IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.13De jurejurando.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Iurisjurandi quanta vis fit etiam ex paganorum opinione.

pr.APud omnes populos, & ab omni ævo circa pollicitationes, promissa, & contractus maxima semper vis fuit jurisjurandi. Nam ut Sophocles ait Hippodamia: Mens excitari jurejurando solet, Vt bina diligenter evitet mala, Culpari amicis & Deos offendere. Nullum vinculum, inquit Cicero, ad adftringendam fidem majores nostri jurejurando arctius esse voluerunt. Hinc gravis pæna perjuris imminere nunquam non credita: ut Hefiodus dixit de juramento: clades mortalibus unde Adveniunt, quoties fallaci pectore jurant. Ita ut posteritas etiam majorum delicta lueret, quod non nisi de gravissimis criminibus creditum: & fine facto voluntas quoque pœnam in se accerferet: quorum utrumque Herodotus confirmat narratione de Glauco Epicydide, qui deliberaverat tantum an juratam de deposito fidem falleret: ubi hoc carmen Pythiæ adfert idem Herodotus: At juramento quedam est fine nomine proles Trunca manus, & trunca pedes: tamen impete magno Advenit, atque omnem vastat stirpemque domumque. Et eandem historiam recitans Iuvenalis ita concludit: Haspatitur pænas peccandi sola voluntas. Bene Cicero: Est jusjurandum affirmatio religiosa: quod autem affirmate quasi Deo teste promiseris id tenendum est. Quod autem addit: Iam enim non ad iram Deorum que nulla est, sed ad justitiam & fidem pertinet: fiiræ nomine perturbationem intelligit, non improbandum est; fin qualemcunque nocendi affectum aut voluntatem, minime est recipiendum, ut recte probat Lactantius. Nunc unde vis jurisjurandi oriatur, & quo pertingat usque videamus.

2 · Animum deliberatum requiri ', nempe ut quis jurare voluerit.

pr.Primum quod de promissis & contractibus diximus, & hic habet locum, ut animus rationis compos & deliberatus requiratur. Quare si quis non putans se jurare verba protulerit jurantia, ut de Cydippe narratur, locum habere potest quod ei tribuit Ovidius: Que jurat mens est: nil conjuravimus illa. ex Euripide defumtum qui in Hippolyto dixerat, Iurata lingua est: mente juravi nihil. Quod si quis volens jurare obligare se noluerit, non eo minus obligatur, quia obligatio à juramento est inseparabilis & effectus ejus necessarius.

3 · Verba jurantis obligare in sensu quo ea creditur accepisse cui juratum est.

