IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.4De derelictione præfumta & eam secuta occupatione: & quid ab usucapione & præscriptione differat.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Vsucapio aut prescriptio proprie dicta cur locum non habeat inter populos diversos eorumve rectores.

pr.GRavis hîc difficultas oritur de usucapiendi jure. Namque id jus cum lege civili fit introductum (tempus enim ex suapte natura vim nullam effectricem habet; nihil enim sità tempore, quamquam nihil non fit in tempore) locum habere non potest, ut censet Vasquius, inter duos populos liberos aut reges, populumve liberum & regem: imo ne inter regem quidem & privatum ipsi non subditum, nec inter duos diversorum regum aut populorum subditos. quod verum videtur nisi quatenus res vel Y actus tenetur territorii legibus. Atqui id si admittimus, sequi videtur maximum incommodum, ut controversiæ de regnis regnorumque finibus nullo unquam tempore extinguantur: quod non tantum ad perturbandos multorum animos & bella ferenda pertinet, sed & communi gentium fenfui repugnat.

2 · Solere tamen & inter hos allegari longavas poffeßiones:

pr.Nam & in sacris literis Iephthes regi Ammonitarum sibi vendicanti terras inter Arnonem & Iabocum & ab Arabum desertis ad Iordanem sitas objicit trecentorum annorum possessionem, & ab eo quærit cur ipse ejusque majores tanto tempore cefssaverint: Et Lacones apud Ifocratem, tanquam certissimum & apud omnes gentes confessum ponunt possessiones publicas non minus quam privatas multo tempore ita firmari, ut revelli nequeant: quo jure repellunt eos qui Messenam repetebant. Verba Græca sunt; τας τες εἶναι νομίζεσι. Idem Ifocrates ad Philippum: κάτοχον τὰ βέβαιον τιὼ κλῆσιν πεποιηκότῳ τῷ χρόνο: cum firmam stabilemque poffeßionem longa dies reddidisset. Hoc jure nisus posterior Philippus T. Quintio dicebat, Civitates quas ipse cepisset se liberaturum: que sibi tradite à majoribus essent justa ac hereditaria poffeßione, se non excessurum. Sulpitius contra Antiochum disputans ostendit iniquum esse, ut quod populi Græci in Asia aliquando serviissent, id jus post aliquot sæcula eos afferendi in servitutem faciat. Et historici vetera reposcere vaniloquentiam vocant: μυθικας κὶ παλαιας Υποδείξες Diodorus. Apud Ciceronem est de Officiis secundo: Quam autem habet equitatem, ut agrum multis annis aut etiam seculis ante possessum, qui habuit, amittat?

3 · Causa inquiritur, ex conjecturis humane voluntatis: que petuntur non ex verbis tantum:

pr.Quid dicemus? Iuris effectus qui ab animo pendent non possunt tamen ad solum animi actum consequi, nisi is actus signis quibusdam indicatus fit. quia nudis animi actibus efficientiam juris tribuere non fuerat congruum naturæ humanæ, quæ nisi ex signis actus cognoscere non potest: qua de causa etiam interni aCtus meri legibus humanis non subjacent. Signa autem nulla de animi actibus certitudinem habent mathematicam, sed probabilem tantum: nam & verbis eloqui aliud possunt homines quam quod volunt & sentiunt, & factis simulare. Neque tamen patitur natura humanæ societatis, ut actibus animi sufficienter indicatis nulla fit efficacia. ideo quod sufficienter indicatum est, pro vero habetur adversus eum qui indicavit. Ac de verbis quidem expedita res.

