IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.5De acquisitione originaria juris in personas: ubi de jure parentum: de matrimoniis: de collegiis: de jure in subditos: servos.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · De jure parentum in liberos:

pr.NOn in res tantum, sed & in personas jus quoddam acquiritur, & originarie quidem ex generatione, consensu, " deli¿ to. Generatione parentibus jus acquiritur in liberos: utrique inquam parentum, patri, ac matri: sed si contendant inter se imperia, præfertur patris imperium ob sexus præftantiam.

2 · Distinctio temporis infantia: & ibi de infantium dominio in res!

pr.Distinguenda autem sunt in liberis tria tempora: primum tempus imperfecti judicii, τῶ βελώιοδ ἀτελῆς, ut Aristoteles loquitur, dum abest wιαίρεσις, vis electrix, ut idem alibi: secundum tempus perfecti judicii, sed dum filius pars manet familiæ parentum, Eth.v ἕως αν μὴ χωριθῇ, ut loquitur idem Aristoteles: tertium postquam ex ea familia excessit. In primo tempore omnes liberorum actiones sub dominio sunt parentum: æquum enim est, ut qui se regere non potest regatur aliunde. Æschyli dictum est: etas prima, ceu brutum pecus, Vt educetur mentis aliene indiget. At alius naturaliter inveniri non potest cui regimen competat quam parentes. Est tamen eo quoque tempore filius aut filia capax dominii in res ex jure gentium, sed exercitium impeditur ob eam quam diximus judicii imperfectionem. Habent jus, ut de pueris Plutarchus loquitur, ἐν κλήσε non ἐν χρήση. Quare ut res omnes liberorum parentibus acquirantur non naturale est, sed ex quorundam populorum legibus, quæ & patrem à matre in hac re distinguunt, & filios non emancipatos ab emancipatis, & naturales à legitimis. quæ discrimina natura ignorat; excepta ea quam dixi sexus præstantia, si imperia inter se contendant.

3 · Temporis extra infantiam in familia.

pr.In secundo tempore cum jam judicium ætate maturuit, subsunt parentum imperiis non aliæ actiones, quam quæ ad familiæ paternæ aut maternæ statum aliquid momenti habent. æquum enim est ut pars conveniat cum ratione integri. In cæteris autem actionibus habent tum liberi ἐξεσίαν, id est facultatem moralem agendi, sed tenentur tamen in illis quoque studere semper, ut parentibus placeant. Verum hoc debitum cum non fit ex vi facultatis moralis, ut illa superiora, sed ex pietate, observantia & gratiæ rependendæ officio, non efficit ut irritum fit fiquid contra fit fatum, sicut nec irrita est donatio rei à quocunque domino facta contra parsimoniæ regulas.

4 · Ibi de jure coercendi liberos:

pr.In utroque hoc tempore jus regendi, etiam jus coercendi complectitur, quatenus nempe vel cogendi sunt ad officium liberi, vel emendandi. De gravioribus autem pænis quid fit sentiendum, alibi erit agendi locus.

5 · v. De jure vendendi liberos.

pr.Quanquam vero imperium paternum, ita sequitur ipsam patris personam, ac χέσιν, ut avelli transferrique in alium non possit, potest tamen naturaliter, & ubi lex civilis non impedit, pater filium oppignorare, & si necesse fit, etiam vendere, ubi alia ratio cum alendi non suppetit: quod ex veteri Thebanorum lege (quam libro secundo recitat Ælianus) in populos alios videtur fluxisse: ipsa ipsa autem lex Thebana à Phenicibus ac porro ab Hebræis venisse: quam ipsam obtinuisse & apud Phrygas docet Apollonius epistola ad Domitianum. Censetur quippe ipsa natura jus dare ad id omne fine quo obtineri non potest quod ipsa imperat.

6 · Temporis extra infantiam & familiam.

pr.In tertio tempore filius in omnibus est αὐτεξέσι suique juris, manente tamen semper illo pietatis & observantiæ debito cujus causa perpetua est. Vnde sequitur regum actus irritos dici eo nomine non posse quod parentes habeant.

7 · Distinctio potestatis parentum naturalis & civilis.

pr.Quicquid extra hæc est, à lege est voluntaria quæ alibi est alia. Sic jure quod Deus Hebræis dedit potestas patris in filium aut filiam ad dissolvenda vota non erat perpetua sed durabat quamdiu liberi pars erant domus paternæ. Sic patria quædam potestas propria erat civium Romanorum, etiam in filios qui familiæ propriæ capita capita erant, quamdiu emancipati non erant. Qualem in liberos potestatem alios non habere ipsi Romani profitentur. Sextus Empiricus Pyrrhoniorum tertio: οἱ Ρωμαίων νομοθέτὲς παῖδας ὑποχέ παρ᾽ ἑτέροις ἢ ὡς τυραννικὸν τῦτο ἐκβέβλη). Legum Romanarum auctores liberos in manu parentum ad instar servorum esse voluerunt; neque suorum bonorum ipsos esse dominos, sed parentes, donec manumittantur eo modo quo mancipia solent: quod alii ut tyrannicum repudiant. Simplicius ad Epicteti enchiridium. οἱ ἢ παλαιοὶ τρομαίων νόμοι τὰ πρὸς ἢ ὁ φύσεως ύπεροχιώ αποβλέ Antique Romanorum leges respicientes tum ad eam que à natura est eminentiam, tum ad labores quos pro liberis parentes sustinent, volentes præterea liberos parentibus fine exceptione subjectos esse, credo etiam confife naturali parentum amori, & venumdandi, si vellent, liberos & impune interficiendi parentibus jus dederunt. Simile patrium jus apud Persas, ut tyrannicum accusat Aristoteles: quæ ideo à nobis afferuntur, ut accurate distinguamus civilia à naturalibus.

8 · De jure mariti in uxorem.

pr.Ex consensu jus in personas quod oritur, aut ex consociatione venit, aut ex subjectione. Consociatio maxime naturalis in conjugio apparet: sed ob sexus differentiam imperium non est commune, sed maritus uxoris caput, nempe in rebus conjugii, & in rebus familiæ. namuxor pars fit familiæ maritalis. Ideo de domicilio constituere jus est marito. Siquid ultra juris maritis conceditur, ut lege Hebræa jus refcindendi quævis vota uxoris, apud populos nonnullos jus vendendi bona uxoria, non à natura est, sed ab instituto. Exigit hic locus, ut videamus quid fit de natura conjugii. Conjugium igitur naturaliter esse existimamus talem cohabitationem maris cum femina, quæ feminam constituat quasi sub oculis & custodia maris. nam tale consortium, & in mutis animantibus quibusdam videre est. In homine vero, qua animans est utens ratione, ad hoc accessit fides qua se femina mari obstringit.