pr.At si quis deliberato protulerit verba jurantia, animo tamen non jurandi, hunc non obligari, sunt qui tradant, peccare tamen temere jurando. Sed verius est teneri eum vera facere dicta quorum Deum abhibuit testem. nam is actus qui per se est obligatorius ex animo deliberato processit. Cui consequens est ut quanquam plerumque verum est illud Tullii; Quod ex animi tui sententia Off juraveris, id non facere perjurium est; quo & illud pertinet quod apud Homerum jurans Vlyffi Calypso ait: Verum animus quod sentit idem loquar. Id tamen hanc exceptionem habeat, nisi qui jurat sciat, aut pro babiliter credat ab eo quicum negotium est verba aliter accipi, nam dictis ipsis testem adhibens Deum, debet dicta facere vera, quomodo putat intelligi. Et hoc est quod idem ait Cicero: Quod ita juratum est, ut mens deferentis conciperet fieri oportere, id servandum est. Apud Tacitum legimus, Trepidis & verba jurisjurandi per varias artes mutantibus, queis flagitii conscientia inerat. Augustinus: Perjuri sunt qui servatis verbis exspectationem eorum quibus juratum est deceperunt. Et Ifi - dorus: Quacunque arte verborum quis juret, Deus tamen qui conscientia testis est, ita hoc accipit sicut ille cui juratur intelligit. Atque hoc est quod dicitur liquido jurare. Ideo Metellus recte recusavit jurare in legem Apulejanam, quanquam erant qui dicerent legem ob rogationis vitium esse irritam, & juramentum in legem ita intelligen - dum si lex rite rogata lataque esset. Nam quanquam in promissis aliis facile subintelligitur tacita aliqua conditio quæ promissorem exsolvat, id tamen in juramento admittendum non est: quo pertinet egregius ille locus Apostoli ad Hebræos: Deus volens abun - dantißime heredibus promißionis ostendere immutabilitatem consilii sui, fidem fecit jurejurando: ut per duas res immutabiles in quibus fieri non potest, ut fallat Deus (ita recte verti puto illud ψεύδες, sicut aperta locutio vocatur veritas, Dan. VII, 16; VIII, 26; x, 1.) firmum habeamus solatium. Quæ verba ut intelligantur, sciendum est sanctos scriptores de Deo sæpe loqui αὐθρωποπαθῶς, & magis secundum id quod videtur nobis quam quod est. Nam Deus vere decreta sua non mutat. Mutare tamen & pœnitentia duci dicitur, quoties aliter agit quam verba sonare videbantur, nimirum ob conditionem tacite intellectam quæ cessat. Ierem. xv111, 8; Exempla videreeft Gen. xx, 3; Ex. xxxii, 14; 1 Reg. xxx, 29; 11 Reg. xx, 1; Esaix xxxvIII, 1; Ione III, 5, 11. Quo sensu etiam nos fallere Deus improprie dici potest. & solet vox ψεύδεπτη, quæ in dicto loco ad Hebræos apparet, significationem habere eventus spem fruftrantis, ut videre est tum alibi, tum Levit. vI, 2; Iosue xxiv, 27; Efai. LVIII, 11; Ofe. 1, 2; Abac. 111, 17. Facillime autem hoc procedit in comminationibus, quia illæ jus nemini conferunt. In promissis interdum, ubi scilicet conditio tacite quædam subest. Ideo duas res Apostolus nominat quæ immutabilitatem notant, promissionem, quia jus dat, & juramentum, quia conditiones tacitas, & aliquo modo latentes repellit: ut videre est etiam Psal. LXXXIX, 30, 31, 32, 33, 34, 35, 36. Nam aliud est si quas conditiones ipsa negotii natura aperte indicet. Quo nonnulli referunt id quod legitur Num. XIV, 30. Sed verius est terram promissam jurato dici ipsis, non personis, sed populo, posteris scilicet eorum quibus Deus juraverat, com. 23. Talis autem promissio impleri quovis tempore potest, nec personis certis adstringitur. Ex his quæ diximus intelligi potest quid sentiendum fit de jurejurando quod dolo elicitum est. Nam si certum est eum qui juravit aliquod factum fuppofuiffe quod revera se ita non habeat, ac nisi id credidisset non fuisse juraturum, non obligabit juramentum. At si dubium fit, an non etiam fine eo idem fuisset juraturus, standum erit verbis, quia simplicitas quam maxima juramento convenit. Atque huc refero jusjurandum quod Iosue & primores populi Israëlitici Gabaonitis dederunt. Decepti quidem erant à Gabaonitis è regione longinqua se venire fingent non inde sequebatur Iofuam & primores, si scissent ex vicinis populis eos esse, non fuisse eis parcituros. Nam quod dixerant Gabaonitis: Fortaßis in medio mei habitas, quomodo tecum pacifcerer? hunc habere sensum potest, ut interrogentur Gabaonitæ quale pactum desiderent, fociale an deditionis; aut etiam ut ostendant Hebræi licitum sibi non esse cum quibusdam populis fœdus inire sociale: non etiam ut negent dedentibus se vitam relinqui posse. Lex enim divina quæ eos populos internecioni devovebat, ex legis alterius comparatione ita erat intelligenda, ut locum haberet nisi si qui moniti statim facerent imperata. Quod inter alia probat historia Rahabæ cui ob benemerita parcitum est, & Solomonis, qui Cananæorum reliquias sub imperium ac tributum accepit. Atque huc pertinet quod in Iofuæ libro dicitur nullam fuisse civitatem ex populis septem quæ pacem fecerit; obduratos enim ne gratia illis fieret. Quare cum credibile esset, si rem ipsam Gabaonitæ indicaffent, quod præ metu non fecerunt, tamen vitam salvam sub parendi conditione impetraturos fuisse, valuit jusjurandum, adeo quidem ut & de eo violato postea pœnæ fumtæ sint gravissimæ Deo auctore. Ambrosius hanc tractans historiam: Iosue tamen pacem quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione, ne, dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solveret. Nihilominus doli sui pænam aliquam sustinuerunt Gabaonitæ jam sua deditione subditi facti Hebræorum. Addicti enim sunt personali cuidam servituti, cum si egissent aperte, potuissent ad tributariam conditionem recipi.

