Grotius 2.11De promissis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Refellitur sententia statuens ex promifsis jus naturaliter non oriri.
pr.PErduxit nos ordo ad obligationem quæ ex promisso oritur: ubi statim se nobis objicit vir eruditionis minime vulgaris Franciscus Connanus. Is enim hanc defendit sententiam, ju1. re naturæ ac gentium ea pacta quæ non habent συνάλλαγμα nullam inducere obligationem: honeste tamen impleri si modo talis res fit quam præstare etiam citra promissum honestum ac virtuti alicui congruens fuerat. Adfert autem pro sententia sua non tantum Iurisconsultorum dicta, sed & rationes has: quod non minor fit culpa ejus qui temere nulla de causa pollicenti credit, quam ejus qui vanitatem adhibuit promissionis: deinde quod fortunis omnium magnum immineat periculum si promisso, periculum si promisso, quod sæpe ex oftentatione magis quam ex voluntate proficiscitur, aut ex voluntate quidem, sed levi ac parum considerata, tenerentur homines: postremo quod justum fuit aliqua honestati cujusque relinquere, nec ad necessitatem obligationis exigere: turpe esse promissa non implere, non quod injuste id fiat, sed quod detegatur promissionis levitas. Tullii quoque utitur testimonio, qui dixerit nec promissa servanda quæ sint iis quibus promiseris inutilia, nec fiplus tibi noceant quam illi prosint cui promiseris. Quod si res integra non fit, vult deberi non quod promissum est, sed quod interest: cæterum pacta, quam ex se non habent vim, eam accipere, aut ex contractibus quibus insunt, aut adjiciuntur, aut ex rei traditione: unde nasci partim actiones, partim exceptiones, & vetitam repetitionem. Quæ vero pacta vim obligandi secundum leges habeant, ut pacta stipulata & alia quædam, habere eam legum beneficio, quarum ea est efficacia, ut quod per se honestum est id efficere possint etiam necessarium. Verum hæc sententia, ita generaliter ut ab ipso effertur accepta, consistere non potest. Primum enim sequitur inde inter reges & populos diversos, pactorum, quamdiu nihil ex iis præstitum est, vim esse nullam, præsertim iis in locis ubi nulla certa forma federum aut fponfionum reperta est. Tum vero ratio nulla reperiri potest, cur leges, quæ quasi pactum commune sunt populi, atque hoc nomine vocantur ab Ariftotele & Demofthene, obligationem pactis possint addere, voluntas autem cujusque hoc omni modo agentis ut se obliget, idem non possit, præcipue ubi lex civilis impedimentum non affert. Adde quod voluntate sufficienter significata transferri rei dominium potest, ut ante diximus. quid ni ergo possit transferri & jus in personam, aut ad transferendum dominium (quod jus ipso dominio minus est) aut ad aliquid agendum, quippe cum in actiones nostras par jus habeamus atque in res nostras? Accedit his sapientum consensus: nam quomodo dicitur à Iurifconfultis, nihil esse tam naturale quam voluntatem domini volentis rem suam in alium transferre ratam haberi, eodem modo dicitur anihil esse tam congruum fidei humanæ quam ea quæ inter eos placuerunt servare. Sic edictum de pecunia constituta, ubi nulla in constituente debendi caufapattis præcesserat præter consensum, favere dicitur naturali æquitati. Paulus quoque Iurifconfultus eum ait natura debere quem jure gentium dare oportet, cujus fidem secuti sumus: quo in in loco pri - mum vox, oportet, necessitatem quandam moralem significat: neque vero admittendum est quod ait Connanus, fidem secutos nos censeri ubi res integra esse desiit: agebat enim eo loco Pau lus de condictione indebiti, quæ cessat si ex qualicunque pacto solutum quid fit, quia jam ante re adhuc integra, naturæ ac gentium jure dari oportebat, etiamsi lex civilis ad præfcindendas litium occasiones auxilium suum non præstabat. M. autem Tullius in officiis tantam promissis vim tribuit, ut fundamentum justitiæ fidem appellet, quam & justitiæ sororem dixit Horatius, & Platonici sæpe justitiam vocant ἀλήθεαν, quod fidelitatem transtulit Apulejus: ac Simonides justitiam definiebat, non modo acceptum reddere, sed & verum dicere. Sed ut bene resintelligatur, distinguendi sunt diligenter tres gradus loquendi de rebus futuris quæ nostræ sunt potestatis, aut fore putantur.