9 · Infolubilitas & adftrictio ad unam uxorem an sint necessaria ad matrimonium ex lege nature, an tantum ex lege Euangelica.

pr.Nec aliud ut conjugium subsistat natura videtur requirere. sed nec divina lex amplius videtur exegisse ante, Euangelii propagationem. Nam & viri sancti ante legem plures una uxores habuerunt, & in lege præcepta quædam dantur his qui plures una habeant, & regi præscribitur, ut nec uxorum nec equorum nimiam sibi adsciscat copiam, ubi Hebræi interpretes notant octo - decim sive uxores sive concubinas regi fuisse concessas, & Davidi Deus imputat quod uxores ei complures & quidem illustres dedisset. Sic & dimittere uxorem volenti modus præscribitur, nec dimissam ducere quisquam impeditur, præter eum qui dimisit & principem sacerdotem. Hæc tamen ad alium maritum tranfeun - di libertas ipso naturali jure ita restringenda est, ne inde oriri possit prolis confusio. Hinc illa apud Tacitum juris pontificii quæstio: an concepto, necdum edito partu rite nuberet. Apud Hebræos inter utrunque matrimonium tres menses interponi jubebantur. At Chriftilex, ut res alias, ita & hanc conjugii inter Christianos ad perfectiorem redegit normam, ex qua & qui dimisisset uxorem non adulteram, & qui duxisset dimissam, adulterii reos pronun, tiat: & Apostolus ejus atque interpres Paulus, non viro tantum jus dat in corpus uxoris, quod & in naturali statu procedebat (μιγνύμενο κατὰ νόμον ἀφροδίτης παντὸς ἄρχὶ τῷ σώματι σιωέσης, inquit Artemidorus, id est, qui connubii lege semine conjungitur, is in corpus ejus dominium habet:) sed & uxori vicissim in corpus mariti: Lactantius: Non enim, sicut juris publici ratio est, sola mulier adultera est, que habet alium, maritus autem, etiamsi plures habeat, à crimine adulterii solutus est. Sed divina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum pari jure conjungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Scio à plerisque existimari in utroque hoc capite non no + vam à Christo conditam legem, sed restitutam quam Deus pater rerum primordio condiderat: in quam sententiam adduxiffe eos videntur ipsa Christi verba, ubi ad primordium illud nos revocat: sed responderi potest ex prima illa conditione qua uni mari feminam non nisi unam Deus attribuit, satis apparere quid optimum fit Deoque gratissimum: & hinc sequi semper id fuisse egregium ac laudabile: non tamen ut aliter facere nefas esset: quia ubi lex non est, ibi non est legis transgressio. at lex de ea re nulla illis temporibus exstabat. Sic etiam cum dixit Deus sive per Adamum, sive per Mosem, tantum esse fedus matrimonii, ut vir parentis familiam relinquere debeat, quo novam cum uxore familiam constituat; idem ferme dixit quod Pharaonis filiæ dicitur Pf. XLV, II. Oblivifcere populi tui, & domus patris tui: Et ex hac tam arctæ amicitiæ institutione satis apparet Deo gratiffimum esse, ut perpetua fit ea conjunctio: non tamen eo evincitur à Deo jam tunc imperatum ne qua de causa fedus illud solveretur. At Christus quod Deus institutione conjunxerat, id ab homine separari vetuit, ex eo quod optimum Deoque acceptissimum est dignissimam lege nova defumens materiam. Plerasque gentes certum est antiquitus ut divortiorum libertate, ita plurium feminarum conjugio usas. Prope solos barbarorum Germanos singulis uxoribus contentos suo tempore fuisse Tacitus memorat: idque passim ostendunt historiæ tum Perfarum tum Indorum. Apud Ægyptios soli sacerdotes unius feminæ conjugio utebantur. Sed & apud Græcos Cecrops primus, teste Athenxo, μίαν ἑνι ἔζαξεν, unam feminam uni marito attribuit. quod tamen ne Athenis quidem diu observatum, Socratis, & aliorum exemplo docemur. Quod si qui populi continentius ege runt, ut Romani semper duabus uxoribus, divortio diu abstinuerunt, laudandi sunt sane, ut qui ad id quod optimum est accesserint: unde & flaminicæ apud eosdem Romanos matrimonium nisi morte non solvebatur: non tamen inde sequitur peccasse qui fecerunt aliter ante promulgatam Euangelii vocem.

10 · Iure natura solo irrita non esse connubia ob defectum consensus parentum.

pr.Nunc quæ rata sint jure naturæ conjugia videamus: in quo dijudicando meminisse debemus, non omnia quæ juri naturæ repugnant irrita fieri jure naturæ, ut exemplo prodigæ donationis apparet; sed ea demum in quibus deest principium dans validitatem actui, aut in quibus vitium durat in effectu. Principium & hîc & in aliis actibus humanis unde jus oritur, est jus illud quod facultatem moralem interpretati sumus, simul cum voluntate sufficiente. quæ voluntas fit sufficiens ad jus producendum infra melius tractabitur, ubi de promissis in genere agetur. Super facultate morali quæstio oritur de parentum consensu, quem ad validitatem conjugii quasi naturaliter quidam requirunt: Sed in eo falluntur. Nam quæ adferunt argumenta nihil aliud probant quam officio filiorum conveniens esse ut parentum consensum impetrent: quod plane concedimus cum temperamento, nisi manifeste iniqua fit parentum voluntas. Nam si in omnibus rebus filii reverentiam parentibus debent, certe præcipue eam debent in eo negotio quod ad gentem totam pertinet, quale sunt nuptiæ. Sed hinc non sequitur jus illud quod facultatis aut dominii nomine explicatur deesse filio. Nam qui uxorem ducit & maturæ esse debet ætatis, & extra familiam abit, ita ut hac in re regimini familiari non subjiciatur. Solum autem reverentiæ officium non efficit, ut nullus fit actus qui ei repugnat. Quod autem à Romanis aliisque constitutum est, ut quædam nuptiæ quia consensus patris deficit irritæ sint, non ex natura est, sed ex juris conditorum voluntate. Nam & eodem jure mater, cui tamen naturaliter liberi reverentiam debent, suo dissensu matrimonium irritum non facit: ac ne pater quidem filii emancipati: & si pater ipse sit in patris sui postate, in filii nuptias & avus & pater consentire debent: filiæ, avi auctoritas sufficit. quæ discrimina naturali juri incognita satis ostendunt venire hæc ex jure civili. In sacris litteris videmus quidem pios viros multoque magis mulieres (quarum verecundiæ maxime convenit hac in re alieno arbitrio stare, quo & illa perti - nent quæ priore ad Corinthios de elocanda virgine legimus) in contrahendis nuptiis secutos auctoritatem parentum: sed non tamen irritum pronuntiatur Esaui conjugium, aut liberi illegitimi, quia fine tali auctoritate nuptias contraxerat. Quintilianus jus strictum, & quidem naturale, respiciens, sic ait. Quod si li si licet aliquando etiam contra patris voluntatem ea que alioqui reprehensionem non merentur filio facere; nusquam tamen libertas tam necessaria quam in matrimonio est.