5 · v. Iuramenti verba non extendenda ultra receptum loquendi morem.

pr.Non tamen ultra receptum loquendi morem extendenda est juramenti significatio. Ideo perjuri non erant qui cum jurassent non daturos se in matrimonium filias Benjaminitis, raptas cum raptoribus vivere permiserunt. Aliud enim est dare, aliud amissum nonrepetere. Ambrosius de hoc facto: Que indulgentia congruo intemperantie supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est ut rapta inirent conjugia, non connubii sacramento. Non dissimile est quod Achæi Romanis quædam non probantibus quæ ab ipsis facta & jurejurando firmata erant, rogarunt ut ipsi Romani quæ viderentur mutarent: nec Achæos religione obftringerent irrita ea quæ jurejurando sanxissent faciendi.

6 · Iuramentum non obligare de re illicita factum: V.II. Aut quod impediat majus bonum morale:

pr.Vt valeat juramentum oportet obligatio fit licita. Quare nullas vires habebit jurata promissio de re illicita, aut naturaliter, aut divina interdictione, aut etiam humana de qua mox agemus Bene Philo Iudæus: ἴσω ἢ πᾶς ἐνωμότως ἄδικα δρῶν, ὅτι ἐυορκήσι μξὺ ἐ, τἢ πολΦρενοβλάβλα δυσίατο. Sciat quisquis ob juramentum injusti aliquid molitur agere, non se jurisjurandi observantem fore, sed potius eversorem jurisjurandi, quod magna cura ac religione dignum est, & quo honesta ac recta sanciri solent. Addit enim culpam culpe, juramento non recte facto, & quo abstinere Jatius fuerat actum illegitimum. Quare Quare ab ab injusta injusta actione actione abstinens abstinens Deum Deum veneretur, ut que ipsi est maxime propria misericordiam ei impertiat. Nam dupla eligere mala, cum parte altera exonerari poßis, infanabilis est furor, & mentis inopia. Exemplum dari potest in Davide qui Nabali peper - cit quem se occifurum juraverat. Cicero simile ponit exemplum in voto Agamemnonis: Dionyfius Halicarnassensis in conjuratione Decemvirorum de republica occupanda. Seneca: Prestare fateor posse me tacitam fidem, Si scelere careat: interim scelus est fides. Vbi interim valet interdum. Ambrosius: Est enim contra officium non - nunquam solvere promissum, juramentum custodire. Augustinus: Şi ad peccatum admittendum fides exhibeatur, mirum est si fides appellatur. Idem docet secunda ad Amphilochium Basilius.

7

pr.Imo etiamsi res quæ promittitur non fit illicita, sed majus bonum morale impediens, sic quoque non valebit jusjurandum: quia scilicet profectum in bono Deo debemus, ita ut ejus libertatem eripere nobis ipsis non valeamus. Huc pertinet insignis ejus quem dixi Philonis Iudæi locus quem affcribere non pigebit. λλάν τινα ἢ παρ᾽ ἐκείνε τινὰ λήψεθαι, κξ μέχρι τελώτῆς. Sunt quidam adeo duro atque insociabili ingenio, sive odio humani generis, sive dura domina iracundia Subacti, ut morum feritatem jurejurando obfirment, ut ne hunc habeant menSe aut tecti socium, ne illi bene unquam faciant, ne quid ab eo ad mortem usque accipiant. Quod ait jurasse quosdam ne huic vel illi unquam bene facerent, id Hebræi vocabant נדר הנאה, id est ἐυχιὼ ὠφελείας, votum de beneficentia: שבע להטיב Levit. v, 6. Hujus formula tradentibus Hebræorum magistris erat קרבן כל מה דתהנה מני, aut קרבן שאתא נהנה לי cui convenit illa Syriaca in veteri versione Matthai xv, 5. קרבני מדס דתתהנא מני: Græce δῶρον δ ἐαὶ ἐξ ἐμᾶ, ὠφεληθῆς. Id est, Donum Deo dicatum fit, (id enim est קרבן (si quid unquam à me boni acceperis. Votum addita consecrationis pœna validum plane cenfebant Hebræorum magistri, pessimi hac in parte juris divini interpretes, etiamsi adversus parentes factum esset: quod dicto loco refellit Christus, in cujus verbis τιμᾶν honorare est benefacere, ut collato Marci loco apparet, & Pauli 1 Tim. v, 3, 17; & Num. XXIII, II. Sed etiamsi adversus alios conceptum fit, recte dicemus non obligare jusjurandum, quia ut diximus profeEtui adversum est.