2 · Assertionem nudam non obligare.
pr.Primus gradus est assertio explicans de futuro animum qui nunc est: & ad hanc, ut vitio careat, requiritur veritas cogitationis pro tempore præsenti, non autem ut in ea cogitatione perseveretur. Habet enim animus humanus non tantum naturalem potentiam mutandi consilium, sed & jus. Quod si in mutatione sententiæ vitium fit aliquod, ut accidit, id non est intrinsecum mutationi, sed ex materia, puta quia prior sententia erat melior.
3 · Pollicitationem naturaliter obligare, sed inde alteri jus non nasci.
pr.Secundus gradus est, cum voluntas se ipsam pro futuro tempore determinat, cum signo sufficiente ad indicandam perfeverandi necessitatem. Et hæc pollicitatio dici potest, quæ seposita lege civili obligat quidem, aut absolute, aut sub conditione, sed jus proprium alteri non dat. Multis enim casibus evenit, ut obligatio fit in nobis, & nullum jus in alio; sicut in debito misericordiæ & gratiæ reponendæ apparet, quibus simile est hoc debitum constantiæ sive fidelitatis. Itaque ex tali pollicitatione res pollicitantis retineri, aut is ipse qui pollicitus est ad implendam fidem cogi jure naturæ non poterit.
4 · Quid fit promissum unde alteri jus oritur.
pr.Tertius gradus est ubi ad determinationem talem accedit signum volendi jus proprium alteri conferre: quæ perfecta promissio est, similem habens effectum qualem alienatio dominii. Est enim aut via ad alienationem rei, aut alienatio particulæ cujusdam nostræ libertatis. Illuc pertinent promissa dandi, huc promissa faciendi. Ejus quod dicimus insigne nobis argumentum præbent divina oracula, quæ nos docent Deum ipsum, qui nulla constituta lege obstringi potest, contra naturam suam facturum nisi promissa præstaret. Neh.1x, 8; Hebr.v1, 18; & 10, 23; 1 Cor. 1, 19; x, 13; Theff. v, 24; 11 Theff. 111, 3; 11 Tim. 11, 13. Vnde sequi tur ut promissa præstentur venire ex natura immutabilis justitiæ, quæ Deo & omnibus his qui ratione utuntur suo modo communis est. Accedit judicium Salomonis: Fili mi, fiquid spopondisti alteri, defixisti externo volas tuas: illaqueatus es verbis oris tui: captus es enun ciationibus oris tui. Et hinc Hebræis promissio vocatur אסרה vinculum, & voto comparatur, Num. xxx, 4, 5, 6. Similis origo vocis oχέσεως notata Euftathio ad secundum Iliados, ἁλίσκγδπως κὰ κατέχὸ τὸν ὑτωοοχόμενον ὁ τιὼ ἐπαγελίαν δεξάμενο: capit ac vincit quodammodo promissorem is cui fit promißio. Quem sensum non male secundo Metamorphofeon expressit Ovidius, ubi promissor ei cui promiserat ait: Vox mea facta tua est. His cognitis non difficulter respondebimus ad Connani argumenta. Nam Iurisconsultorum dicta de pactis nudis respiciunt id quod Romanis legibus erat introductum, quæ deliberati animi signum certum constituerunt stipulationem. Neque negamus similes esse in aliis populis leges. Qu lex ad id prestandum nos quod alicui promisimus obligat? ait Seneca de lege humana & promisso non solenniter facto loquens. Possunt autem naturaliter deliberati animi alia esse signa præter stipulationem, aut si quid ei simile ad actionem pariendam lex civilis postulat. Quod autem fit animo non deliberato, id nos quoque ad vim obligandi non credimus pertinere; quod & Theophrastus libro de legibus notaverat. imo & quod deliberato fit, sed non eo animo, ut jus proprium concedat alteri, ex eo negamus jus exigendi cuiquam naturaliter dari, quanquam non solam hinc honestatem, sed & necessitatem quandam moralem nasci agnoscimus. De eo autem quod ex Cicerone adducitur agemus infra, ubi de interpretatione pactorum sermo erit. Sed quæ ad perfectæ promif fionis vim requirantur videamus.