11 · Ex lege euangelica irrita esse connubia cum alieno viro & uxore.

pr.Cum ea quæ alteri nupta est matrimonium aut dubie irritum est, lege quidem naturæ, nisi vir prior eam dimiserit: tamdiu enim durat ejus dominium: lege autem Christi, donec mors vinculum dissolverit. Irritum autem est ideo, quia & facultas moralis deest sublata per prius matrimonium, & omnis effectus est vitiosus. Singuli enim actus contrectationem habent rei alienæ. Vicissim ex Christi lege irritum est conjugium cum eo qui maritus fit alterius mulieris, ob jus illud quod Christus feminæ pudicitiam servanti dedit in maritum.

12 · Illicita & irrita esse jure nature connubia parentum cum liberis.

pr.De conjugiis eorum qui sanguine aut affinitate junguntur satis gravis est quæstio, & non raro magnis motibus agitata. Nam causas certas ac naturales, cur talia conjugia, ita ut legibus aut moribus vetantur, illicita sint, assignare qui voluerit, experiendo discet quam id fit difficile, imo præstari non possit. Nam quam Plutarchus attulit in quæstionibus Romanis, & Augustinus sequitur de Civitate Dei, libro xv, cap. 16. de latius spargendis amicitiis per diffusas affinitates, non tanti est ponderis, ut quod contra fiat irritum aut illicitum censeri debeat. Neque enim quod minus utile est statim & illicitum est. Adde quod accidere potest, ut huic qualicunque utilitati alia major utilitas repugnet, neque eo duntaxat casu quem Deus in lege Hebræis data excepit ubi vir quispiam fine prole obiit, cui non dissimile est quod de virginibus ex asse heredibus quas ικλήρες vocant, & Hebræo & Attico jure constitutum est, ad conservandas scilicet in familia res avitas, sed aliis multis qui aut confpici solent, aut excogitari possunt. Abhac generalitate eximo matrimonia parentum cujuscunque gradus cum liberis, quæ quominus licita sint, ratio (ni fallor) satis apparet. Nam nec maritus qui superior est lege matrimonii, eam reverentiam potest præstare matri quam natura exigit, nec patri filia; quia quanquam inferior est in matrimonio, ipsum tamen matrimonium talem inducit societatem quæ illius necessitudinis reverentiam excludat. Bene Paulus Iurifconfultus cum dixisset in contrahendis matrimoniis naturale jus & pudorem inspiciendum, addidit contra pudorem esse filiam suam uxorem ducere. Talia igitur conjugia haud dubitandum quin & illicita sint, & irrita insuper, quia vitium perpetuo effectui adhæret. Neque movere nos debet Diogenis & Chryfippi argumentum à gallis gallinaceis aliisque animantibus mutis petitum, quo probare volebant commixtiones tales non esse contra jus naturæ. Nam ut initio libri diximus, satis est si cum natura humana quid pugnet, ut illicitum habeatur. Et hoc est incestum quod jure gentium committi scripsit Paulus Iurifconfultus inter gradus ascendentium & descendentium. Hoc est jus illud quod Xenophon ait non eo minus jus esse, quia à Persis contemnebatur. Naturale enim recte dicitur, interprete Michaele Ephefio ad Nicomachia, τὸ τὰὶ τοῖς πλείςοις κὶ ἀδιασρόφοις κὶ κατὰ φύσιν ἔχεσι: quod apud plerosque, non corruptos, sed nature convenienter se habentes obtinet. Hippodamus Pythagoricus vocat φύσιν ἀμέτρες πιθυμίας, ἀκαζαχέτες ὁρμας, ἀνοσιωτάζας ἡδονας, immodera tas & à natura alienas cupiditates, effrænes impetus, nefarias voluptates. De Parthis sic Lucanus: epulis vesana, meroque Regia non ullos exceptos legibus horret Concubitus. Et mox: cui fas implere parentem, Quid rear essse nefas? Speciatim autem huic Perfarum mori causam pravam educationem prudenter assignat Dion Prusæensis oratione xx. Atque hîc mirari libet Socratis commentum apud Xenophontem, qui in conjugiis talibus nihil culpandum invenit, præter ætatis disparitatem: unde aut sterilitatem ait sequi, aut male conformatam sobolem: quæ sola ratio si tali conjugio obstaret, certe nec irritum esset, nec illicitum, non magis quam inter alias personas, quarum ætas tot annis distat, quot annis parentes liberos solent præcedere. Illud potius disquirendum, an non in hominibus nulla prava educatione corruptis, præter id quod intellectu concipi posse jam diximus, fit in ipsis affectibus insita fuga quædam commixtionis cum parentibus & ex se natis, quippe cum ab ea etiam quædam animantia muta naturaliter abhorreant. Ita enim & alii existimarunt & Arnobius adversus gentes libro quinto: Etiamne in matrem cupiditatis infande spem Iuppiter cepit, nec ab illius appetitionis ardore horror eum quivit avertere, quem non hominibus solis, sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subjecit & ingeneratus ille communiter sensus? Exstat de camelo & de equo Scythico nobilis in hanc rem historia apud Ariftotelem animantium historia nona capite XLVI. & non dissimilis apud Oppianum libro primo de venatu. Seneca Hippolyto: Fere quoque ipse Veneris evitant nefas, Generisque leges inscius servat pudor.