8 · Aut si factum fit impoßibile.

pr.De impossibilibus dicere nihil attinet. Satis enim manifestum est ad omnino impossibile neminem obligari.

9 · Quid si impoßibile fit ad tempus?

pr.De eo vero quod pro tempore, aut ex fuppofitione est impossibile in pendenti esse obligationem, ita ut is qui ex fuppofitione juravit operam quam potest dare debeat, ut quod juravit possibile reddat.

10 · Iurari Deo nominato, & quo sensu:

pr.Forma jurisjurandi verbis differt, re convenit. Hunc enim sensum habere debet, ut Deus invocetur, puta hoc modo, Deus testis fit, aut Deus fit vindex, quæ duo in idem recidunt. Nam cum superior puniendi jus habens testis advocatur, simul ab eo perfidiæ ultio pofcitur: & qui scit omnia ultor est, ideo quia testis. Plutarchus: πᾶς ὅρκθ᾽ εἰς κατάραν τελώτᾷ ἡ ὁπιορκίας: omne jusjurandum in diras definit, si quis pejeraverit. Huc pertinent federum formulæ antiquæ quibus mos erat victimas adhiberi, ut apparet Gen. xv, 9. & sequentibus. Vt illa Romana apud Livium: Tu Iupiter ita illum ferito, ut ego hunc porcum. Et alibi: Deos precatus ita se mactarent quemadmodum ipse agnum mactasset. Et apud Polybium ac Festum: Si sciens fallo, ita me Diespiter ejiciat, ut ego hunc lapidem.

11 · Sed & nominatis rebus aliis cum respectu ad Deum.

pr.Sed & nominatis rebus personisve aliis jurari mos est vetus, sive quod illas sibi noxias imprecabantur, ut solem, terram, cœlum, principem, sive quod in illis puniri depofcebant, ut in capite, in liberis, in patria, in principe. Neque profanarum tantum gentium hic mos, sed & Iudæorum, ut idem ille Philo nos docet. Ait enim non debere juraturos ob rem quamvis statim ὶ τὸν ποιητιὼ κὶ πατέρα ἢ ὅλων αὐατρέχὸν, ad rerum omnium auctorem ac parentem procurrere; sed jurare per parentes, cœlum, terram, universum. cui simile est quod Homeri interpretes notant, Græcos illos veteres non solitos προπετῶς κατὰ τὴ θεῶν ὀμνύν, ἀλλὰ κατὰ ἢ προστυγχανόντων, facile per Deos jurare, sed per res alias presentes, ut per sceptrum: idque ipsum à justissimo rege Rhadamantho fuisse constitutum tradit Porphyrius & ad Ariftophanem scholiaftes. Sic Iofephus per salutem Pharaonis jurasse legitur, ex more apud Ægyptios recepto quem ibi notat Abenefdras, Elisæus per vitam Eliæ. Neque vero Christus Matthæi v, ut quidam existimant, hæc juramenta vult minus esse licita quam quæ expresso Dei nomine fiunt: sed cum Hebræi ea minus curarent, opinione quadam non dissimili illius qui dixit, Sceptrum non putat esse Deos, ostendit & hæc esse vera juramenta Nam & Vlpianus optime dixit: Qui per salutem suam jurat, Deum jurare videtur. respectu enim divini numinis jurat. Sic Christusoftendit eum qui Templum jurat, Deum jurare qui Templo præsidet, & qui cœlum, Deum qui cœlo velut insidet. At Hebræi magistri istorum temporum existimabant non obstringi homines juramentis per res conditas factis nisi adjecta pœna, ut si res de qua jurabatur Deo consecraretur. Hoc enim est juramentum ορβᾶν, sive ἐν τῷ δώρῳ cujus non dicto tantum Matthæi loco, sed in Tyriorum quoque legibus mentio exstabat, ut ex Iofephi contra Appionem disputatione discimus: nec aliunde arbitrer Orientis populos dictos Græcis καρβαύες, quæ vox apud Æschylum & Euripidem exstat. καρβαία δι ' αὐδας, apud eundem Æschylum. Huic ergo errori dicto loco Christus occurrit. Christianos veteres Tertullianus jurasse ait per salutem Principis omnibus Geniis augustiorem. Apud Vegetium formula est cujus & supra meminimus, qua Christiani milites jurant non per Deum tantum, sed & per majestatem Imperatoris, quæ secundum Deum humano generi diligenda est & colenda.

