Grotius 2.12De contractibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Divisio actuum humanorum qui aliis hominibus utiles sunt: ac primum, in simplices ac mixtos.
pr.ACtuum humanorum qui ad aliorum hominum utilitatem tendunt, alii sunt simplices, alii compositi.
2 · Simplicium in beneficos meros, aut cum mutua obligatione:
pr.Simplices salii alii benefici, benefici, alii al permutatorii. Benefici aut meri, aut cum mutua quadam obligatione. Benefici meri, aut in præsens absolvuntur, aut in futurum prominent. In præsens absolvitur factum utile, de quo nihil loqui necesse est, quando utilitatem quidem parit, sed nullum juris effectum: item donatio, qua dominium transfertur, qua de re egimus supra cum de dominii acquifitionibus ageretur. In futurum prominent promissiones tum dandi, tum faciendi, de quibus jamjam egimus. Benefici actus cum obligatione mutua sunt, qui aut de re disponunt fine alienatione, aut de facto ita ut aliquis effectus supersit. Talis est circa rem usus concessio, qui commodatio dicitur: in factis præstatio operæ sumtuosæ, aut obligatoriæ, quæ dicitur mandatum, cujus species est depositum, præstatio scilicet operæ in re custodienda. His autem actibus similes sunt actuum promissiones, nisi quod, ut diximus, hæ in futurum prominent: quod & de actibus jam explicandis intellectum volumus.
3 · Et permutatorios: tum qui dirimunt:
pr.Actus permutatorii, aut dirimunt partes, aut communionem adferunt. Actus eos qui diremtorii sunt recte dividunt Iurisconsulti Romani in Do ut des, facio ut facias, facio ut des: de quibus videri potest Paulus Iurifconfultus in l. Naturalis: Digestis, Præscriptis verbis. Sed Romani ab hac divisione eximunt quosdam contractus quos ipsi nominatos vocant, non tam quod proprium habeant nomen (habet enim hoc & permutatio quam a nominatorum numero excludunt) quam quod ob usum frequentiorem vim quandam & naturam accepissent talem, quæ etiamsi nihil esset dictum specialiter, ex ipso nomine satis posset intelligi: unde etiam certæ de illis proditæ erant actionum formulæ: cum in cæteris contractibus minus frequentibus hoc tantum inesset quod dictum erat, ac proinde non communis aliqua & usitata, sed accommodata ad ipsum factum daretur formula quæ ideo præscriptis verbis dicebatur. Ob eandem causam usus frequentioris, in conventionibus nominatis, si requisita quædam adessent, ut in venditione si de pretio convenisset, etiam re integra, id est antequam à partium altera præstitum esset aliquid, injungebatur implendi necessitas: cumin illis rarioribus re integra daretur pœnitendi libertas, id est impunitas, quia lex civilis vim coactricem fubtrahebat illis conventionibus, ut sola contrahentium fide starent. At jus naturæ ignorat hæc discrimina: neque vero qui innominati ab illis dicuntur contractus, aut minus sunt naturales, aut minus antiqui. imo permuțiato, quæ innominatis accenfetur, emtione & fimplicior est & antiquior. Et Eustathius ad Iliados x, ubi de certamine publico agitur, cui præmium constitutum est, quod apud Homerum est ἄρνυθαι, interpretatur αντικαταλλάλεπτη, addens Συνάλλαγμα γάρ τι κὶ τὰὶ τοιαῦτα: nimirum facio ut des. Nos ergo naturam sequentes, contractus omnes diremtorios, nullo nominatorum aut innominatorum discrimine, ad tria quæ diximus genera revocabimus. Dicemus proinde dari ut detur, statim quidem rem pro re, ut in ea quæ specialiter dicitur permutatio, antiquissimum haud dubie commercii genus: aut pecuniam pro pecunia, quod collybum Græci vocant, mercatores hodie cambium: aut rem pro pecunia, ut in emtione ac venditione: aut usum rei pro re: aut usum rei pro usu rei: aut usum rei pro pecunia, quod postremum locatio conductio dicitur. Vsus autem nomine hic intelligimus tum nudum usum, tum eum qui cum fructu conjunctus est, sive is fit temporarius, sive personalis, sive hereditarius, sive alio quovis modo circumscriptus, ut apud Hebræos is qui durabat ad annum Iubilæum. Datur vero, ut interposito tempore tantundem, & genere idem detur, in mutuo, quod locum habet in his, quæ pondere, numero, mensura constant, tam rebus aliis quam pecunia. Facti cum facto permutatio innumeras habere potest species pro factorum diversitate. At facio ut des, aut pecuniam, atque id quoque in factis quotidianæ utilitatis locatio conductio dicitur, in facto præstandæ indemnitatis circa casus fortuitos aversio periculi, vulgo affecuratio, qui contractus olim vix cognitus nunc est inter receptiffimos; aut ut des rem, aut usum rei.