13 · Connubia fratrum cum foraribus, item noverca cum privigno, & soceri cum nuru, ac similia illicita & irrita esse jure divino voluntario.

pr.Sequitur quæstio de gradibus affinitatis omnibus, & de gradibus sanguinis ex transverso limite, iis præsertim qui Levitici cap. xv111 expreffileguntur. Nam etiam concesso, à mero jure naturæ non venire hæc interdicta, videri tamen possunt præcepto divinæ voluntatis hæc ivisse in vetitum: neque vero tale id esse præceptum quod solos Hebræos adstringat, sed quod homines universos, colligi videtur ex illis Dei verbis apud Mofem. Ne polluite vos ulla harum rerum: quia omnibus istis polluti sunt populi, quos vobis advenientibus dispello. Mox; Ne facite ullam ex istis rebus abominandis: nam omnes istas fecerunt indigene terre istius que vobis exposita est, unde polluta est terra. Nam si Cananæi eorumque vicini peccarunt talia faciendo, sequitur ut lex aliqua præcesserit: quæ cum mere naturalis non fit, restat ut à Deo data fit, aut ipsis peculiariter (quod non est verisimile, nec satis ferunt verba) aut humano generi, sive in prima constitutione, sive in reparatione post diluvium. Tales autem leges quæ humano generi universo sunt datæ, non videntur à Christo abrogatæ, sed ex demum quæ Iudæos ab aliis nationibus quasi fepimento interjecto disparabant. Cui accedit, quod Paulus conjugium privigni cum noverca tam severe detestatur: cum tamen nullum de ea re peculiare exstet Christi præceptum; nec ipse alio utatur argumento quam quod talis commixtio impura habeatur à profanis etiam gentibus, quod verum esse præter alia ostendunt Charondæ leges quæ tale matrimonium infamia notant: & illud in oratione Lyfix στωῴκλὁ πάντων χειλιώτας αὐθρώπων τῇ μητρὶ τὶ τῇ θυγατρί: maritus erat ille impurißimus hominum matris ac filie: unde non abit Ciceronis illud pro A. Cluentio in causa non dissimili. nam cum socrum genero nupsisse narrasset, subdit: O mulieris scelus incredibile, & preter hanc unam in omni vita inauditum! Seleucus rex cum uxorem suam Stratonicen Antiocho filio nuptam daret verebatur, narrante Plutarcho, ne ipsa offenderetur τῷ μὴ νενομισμένῳ ut re illicita. Apud Virgilum est: Thalamos ausum incestare noverce. quæ communis existimatio si à necessario naturæ dictato originem non habuit, omnino sequitur, ut descendat ex veteri traditione quæ à divino aliquo præcepto manarit. Hebræi veteres non fpernendi hac in parte juris divini interpretes, & qui omnia eorum legit fummoque judicio digessit Mofes Maimonides, ajunt earum legum quæ capite Levit. XV111. de matrimoniis sunt proditæ causas esse duas: priorem naturalem quandam verecundiam quæ non sinat ortus auctores cum sua sobole, aut in se ipsis, aut etiam per personas sanguine, aut nuptiali sanguinis commixtione proxime cohærentes misceri: alteram vero, ne quarundam personarum convictus nimis quotidianus atque inobservatus ftupris & adulteriis occasionem daret, si amores tales nuptiis possent conglutinari. Quas duas causas si cum judicio aptare velimus illis quas dixi divinis in Levitico legibus, facile apparebit in affinibus qui in recto sunt limite (ut de parentibus & liberis nihil jam dicam, quippe quos, ut existimo, etiam fine expressa lege ratio naturalis jungi satis vetat) item in sanguinis gradu transversorum primo qui ob ortum àstirpe communi secundus dici solet, ob recentem admodum parentum in liberis imaginem, priorem causam valere, ut venientem de eo quod natura si non præcipit, certe honestius dictat; cujus generis multa materiam divinarum, humanarumque legum faciunt. Atque ideo Hebræi in recto limite gradus etiam non nominatos à lege volunt comprehendi ob notissimam rationis paritatem. Istorum autem graduum hæc sunt apud ipsos nomina. Mater matris suæ: mater patris matris suæ: mater patris sui: mater patris patris sui: uxor patris patris sui: uxor patris matris suæ: nurus filii sui: nurus filii filii sui: nurus filiæ suæ: filia filiæ filii sui: filia filii filii sui: filia filiæ filiæ suæ: filia filii filiæ suæ: filia filiæ filii uxoris suæ: filia filiæ filiæ uxoris suæ: mater matris patris uxoris suæ: mater patris matris uxoris suæ: id est, ut more loquar Romano, aviæ & proaviæ omnes, pronovercæ, proneptes, proprivignæ, pronurus, prosocrus: quia scilicet & sub agnationis nomine comprehendatur similis cognatio, & sub primo gradu secundus, & sub secundo tertius, ultra quem vix est, ut oriri controversia possit, cum alioqui, si posset, in infinitum eadem futura esset ratio. Has autem leges, & ne fratres sororibus miscerentur, ipsi Adamo censent datas Hebræi simul cumlege de Deo colendo, jure dicendo, non fundendo sanguine, non colendis Diis falsis, non rapienda re aliena: sed ita ut leges conjugales vim suam non exfererent, nisi post multiplicatum jam satis humanum genus, quod ipso initio fine fratrum & sororum nuptiis contingere nequivit. Neque referre putant quod id à Mose suo loco narratum non fit: quia satis habuit hoc in lege ipsa tacite indicasse, cum gentes extraneas eo nomine damnat. Multa enim talia esse in lege quæ non temporis ordine, sed ex occasione dicantur; unde illa inter Hebræos celebris sententia: In lege non esse prius aut posterius: id est, multa referri ὕςερον πρότεpov. De connubio fratrum & sororum verba hæc sunt Michaelis Ephefii ad quintum Nicomachiorum: τὸν ἀδελφὸν μίγνυθαι τῇ ἀδελφῇ ἐξ δρχῆς μὲν ἀλλείφορον ζῶ · νόμε ἢ τεθέντου μὴ μίγνυθαι πολὺ τὸ Διάφορον. Fratrem cum sorore concumbere ab initio res media erat: at lege adversus tales concubitus posita, jam multum refert observetur lex necne. Diodorus Siculus vocat καικὸν ἔθῳ ἢ αὐθρώπων, communem hominum morem ne fratres sororibus jungantur, à quo more Ægyptios eximit: Diony Prufæenfis barbaros. Seneca scripserat: Matrimonia Deorum jungimus & ne pie quidem, fratrum scilicet & sororum. Plato de legibus octavo talia conjugia vocat μηδαμῶς ὅσια, τὰ θεομισή minime pia, sed Deo invisa. Quæ omnia ostendunt veterem famam de lege divina adversus id genus conjugia, unde & vocem nefas de talibus usurpari videmus. Omnes autem fratres & sorores comprehendi lex ipsa indicat, tam agnatos quam cognatos ejus gradus, sive foris, sive domi natos atque educatos comprehendens.