12 · Iuramentum esse etiamsi per falsos Deos juretur.

pr.Sed & si quis per falsos Deos juraverit, obligabitur: quia quanquam sub falsis notis generali tamen complexione numen intuetur: ideoque Deus verus si pejeratum fit in suam inj factum interpretatur. Et sanctos viros videmus non detulisse quidem unquam sub ea forma jusjurandum, multo minus ita jurasse, quod à Duareno permitti miror; sed tamen si quibuscum negotium erat adduci non possent, ut aliter jurarent, contraxisse cum Preis, ipsos quidem ut oportebat jurantes, ab illis autem juramentum accipientes quale haberi poterat. Exemplum est in Iacobo & Labane Gen. xxx1, 53. Hoc est quod ait Augustinus: Et qui per lapidem jurat, si falsum jurat perjurus est. Deinde: Non te audit lapis loquentem, sed punit Deus fallentem.

13 · Effectus jurisjurandi: inde obligatio ex jurejurando duplex, tempore jurisjurandi & postea: quod distincte explicatur.

pr.Effectus juramenti præcipuus est præcidere controversias. Πάσης αὐτιλογίας πέρας εἰς βεβαίωσιν ὁ ὅρκ, inquit divinus scriptor ad Hebræos: Omnis difputationis finis est juramentum rem sanciens. Cui simile eftillud Philoneum: ὅρκο μαρτυρία Θεῖ πεὶ πράγματῳ ἀμφισβητεμένο: Dei testimonium est jusjurandum de re de qua ambigitur. Et illud non dissimile Halicarnassensis: πλωτήα ἢ πίςις ἄπασίν ἐσιν αὐθρώποις ἕλλησί θεὸς ποιγμένη τ συμβάσεων. Vitima fides inter homines tum Grecos tum barbaros, quam nulla delebit etas, est ea que per jurata pacta sponsores adhibet Deos. Sic & Ægyptiis jusjurandum μεγίση παρ᾿ αὐθρώποις πίσις, maxima fides hominibus inter se. Duo ergo debet jurans, primum ut verba animo congruant, quod ἀληθορκῶν vocat Chrysippus; alterum ut factum congruat verbis, quod idem appellat ἐνορκεῖν. Qui in illo peccat ψδορκεῖν, qui in hoc Fιορκεῖν eidem Chryfippo dicitur, satis distincte, quanquam confundi interdum hæc solent.

14 · Quando ex jurejurando jus quæratur homini & Deo, quando Deo tantum.

pr.Et si quidem materia talis fit, & verba ita concepta ut non ad Deum tantum, sed & ad hominem referantur, jus haud dubie homini ex ipso juramento quæretur, tanquam ex promisso aut contractu qui fimplicissime intelligi debeat. Si vero aut verba hominem non respiciant jus ei conferendo, aut respiciant quidem, sed aliquid fit quod ei possit opponi, tunc ea vis erit jurisjuAC PACIS, LIB. II. randi, ut homo quidem ille jus nullum consequatur, at nihilominus qui juravit Deo obligetur stare jurejurando. Hujus rei exemplum est in eo qui per metum injustum causam promissioni juratæ dedit. Nam hic jus nullum consequitur, aut tale quod reddere debeat, quia causam damno dedit. Sic videmus Hebræos reges, & à Prophetis increpatos & punitos à Deo quod fidem juProphetis ratam Babyloniis regibus non servassent. Laudat Cicero Pom - ponium tribunum qui servavit quod terrore coactus juraverat: tantum, inquit, temporibus illis jusjurandum valebat. Quare non Regulus tantum redire in carcerem, ut maxime is fuerit injustus, de - buit; sed & decem illi quorum Cicero meminit, redire ad Annibalem: jusjurandum enim intercesserat.