4 · Sed & ex factis:

pr.Factis intelligitur derelictum quod abjicitur, nisi ea fit rei quod circumstantia, ut temporis causa & requirendi animo abjectum censeri debeat. Sic chirographi redditione censetur remissum L. Qua ra- debitum. Recusari hereditas, inquit Paulus, non tantum verbis, tione. §. ult. sed etiam re potest & quovis indicio voluntatis. Sic si is qui rei D. de acq. rer. dom. alicujus est dominus sciens cum altero eam rem possidente, tanL. Quite quam cum domino contrahat, jus suum remisisse merito habebilead 1. Rhod. tur: quod cur non & inter reges locum habeat, & populos libeL. Falsus.§. ros nihil causæ est. Simile est quod superior concedens inferiori, si jačtu. D. vel imperans id facere quod facere licite non potest, nisi lege folde furtis. L. Labeo. vatur, lege solvisse eum intelligitur. Venit enim hoc non ex jure D.de pactis. civili, sed ex jure naturali, quo quisque suum potest abdicare, & L.Recufari. ex naturali præsumtione qua voluisse quis creditur quod fufficienD. de acq. vel omitt. ter significavit: quo sensu recte accipi potest quod a Vlpianus dixit hered Quida juris gentium esse acceptilationem. D. de rer. v. Sub factis autem moraliter veniunt & non facta considerata jud. L. Bar- cum debitis circumstantiis. Sic qui sciens & præsens tacet videbarius. de off. Pretoris tur consentire: quod & lex Hebræa agnoscit, Num. xxx, 12. a L.an inu nisi circumstantiæ ostendant, quominus loquatur, metu eum vel tilis. D. de alio casu impediri. Sic amissum censetur id cujus recuperandi spes acceptil. projicitur, ut porcos à lupo raptos, & quæ naufragio amittimus, L. Pompo- nostra esse desinere ait Vlpianus, non statim, sed ubi recipi non nius, D. de possunt, id est ubi non est cur credatur aliquis animum domini reacq. rerum tinere: ubi nulla talis voluntatis indicia exstant. Nam si missi efdom. sent qui rem inquirerent, si promissum μlώντρον, aliud esset judicandum. Sic qui rem suam ab alio teneriscit, nec quicquam contraL. Si finita. dicit multo tempore, is nisi causa alia manifeste appareat, non vi9. non autem detur id alio fecisse animo quam quod rem illam in suarum rerum Statim.D.de damno infe- numero esse nollet. Et hoc est quod alicubi dixit Vlpianus, ædes longo silentio videri pro derelicto à domino habitas. Parum juste Eto. L. Cù qui- (rescripsit Pius Imperator) preteritas usuras petis, quas omisisse te longi dā.§.divus. D.de nfuris, temporis intervallum indicat: quia eas à debitore tuo, ut gratior apud eum videlicet esses, petendas non putasti. Cui fimillimum quid in confuetu dine apparet. Nam hæc quoque, semotis legibus civilibus quæ Thom. 1,2. certo tempore ac modo eam introduci volunt, à populo subdito 9.97.art.3. introduci potest ex eo quod ab imperium habente toleratur: tempus vero quo illa consuetudo effectum juris accipit non est definitum, sed arbitrarium, quantum satis est ut concurrat ad ſigniSuar.l.v11, ficandum consensum. Sed ut ad derelictionem præfumendam da legibus, valeat silentium, duo requiruntur, ut silentium fit scientis, & ut fit cap. 15. libere volentis. nam non agere nescientis, caret effectu: & alia causa cum apparet, cessat conjectura voluntatis.

6 · Quomodo tempus adjunctum non posSeßioni & silentio ad conjecturam juris derelicti valeat.

pr.Vt hæc igitur duo adfuisse censeantur, valent & aliæ conjeEturæ: sed temporis in utrumque magna vis est. Nam primum fieri vix potest ut multo tempore res ad aliquem pertinens non aliqua via ad ejus notitiam perveniat, cum multas ejus occasiones subministret tempus. Inter præsentes tamen minus temporis spatium ad hanc conjecturam sufficit quam inter absentes, etiam seposita lege civili. Sic & incussus semel metus durare quidem nonnihil creditur, sed non perpetuo, cum tempus longum multas occasiones adversus metum sibi consulendi per se vel per alios fuppe ditet, etiam exeundo fines ejus qui metuitur, saltem ut protestatio de jure fiat, aut, quod potius est, ad judices aut arbitros provocetur.