5 · Requiri ad hoc in promittente usum rationis: ubi distinguitur jus naturale à legibus civilibus circa minores.
pr.Primum requiritur usus rationis: ideo & furiosi, & amentis, & infantis nulla est promissio. Aliud censendum de minoribus. hi enim etsi non satis firmum judicium habere credantur, ut & feminæ, id tamen nec perpetuum est, nec per se sufficit ad actus vim elidendam. Quando autem puer ratione uti incipiat, non potest certo definiri: sed ex quotidianis actibus, aut etiam ex eo quod communiter in quaque regione accidit, defumendum est. Itaque apud Hebræos valebat promissio quam fecisset adolescens qui annum implesset decimum tertium: puella quæ duodecimum. Alibi leges civiles justa ratione motæ quasdam promissiones pupillorum ac minorum irritas pronuntiant, non apud Romanos tantum, sed & apud Græcos ut notatum Dioni Chryfoftomo oratione LXXV: adversus quasdam restitutionis beneficium introducunt: sed hi effectus sunt proprii legis civilis, ac proinde cum jure naturæ ac gentium nihil habent commune; nisi quod quibus in locis obtinent, ibi eas servari etiam naturale est. Quare etiamsi peregrinus cum cive paciscatur, tenebitur illis legibus: quia qui in loco aliquo contrahit, tanquam subditus temporarius legibus loci subjicitur. Plane aliud erit si in mari pactio fiat, aut in vacua insula, aut per litteras inter absentes. Talia enim pacta jure solo naturæ reguntur, ut & pacta eorum qui summam habent potestatem, qua tales sunt. Nam in his quæ privatim agunt, locum habent leges etiam quæ irritum actum faciunt, ubi id in favorem ipsorum fit,, non in pœnam.
6 · Promißio errantis an & quatenus 0bliget naturaliter.
pr.De pacto errantis perplexa satis tractatio est. Nam distingui solet inter errorem circa substantiam rei, & qui non fit circa substantiam: an dolus causam dederit contractui, an non: fueritne alter quicum actum est doli particeps: fitne actus stricti juris, an bonæ fidei. Nam pro harum rerum varietate alios actus irritos. pronuntiant scriptores, alios validos quidem, sed ut arbitrio ejus qui læsus est rescindi possint aut reformari. Sed harum diftinctionum pleræque veniunt ex jure Romano, tum civili vetere, tum prætorio: quædam etiam non satis veræ aut accuratæ sunt. At viam nobis reperiendæ naturali veritati pandit quod de legum vi atque efficacia omnium ferme consensu receptum est, ut si lex fundetur in præsumtione aliqua facti, quod factum revera ita se non habeat, tunc ea lex non obliget, quia veritate facti deficiente deficit totum legis fundamentum. Quando autem lex in tali præsumtione fit fundata, ex legis materia, verbis & circumstantiis colligendum. Similiter ergo dicemus, si promissio fundata fit in præsumtione quadam facti quod non ita se habeat, naturaliter nullam ejus esse vim: quia omnino promissor non consensit in promissum, nisi sub quadam conditione quæ reipfa non exstitit: quo referenda est illa quæstio apud Ciceronem de Oratore primo, de eo qui filium suum mortuum falso credens alium instituerat heredem. Quod si promissor negligens fuit in re exploranda, aut in sensu suo exprimendo, & damnum inde alter passus fit, tenebitur id resarcire promissor, non ex vi promissionis, sed ex damno per culpam dato, de quo capite infra agemus. Si vero adfuerit quidem error, sed in quo fundata non fuerit promissio, ratus erit actus, utpote non deficiente vero consensu: sed hoc quoque casu si is cui promittitur dolo errori causam dederit, quicquid ex eo errore damni promissor fecit, resarcire tenebitur, ex alio illo obligationis capite. Si pro parte fundata erit errore promissio, valebit pro reliqua parte.
