Grotius 2.10De obligatione quæ ex dominio oritur.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Obligatio reddende domino rei aliena unde & qualis.
pr.EXplicato quantum instituto nostro sufficit, jure eo quod in personas, aut res nobis competit, videndum etiam quæ exinde nascatur obligatio adversum nos. Nascitur autem hæc aut è rebus exstantibus (rerum nomine jam comprehendam, etiam jus in personas qua utile nobis esse potest) aut non exstantibus. E rebus exstantibus obligatio hæc nascitur, qua tenetur is qui rem nostram habet in sua potestate, efficere quantum in se est, ut in nostram potestatem veniat. Quantum in se est dico; neque enim obligatur ad impossibile, neque ad reddendam rem suis impensis: sed indicare tenetur, ut alter recipere suum possit. Nam sicut in rerum communium statu observanda erat æqualitas quædam, ut huic non minus quam alteri rebus communibus uti liceret; ita introducto dominio hæc quasi societas inter dominos contracta est, ut qui rem alienam in sua haberet potestate, eam domino redderet. Nam si dominii ea tantum fuisset vis, ut poscenti domino reddenda res esset, nimis debile futurum fuisset dominium, & nimis fumtuosa custodia. Neque hîc consideratur bona quis an mala fide rei possessionem nactus fit: alia enim obligatio est ex delicto, alia ex re. Lacedæmonii delicto se liberaverant, damnato Phœbida qui Cadmeam Thebanorum arcem contra fœdus ceperat, sed ipsi injuftitiæ accusati quod arcem nihilominus retinerent. Eamque injustitiam, ut singularem, etiam singulari Dei providentia vindicatam notavit Xenophon. Sic M. Crassum & Q. Hortenfium reprehendit Cicero quod hereditatis partem retinuiffent ex testamento, quod falsum sed sine eorum culpa confectum erat. Quia vero hæc obligatio tanquam ex contractu universali omnes homines tenet, & jus quoddam rei domino parit, eo fit ut singulares contractus, quippe tempore posteriores, exceptionem inde accipiant. Inde lucem accipit illud Tryphonini: Latro spolia quæ mihi abstulit, posuit apud Sejum inscium de malitia deponentis: utrum latroni, an mihi restituere Sejus debeat. Si per se dantem, accipientemque intuemur, hæc est bona fides ut commissam rem recipiat is qui dedit: Si totius rei equitatem, que ex omnibus personis, que negotio isto continguntur, impletur, mihi reddenda sunt, quoi (male legitur quo) facto fceleftißimo ademta sunt. Recte autem addit: Et probo hanc esse justitiam, que suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius persone justiore repetitione. Iustior nimirum est repetitio domini ex jure illo quod ipsi dominio æquævum diximus: unde etiam illud sequitur quod apud eundem Tryphoninum est, ut qui rem suam ignorans depositam accepit, reddere eam non teneatur: & quod ibidem paulo ante quærebatur de bonis depositis ab eo cujus bona erant publicata, hinc potius quam ex eo quod de pœnarum utilitate adfert Tryphoninus, definiendum est. Nam ad dominii naturam nihil refert ex gentium an ex civili jure oriatur: semper enim secum habet quæ sibi sunt naturalia, inter quæ est obligatio cujusvis possessoris ad rem domino restituendam. Et hoc est quod ait Martianus jure gentium condici posse res ab his qui non ex justa causa possident. Ex hoc fonte oritur illud quod ab Vlpiano est proditum, qui rem alienam invenit, eum ita ad eam domino reddendam teneri, ut ἕυρέτρον, hoc est præmium inventionis petere non possit. Reddendi autem sunt & fructus salvis impensis.
2 · Obligatio de reddendo eo quod quis lucri fecit ex alieno: que multis exemplis illustratur.