15 · Refellitur sententia statuens eum qui pirate aut tyranno juravit, Deo non teneri.

pr.Neque hæc tantum inter hostes publicos locum habent: sed inter quosvis. non enim persona sola refpicitur, cui juratur, sed is qui juratur Deus qui ad obligationem pariendam sufficit. Repudiandus ergo Cicero cum ait perjurium nullum esse, si præ - donibus pactum pro capite pretium non adferatur, ne si juratum quidem fit: quia pirata non fit ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium, cum quo nec fides esse debeat, nec jusjurandum commune. Quod & de tyranno dictum ab eodem est alibi, & à Bruto apud Appianum: ἐδεν πιςόν ἐσι Ρωμαίοις πρὸς τυράννες ἐδι ' ἔνορκον, cum tyranno Romanis nulla fides, nulla jurisjurandi religio. Atqui sicut in jure gentium constituto differre hostem à pirata verum est, & à nobis infra oftendetur; ita hîc ea differentia locum habere non potest, ubi etsi personæ jus deficiat, cum Deo negotium est: qua de causa juramentum voti nomine nuncupatur. Neque id quod sumit Cicero verum est, nullam esse cum prædone juris societatem. Nam depositum ex ipso gentium jure reddendum latroni, si dominus non apparet, recte à Tryphonino responsum est. Quare probare non possum quod à quibusdam est traditum, eum qui prædoni quicquam promiserit momentanea solutione posse defungi, ita ut liceat ei quod solvit recuperare. Verba enim in juramento quoad Deum fimpliciffime atque adeo cum effectu sunt intelligenda. Atque ideo qui redivit ad hostem clam, iterumque abiit, non satisfecit juramento de reditu, ut recte à Senatu Romano judicatum est.

16 · Qui perfido juravit an implere debeat, distinctione explicatur.

pr.Illud vero Accianum: T. Fregisti fidem. A. Quam neque dedi, neque do infideli cuipiam: DE IVRE BELLI ita demum probari potest, si jurata promissio aperte respectum habuerit alterius promissionis, quæ ei quasi conditio fuerit impli cita, non fsi diversi generis sint promissa & citra respectum mutuum. tunc enim omnino servandum cuique erit quod ipse juravit. Atque hoc nomine Regulum laudans sic compellat Silius: Qui longum semper fama gliscente per evum Infidis servasse fidem memorabere Pœnis. Inæqualitatem in contractibus naturaliter locum facere, aut rescindendi, aut reformandi contractus supra diximus. Et quanquam jus gentium aliquid in hac re mutavit, jure tamen civili, quod inter ejusdem populi partes valet, rediri sæpe ad illud quod natura licebat, itidem supra monuimus. Sed hîc quoque, si juramentum intercessit, etiamsi personæ nihil aut minus debeatur, Deo fides erit præstanda. Itaque Psalmorum scriptor ubi viri boni virtutes enumerat addit & hanc: Iuratus in damnum suum non tamen mutat.

17 · Cum Deo soli quis obligatus fuit, heredem ejus ad nihil teneri.

pr.Verum illud notandum est, quoties non personæ jus nascitur ex tali aliquo defectu qualem diximus, sed Deo obstringitur fides, heredem ejus qui juravit non teneri. Quia ad heredem sicut bona transeunt, id est quæ in hominum sunt commercio, ita bonorum onera: non item alia quæ quis ex officio puta pietatis, gratiæ, fidei debuit. Hæc enim ad illud quod stricte jus dicitur inter homines non pertinent: ut alibi quoque ostendere meminimus.

18 · Perjurum non essè qui non implet nolenti impleri, aut sublata qualitate ejus cui sub illa qualitate juratum est.

pr.Sed etiam ubi jus personæ non nascitur, si tamen juramentum utilitatem spectet alicujus, atque is eam nolit, non tenebitur qui juravit: sicut nec tenebitur si cesset qualitas sub qua alicui juravit, ut si magistratus desinat esse magistratus. Apud Cæsarem libro 11. de bello civili Curio Domitii qui fuerant milites sic alloquitur. Sacramento quidem vos tenere qui potuit, quum projectis fascibus deposito imperio privatus & captus ipse in alienam venisset potestatem? Et mox sacramentum ait capitis deminutione sublatum.