4 · Tum qui communionem adferunt.
pr.Actus autem communicatorii, aut facta communicant, aut res, aut hinc res, inde facta ad utilitatem communem, quæ omnia veniunt societatis nomine: in quo genere comprehenditur & bellica societas, qualis illa apud nos frequens navium privatarum coitio adversus piratas, aut alios invasores, quam vulgo Admiralitatem nuncupant, Græci σύμπλοιαν aut ὁμόπλοιαν vocabant.
5 · v. Mixtos esse principaliter,
pr.Mixtiautem actus sunt, aut principaliter, aut per accessionem alterius. Sic si sciens rem majoris emam, & quod plus est in pretio alteri condonem, partim donatio erit, partim emtio: si fabro pecuniam promittam ut de suo auro mihi annulos faciat, partim emtio erit, partim conductio. Sic & in societate accidit ut alter factum & pecuniam, alter pecuniam tantum contribuat. Et in feudali contractu rei feudalis concessio beneficium est, pactio autem militaris operæ pro tutela, est facio ut facias. Quod si onus pensionis accedat, eatenus miscetur cum emphyteusi. Fœnus quoque nauticum mixtum quid est ex contractu mutui & periculi aversi.
6 · Aut per acceßionem.
pr.Per accessionem ad alterum actum fit mixtio, ut in fidejussione & pignoris datione. Nam fidejussio, si negotium spectes quod inter fidejussorem & principalem debitorem geritur, plerumque mandatum est: fin negotium quod inter creditorem & fidejussorem qui nihil recepit geritur, videtur actus mere liberalis: sed quia contractibus onerofis accedit, inde censeri solet. Pignoris quoque datio per se videtur actus liberalis, qua detentio rei conceditur. sed hæc quoque naturam trahit ex contractu cui securitatem præstat.
7 · Qui actuum contractus dicantur.
pr.Omnes autem actus aliis utiles extra mere beneficos contractuum nomine appellantur.
8 · Aequalitatem in contractibus requiri primum circa actus pracedaneos:
pr.In contractibus natura æqualitatem imperat, & ita quidem ut ex inæqualitate jus oriatur minus habenti. Hæc æqualitas partim consistit in actibus, partim in eo de quo agitur; & in actibus tum præcedaneis, tum principalibus.
9 · Ad scientiam:
pr.Ad præcedaneos actus pertinet, quod is qui cum aliquo contrahit vitia sibi nota rei de qua agitur significare debet: quod non civilibus tantum legibus constitui solet, sed naturæ quoque actus congruit. nam inter contrahentes propior quædam est societas quam quæ communis est hominum. Atque hoc modo solvitur quod dicebat Diogenes Babylonius hoc tractans argumentum, non celari omnia quæ tacentur: nec quicquid tibi audire utile est idem mihi dicere necesse esse, ut de rebus cælestibus. nam contraEtus natura utilitatis causa reperta propius quiddam exigit. Bene Ambrosius: In contractibus etiam vitia eorum que veneunt prodi jubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in jus emptoris tranfcripferit, doli actione vacuantur. Lactantius dixerat: Qui vendentis errorem non redarguit, ut aurum parvo emat, aut qui non profitetur fugitivum servum, vel pestilentem se domum vendere, lucro & commodo suo consulens, non est il - le sapiens, ut Carntades videri volebat, sed callidus & astutus. At non idem dicendum est de his quæ rem non contingunt: ut si quis sciat multas naves in cursu esse quæ frumentum advehunt. nam tale quid indicare est quidem officiofum ac laudabile, sæpe adeo ut omitti nequeat nisiut caritatis regula violetur; non tamen injustum, id est non pugnans cum jure ejus quicum negotium est: ita ut locum hîc habere possit illud quod idem ille Diogenes non incommode dicebat referente M. Tullio: Advexi, expofui: vendo meum, non pluris quam ceteri: fortasse etiam minoris cum major est copia. cui fit injuria? Non ergo generaliter sequendum illud ejusdem Ciceronis, celare esse cum tu quod scias id ignorare emolumenti tui causa velis eos quorum intersit scire: sed tum demum id locum habet cum de iis agitur quæ rem subjectam per se contingunt, ut si domus fit pestilens, si à magistratu dejici jussa, quæ exempla ibidem videas. At vitia ei quicum agas, nota, ut servitutem ædium quas M. Marius Gratidianus C. Sergio Oratæ vendebat ab ipso prius emtas, dici nihil attinet. scientia enim utrinque par pares facit contrahentes. Horatius: Ille feret pretium pæne securus, opinor: Prudens emisti vitiosum. Quod notatum & Platoni undecimo de legibus.