14 · Non idem videri de connubiis cum propinquis ulterioris gradus.

pr.Quæ manifesta expressio ostendere videtur discrimen quod est inter hos & alios remotioris gradus. Nam ducere amitam agnatam vetitum est. At filiam fratris, qui par est gradus, ducere vetitum non est: imo ejus facti apud Hebræos exstant exempla. Nova nobis in fratrum filias conjugia: at aliis gentibus solennia, nec lege ulla prohibita, inquit Tacitus. Athenis id licuisse ostendit Ifæus, & Lyfiæ vita Plutarchus. Rationem adferunt Hebræi, quia viri juvenes assidue frequentant domos avorum & aviarum, aut etiam in iis habitant simul cum amitis: ad domos vero fratrum minus frequens ipsis est aditus, nec ibi tantundem habent juris. Quæ si recipimus, ut sane rationi sunt consentanea, fatebimur legem de non ducendis affinibus recti gradus, & sororibus, ex quo multiplicari cœptum est humanum genus esse perpetuam: & hominibus communem, ut quæ honestati naturali nitatur, ita ut & irritum fiat si quid factum fit adversus hanc legem ob vitium permanens: at cæteras leges non item, ut quæ cautionem magis contineant, quæ cautio etiam aliis modis adhiberi potest. Certe canonibus antiquissimis qui Apostolici dicuntur, qui duas sorores alteram post alteram duxisset, aut ἀδελφιδι id est fratris aut sororis filiam, tantum à clero arcetur. Nec difficilis est responsio ad id quod diximus de peccato imputato Cananæis & finitimis populis. Potest enim locutio universalis restringi ad præcipua ejus capitis, ut de concubitu cum masculis, cum bestiis, cum parentibus, cum sororibus, cum nuptis alienis: in quorum φυλακίω & ut Hebræi loquuntur præmunimentum, additæ sint leges cæteræ. Nam de singulis partibus ne intelligatur, argumento esse potest interdictum de non ducendis sororibus duabus: quod in commune datum olim humano generi fuisse lacobi pietas, qui contra fecit, credere nos non finit. Addi potest factum Amrami qui pater Mofis fuit. nam & is ante legis tempora amitam duxit uxorem, sicut materteras apud Græcos Diomedes & Iphidamas: Areten fratris filiam Alcinous. Recte tamen fecerunt Christiani veteres, qui leges non illas tantum in commune datas, sed alias peculiariter Hebræo populo scriptas sponte sua observarunt: imo & ad gradus quosdam ulteriores protenderunt verecundiæ suæ fines, ut hac quoque in virtute non minus quam in cæteris Hebræos antecederent. Atque id pridem factum magno consensu ex canonibus apparet. Augustinus de patruelium & consobrinorum conjugiis inter Christianos loquens: Raro, inquit, permores fiebat quod fieri per leges licebat, quia id nec divina prohibuit, & nondum prohibuerat lex humana: verunta - men factum etiam licitum propter vicinitatem horrebatur illiciti. Hanc morum verecundiam leges regum ac populorum secutæ sunt. sicut Theodosii constitutio patruelium & consobrinorum conjugia vetuit, laudante id factum ut pietatis plenum Ambrosio. Sed sciendum simul est non quod vetitum est fieri lege humana, si fiat, irritum quoque esse, nisi & hoc lex addiderit aut significaverit. Canon Eliberinus LX si quis post obitum uxoris suæ sororem ejus duxerit & ipsa fuerit fidelis, per quinquennium eum à communione abstinet: eo ipso ostendens manere vinculum matrimonii. Et in antiquioribus canonibus qui Apostolici dicuntur, qui duas sorores duxerit, aut fratris filiam, tantum clericus fieri prohibetur.

15 · xv. Posse esse quadam connubia & licita, que à legibus appellentur nomine concubinatus.

pr.Vt ad alia pergamus, observandum & hoc est, concubinatum quendam verum ac ratum esse conjugium, etsi effectibus quibusdam juris civilis propriis privetur, aut etiam effectus quosdam naturales impedimento legis civilis amittat. Exempli causa, inter servum & ancillam jure Romano contubernium esse dicitur, non matrimonium. attamen ad ipsam conjugii naturam nihil deest in tali consociatione. quæ propterea in antiquis canonibus γάμε nomine appellatur. Sic inter hominem liberum & ancillam concubinatus dicitur, non matrimonium: quod deinde imitatione quadam ad alias personas disparis qualitatis productum est: ut Athenis inter civem & peregrinam, unde Servius ad illud Virgilii, Suppositos de matre nothos furata creavit: nothos interpretatur materno genere ignobiles & obscuros. Apud Ariftophanem Avibus qui dixerat vόθο γδ εἶ κ᾽ ἐ γνήσιο dictum probat ὤν γε ξένης γυναικός: quippe cum ex peregrina natus sis. Et apud Alianum γνήσιο definitur ὅς ἐξ ἀμφοῖν γέγονεν ἀφοῖν, qui utroque parente cive natus fit. Atqui sicut in statu naturæ inter tales, quales jam diximus, conjugium verum esse potuit, si femina esset sub custodia maritali, & fidem marito dedisset; sic etiam in statu legis Christianæ verum erit inter servos & ancillam, aut liberum & servam conjugium; multoque magis inter civem & peregrinam, Senatorem & libertam, si quæ jure divino Christiano sunt necessaria accedant, scilicet indissolubilis unius cum una conjunctio, etiamsi effectus quidam legis civilis non sequantur, aut alioqui sponte secuturi lege impediantur. Atque hunc in sensum capienda sunt verba concilii Toletani primi. Ceterum is qui non habet uxorem, I pro uxore concubinam habet, à communione non repellatur: tamen ut unius mulieris, aut uxoris, aut concubine, ut ei placuerit, fit conjunctione contentus cui adde locum in Clementis constitutionibus lib. v111, c. xxx11 quis Pertinet huc quod Theodosius & Valentinianus concubinatum quendam vocant inæquale conjugium, & quod inde adulterii accusatio nasci dicitur.