19 · Quando irritum fit quod contrà juramentum fit.

pr.Illud quæritur, an quod contra juramentum fit, illicitum fit tantum, an & irritum, qua de re distinguendum arbitror, ut si sola fides fit obstricta, valeat actus contra juramentum factus, puta testamentum, venditio: non valeat autem si ita conceptum fit jusjurandum, ut simul contineat abdicationem plenam potestatis ad actum. Et hæc quidem naturaliter jusjurandum sequuntur: ex quibus faciendum est judicium de Regum juramentis, & his quæ exteri exteris jurant, quando actus ex loco subjectionem non accepit.

20 · Superiorum actus quid poßit circa id quod subditus juravit, aut quod subdito juratum est, cum distinctionibus exponitur.

pr.Nunc quid superiorum, id est Regum, patrum, dominorum, & maritorum in his quæ maritalis sunt juris, imperia possint videamus. Superiorum actus hoc quidem efficere non potest, ut jusjurandum quatenus vere fuit obligatorium non fit præstandum: id enim, juris est naturalis & divini. Sed quia actus nostri non plene sunt in nostra potestate, sed ita ut à superioribus dependeant, ideo duplex esse potest actus superiorum circaid quod juratur, alter directus in personam jurantis alter in personam cui juratur. In personam jurantis dirigi potest, aut antequam juretur irritum reddendo juramentum, quatenus jus inferioris sub potestate superioris continetur, aut postquam juratum est vetando ne impleatur. Nam inferior qua inferior obstringere se non potuit, nisi quatenus superiori id placiturum esset: ampliorem enim non habebat po - testatem. Hoc modo lege Hebræa mariti uxorum, patres liberorum qui sui juris nondum erant juramenta irrita faciebant. Pro - ponit hanc quæstionem Seneca: a Si lex lata erit, ne id quisquam faciat quod ego me amico meo facturum promiseram? & solvit: Eadem lex me defendit que vetat. Sed & actus ex utroque mixtus esse potest, ut si superior constituat quod inferior juraverit hoc aut illo casu, puta ex metu, aut imbecillitate judicii, ita demum valere si ab ipso approbetur. Atque ex hoc fundamento defendi possunt absolutiones juramentorum, quæ olim à principibus, nunc ipsorum principum voluntate, quo magis cautum fit pietati, ab Ecclesiæ præsidibus exercentur. In personam ejus cui juratur actus dirigi potest tol - lendo ab eo jus quod ei partum est, aut etiam, si jus desit, vetando ne quid ex tali juramento accipiat, idque duobus modis, sive in pœnam, sive ob publicam utilitatem ex vi supereminentis domi - nii. Atque hinc intelligi potest si jurans non ejusdem sit ditionis cum eo cui juratur, quid aut hujus aut illius rectores possint circa jusjurandum. Ipse autem qui juratus aliquid promisit nocenti qua talis est, puta piratæ, non potest jus promisso quæsitum pœnæ nomine ob id ipsum ei auferre: quia tunc verba nullum haberent effectum, quod omnino vitandum est: Similique de causa compensari non poterit quod promissum est, cum jure quod ante erat controversum, si post motam controversiam inita pactio fuerit. Potest & lex humana impedimentum, quod certi generis actibus posuerat, tollere, si juramentum aut qualecunque, aut certa forma accesserit: quod Romanæ leges fecerunt in iis impedimentis quæ non directe publicam, sed privatam jurantis utilitatem spectant. Quod si fiat, valebit actus juratus eo modo quo naturaliter citra legem humanam fuerat valiturus, aut fidem tantum obstringendo, aut jus etiam dando alteri, pro diversa actuum natura quæ alibi à nobis explicata est.