pr.De rebus non exstantibus hoc humano generi placuit, ut si tu ex re mea factus es locupletior, me rem non habente, in tantum tenearis, in quantum es factus locupletior; quia quatenus ex meo lucratus es, plus habes, cum ego minus habeam: introducta autem sunt dominia ad servandam æqualitatem in eo scilicet, ut quisque suum haberet. Contra naturam esse ait Tullius, ex hominis incommodo suum augere commodum. Et alibi: Illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus. Est hujus dicti tanta æquitas, ut multa hinc definiant Iurisconsulti extra legum præfcriinterpretes. præscripta, semper ad ipsam æquitatem, ut evidentiffimam, provocantes. Ex actu servi institoris tenetur qui præposuit, ita nisi denunciaverit ne ei crederetur. At etiam si fit facta denunciatio, & servus ex eo contractu peculium habeat, aut in rem domini versum fit, replicabitur de dolo. Videtur enim, inquit Proculus, dolum malum facere qui ex aliena jactura lucrum querat. Vbi doli mali vox id omne significat, quod naturali juri & æquitati repugnat. Qui matre jubente pro filii defensore fidejussit, adversus defensorem mandati actionem non habet, nec proprie ejus gessit nego - tium, quia contemplatione matris fidejussit. Attamen ex Papiniani sententia dabitur actio negotiorum gestorum (utilis ni fallor) in defensorem, quia pecunia fidejussoris liberatur. Sic uxori quæ marito pecuniam donavit, quam ex lege posset repetere, datur condictitia aut utilis vindicatio in rem ex pecunia comparatam; quia, inquit Vlpianus, locupletiorem esse maritum negari non potest: & hoc quæritur quid ex re mulieris possideat. Si confumferis nummos quos mihi meus servus furripuerat, peculiares putans, condictio eo nomine mihi adversus te competit, quasi res mea ad te sine causa pervenerit. Pupilli non tenentur commodati secundum leges Romanas; tamen utilis actio dabitur si pupillus locupletior factus fit. Sic si aliena res pignori data & à creditore vendita fuerit, quantum ad creditorem, pro pretii accepti quantitate, liberatur debitor: quia, inquit Tryphoninus, ex quali quali obligatione, occasione debitoris redactum pretium æquius de - bitori proficiet quam creditoris lucro cederet: sed emtori debitor tenebitur ne ex aliena jactura lucrum sibi quærat: nam & si majores fructus à possessore creditor abstulisset universos in quantitatem accepto ferre deberet. Similiter si cum debitore meo, non tanquam meo, sed alienum debitorem putans egisti, & mutuam ab eo accepisti pecuniam, obligaris, non quia pecuniam tibi credidi (hoc enim nisi inter consentientes fieri non potest) sed quia pecunia mea quæ ad te pervenit eam mihi à te reddi bonum & æquum est. Posteriores quoque juris interpretes ad facta similia hæc recte producunt: nempe ut cujus latitantis bona venum ierant, cum exceptionem haberet, is ad pecuniam ex bonis suis redactam admittatur; & ut qui pecuniam patri credidit ad alen - dum filium, si pater solvendo non fit, in ipsum filium bona mater - na habentem actionem habeat. His regulis duabus recte intelleEtis non difficilis erit responsio ad eas quæstiones quæ & à IurifconSotol.xv. q. fultis & à Theologis internum animi tribunal instruentibus proZoart. and poni solent. peccatum. 111. Primum enim apparet bonæ fidei possessorem (nam malæ par.11.5.1. fidei possessor ultra rei rationem ex facto suo tenetur) non teneri Sever ad ullam restitutionem si res perierit: quia nec res ipsa apud eum bo Restituta. n. 3. quæ.6. est, nec lucrum ex re. Medina de
4 · Eundem teneri ad restituendos fruEtus exstantes:
pr.Secundo, bonæ fidei possessorem teneri ad restituendos contr.9.10. Leff.1.11.c. etiam fructus exstantes rei: dico fructus rei; nam industriæ fru14. Navar. Etus etiam si fine re non procederent, rei tamen non debentur. 6.17.4.7. Causa hujus obligationis est ex dominio. nam qui dominus est rei, idem naturaliter dominus est fructuum rei.
5 · Et confumtos, nisi alias confumturus non fuerit:
pr.Terrio, bonæ fidei possessorem teneri ad restitutionem & rei & fructuum confumtorum, si modo alias quoque tantumdem confumturus fuerat: nam in hoc locupletior censetur. SiclaudaSuet. c. 16. tur circa initia imperii C. Cæsar Caligula, quod quibus regna restituit, adjecit & fructus medii temporis.
6 · Non eos quos neglexit percipere:
pr.Quarto, non teneri eum ad fructus quos percipere neglexit: quia nec rem habet, nec quicquam quod rei loco succedit.
7 · Non teneri eundem ad restitutionem rei quam donavit alii, cum distin Etione:
pr.Quinto, sitalis possessor rem sibi donatam alii donaverit, non teneri eum nisi omnino etiam fine hac re donaturus tantundem fuisset: tunc enim lucrum erit rei suæ pepercifsse. L. Quivas.
8 · Nec si rem emtam vendiderit, similiter cum distinctione.
pr.Sexto, si rem emtam vendiderit, non teneri, nisi quate§. ult. D. nus forte pluris vendiderit: quod si donatam vendiderit, teneri furti. ad restituendum pretium, nisi forte prodegerit pretium, alias non prodacturus. L.fi & rem.
