sed quod regnum esset hereditarium. Extat similis successionis vetus in Francorum regno exemplum in Guntrano, sed id ex electione potius populi contigit, quæ eo tempore nondum plane desierat. At postquam fine ulla electione linealis agnatica successio introducta est, res caret controversia, ut olim apud Spartanos, ubi ad Heraclidas regno delato similis exstitit successio linealis agnatica. Ideo Areus ex fratre majore Cleonymo natus patruo suo Cleonymo antepofitus est. Sed & in cognatica lineali succes fione præferetur nepos: ut in Anglia Ioannes Eduardi nepos ex primogenito ejusdem Eduardi filiis Hemoni & Thomæ: quod & in Castellæ regno lege cautum est.
31 · Item anminor frater superstes regis majoris fratris filio præferendus fit.
pr.Pari distinctione respondendum est ad quæstionem inter fratrem superstitem ultimi regis, & fratris majoris filium, nisi quod sciendum est multis in locis inter liberos successionem in gradum mortui esse receptam, ubi recepta non sit in limite transverso. Sed ubi jus non est manifestum, in partem eam quæ liberos parentibus furrogat, potius inclinandum est, quia eo nos ducit æquitas naturalis, in bonis nempe avitis. Nec obstat quod hoc jus in fratrum filiis πονόμιον vocat Justinianus: id enim facit non ratione habita æquitatis naturalis, sed juris antiqui Romanorum. Percurramus alias quæstiones quas profert Emanuel Costa.
32 · An fratris filius regis patruo praferatur.
pr.Defuncti fratris filium, aut etiam filiam patruo regis præferri ait: recte, non in lineali tantum successione, sed & in hereditaria, in regnis ubi fubitio in locum mortui observatur: non item in regnis quæ verbis præcisis gradum naturalem spectant: in his enim vincet qui sexu aut ætate erit potior.
33 · An nepos ex filio preferatur filia regis.
pr.Addit nepotem ex filio filiæ præferri: recte, ob se xum scilicet: cum hac exceptione, nisi quæstio fit in ea regione quæ etiam inter liberos gradum solum specter.
34 · An minor nepos ex filio nepoti majori ex filia.
pr.Adjicit minorem nepotem ex filio præferri nepoti majori ex filia; quod in lineali cognatica successione verum est, in hereditaria non item, nisi lex specialis ostendatur. Nec ratio allegata sufficit, quia pater hujus illius matrem fuerat exclufurus: id enim evenisset ob præftantiam mere personalem quæ non transit.
35 · An neptis ex majore filio praferatur filio minori.
pr.Quod addit verisimilius sibi videri, ut neptis ex filio primogenito filium excludat, in regnis hereditariis recipi non potest, etiam admissa in vicem mortui fubitione: ea enim efficit, ut capax fit successionis: sed inter capaces valere debet sexus privilegium.
36 · An filius sororis preferendus filia fratris.
pr.Atque ideo in Arragoniæ regno filius sororis filiæ fratris prælatus est.
37 · An filia fratris majoris fratri minori.
pr.Eundemque ad modum in regnis hereditariis postponenda erit filia fratris maximi natu, fratri regis natu minori.