10 · Ad libertatem volendi.
pr.Neque vero tantum in intellectu rerum, sed & in voluntatis usu quædam contrahentibus inter se æqualitas debetur: non quidem ut si quis antecessit metus juste incuffus, is demi debeat; id enim contractui extrinsecum est: sed nequis incutiatur contrahendi causa, aut si incussus est, ut dematur. Hoc spectantes Lacedæmonii refciderunt emtionem agri quam Elei possessoribus metu expresserant, γνόντες μηδὲν δικαιότερον εἶναι βία πριαμένες ἢ βίᾳ ἀφελομένες τὰ ἢ ἡθόνων λαμβάνὸν: Arbitrati nihilo justius esse infirmioribus per emtionis titulum quam vi mera rem extorquere, quæ Xenophontis verba sunt. Quod tamen quam exceptionem ex jure gentium habeat, suo loco videbimus.
11 · Secundo in ipso actu, si fit permutatorius:
pr.In ipso actu principali hæc desideratur æqualitas, ne plus exigatur quam par est. Quod in contractibus beneficis locum vix potest habere. Nam si quis pro commodato aut opera in mandato aut deposito exhibenda aliquid mercedulæ stipuletur, non injuriam faciet, sed contractum mifcebit, id est ex gratuito efficiet femipermutatorium. At in permutatoriis omnibus sollicite id observandum est. nec est quod dicat quispiam id quod pars altera amplius promittit donatum censeri. Neque enim solet hic esse tales contractus ineuntium animus, nec præfumendus est nisi appareat. Quod enim promittunt aut dant credendi sunt promittere aut dare tanquam æquale ei quod accepturi sunt, utque ejus æqualitatis ratione debitum. Iohannes Chrysostomus: ὅταν γὸ ἐν τοῖς συμβο ὁ ἀξίας καζαλαβεῖν ἡ πάντα ὑπέρ τέτε ποιῶμεν, ἐληςεία τὸ πρᾶγμα ἐσίν; Quoties enim in contractibus & quoties emendum quid aut dependendum est, contendimus, omnique modo laboramus ut minus equo pretio demus, nonne huic faEto quoddam inest furtum? Scriptor vitæ Isidori apud Photium Hermiam narrat, ubi quod emere vellet justo forte minoris esset indicatum adjecisse quod justo pretio deerat, quod existimaret aliter agere injuftitiæ esse speciem, sed talis quæ plurimos lateret. Etin hunc sensum interpretantur Hebræi legem quæ est Levit. xxv, 17.
12 · Tertio in eo de quo agitur: quod explicatur.
pr.Restat æqualitas in eo de quo agitur, in hoc consistens, ut etiamsi nec celatum quicquam fit quod dictum oportuit, nec plus exactum quam deberi putabatur, in re tamen deprehendatur inæqualitas, quanquam fine culpa partium, puta quod vitium latebat, aut de pretio errabatur, ea quoque fit resarcienda, & demendum ei qui plus habet reddendumque minus habenti: quia in contractu id utrimque propositum aut fuit, aut esse debuit, ut uterque tantundem haberent. Lex Romana hoc constituit non in quavis inæqualitate, minima enim non persequitur, imo & occurrendum censet multitudini litium, sed in satis gravi, ut quæ dimidium justi pretii excedit. Nimirum leges, ut ait Cicero, iniqua tollunt quatenus teneri manu possunt, philosophi quatenus ratione & intelligentia. Hi vero qui legibus civilibus subjecti non sunt, id sequi debent quod æquum esse ipsis ratio recta dictat: imo & illi qui legibus fubjectifunt, quoties de eo quod fas piumque est agitur, si modo leges non jus dant aut tollunt, sed juri duntaxat ob certas causas auxilium suum denegant.