16 · Posse esse quædam connubia illicita contrahi, & tamen rata.

pr.Imo etiam si lex humana conjugia inter certas personas contrahi prohibeat, non ideo sequetur irritum fore matrimonium si reipfa contrahatur. Sunt enim diversa, prohibere, & irritum quid facere. nam prohibitio vim suam exferere potest per pænam vel expressam vel arbitrariam: & hoc genus leges imperfectas vocat Vlpianus quæ fieri quid vetant, sed factum non rescindunt. qualis erat lex Cincia quæ supra certum modum donare vetabat, donatum non refcindebat. Scimus apud Romanos postea Theodosii lege inductum, ut si quid lex prohibuerit tantum, non etiam specialiter dixerit inutile esse debere quod contra factum est, id ipsum tamen cassum, inutile ac pro infecto fit, nimirum si in judicium res deveniat. sed hæc extenfio non fit ex vi solius prohibitionis, sed ex vi novæ legis, quam alii populi sequi necesse non habent. Sæpe enim indecentia est major in actu, quam in effectibus: sæpe etiam incommoda quæ rescissionem sequuntur majora quam ipsa indecentia, aut incommodum actus ipsius.

17 · Ius majoris partis in quibusuis societatibus.

pr.Consociationes præter hanc maxime naturalem sunt & aliæ tum privatæ tum publicæ: & hæ quidem aut in populum aut ex populis. Habent autem omnes hoc commune, quod in iis rebus ob quas consociatio quæque instituta est, universitas, & ejus pars major nomine universitatis obligant singulos qui sunt in societate. Omnino enim ea credenda est fuisse voluntas in societatem coeuntium, ut ratio aliqua esset expediendi negotia: est autem manifeste iniquum, ut pars major sequatur minorem: quare naturaliter, seclusis pactis ac legibus quæ formam tractandis negotiis imponunt, pars major jus habet integri. Thucydides κύριον εἶναι ὅ, τι αν τὸ τηλῆθα ψηφίσηται. Appianus: ἔι δι ' ἔν τε χερογενίαις ή δίκαις ἀεὶ τὸ πλέον δικαιότερον: tam in comitiis quàm in judiciis vincit pars major. Dionyfius Halicarnaffenfis similiter: ", Γιαν δόξῃ τοῖς πλείοσι τῶτο νικᾷν. quod pluribus visum id valere. Et alibi: ὅ, τιοδι᾽ αν οἱ πλείος ψῆφοι καθαιρῶσι τέτο ποιεῖν. Item: ὅ, τιαν αἱ πλείες γνῶμαι καθαιρῶσι τῦτο εἶναι κύριον. Aristoteles: κύριον τὸ τοῖς πλείοσι δόξαν. Curtius libro x. Eo quod major pars decreverit, stetur. Prudentius: in paucis jam deficiente caterva Nec persona sita est patria, nec curia constat. Deinde: Vox cedat numeri parvaque in parte quiescat. Apud Xenophontem hoc dicitur in ὃ νικώσης πράθὲν πάντα, omnia agere secundum eam sententiam quæ vincit.

18 · Pari numero qua sententia pravaleat.

pr.Quod si pares sint sententiæ, nihil agetur: quia ad mutationem non satis momenti est: qua de causa ubi pares sunt sententiæ, reus absolutus intelligitur. quod jus Minervæ calculum Græci vocant ex fabula de Oreste: quæ res apud Æschylum Furiis, & apud Euripidem Oreste & Electra tragœdiis tractatur: & possessor rem tenet: quæ ratio non male observata est à scriptore problematum quæ Ariftoteli affcribuntur, sectione xx1x. In Senecæ controversia quadam est: Alter judex damnat, alter absolvit: inter dispares sententias mitior vincat. Nam sic & in dialecticis colleEtionibus illatio eam partem sequitur quæ minus onerať.

19 · Quæ sententia dividende aut conjungenda.

pr.Sed hîc quæstio oriri solet de conjungendis aut dividendis sententiis: qua de re ex mero jure naturali, id est, si pactio aut lex aliud non præcipiat, distinguendum videtur inter sententias quæ totis rebus differunt, & inter eas quarum altera partem alterius continet, ut hæ conjungendæ sint in eo quo conveniunt, illæ non item. Sic qui in viginti damnant, & qui in decem, conjungentur in illo decem adversus sententiam absolventem. At qui morte reum puniunt, & qui relegant, non conjungentur, quia diversa hæc sunt, & in morte non est relegatio. Sed nec absolventes cum relegantibus conjungentur, quia etsi non interficiendum reum consentiunt, id tamen non eftillud ipsum quod dicit sententia, sed per consequentiam inde elicitur: at qui relegat non absolvit. Quare recte Plinius, cum tale quid in Senatu evenisset, tantam dixit sententiarum esse diversitatem, ut non possent esse nisi singulæ; & parvulum referre, an idem displiceret, quibus non idem placuisset. Et Polybius notat à Postumio prætore fraudem factam in rogandis sententiis, cum eos qui captivos Græcos damnandos, & qui ad tempus retinendos cenfebant, contra absolventes conjungeret. Exstat hujus generis quæstio apud Gellium libro 1x. & apud Curium Fortunatianum in loco de quantitatum comparatione: & apud Quintilianum patrem controversia CCCLXV. ubi hæc verba sunt. Iam aperte una plures facis. jamturbam istam, que universa noceret dividendo extinguis. Duo exsilium, duo ignominiam pronuntiant. Vis ego illos jungam, qui feipfos dividunt?

20 · Absentium jus presentibus accrefcere.

pr.Addendum & hoc; fiqui absentia, aut aliter impediti jure suo uti non possunt, eorum jus interim accrescere præsentibus quod Seneca in Controversia quadam exsequitur: Puta te servum esse communem: huic domino servies qui præsens est.

21 · Ordo quis inter pares, etiam reges.

pr.Naturalis autem ordo inter socios hic est, prout quisque in societatem venit. Sic inter fratres is servatur ordo, ut qui primus natus est reliquos præcedat, atque ita deinceps, rejectis aliis omnibus qualitatibus. inquit Aristoteles, πλὼ ἐφ᾽ ὅρον ἢ ἡλικίαις Ναλλάλεσι, pares enim sunt fratres, nisi quatenus etas eos distinguit Theodosius & Valens in constitutione de ordine inter Consules servando: Quis enim in uno eodemque genere dignitatis prior esse debuerat, nisi qui prior meruit dignitatem? Atque hic mos antiquitus in Christianorum quoque regum ac populorum societate obtinuit, ut qui primi Christianismum professi sunt, in conciliis ad rem Christianam pertinentibus præcedant cæteros.