7 · Ordinarie ad talem conjecturam fufficere tempus memoriam excedens, & quale hoc fit.

pr.Quia vero tempus memoriam excedens quasi infinitum est moraliter, ideo ejus temporis silentium ad rei derelictæ conjecturam semper sufficere videbitur, nisi validiffimæ sint in contrarium rationes. Bene autem notatum est à prudentioribus Iurifconfultis, non plane idem esse tempus memoriam excedens cum centenario, quanquam sæpe hæc non longe abeunt: quia communis humanæ vitæ terminus sunt anni centum. quod spatium ferme solet ætates hominum, aut γενεας tres efficere: quas Antiocho Romani objiciebant cum ostenderent repeti ab eo urbes quas ipse, pater, avus nunquam ufurpaffent.

8 · Solutio objectionis, neminem prasumendum suum jactare.

pr.Objiciat aliquis, cum homines se suaque ament, non debere eos credi quod suum est jactare, ac proinde actus negativos, etiam cum magno temporis spatio, non sufficere ad eam quam di ximus conjecturam. Sed cogitare rursum debemus, bene sperandum de hominibus, ac propterea non putandum eos hoc esse animo, ut rei caducæ causa hominem alterum velint in perpetuo peccato versari, quod evitari sæpe non poterit fine tali derelictione. De imperiis vero, quanquam ea magni fieri solent, scire debemus magna esse onera, & quæ non bene administrata hominem divinæ iræ reddant obnoxium: ac sicut durum esset qui se tutores dicerent damno pupilli litigare uter ad tutelam jus habeat, aut qua similitudine ad hanc rem Plato utitur, nautas navis periculo cer - tare quis eorum potissimum gubernaret, ita non semper laudandos qui cum summa jactura, læpe & cum sanguine innocentis populi, disceptare cupiant quis ejus populi rem fit curaturus. LauPopuli datur ab antiquis Antiochi dictum qui populo Romano gratias egit, quod nimis magna procuratione liberatus modicis terminis uteretur. Inter multa à Lucano sapienter dicta illud non postremum est: tantone novorum Proventu scelerum quærunt uter imperet urbi? Vix tanti fuerat civilia bella movere Vt neuter. Tum vero imperia tandem aliquando in certo & extra controversiæ aleam constitui humanæ societatis interest; quam quæ adjuvant conjecturæ, favorabiles putandæ sunt. Nam si durum putavit Aratus Sicyonius privatas quinquaginta annorum possessiones labefactari, quanto magis illud Augusti tenendum est, eum virum bonum ac civem esse qui præsentem reipublicæ statum mutari non vult, & qui, ut apud Thucydidem Alcibiades loquitur, ὅπερ ἐδέξατο οχῆμα ο πολιτείας τᾶτο ξιν Διασώζε? quod τὴὼ παρᾶσιν πολιτείαν 21αφυλάθεν dixit Ifocrates adversus Callimachum: sicut & Cicero oratione ad Quirites contra Rullum, otii & concordiæ patrono convenire ait defendere statum reipublicæ qui quoque tempore fit: & Livius optimum quemque præsenti statu gaudere. Quod si etiam deficerent ea quæ jam diximus, tamen adversus præsumtionem qua quisque sua servare velle creditur, validior est altera, quod credibile non est quenquam ejus quod vult, longo tempore nullam plane edere significationem idoneam.

9 · Videri etiam seposita conjectura, jure gentium ex immemoriali poffeßione dominium transferri.

pr.Ac forte non improbabiliter dici potest non esse hanc rem in sola præsumtione positam, sed jure gentium voluntario induEtam hanc legem, ut possessio memoriam excedens, non interrupta nec provocatione ad arbitrum interpellata, omnino dominium transferret. Credibile est enim in id consensisse gentes, cum ad pacem communem id vel maxime interesset. Merito autem dixi possessionem non interruptam, id est ut Sulpitius apud Livium loquitur, uno & perpetuo tenore juris semper usurpato, nunquam intermisso. Idem alibi dixit: perpetuam poffeßionem ac nullo ambigente. Nam defultoria possessio nihil efficit, quomodo Numidæ excipiebant adversus Carthaginienses: per oportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse jus, semperque penes eum poffeßionem fuisse qui plus armis potuisset.