13 · Quæ æqualitas locum habeat in actibus mere aut partim beneficis.
pr.Sed notandum est quandam rei æqualitatem spectari & in contractibus beneficis, non quidem omnimodam ut in commutatoriis, sed ex fuppofitione ejus quod agitur, ne quis scilicet ex beneficio damnum sentiat: ob quam rationem mandatarius indemnis præstari debet à sumtibus factis & damno in quod ex causa rei mandatæ incidit: & commodatarius rem tenetur refar - cire si periit, quia non solius rei ratione domino tenetur, id est ex vi dominii, quomodo quivis possessor teneretur, ut supra didicimus, sed & ratione beneficæ acceptionis: quod ita verum est nisi omnino & apud dominum fuisset peritura. Hoc enim casu nihil per commodatum domino abest. " Contra depositarius præter fidelitatem nihil recepit: ideo si periit res, non tenebitur: non rei ratione, quia non exstat, nec locupletior est; nec acceptionis ratione, quia accipiendo beneficium non accepit, sed dedit. In pignore, ut & in locato, media via sequenda est, ut qui rem accepit, nec de casu quovis teneatur, ut commodatarius, & majorem tamen diligentiam quam depositarius præstare debeat: quia pignoris acceptio est quidem gratuita, sed accedere solet contractui oneroso. Quæ omnia Romanis quidem congruunt legibus, sed non ex illis primitus, sed ex æquitate naturali veniunt. Quare eadem apud alias quoque gentes reperire est. Inter cæteros apud Hebræum Mosem Maimonidem libro 111. Ductoris dubitantium capite 43. Spectavit huc Seneca cum dixit alios fidem debere, alios tutelam. Ad hanc vero formam de cæteris quoque contractibus judicium est faciendum. Sed generali tractatione quantum instituto nostro sufficit absoluta, speciales quasdam contractuum quæstiones percurramus.
14 · Quomodo æstimandum rei pretium in venditione, & ex quibus causis juste crescat aut minuatur.
pr.Mensura ejus quod res quæque valeat maxime naturalis est indigentia, ut Aristoteles recte ostendit: quod in permutationibus rerum apud barbaros populos maxime he spectat spectatur. Non tamen hæc unica est mensura. Nam hominum voluntas, quæ rerum domina est, multas res magis desiderat quam sunt necessariæ. Margaritis, inquit Plinius, pretium luxuria fecit. Et Cicero Verrina de Signis: Qui modus est in his rebus cupiditatis idem est estimationis. Et contra evenit ut res maxime necessariæ minoris sint propter copiam: Quod Seneca multis exemplis ostendit libro de Beneficiis v1, cap. 15; ubi & hoc addit: Pretium cujusque rei pro tempore est. cum bene ista laudaveris, tanti sunt quanto pluris venire non possunt. Paulus Iurifconfultus: Pretia rerum non ex affectu nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur: id est, ut alibi explicat, quanti omnibus valeret. Hinc fit ut res tanti æstimetur quantum pro ea communiter offerri aut dari solet, quod vix est ut non aliquam latitudinem habeat, intra quam plus minusve dari aut exigi possit, nisi ubi lex certum rebus pretium ὁ ιγμῇ, ut Aristoteles loquitur, id est in puncto constituit. In communi autem illo pretio ratio haberi solet laborum & expensarum quas mercatores faciunt: foletque subito quoque mutari ex copia & inopia ementium, pecuniæ, mercium.Cæterum possunt & quædam esse rei accidentia æftimabilia, ob quæ res licitæ supra aut infra commune pretium ematur vendaturve, puta ob damnum consequens, lucrum cessans, affectum peculiarem, aut si in gratiam alterius res vendatur ematurve alioqui non emenda aut vendenda; quæ ipsa accidentia ei cum quo agitur indicanda sunt. Ejus quoque damni aut lucri cessantis ratio haberi potest, quod ex pretii solutione dilata aut anticipata nascitur.