9 · Quando pretium aut ejus partem fer vare poßit quirem alienam bona fide emit.
pr.Septimo, rem alienam bona fide emtam restituendam, nec D. de petit. posse erogatum pretium repeti. cui regulæ hæc addenda mihi vihereditatis detur exceptio,, nisi quatenus dominus rei suæ possessionem reciL. si lege. D. eod. pere fine impendio aliquo probabiliter non potuit, ut puta si res from apud piratas fuerit. Tunc enim deduci poterit quantum domiL. Si eum de rebus cre - nus impensurus libenter fuerat. ipsa enim facti possessio, præsertim recuperatu difficilis, est aliquid æstimabile, & in hoc dominus ditis. L. Mater tua. Mas, post rem amissam censetur factus locupletior. Et ideo cum rei suæ mаncіpій C. emtio ordinario jure non valeat, valere tamen eam ait a Paulus Iude rei vin - rifconfultus, si ab initio id convenit, ut possessio quæ apud alterum dicatione. L. Sme. D. est ematur. Neque hîc requiro ut emta res fit cum animo ut dode cont.emt. mino restitueretur, quo casu negotiorum actionem nasci sunt qui L. 1. D. de ajant, evictionibus. L. Si laborante. §. Si navis. D. ad legem Rhodiam. Ægid. Reg. difp. 31. dub. 7. num. 126. Hoft. tit. de pæn. v. quid de prædam ementibus. a L. Si in emtione §. rei. D. de contr.emt. ajant, sunt qui negent. Nam negotiorum gestorum actio ex le- Baldus ge civili nascitur: nullum enim habet eorum fundamentorum ex Caftr D. quibus natura obligationem inducit. Nos autem id quod natura - geft le est hîc quærimus. Non dissimile est quod de funeraria scripsit Vlpianus, justum judicem in ea non meram negotiorum gestorum L. actionem imitari, sed solutius æquitatem sequi, cum hoc ei actio- fidem nis natura indulgeat. a Et quod alibi idem ait, si quis negotia mea relig gesserit, non mei contemplatione, sed sui lucri causa, & circares Balsamo meas aliquid impenderit, 5 non quidem in id quod debet, ſed'in id Thaumas quod ego locupletior sum, habiturum actionem. Sic enim & do - a mini rerum quarum jactu levata est navis, partem recuperant ab pilli.§.fed quis aliis quorum res jactu servatæ sunt: quia & qui rem alioqui peri- Neg turam servavit, in hoc videtur locupletior. b
10 · Rem alienam emtam restitui venditori non posse.
pr.Octavo, eum qui rem alienam emit, non posse eam reftitue1.4.9.7.art re venditori, ut pretium servet, quia ex quo res in ejus fuit potestate, jam, ut diximus, cœpit obligatio restituendi. loco.L.I.D. ad
11 · Qui rem habet cujus ignoretur dominus, nemini teneri eam concedere.
pr.Nono, eum qui rem habeat cujus dominus ignoratur, non teneri naturaliter eam rem pauperibus dare: quanquam valde hoc pium fit, & recte multis in locis constitutum. Ratio est, quia ex dominio nemo jus habet præter dominum. Non esse autem, & non apparere tantundem valent quoad eum cui non apparet.
12 · Ob causam turpem aut alioqui debitam acceptum non esse restituendum naturaliter.
pr.Decimo, naturaliter quod ob causam turpem aut hone - stam, ad quam quis obligabatur, acceptum est, non esse reftituen-62.art.5.ad dum. quanquam hoc quoque non immerito legibus quibusdam introductum est. a Ratio est quia ratione rei nemo tenetur, nisi ⚫res fit aliena. hîc autem dominium transiit ex prioris domini vo - Peccatum luntate. Aliud erit si in ipso accipiendi modo vitium fuerit, puta extorfio. hoc enim est aliud obligationis principium de quo hîc non agimus.
13 · Refellitur sententia statuens rerum qua pondere, numero, mensura constant, dominium fine consensu domini transire.
pr.Addamus & hoc mendose à Medina traditum, rerum alienarum in nos dominium transire fine consensu domini, si res sint tales quæ pondere, numero & mensura æstimari soleant. Nam res ejus generis functionem quidem recipere dicuntur, id est restitui posse per id quod genere idem est, sed ita demum si consensus præcesserit, aut ex lege aut more præcessisse intelligatur, ut in mu- L. tuo; aut etiam si res, utpote confumta, exhiberi nequeat. At ex- § cert tra talem consensum, vel expressum, vel præsumtum, & extra necessitatem functio ista locum non habet.