22 · In societatibus que fundamentum habent in re, sententias estimandas secundum partes quas quisque habet inre.

pr.Illud tamen addendum est; quoties societas fundamentum habet in re quam non æqualiter omnes participant, ut si in hereditate aut fundo alius dimidiam partem habeat, alius tertiam, alius quartam, tunc non tantum ordinem sumendum ex modo participationis, sed & sententias ad eum modum, id est mensoria, ut loquuntur, proportione æstimandas. quod sicut naturali æquitati convenit, ita Romanis quoque legibus probatum est. a Ita narrat Strabo cum Libyca & tres vicinæ urbes in unum quasi corpus coiiffent, convenisse, ut aliarum singula essent suffragia, Libycæ bina, eo quod in commune hæc multo plus cæteris conferret. b Idem in Lycia viginti & tres ait fuisse urbes quarum aliæ terna, aliæ bina, aliæ singula ferrent suffragia & ad eundem modum onera tolerarent. Sed recte notat Aristoteles id ita demum æquum fore εἰ κλημάτων χάριν ἐκοινώνησαν, si possessionum causa inita est societas.

23 · Ius civitatis in subditos.

pr.Consociatio qua multi patres familiarum in unum populum ac civitatem coeunt maximum dat jus corpori in partes: quia hæc perfectissima est societas: neque ulla est actio hominis externa, quæ non ad hanc societatem, aut per se specter, aut ex circumstantiis spectare possit. Et hoc est quod ab Ariftotele est proditum: τὲς νόμες ἀπαγορεύφν πεὶ ἁπάντων, leges de omnis generis rebus præcipere.

24 · V. An civibus à civitate discedere liceat, per distinctionem explicatur.

pr.Solet hîc illud quæri, an civibus de civitate abscedere liceat venia non impetrata. Scimus populos esse ubi id non liceat, ut apud Mofchos: nec negamus talibus pactis iniri posse societatem civilem, & mores vim pacti accipere. Romanis legibus, saltem posterioribus, domicilium quidem transferre licebat: sed non eo minus qui transtulerat municipii sui muneribus obligabatur. Verum in quos id constitutum erat, ii manebant intra fines imperii Romani: atque ea ipsa constitutio specialem spectabat utilitatem tributariæ præstationis. At nos quid naturaliter, si nihil aliud convenerit, obtinere debeat quærimus: nec de parte aliqua, sed de tota civitate sive unius summi imperii complexu. Et sane gregatim discedi non posse satis expeditum est ex necessitate finis, quæ jus facit in moralibus. nam id si liceat, jam civilis societas subsistere non possit. De singulorum discessione alia res videtur, sicut aliud est ex flumine aquam haurire, aliud rivum diducere. De sua cuique civitate statuendi facultas libera est, ait Tryphoninus. Cicero pro Balbo laudat jus illud, ne quis in civitate maneat invitus, & fundamentum vocat libertatis, sui quemque juris & retinendi & dimittendi esse dominum. Tamen hîc quoque servanda est regula naturalis æquitatis, quam Romani in privatis societatibus dirimendis secuti sunt, ut id non liceat si societatis intersit. Semper enim, ut recte inquit Proculus, non id quod privatim interest unius ex sociis servari solet, sed quod societati expedit. Intererit autem societatis civilis non abire civem si magnum contractum sit æs alienum, nisi paratus fit civis in præsens partemfuam exsolvere: item si fiducia multitudinis bellum fit susceptum, præsertim si obfidio immineat, nisi paratus fit civis ille alium æque idoneum substituere qui rempublicam defendat. Extrahos casus credibile est ad liberam civium difceffionem consentire populos, quia non minus ex ea libertate commodi sentire aliunde possunt.

25 · Ius civitati nullum in exsules.

pr.Sic in exules nullum jus civitati. Heraclidæ Argis ejecti ab Eurystheo, per tutorem suum Iolaum, sic loquuntur apud Euripidem: Quo jure jam nos ad Myceneos trahat, Eadem agentes urbe quos urbe expulit? Nunc ergo cives non sumus. Alcibiadis filius in Ifocratea oratione agens de temporibus ejecti patris, ὅτ᾽ ἐδὲν αὐτῷ τ πόλεως προσῆκεν, cum nihil ad illum civitas nostra pertineret. Iam vero plurium populorum, sive per se, sive per capita sua consociatio fedus est, de cujus natura & effectu locus agendi erit ubi ad obligationem ex pacto erit deventum.

26 · Ius ex consensu in filium adoptatum.

pr.Subjectio ex consensu, aut privata est, aut publica. SubjeEtio privata ex consensu esse potest multiplex, sicut multiplicia sunt regiminum genera. Nobilissima species est arrogatio, qua quis se ita dat in familiam alterius, ut ei subsit ad eum modum quo filius qui maturæ est ætatis subest patri. Pater autem filium suum eo modo dare alteri non potest, ut jus paternum plene in eum transeat, & ipse paterno officio exsolvatur. id enim natura non finit: sed potest filium alteri commendare, & alendum dare quasi substituendo.

27 · Ius in servos:

pr.Subjectionis species ignobiliffima est, qua quis se dat in servitutem perfectam, ut illi apud Germanos qui novissimo alex jactu de libertate contendebant: Victus voluntariam servitutem adit, ait Tacitus. Etiam apud Græcos ut narrat Dion Prusæensis oratione xv. μύριοι δήτος Υποδίδονται ἑαυτὸς ἐλεύθεροι ὄντες, ὥσε δελεύὴν κατὰ συγραφιώ · innumeri cum liberi sint se in servitutem dant, ut ex contractus formula serviant. Est autem servitus perfecta quæ perpetuas operas debet, pro alimentis & aliis quæ vitæ necessitas exigit: quæ res si ita accipiatur in terminis naturalibus, nihil habet in se nimiæ acerbitatis. nam perpetua ista obligatio compensatur perpetua illa alimentorum certitudine, quam sæpe non habent qui diurnas operas locant, unde accidit sæpe quod dixit Eubulus: Manere apud illos voluit, mercedis carens, Victu contentus. Idem Comicus alibi: Qui se fugitivi gesserunt pro liberis, Multi recurrunt pristina ad præfepia. Sic in historiis notabat Posidonius Stoicus, multos olim fuisse qui suæ imbecillitatis conscii sponte se aliis in servitutem darent: ὅπως δι ' αὐτῶν ἅπερ αν ὦσιν ὑπηρετεῖν διωατοί: Vt domini quidem ipsis providerent de necessariis, ipsi vero operam vicißim quam possent prestarent. Exemplum addunt alii in Mariandynis qui eandem ob causam servos se fecerint Heracleotarum.