7 · Promißionem ex metu obligare, sed qui metui causam dedit teneri ad liberandum promissorem.
pr.De eo quod metu fit, non minus implicita tractatio est. nam & hîc distingui solet inter metum gravem absolute vel ratione habita personæ metuentis, & levem; illatum juste & injuste; ab eo cui promittitur, vel ab alio; item inter actus liberales, & onerosos: & pro his diversitatibus alii actus dicuntur irriti, alii ad arbitrium promittentis revocabiles, alii in integrum restituendi; non fine magna sententiarum varietate circa hæc singula. Ego omnino illorum accedo sententiæ qui existimant, seposita lege civili quæ obligationem potest tollere aut minuere, eum qui metu promisit aliquid, obligari: quia consensus hîc adfuit, nec conditionalis, ut modo in errante dicebamus, sed absolutus. nam ut recte ab Ariftotele traditum est, qui naufragii metu res suas jactat, vellet res servare sub conditione si naufragium non immineret; at absolute vult res perdere, spectata scilicet temporis ac loci circumstan - tia. Sed illud simul verissimum censeo, si is cui promittitur melevem tum intulerit, non justum, sed injustum, quamvis lev levem, atqueinde secuta fit promissio eum teneri ad liberandum promissorem, si promissor velit; non quod inefficax fuerit promissio, sed ob damnum injuria datum. quod quam habeat exceptionem ex jure gentium, infra suo loco explicabitur. Quod vero quidam actus rescinduntur ob metum ab alio incussum, quam quicum actum est, ex lege civili, quæ sæpe etiam actus libere factos ob judicii infir - mitatem, aut irritos facit, aut revocabiles. Quæ autem de legum civilium vi atque efficacia supra diximus, eadem hîc volumus haberi repetita. At quæ ad promissiones firmandas vis sit jurisjurandi infra videbimus.
8 · Id quod promittitur, ut promißio valeat, oportere in potestate fit promittentis.
pr.Materiam promissi quod attinet, eam oportet esse, aut esse posse in jure promittentis, ut promissum fit efficax. Quare primum non valent promissa facti per se illiciti: quia ad illa nemo jus habet, nec potest habere. At promissio, ut supra diximus, vim accipit ex jure promittentis, nec ultra extenditur. Agefilaus de promisso interpellatus respondit: ναὶ δῆτα, εἰδ᾽ ἐςὶ δίκαιον · εἰ ἢ μὴ, ἔλεξα μλύ, ὡμολόγησι δ᾽ ἔ. Bene, si justum est: fin minus, dixi tantum, non & promisi. Quod si res nunc non fit in potestate promittentis, sed esse aliquando possit, erit in pendenti efficacia; quia tum promissio faEta censeri debet sub conditione, si res in potestatem venerit. Quod si conditio, qua res in potestatem promissoris venire possit, ipla quoque fit poteftativa, tenebitur promissor facere quicquid moraliter æquum est, ut ea impleatur. Sed in hoc quoque genere lex civilis utilitatis causa multa irrita solet facere quæ naturaliter obligarent, ut promissum futuri matrimonii factum ab eo eave qui conjugem nunc habeat, & non pauca quæ à minoribus aut filiis familiarum fiunt.