15 · Quando naturaliter perfecta fit venditio: & quando dominium transeat.
pr.De venditione & emtione notandum etiam fine traditione ipso contractus momento transferri dominium posse, atque id esse simplicissimum. ita Senecæ venditio alienatio est & rei fue jurisque sui in alium translatio: nam & ita fit in permutatione. Quod si actum fit ne statim dominium transeat, obligabitur venditor ad dandum dominium, atque interim res erit commodo & periculo venditoris: quare quod venditio & emtio constat præstando, ut habere liceat & evictionem, item quod res periculo est emtoris & ut fruEtus ad eum pertineant antequam dominium transeat, commenta sunt juris civilis, quod nec ubique observatur: imo plerisque legum conditoribus placuisse, ut ad traditionem usque res commodo & periculo venditoris fit, notavit Theophrastus in loco qui apud Stobæum est, ubi & multa alia instituta reperias de solennitate venditionis, de arrhabone, de pœnitentia, multum differentia à jure Romano: sicut & apud Rhodios perfici solitam venditionem & contractus quosdam alios relatione in acta, notavit in Rhodiaca Dion Prusæenfis. Illud quoque sciendum, si res bis fit vendita, ex duabus venditionibus eam valituram quæ in se continuit præsentem dominii translationem, sive per traditionem, sive aliter. Per hanc enim facultas moralis in rem abiit à venditore: quod non fit per solam promissionem.
16 · Monopolia quæ sint contra jus nature, aut diligendi legem.
pr.Monopolia non omnia cum jure naturæ pugnant. nam possunt interdum à summa potestate permitti justa de causa & pretio constituto: cujus rei exemplum nobis illustre præbet Iosephi historia cum is vice regia Ægypto præesset. Sic & sub Romanis Alexandrini Indicarum & Ethiopicarum mercium habebant, ut Strabo loquitur, μονοπωλείαν: Potest & à privatis institui, æquo duntaxat compendio. At qui, ut in Velabro olearii, de compacto id agunt, ut res supra pretium id quod summum nunc est in communi pretio vendantur, aut vi, aut fraude impediunt, ne major copia importetur, aut ideo merces coemunt ut vendant pretio quod tempore venditionis iniquum fit, injuriam faciunt, atque eam reparare tenentur. Quod si alio modo impediunt invectionem mercium, aut ideo coemunt ut pluris vendant, pretio tamen pro temporis ratione non iniquo, faciunt quidem adversus caritatis normam, quod multis evincit Ambrosius libro officiorum tertio, sed proprie jus alterius non violant.
17 · Pecunia functionem quomodo recipiat.
pr.De pecunia sciendum, eam naturaliter functionem recipere, non in materia sola, nec in speciali appellatione aut forma, sed in genere magis communi, qua scilicet comparatur ad res aut omnes aut maxime necessarias: quæ æstimatio, si aliud non convenerit, facienda erit tempore ac loco solutionis. Michael Ephefius ad quintum Nicomachiorum: ὡς ὑπὶ ὁ χρείας τῶτο ὅπὶ τῶνομίσμα αὐτῷ ἢ ἀλλασσομένων χρήθαι. Quod de indigentia accidit, idem in nummo videre est. Nam sicut ea non eadem semper, nec enim alienis rebus eque semper opus est nobis, sic nec nummus idem semper valet, sed mutatur, & cum prius plus valuerit, postea aut minus, aut nihil valet: diuturnius autem est nummi pretium: eoque ut mensura aliarum que comparantur rerum uti solemus. Cujus loci hic sensus est: quicquid adhibetur in hoc ut mensura fit rerum aliarum, debet esse tale ut per se minime flectatur. talia autem sunt in genere æstimabilium, aurum, argentum, æs. per se enim ferme tantundem ubique, & semper valent: sed prout res aliæ, quibus indigent homines, copiofæ sunt aut raræ, ita eadem pecunia ex eadem facta materia, eodem pondere, nunc plus, nunc minus valet.
