IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.6De acquisitione derivativa facto hominis, ubi de alienatione imperii, & rerum imperii.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Vt alienatio fiat quid requiratur in dante:

pr.ACquisitione derivativa nostrum fit aliquid facto hominis aut legis. Homines rerum domini, ut dominium, aut totum, aut ex parte transferre possint, juris est naturalis post introductum dominium: inest enim hoc in ipsa dominii, pleni scilicet, natura. Itaque Aristoteles ὅρα τῷ ὀκκῖον εἶναι, ὅταν ἐφ᾿ αὐτῶ ἡ ἀπαλλοθριῶση. proprietatis definitio est, ubi penes nos est jus alienandi. Duo tantum notanda sunt, alterum in dante, alterum in eo cui datur. In dante, non sufficere actum internum voluntatis, sed simul requiri, aut verba, aut alia signa externa: quia actus internus, ut alibi diximus, non est congruens naturæ societatis humanæ. Vt verò traditio etiam requiratur, ex lege est civili. quæ quia à multis gentibus recepta est, jus gentium improprie dicitur. Sic alicubi usurpatum videmus, ut professio apud populum, aut magistratum, & relatio in acta requiratur; quæ omnia ex jure esse civili certissimum est. Actus autem voluntatis quæ signo exprimitur, intelligi debet voluntatis rationalis.

2 · Quid in accipiente.

pr.Vicissim in eo cui res datur, seposita lege civili, requiritur naturaliter voluntas accipiendi, cum suo signo. quæ voluntas ordinarie sequitur dationem, sed potest & præcedere, puta si quis quid dari, aut concedi sibi petierat. censetur enim durare voluntas nisi mutatio appareat. Cætera quæ tum ad juris concessionem, tum ad acceptionem requiruntur, & quomodo fieri utrumque possit, infra in capite de promissis tractabimus. nam in hoc alienandi & promittendi par est ratio, jure quidem naturali.

3 · Imperia alienari posse interdum à rege, interdum à populo.

pr.Sicut autem res aliæ, ita & imperia alienari possunt ab eo cujus in dominio vere sunt; id est, ut supra ostendimus, à rege, si imperium in patrimonio habeat: alioquin à populo, sed accedente regis consensu; quia is quoque jus aliquod habet, quale ufufruEtuarius, quod invito auferri non debet. Et hæc quidem procedunt de toto imperio summo.

4 · Imperium in partem populi alienari parte invita à populo non posse:

pr.In partis alienatione aliud insuper requiritur, ut etiam pars de qua alienanda agitur consentiat. Nam qui in civitatem coeunt, societatem quandam contrahunt perpetuam & immortalem, ratione partium quæ integrantes dicuntur: unde sequitur has partes non ita esse sub suo corpore, ut sunt partes corporis naturalis, quæ fine corporis vita vivere non possunt, & ideo in usum corporis recte abscinduntur. Hoc enim corpus de quo agimus alterius est generis, voluntate contractum scilicet; ac propterea jus ejus in partes ex primæva voluntate metiendum est, quæ minime credi debet talis fuisse, ut jus esset corpori partes & abscindere à se, & alii in ditionem dare.

5 · Nec ipsam partem in se imperium posse alienare, nisi in summa neceßitate:

pr.Sic vicissim parti jus non est à corpore recedere, nisi evidenter se aliter servare non possit: nam, ut supra diximus, in omnibus iis quæ humani sunt instituti, excepta videtur necessitas summa quæ rem reducit ad merum jus naturæ. Augustinus de Civit. Dei, lib. XVIII. In omnibus fere gentibus quodammodo vox nature ista perfonuit, ut fubjugari victoribus mallent quam bellica omnifaria vastatione deleri. Itaque in juramento Græcorum quo. Græci qui se Persis subjecissent devovebantur, additum fuit, μὴ αὐαγκαθέντες, nisi plane coacti.