9 · An promißio ob causam vitiosam valeat naturaliter, per distinctionem explicatur.
pr.Quæri hîc solet an promissio facta ob causam naturaliter vitiosam ipsa natura valeat, ut si quid promittatur homicidii perpetrandi causa. Hîc ipsam promissionem vitiosam esse satis apparet: in hoc enim adhibetur, ut alter impellatur ad malum facinus. Sed non quicquid vitiose fit effectu juris caret, quod in prodiga donatione apparet. Hoc interest, quod donatione facta jam cessat vitiofitas: nam fine vitio res relinquitur apud donatarium. At in promissis ob causam vitiosam manet vitium quamdiu non perpetratum est crimen: tamdiu enim impletio ipsa promissi, ut mali illex, labem in se habet: quæ cessare incipit peracto crimine. Vnde sequitur usque ad id tempus promissionis talis efficaciam esse in pendenti, ut modo dicebamus in promissa re quæ juris nostri non est. crimine vero perpetrato jam obligationis vim exseri, quæ ab initio non intrinsecus defuit, sed ab accedente vitio fuit impedita. Et hujus rei exemplum afferri potest in Iuda Iacobi filio, qui Thamari, quam meretricem putabat, promissam mercedem, tanquam debitam, persolvit. Quod si injustitia promiffarii causam promissioni dederit, aut inæqualitas fit in contractu, hæc quomodo sint resarcienda alia est quæstio, de qua mox viderimus.
10 · Quid sentiendum de promißione facta ad consequendam rem jam ante debitam.
pr.Quod vero promittitur ob causam ante debitam, non eo minus debetur, si jus naturale spectemus, secundum ea quæ de rei alienæ acceptione supra diximus: nam & fine ulla causa promissum naturaliter deberetur. Sed hic quoque damnum per extorsionem datum, aut inæqualitas in contractu reparanda venient, secundum tradendas inferius leges.
11 · Modus valide promittendi per nos ipsos.
pr.Modum promittendi quod attinet, is ut de dominii translatione diximus requirit actum externum, id est signum sufficiens voluntatis, quale interdum esse potest nutus, frequentius autem yox aut literæ.
12 · Modus valide promittendi per alios: ubi & de legatis mandata exceden tibus.
pr.Sed & per hominem alterum obligamur, si constet de voluntate nostra qua illum elegerimus, ut instrumentum nostrum ad hoc speciatim, aut sub generali notione. Et in generali præpositione accidere potest, ut nos obliget qui præpositus est agendo contra voluntatem nostram sibi soli significatam: quia hîc diftinEti sunt actus volendi. unus quo nos obligamus ratum habituros quicquid ille in tali negotiorum genere fecerit; alter, quo illum nobis obligamus, ut non agat nisi ex præscripto, sibi non aliis cognito. Quod notandum est ad ea quæ legati promittunt pro regibus ex vi instrumenti procuratorii excedendo arcana mandata.
13 · Exercitoria & institoria obligationes quatenus ex jure nature procedant, ubi & juris Romani error notatur.
pr.Atque hinc etiam intelligi potest exercitoriam & institoriam quæ non tam actiones sunt, quam qualitates actionum, ipso naturali jure niti. Adjiciendum hîc est male Romanis legibus introductum, ut ex facto magistri exercitores in solidum singuli tenerentur. Nam hoc nec naturali æquitati convenit, quæ satis habet si pro suis singuli partibus conveniantur, nec publice utile est. absterrentur enim homines ab exercendis navibus si metuant ne ex facto magistri quasi in infinitum teneantur. Atque adeo apud Hollandos, ubi mercatura pridem maxime viguit, & nunc & olim lex illa Romana observata non est: imo contra constitutum ne exercitoria etiam universi amplius teneantur, quam ad æstima - tionem navis & eorum quæ in navi sunt.