18 · De conductionis mercede naturaliter nihil remittendum ob sterilitatem & similes casus: & quid si conductore primo impedito uti, res alii locata fit?
pr.Locatio & conductio, ut recte à Cajo dictum est, proxima est venditioni & emtioni, eisdemque regulis consistit. Respondent enim pretium pensioni sive mercedi, & rei dominium facultati utendi. Quare sicut res domino perit, ita naturaliter sterilitas, & alii casus qui usum impediunt, damno sunt conductoris: neque eo minus locator jus habebit ad pecuniam promissam, quia ipse facultatem utendi tradidit, quæ eo tempore tantum valebat. quanquam & legibus & pactis immutari id potest. Si tamen locator, cum conductor primus re uti impeditus esset, alii eam locaverit, quicquid consecutus inde fuerit rependet primo conductori, ne ex re aliena fiat locupletior.
19 · Iusta merces quomodo crescat & minuatur.
pr.Et quod de venditione supra diximus pluris rem vendi minorisve emi posse, si in gratiam alterius vendatur ematurve, alias non vendenda aut emenda, idem & de re aut opera locata conductave intelligendum est. Quod si una opera pluribus utilis esse possit, ut itineris susceptio, & locator pluribus se in solidum singulis obftrinxerit, poterit de singulis mercedem pacisci quam ab uno exigeret, ubi lex non obstat: quia quod illa opera secundo quoque utilis est, extrinsecum est contractui qui cum primo est initus, neque respectu primi quicquam minuit de æstimatione.
20 · Quo jure vetite sint ufure.
pr.Circa mutuum quæri quæri solet quo jure vetitæ sint usuræ: & quanquam jure naturali vetitas esse receptior est sententia, contrarium tamen sentit Abulensis. Neque vero videntur argumenta quæ in alteram adferuntur partem talia esse ut assensum extorqueant. Nam quod de mutuo dicitur gratuitum esse, tantundem & de commodato dici potest: cum tamen pro usu rei pretium exigere illicitum non fit, sed efficiat ut contractus in aliud nomen transeat. Nec magis urget quod suapte natura sterilis est pecunia. Nam & domos & res alias natura infœcundas hominum industria fructuofas fecit. Illud speciofius quod hîc res pro re reddatur, usus autem rei à re distingui non possit, cum in abusu consistat, ac proinde pro eo nihil debeat exigi. Sed notandum est cum rerum quæ usu pereunt, aut in alterius dominium transeunt, ususfructus Senatusconsulto introductus dicitur, non tamen effectum, ut proprius ususfructus esset, de voce ususfructus agi quæ certe secun - dum suam proprietatem tali juri non congruit; non tamen sequi inde jus tale nihil esse, aut non æftimabile, cum contra certum fit, si quis proprietario tale jus cedat, pecuniam posse exigi eo nomine. Sic & jus illud non nisi post tempus certum reddendi pecuniam aut vinum, est aliquid æstimabile: minus enim solvit qui tempore minus solvit. Atque ideo ἐν αὐτιχρήση usus pecuniæ cum fructibus prædii compensatur. Quæ vero à Catone, Cicerone, Plutarcho, & aliis contra usuras dicuntur, ea respiciunt non tam quod intrinsecum ei est, quam quod plerumque ei adest, eamque consequitur. Sed quicquid hac de re sentire libeat, sufficere nobis debet lex à Deo Hebræis data, quæ vetat Hebræos Hebræis pecuniam dare fænori. Est enim hujus legis materia si non necessaria, certe honesta moraliter, unde & aliis maxime moralibus annumeratur Psalmo qui apud Hebræos est decimus quintus, apud Latinos decimus quartus, & apud Ezechielem capite decimo octavo. quæ autem hujus generis sunt, Christianos quoque obligant, quippe vocatos ad majora virtutum specimina: & quæ tunc officia homini Hebræo aut alioqui circumciso (nam hujus cum Hebræo par causa erat) præstari jubentur, eanunc præstanda sunt homini cuivis, omni populorum discrimine per Euangelium sublato, latiusque extenso proximi intellectu: quod præter cætera ostendit insignis Christi de homine Samarita apologus. Itaque Lactantius de officiis tractans hominis Christiani, Non dabit, inquit, in usuras pecuniam, hoc est enim de alienis malis lucra captare. Ambrosius: Subvenire non habenti humanitatis est; duritie autem plus extorquere quam dederis. Ipse Cæsar Augustus notavit aliquos quod pecualiquos quod nias levioribus usuris mutuati graviori fænore collocaffent.