6 · Causa diversitatis.

pr.Atque hinc satis intelligi potest, cur hac in re majus fit jus partis ad se tuendam quam corporis in partem: quia pars utitur jure quod ante societatem initam habuit, corpus non item. Nec dicat mihi aliquis, imperium esse in corpore tanquam in subjecto, ac proinde alienari ab eo posse ut dominium. Est enim in corpore, ut subjecto adæquato, non divifibiliter in plura corpora, sicut anima est in corporibus perfectis. Necessitas autem quæ ad jus naturæ rem reducit, hîc locum habere non potest; quia in eo jure naturæ usus quidem comprehendebatur, ut esus, detentio, quæ sunt naturalia, at non alienandi jus, quod facto humano introductum est, atque ideo inde mensuram accipit.

7 · Imperium in locum posse alienari.

pr.At imperium in locum, id est pars territorii, puta non habitata aut deserta, quo minus à populo libero alienari possit, aut etiam à rege, accedente populi consensu, quid obstet non video. nam populi pars quia liberam habet voluntatem, jus quoque habet contradicendi: at territorium, & totum, & ejus partes sunt communia populi pro indiviso, ac proinde sub arbitrio populi. At imperium in populi partem, si alienare populo non licet, ut jam diximus, multo minus regi imperium etsi plenum habenti, attamen non plene, ut supra distinximus.

8 · Rejicitur sententia statuens ob utilitatem aut neceßitatem recte à rege imperii partes alienari.

pr.Quare subscribere non possumus Iurifconfultis, qui ad regulam de non alienandis imperii partibus adjiciunt exceptiones duas, de publica utilitate, & de necessitate: nisi hoc sensu, ut ubi eadem est utilitas communis, & corporis, & partis, facile ex silentio etiam non longi temporis, consensus & populi & partis inter - venisse videatur, facilius vero si etiam necessitas appareat. At ubi manifesta est in contrarium voluntas, aut corporis, aut partis, nihil actum debet intelligi, nisi, ut diximus, ubi pars à corpore coaEta est abscedere.

9 · Infeudationem & oppignorationem sub alienatione contineri.

pr.Sub alienatione merito comprehenditur & infeudatio, sub onere commissi ex felonia aut deficiente familia. Nam & hæc est conditionalis alienatio. Quare videmus à pluribus populis irritas habitas ut alienationes, ita infeudationes regnorum, quas populis inconsultis reges fecerant. Populum autem consensisse intelligi - mus, sive totus coiit; quod olim apud Germanos & Gallos fieri solebat; sive per legatos partium integrantium mandatu sufficiente instructos. Nam facimus & quod per alium facimus. Sed nec pignori dari pars imperii poterit, nisi consensu simili: non ea tan. tum ex causa, quod ex pignoris datione sequi alienatio soleat, sed sed quod & rex teneatur populo ad exercendum per se summum imperium, & populus partibus suis, ad conservandum hoc exercitium in sua integritate, cujus rei gratia in societatem civilem coitum est.

10 · Etiam ad alienandas jurisdictiones minores requiri populi consensum, aut specialem, aut per consuetudinem.

pr.Minores vero functiones civiles quo minus populus etiam jure hereditario possit concedere nihil obstat, cum ea corporis fummique imperii integritatem nihil imminuant. Inconsulto vero populo rex id non potest, si maneamus intra terminos naturales: quia Cravet. cos. juris temporarii, quale est regum electorum, aut lege fucceden894. nu. 2. Zande tium ad imperium, effectus nisi pariter temporarii esse non esse pofRom. Imp. sunt. Potuit tamen populi, ut expressus consensus, ita tacitus con-- fuetudine introductus, qualem nunc passim vigere cernimus, id n. 162. jus regibus tribuere. Eo jure usos olim reges Medos & Persas oppida aut regiones totas perpetuo jure tenendas donasse, passim in historiis legimus.