14 · Ad promißionis validitatem acceptationem requiri.
pr.Vt autem promissio jus transferat, acceptatio hîc non minus quam in dominii translatione requiritur, ita tamen ut hic quoque præcedens rogatio durare intelligatur, ac vim habere acceptationis. Nec obstat quod de pollicitationibus factis civitati jure civili est proditum: quæ ratio quosdam induxit, ut jure naturæ solum promittentis actum sufficere judicarent: nam lex Romana non hoc dicit, ante acceptationem pollicitationis plenam esse vim, sed revocari vetat, ut acceptari semper possit: qui effeEtus non est naturalis, sed mere legitimus. cui non dissimile est Vide quod pro infantibus & amentibus jus gentium introduxit. Nam bro pro his, ut possidendi res quæ possessione quæruntur, ita & acce - ptandi animum jus supplet.
15 · An acceptatio innotescere debeat promifssori, per distinctionem explicatur.
pr.Illud etiam quæri solet, an satis fit acceptationem fieri, an vero etiam innotescere debeat promissori antequam promissio plenum effectum consequatur. Et certum est utroque modo fieri posse promissionem: aut hoc modo, Volo ut valeat si acceptetur; aut hoc modo, Volo ut valeat si acceptatum intellexero. Et in his quidem quæ ad mutuam pertinent obligationem posterior A sensus præsumitur: in promissis vero mere liberalibus potius est ut prior sensus credatur adfuisse, nisi aliud appareat.
16 · Revocari promißionem posse mortus ante acceptationem cui promifssum erat.
pr.Sequitur hinc ante acceptationem, quippe jure nondum translato, revocari promissum posse fine injustitia, imo & fine inconstantia, si revera eo animo factum fit, ut ab acceptatione deL. Multum mum valere incipiat. Revocari etiam posse mortuo ante accerefert. C. si ptationem eo cui promissum erat, quia videtur acceptatio in arbiquis alteri vel sibi. L.fi trium ipsius collata, non heredum. Aliud enim est velle dare huic pater. D. de jus ad heredes transiturum, aliud velle dare heredibus: multum manumif. enim refert in quem beneficium conferatur. Et hoc est quod NeL. Neratins ratius respondit, non videri sibi principem quod ei quem vivere D. de reg. existimabat concessisset, defuncto concessisse. juris.
17 · An & internuncio mortuo, per distinctiones explicatur.
pr.Poterit etiam revocari mortuo eo qui lectus erat voluntatis internuncius; quia in illius verbis posita fuerat obligatio. AL. Manda- liud in tabellario qui non est instrumentum obligationis, sed pertum. D. Mandati, lator instrumenti obligatorii. Itaque literæ consensus indices per Clarus libro quemvis perferri poterunt. Distinguendum quoque inter miniIV. § dona - strum qui electus est, ut promissionem significet, & inter eum qui tio. q. 12. electus est ut ipse promittat. Priore casu revocatio vim suam habebit etiam si ministro non innotuerit: altero vero irrita erit reL. Si man vocatio; quia jus promittendi ab ipsius voluntate pendebat, quæ dafem voluntas necdum cognita revocatione omni culpa vacabat. Sic Mandati. etiam priore casu mortuo donatore poterit acceptari donatio, ut L.Nec ambigi. C. de perfecta ab una parte, quanquam revocabiliter: quod apertius in don. legatis confpicere est. altero casu non poterit, quia non facta est, sed mandata fieri, In dubio autem mandantis voluntas fuisse censetur, ut impleatur mandatum, nisi magna mutatio inciderit, qualis est mors mandantis. Possunt tamen fuppetere conjecturæ quæ Covarr. in aliud judicandum suadeant, quæ facile admittendæ sunt ut subsiwar 14 stat quod pia causa dari mandatum est. Ac simili modo definiri n. 16. L. si pater. D. de potest agitata olim controversia an in hæredem mandati detur manumif. actio, qua de re aliud M. Drufum Prætorem, aliud Sextum Iulium vind. edixisse refert scriptor ad Herennium lib. 11.