21 · Qua commoda usura nomine non veniant.
pr.Observandum tamen est esse quædam quæ ad usuræ speciem accedant, ac vulgo usuræ esse videantur, cum tamen pacta sint generis alterius: ut de repensando damno quod facit qui pecuniam dat mutuam eo quod diu pecunia careat: item de lucro ob mutui dationem cessante, deducto scilicet incerto spei, & labore qui fubeundus fuerat: Sic etiam pro impensis ejus qui multis dat mutuam pecuniam, & in hoc paratam habet: & pro periculo amittendæ fortis, ubi idonee non cavetur, si quid exigitur, usura vere non est. Demosthenes oratione in Pantænetum, eum qui quod ex mercatura aut honesta opera quæsivit sub modico lucello elocat, partim ut suum servet, partim ut gratum faciat alteri, negat feneratorum odio prægravandum.
22 · Legum civilium que circa banc rem vis fit.
pr.Leges vero humanæ quæ concedunt aliquid stipulari pro usu pecuniæ, aut rei alterius; ut apud Hollandos jampridem concessum est aliis quidem octo nummos in centum, mercatoribus autem duodecim pro usu annali exigere, siquidem vere stant intra compensationem ejus quod abest, aut abesse potest, non pugnant cum naturali aut divino jure: fin eum modum excedunt, impunitatem præstare possunt, jus dare non possunt.
23 · Qualis estimatio facienda in contractu aversi periculi, sive afsfecurationis.
pr.Contractus avertendi periculi, quem affecurationem vocant, omnino nullus erit si contrahentium alter rem de qua agitur, aut salvam quo destinabatur pervenisse, aut periiffse sciverit: non tantum ob paritatem quam exigit contractuum permutatoriorum natura, sed quia propria materia hujus contractus est damnum sub ratione incerti. Periculi autem hujus pretium ex communi æstimatione petendum est.
24 · Qualis in societate, ubi multe ejus species explicantur.
pr.In societate negotiatoria, ubi confertur pecunia cum pecunia, si pecuniæ æquales sint, æquales esse etiam oportet partes in damno & lucro: fin inæquales fuerint partes quoque fient pro rata. quod Aristoteles fine octavi Nicomachiorum sic extulit: ἐν χρημά των κοινονίᾳ πλείω λαμβάνεσιν οἱ συμβαλλόμενοι πλείω. Atque idem habebit locum si operæ aut æquales aut inæquales conferantur. Sed & opera cum pecunia, aut cum pecunia & cum opera, conferri potest, ut dici solet: Par pari datum bostimentum est opera pro pecunia. Sed hæc collatio non uno modo fit: nam aut opera confertur cum solo pecuniæ usu, quo casu sors domino perit, & si salva est domino salva est; aut opera confertur cum ipso dominio pecuniæ, quo casu qui operam impendit particeps fit fortis. In prima specie comparatur cum opera non sors, sed periculum amittendæ fortis, & lu - probabiliter ex eafperari poterat. In altera operæ pretium habetur quasi forti adjectum, & pro eo quod valet in ipsa forte partem habet qui operam præstat. Quod de opera diximus, idem & de labore ac periculo navigationis, & similibus intelligi debet. Vt autem sociorum aliquis lucri fit particeps, immunis damni, est quidem præter naturam societatis: potest tamen ita conveniri fine injuria.fiet enim mixtus contractus ex societate & ex contractu aversi periculi, in quo ita servabitur æqualitas si tanto plus lucri ferat quam alioqui laturus fuerat qui in se damnum recepit. Vt autem quis damnum sentiat fine lucro, ideo admittendum non est, quia ita naturalis est societati utilitatum communio, ut fine ea nequeat societas consistere. Quod autem dictum est à Iurifconfulto a non expressis partibus æquales intelligi, ita demum pro vero habendum est si quæ conferuntur sint æqualia. In societate autem universorum bonorum non id quod hinc aut illinc obvenit, sed quod probabiliter sperari poterat comparandum est. x x v. In societate navali adversus piratas utilitas communis est ipsa defensio: interdum & præda. Solent autem æstimari naves, & quæ in navi sunt, atque ex his summa confici, ut damna quæ eveniunt, in quibus sunt & vulneratorum impendia, ferantur à dominis navium & mercium pro parte quam habent in ea summa. Et hæc quidem quæ diximus hactenus ipsi juri naturæ sunt consentanea.