10 · An nondum natis jus auferri hoc módo poßit.

pr.Sed alia hic, & quidem perdifficilis, fuboritur quæstio; an nondum natis jus suum tacite tali derelictione possit decedere. Si non posse dicimus, nihil ad tranquillitatem imperiorum ac domido data niorum profecit modo data definitio, cum pleraque talia sint, ut posteris debeantur. Sin posse affirmamus, mirum videbitur quomodo nocere silentium possit his qui loqui non potuerunt, quippe cum nec existerent; aut quomodo aliorum factum aliis damno esse possit. Ad hujus nodi solutionem sciendum est, ejus qui nondum natus est nullum esse jus, sicut nec ulla sunt accidentia rei non existentis. Quare si populus, à cujus voluntate jus regnandi proficiscitur, voluntatem mutet, iis qui nondum nati sunt, ut quibus jus quæsitum nondum est, nullam facit injuriam. Sicut autem populus expresse mutare voluntatem potest, ita & tacite credi mutasse. Mutata igitur populi voluntate, neque dum existente eorum jure qui exspectari possunt; parentibus autem è quibus nasci possunt, qui jus suo tempore essent habituri, id ipsum jus derelinquentibus, nihil est quod obstet quominus illud ut derelictum ab alio occupari possit. Agimus de naturali jure. nam jure civili ut aliæ fictiones, ita & hæc introduci potest, ut eorum qui nondum sunt personam lex interim sustineat, atque ita impediat, nequid adversum eos occupari possit: quod tamen leges velle non temere cenfendæ sunt, quia privata ista utilitas publicæ valde repugnat. Vnde & illa Feuda, quæ non ex jure proximi possessoris, sed ex vi investituræ primitivæ deferuntur, longo satis tempore acquiri posse receptior sententia est: quod ad jura Majoratus & ad res fideicommisso obnoxias non infirmis rationibus subnixus producit summi judicii Iurifconfultus Covarruvia. Nihil enim prohibet quominus lege civili jus tale introduci possit, quod uno actu alienari licite non possit; possit tamen ad vitandam dominiorum incertitudinem certi temporis neglectu amitti: atque ita etiam ut exstituris salva fit actio personalis adversum eos qui ne - glexerunt aut eorum heredes.

11 · Etiam summa potestatis jus aut populo aut regi acquiri longeva possessione.

pr.Ex his quæ diximus apparet & regi adversus regem, & populo libero adversus populum liberum, jus acquiri posse, ut expresso consensu, ita derelictione & eam secuta, aut ex ea vim novam capiente apprehensione. nam quod dicitur, quæ ab ini - tio non valent ex post facto convalescere non posse, hanc habet exceptionem, nisi causa nova jus per se parere idonea intercesserit. Similiter & alicujus populi rex verus amittere poterit regnum & populo subjici; & qui revera non rex, sed princeps erat, rex summo cum imperio fieri; & summum imperium quod penes populum aut penes regem in solidum erat inter eos dividi.

12 · An leges civiles de usucapione & prafcriptione teneant eum qui summam potestatem habet, cum distinctionibus explicatur.

pr.Illud etiam indagari operæ pretium est; an lex de usucapione aut præscriptione condita ab eo qui habeat summum imperium, pertineat etiam ad ipsum jus imperii, & ejus partes necessarias quas alibi explicavimus. Pertinere arbitrari videntur Iurisconsulti non pauci, qui quæstiones de summo imperio ex jure tractant civili Romanorum. Nos aliter arbitramur. nam ut quis legibus obligetur, requiritur in legis auctore, & potestas & voluntas saltem præfumta. Se per modum legis, id est per modum superioris obligare nemo potest: & hinc est quod legum auctores habent jus leges suas mutandi: Potest tamen quis obligari sua lege non directe, sed per reflexionem, qua scilicet pars est commu-- nitatis ex æquitate naturali, quæ partes vult componi ad rationem integri. quod à Saule in regni initiis observatum notat sacra historia Sam. XIV, 40. Sed hoc hîc locum non habet, quia legum auctorem hîc consideramus, non ut partem, sed ut eum in quo virtus insit integri. agimus enim de summo imperio qua tale. Sed nec voluntas adfuisse præsumitur: quia legum auctores non censentur se velle comprehendere, nisi ubi & materia & ratio legis sunt universales, ut in æstimandis rerum pretiis. At summum imperium non est paris rationis cum rebus aliis: imo nobilitate sua res alias multum excedit. Neque ullam vidi legem civilem de præscriptione agentem quæ summum imperium comprehenderet, aut comprehendere voluisse probabiliter censeri posset. Vnde sequitur, neque tempus lege definitum sufficere ad acquirendum summum imperium aut partem ejus necessariam, si desint conjecturæ naturales de quibus supra egimus: neque tantum temporis spatium requiri, si intra id tempus ex conjecturæ quantum satis est adsint: neque legem civilem quæ acquiri certo tempore res vetat, ad res summi imperii pertinere. Posset tamen in ipsa imperii delatione populus suam exprimere voluntatem; quo modo ac tempore amitti imperium non utendo posset: quæ voluntas sequenda haud dubie esset, nec infringi posset à rege etiam summum imperium obtinente: quia non ad imperium ipsum, sed ad ejus habendi modum pertineret: quo de discrimine alibi diximus.