11 · Patrimonium populi à regibus alienari non posse.

pr.Patrimonium quoque populi, cujus fructus destinati sunt ad sustentanda reipublicæ, aut regiæ dignitatis onera, à regibus alieAlberic. in nari, nec in totum, nec in partem potest. Nam & in hoc jus mac. intellectus dienelles jus fructuario non habent. Nec admitto exceptionem, si res moBart. in 1. dicum valeat, quia quod meum non est, ejus nec exiguam partem prohibens.§. alienare mihi jus est: sed in rebus modicis quam in magnis conPlane D. sensus populi ex scientia & ex silentio facilius præsumitur. Quo quod vi. Corfit. in sensu & ad res patrimonii publici aptari possunt quæ de neceffitatract, de ex- te & utilitate publica, in alienandis imperii partibus, supra dixicel.regis.q.4 Loazes all. a mus, tantoque magis quia momenti minoris res hîc vertitur. Est Vafq. c. 5. enim patrimonium imperii causa constitutum. Natta cons.

12 · Dislinquendas res que in fructu sunt patrimonii à rebus patrimonii.

pr.Sed in eo falluntur multi, quod res quæ in fructu sunt patri367. Bonis. Rug. cons. monii, cum rebus patrimonii confundant. Sic jus alluvionum in 49. 1.43. patrimonio esse solent, ipsæ res quas fecit alluvio in fructu: jus veEtigalia exigendi in patrimonio, pecunia ex vectigalibus procedens in fructu: jus confiscandi in patrimonio, fundi confiscati in fructu.

13 · Partes patrimonii oppignorari à regibus quatenus poßint, & cur?

pr.Partes autem patrimonii pignori opponi ex causa possunt à regibus qui plenum habent imperium, id est, qui jus habent ex causa tributa nova indicendi. Nam sicut populus tributa ex causa indicta solvere tenetur, ita & rem ex causa pignori oppositam luere. Luitio enim ista tributi quædam est species. Est autem populi patrimonium regi pro debitis populi pignoris jure obligatum. L.Grege. §. Potest autem pignori dari etiam res mihi pignorata. Quæ autem cumpignori. dicta sunt à nobis hactenus, ita locum habent nisi lex imperio adD.de pigno. dita, aut regis, aut populi potestatem magis, aut auxerit, aut con-

14 · Testamentum alienationis esse speciem & juris naturalis.

pr.Illud traxerit. XIV. Illud quoque sciendum est, cum de alienatione agimus, sub eo genere nobis etiam testamentum comprehendi. Quanquam enim testamentum, ut actus alii, formam certam accipere possit à jure civili, ipsa tamen ejus substantia cognata est dominio, & eo dato juris naturalis. Possum enim rem meam alienare non pure modo, sed & sub conditione; nec tantum irrevocabiliter, sed & revocabiliter, atque etiam retenta interim possessione & plenissimo fruendi jure. Alienatio autem in mortis eventum, ante eam revocabilis, retento interim jure possidendi ac fruendi, est testamentum. Vidit hoc recte Plutarchus qui cum à Solone dixisset permissam civibus testamenti factionem, addit: τὰ χρήμαζα, κλήμαζα τ ' ἐχόντων ἐποίησεν. effecit, ut res cuique suæ propriæ & in pleno dominio essent. Quintilianus pater in declamatione: Potest grave videri etiam ipsum patrimoniam, si non integram legem habet & cum omne jus nobis in id permittatur viventibus, auferatur morientibus. Hoc jure Abrahamus, si fine liberis decessisset, res suas Eliezero relicturus fuerat, ut indicat locus Gen. xv, 2. Quod vero alicubi externis testamentum facere non conceditur, id non est ex jure gentium, sed ex jure proprio illius civitatis, & ni fallor, ab illa veniens ætate qua externi quasi pro hostibus habebantur: itaque apud moratiores populos merito exolevit.