26 · Iure gentium inæqualitatem in quam consensum est, quoad actus exteriores non attendi: & quo sensu id naturale dicatur.
pr.Nec in his jure gentium voluntario quicquam mutatum apparet: uno excepto, quod inæqualitas rerum, in quam consensum est, ubi nec mendacium intercessit, nec ejus quod dictum oportuit reticentia, in actionibus exterioribus pro æqualitate habetur: ita ut quomodo jure civili ante constitutionem Diocletiani actio in foro nulla dabatur adversus talem inæqualitatem, ita nec inter eos qui jure gentium solo sociantur exactio aut coactio fit eo nomine. Hoc enim est quod ait Pomponius, in pretio venditionis & emtionis naturaliter licere se mutuo circumvenire: ubi licere est non quidem fas esse, sed ita permitti ut nullum contra proditum fit remedium in eum qui se pacto velit defendere. Naturaliter autem eo in loco, ut & alibi interdum, positum est, pro eo quod recepti passim moris est, quomodo apud Apostolum Paulum ipsa natura docere dicitur viro turpe esse comam alere, cum tamen id neque repugnet naturæ, & multos apud populos usitatum fit. Sic idolorum cultores, non autem quosvis homines φύσ ματαήες, id est natura vanos appellat scriptor libri Sapientiæ, & τέκνα φύσὲ ὀργῆς Paulus Apostolus, non tam ex sua quam ex Romanorum, apud quos tum vivebat, persona loquens. Euenus poeta vetus: Quod meditare diu durabile fiet, amice, Atque id naturam credo mortalibus esse. Ejusdem sensus dictum vetus apud Galenum exstat: πίκλητοι φύσες τὰ ἔθη consuetudo adscititia est natura. Apud Thucydidem simili notione dicitur 7 νόμων κρατήστισα ἡ αὐθρωπεία φύσις, humana natura legum viEtrix. Sic πεφυσιωμένα dicunt Græci tum virtutes, tum vitia postquam altas radices egerunt. Apud Diodorum vero Siculum legimus: f φύσεως ὑπὸ ὁ ἀνάγκης ἡθωμένης, cum neceßitas sitas naturam, naturam, id id est est robur animi, vinceret. Sic Pomponius Iurifconfultus cum dixisset jus Romanum non pati eundem in paganis & testato & intestato decedere, addidit earum rerum naturaliter inter se pugnam esse, cum tamen ea regula è solis Romanorum moribus pendeat, neque apud alios populos locum habeat, ac ne apud ipsos quidem Romanos in militum testamento. Evidens autem fuit utilitas ejus quod dixi juris introducendi, ad præcidendas controversias infinitas, &, ob incerta rerum pretia inter eos qui communem judicem non habent, inexplicabiles, quæ vitari non poterant si ob inæqualitatem à pactis discedere licuisset. Hecest emtionis atque venditionis Substantia (ajunt Imperatores substantiæ nomine morem perpetuum significantes) quod emtor viliore comparandi, venditor cariore distrahendi votum gerentes ad hunc contractum accedant, vixque post multas contentiones, paulatim venditore de eo quod petierat detrahente, emtore autem huic quod obtulerat addente ad certum consentiant pretium. Seneca ait hoc jus respiciens: Quid interest quanti sint, cum de pretio inter ementem & vendentem convenerit? Nihil venditori debet qui bene emit. Andronicus Rhodius sensu eodem: τὸ γδὲ ἐν τοῖς ἑκεσίοις συναλλάγμασι κέρδῳ ἔτι ἄδικόν ἐσιν, ὅτε ἐυθιώε) · τέτων ηδ ' ἄδλαν ἔδωκεν ὁ νόμο: Lucrum quod voluntate contrahentium percipitur, nec injustum est, nec corrigitur. Ejus enim rei licentiam lex conceßit. Is quem indicavi paulo ante scriptor vitæ Isidori minoris justo emere aut pluris vendere vocat ἀδικίαν ὑπὸ μλύ ξ νό με ἀφομένίω, τὸ ἢ δίκαιον ανατρέπεσιν: injustitiam à lege quidem permissam, sed que reipfa justum pervertat.