13 · Ea jura que feparabiliter aut communicabiliter adherent summo imperio, usucapione aut præscriptione quari & amitti.

pr.Ea vero quæ de summi imperii natura non sunt, nec ut proprietates naturales ad eam pertinent, sed aut separari ab ea naturaliter possunt, aut saltem cum aliis communicari, omnino subjacent legibus populi cujusque civilibus quæ de usucapione & præscriptione factæ sunt. Sic subditos esse videmus qui præscriptione acquisierunt ut appellari ab iis non possit: ita tamen ut semper aliqua ab eis fit provocatio, per supplicationem scilicet, vel alium modum. ' nam ut ab aliquo nulla ratione possit provocari cum persona subditi repugnat, ac proinde ad summum imperium aut partem ejus pertinet, nec potest aliter acquiri quam secundum jus naturale cui summa imperia subjacent.

14 · Refellitur sententia statuens semper Subditis licere se vindicare in libertatem.

pr.Ex his apparet quatenus recipi possit quod ajunt nonnulli, semper licere subditis si possint in libertatem, eam scilicet quæ populi est, se vindicare: quia quod vi partum est imperium vi possit dissolvi; quod autem ex voluntate fit profectum, in eo pœnitere liceat, & mutare voluntatem. Nam & quæ vi parta primuru sunt imperia, possunt ex voluntate tacita jus firmum accipere, & voluntas, aut ex initio constituti imperii, aut ex post facto esse potest talis ut jus det quod in posterum à voluntate non pendeat, Agrippa rex apud Iofephum in oratione ad Iudæos, qui ex præpostero repetitæ libertatis studio Zelotæ dicti sunt, sic ait: Intempestivum est nunc libertatem concupiscere. Olim ne ea amitteretur certatum oportuit. Nam servitutis periculum facere durum est, & ne id fubeatur, honesta certatio. At qui semel subactus deficit, non libertatis amans dicendus est, sed servus contumax: Atque ipse Iofephus ad eosdem: Honestum quidem est pugnare pro libertate, sed id olim factum oportuit. At qui victi semel sunt & longo tempore paruerunt, si jugum excutiant, faciunt quod defperatorum hominum est, non quod libertatem amantium. Et hocipfum Cyrus olim Armenio regi dixerat, qui rebellioni suæ obtendebat libertatis pridem amissæ desiderium. Cæterum quin & regis longa patientia talis qualem supra descripsimus, possit populo sufficere ad pariendam libertatem publicam, ex præsumta imperii derelictione, minime dubitandum arbitror.

15 · Quemere sunt facultatis nullotempore amitti: quod explicatur.

pr.Iura vero quæ non habent quotidianum exercitium, sed semel ubi commodum erit, ut luitio pignoris; item jura libertatis quibus actus is qui exercetur non est directe contrarius, sed ei inest ut pars suo integro; velut si quis per centum annos societatem cum uno duntaxat vicino habuerit, cum tamen habere & cum aliis posset, non amittuntur nisi ex quo tempore intercessit prohibitio aut coactio, eique paritum est cum sufficienti consensus significatione. quod cum non juri civili tantum, sed & rationi naturali congruat, merito locum habebit etiam inter summæ fortunæ homines.