18 · Anrevocabilis fit promißio acceptatione per alterum facta, per distinEtiones explicatur.
pr.Solent & controversiæ incidere de acceptatione pro altero facta: in quibus distinguendum est inter promiffionemmihi factam de re danda alteri, & inter promissionem in ipsius nomen collatam cui res danda est. Si mihi facta est promissio, omissa inspectione an mea privatim intersit, quam introduxit jus RoCovarr. c. quamvis.p. manum, naturaliter videtur mihi acceptanti jus dari efficiendi, ut ad alad alterum jus perveniat, si & is acceptet: ita ut medio tempore à promissore promissio revocari non possit; sed ego cui facta est promissio eam possim remittere. Nam is sensus juri naturæ non repugnat, & verbis talis promissionis maxime congruit. neque ni - hil mea interest si per me alter beneficium acquirat. Quod si promissio in nomen ejus collata est cui danda res est, distinguendum est, an qui acceptat, aut speciale mandatum habeat acceptandi, aut ita generale, ut talis acceptatio ei inclusa censeri debeat: an vero non habeat. Vbi mandatum tale antecessit, distinguendum ultra non puto, fitne persona sui juris necne, quod Romanæ leges volunt, sed plane ex tali acceptatione promissionem perfici: quia consensus potest & per ministrum interponi ac significari. Velle enim cenfeor quod in alterius voluntate posui, si & ille velit. Deficiente autem mandato, si alius cui promissio facta non est acceptet volente promissore, tunc is erit effectus, ut promissori revocare promissionem non liceat antequam is quem spectat promissio eam ratam habuerit aut irritam: sic tamen ut medio illo tempore is qui acceptavit remittere promissum non possit, quia hîc non adhibitus est ad jus aliquod accipiendum, sed ad adftringendam promissoris fidem in sustentando beneficio: ita ut promissor ipse si revocet faciat contra fidem, non contra jus proprium alicujus.
19 · Onus promisso adjici quo tempore poßit.
pr.Ex superioribus intelligi etiam potest, quid sentiendum fit de onere adjecto promissioni. id enim fieri poterit quamdiu promissio completa nondum est per acceptationem, nec fide interposita facta irrevocabilis. Onus autem in commodum tertii adjectum promissioni revocari poterit, quamdiu à tertio accepta - tum non erit: quanquam non desunt tam in hac quam in aliis quæstionibus qui secus sentiant. Sed recte rem infpicienti facile elucet naturalis æquitas, ut multis probationibus non egeat.
20 · Quomodo convalescere poßit invali da promißio.
pr.Solet & illud disputari, quomodo convalescere possit promissio cui error causam dedit, si re cognita promissor stare velit promisso. Atque idem quæri potest de promissionibus quibus lex civilis impedimentum injicit ex metu aut causa alia, si illa causa postea cessaverit. Nam ad hæc firmanda quidam solum actum internum requirunt, quem conjunctum cum priore actu externo putant ad pariendam obligationem. Alii, quibus id displicet ideo quia actus externus non potest signum esse actus interni sequentis, requirunt novam verbis factam promissionem & acceptationem. Verior est media sententia, actum quidem externum requiri, sed non utique verbis factum, cum retentio rei promissæ ex parte ejus cui promissa est, & relictio ejus ex parte promittentis, aut simile aliquid, sufficere possint ad significandum consensum.
21 · Promißiones fine causa, naturaliter non esse irritas.
pr.Hoc quoque omittendum non est, ne jura civilia cum naturali jure confundantur, neque promissiones quæ causam expreffamnon habent naturaliter esse irritas, non magis quam rerum donationes:
22 · Qui factum alienum promisit ad quid naturaliter teneatur.
pr.Neque eum qui factum alienum promisit ad id quod interest teneri, modo facere non omiserit quod ex sua parte ad id factum obtinendum facere poterat; nisi verba aut negotii natura obligationem inducant strictiorem. Velut persoluta fide, inquit Livius, quia per eum non stetisset quin prestaretur.