28 · Quatenus in hoc jure dicatur inesse jus vita ac necis. •

pr.Ius autem vitæ ac necis (de plena & interna justitia loquor) domini in servos non habent: nec quisquam homo hominem jure potest interficere, nisi is capital commiserit. Sed quorundam populorum legibus dominus quacunque de causa servum interfecerit impune fert, ut ubique reges qui liberrimam habent potestatem. Hac comparatione ante nos usus est Seneca: Si fer-Lib.111.de vo quominus in nomen meriti perveniat, neceßitas obest & patiendi ultima timor, idem istud obstabit, & ei qui regem habet, & ei qui ducem, quoniam quanquam sub dispari titulo paria in illos licent. Cum tamen haud dubie servus à domino injuriam possit accipere, ut recte affirmat idem Seneca. sed agendi impunitas improprie jus dicitur. Quale jus & Solon parentibus in liberos concesserat, & veteres Roma - norum leges. Sopater: ἐξῆν παλρὶ ὄνι τὲς παῖδας αὐελεῖν · ἔξεσιν ἐαὶ ἁμάρτῃ Licuit ipsi cum pater esset filios interficere: nempe fiquid peccatum esset. nam lex id ipsi permisit, ideo quia credidit integrum judicem fore. Idem jus obtinere δαίὶ πολλοῖς κή σφόδρα ἐυνομεμένοις apud multos populos legum gloria florentes ait Dion oratione xv.

29 · Quid ex jure natura statuendum de his qui ex servis nascuntur:

pr.De his qui ex servis nascuntur difficilior inspectio est. Romano jure & jure gentium circa captivos, ut dicemus alibi, ut in bestiis, ita in servilis conditionis hominibus partus matrem sequitur. quod tamen juri naturali non satis congruit, ubi pater aliqua ratione sufficiente cognosci potest. nam cum in mutis animantibus patres non minus quam matres fætuum curam gerant, hoc ipso ostenditur fætum utriusque esse communem. Sic ergo si lex civilis hac de re tacuisset, partus non minus patrem sequeretur quam matrem. Ponamus ergo, quo minor sit difficultas, utrumque parentem servitutem servire; & videamus an naturaliter partus servilis futurus fit conditionis. Certe si alia nulla fuerit ratio educandi partum, potuerunt parentes prolem sibi nascituram in servitutem secum addicere; quippe cum tali ex causa etiam in libertate natos vendere parentibus liceat. Sed cum hoc jus naturaliter ortum ducat ex ipsa necessitate, extra eam non est jus parentibus prolem suam cuiquam addicere. quare jus dominorum in prolem servilem hoc casu nascetur ex ipsa alimentorum & eorum quæ vitæ necessaria sunt præbitione: ac proinde cum diu alendi fuerint è servis nati, antequam opera eorum domino utilis esse possit, & sequentes operæ sui temporis alimentis respondeant; effugere ita natis servitutem non licebit, nisi pro alimentis quantum satis est reddant. Certe si immanis fit domini sevitia, servos illos etiam qui ipsi se in servitutem dederunt, fuga consulere sibi posse probabilis sententia est. Nam quod Apostoli & antiqui canones servis edicunt ne se dominis subtrahant, generale est, & corum errori oppositum qui omnem subjectionem, tam privatam quam publicam rejiciebant, ut pugnantem cum Christiana libertate.

30 · Servitutis diversa genera.

pr.Præter perfectam servitutem de qua jam egimus, sunt & imperfectæ, ut quæ aut in diem sint, aut sub conditione, aut ad res certas. Talis est libertorum, statuliberorum, nexorum, addictorum, affcriptorum glebæ, septem annorum servitus apud Hebræos, & altera ad lubilæum usque: Penestarum apud Theffalos: eorum quos manus mortuas vocant, ac postremo mercenariorum: quæ discrimina aut à legibus aut à pactionibus pendent. Imperfecta servitus naturaliter etiam esse videtur ejus qui altero parente liberæ, altero servilis conditionis fit natus, ob eam quam supra diximus causam.

31 · Ius ex consensu in populum qui se subjicit.

pr.Publica subjectio est qua se populus homini alicui, aut pluribus hominibus, aut etiam populo alteri in ditionem dat. Formulam talis subjectionis in exemplo Capuæ supra adduximus. Similis est illa populi Collatini. Deditisne vos populum Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani ditionem? Dedimus. Et ego recipio. Quo alludens Plautus Amphitruone ait: Deduntque se, divina humanaque omnia, urbem, & liberos In ditionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo. Persæ hoc vocabant aquam & terram dedere. Sed hæc perfecta subjectio est: sunt & aliæ minus perfectæ, aut habendi modo, aut quoad imperandi plenitudinem, quarum gradus peti possunt ex his quæ supra à nobis differtata sunt.

32 · Ius ex delicto in personam.

pr.Ex delicto subjectio etiam non accedente consensu nascitur, quoties qui meruit libertatem amittere, ab eo cui pœnæ exigendæ jus est in potestatem vi redigitur. Cui autem jus fit pœnæ exigendæ videbimus infra. Possunt autem hunc in modum subjici non singuli tantum privata subjectione: ut Romæ qui ad dilectum non respondebant, & incensi: postea & feminæ, quæ se servo alieno junxiffent: sed & populi publica ex publico delicto. Hoc IST Hoc interest quod populi servitus per se perpetua est, quia successio partium non impedit quo minus unus fit populus. At singulorum servitus pœnalis personas non egreditur; quia nоха єаput sequitur. Vtraque autem servitus tam privata quam publica pœnalis esse potest, aut perfecta aut imperfecta pro modo - meriti & inflictæ pœnæ. De servitute vero tam privata quam publica quæ ex jure gentium oritur voluntario, infra dicendi erit locus ubi ad effectus belli erit ventum.