21 · Monita Christi de non jurando ad quale juramentum proprie pertineant.

pr.Notandum hîc est obiter quod in Christi præceptis, & apud Iacobum de non jurando dicitur, proprie non ad affertorium juramentum, cujus apud Paulum Apostolum exempla exstant aliquot, sed ad promissorium futuri incerti pertinere. Ostendit hoc evidenter oppositio illa in verbis Christi. Audistis dictum antiquis, Non pejerabis, sed reddes Domino juramentum. Ego vero dico vobis, Ne jurate omnino. Et ratio quam Iacobus adjicit: μὴ εἰς ὑπόκρισιν πέσητε, id est, ne fallaces inveniamini. nam eum sensum vox oneσεως apud Hellenistas habet, ut apparet Iob. xxxiv, 10; Matth. XXIV, 51; & alibi. Idem evincit illud in Christi verbis, ἔσω ἢ λόγου ὑμῶν, ναὶ ναὶ, 8, quod sic Iacobus explicat, ἤτω ἢ ὑμῶν τὸ ναὶ ναὶ,: ubi manifeste est figura quam wλοκιὼ Rhetores vocant, ut in illo, Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. Et in altero simili: Ad illum diem Memmius erat Memmius. Nam prius vai & & promissum significat, posterius ejus implementum. Est enim vai promittentis: unde per auld explicatur Apoc. 1, 7. eundemque sensum habet quod hîc in Syriaco est אין respondens Rabbinico היו & Arabicum نعم quomodo apud Iurifconfultos Romanos μάλισα & quid ni? notæ sunt respondentis ad stipulationem. Pro implemento promissionis sumitur apud Paulum II Corinth. 1, 20, cum ait omnia Dei promissa in Christo esse ναὶκὶ Αμιώ. Hinc vetus Hebræorum dictum, justi hominis vai est vai, & non est non. Contra, quorum facta à dictis discrepant apud eos esse dicitur vaὶ. 11 Cor. 1, 18, 19; id est vai eorum esse, && esse vai. Sic Paulus Apostolus ipse exponit, nam cum negasset se έλαφρία χρήσαθαι, levitate usum, addit sermonem suum non fuisse vai ryš Festus varias referens sententias de significatione vocis naucum, sic scribit: Qujdam (ajunt) ex Greco vai xì levem hominem significari. Quod si vai levitatem significat, sequitur, ut ναὶ ναὶ, 88, constantiam significet. Idem ergo dicit Christus quod Philo: κάλλισον καὶ δαγμένη, ὡς τὸς λόγες ὅρκες εἶναι νομίζεπαη. Optimum atque utilißimum rationali nature convenientißimum est juramento abstinere, atque ita se veracitati assuefacere ut verba pro juramento accipiantur. Et alibi: ὁ δαπεδαίε λόγο ὅρκου ἔσω βέβαιο, ἀκλινὴς, ἀψαδέταλο: Viri boni oratio pro juramento fit firmo, immutabili, fallere nescio. & quod de Effenis Iofephus: πᾶν τὸ ῥηθὲν ὑπ᾿ αὐτῶν ἰχυρώτερον ὅρκε. τὸ ἢ ὁμνύὴν αὐτοῖς πείΐσα): quicquid dixerint validius est jurejurando: ac supervacua res ipsis habetur jurare. Ab Essenis videtur hoc fumfisse Pythagoras cujus hæc sententia: μὴ ὀμνύναι θεὸς · ἀσκεῖν ἐὸ αὐτὸν δεῖν ἀξιόπιςον παρέχὴν: non jurandum per Deos: quemque enim id curare debere ut nec jurato sibi credatur. Scythæ de se ad Alexandrum Curtio referente: Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris: colendo fidem jurant. Cicero pro Roscio comedo: Que pæna à Diis immortalibus perjuro, hec eadem mendaci constituta est. Non enim ex pactione verborum, quibus jusjurandum comprehenditur, sed ex perfidia & malitia, per quam infidiæ tenduntur alicui, Dii immortales hominibus irasci & fuccenfere consuerunt. Solonis dictum celebratur: καλοκάγαθίαν ὅρκε πιςοτέραν ἔχε: Ea estoprobitate ut ei magis quam juramento credatur. Clemens quoque Alexandrinus dixit viri boni esse, τὸ πιτὸν δ ' ὁμολογίας ἐν ἀμεζαπλώτῳ ὁ ἑδραίῳ δικνύον βίῳ τε κῷ λόγῳ: Fidem promißi ostendere in verborum ac vite stabilitate & constantia. Alexis Comicus: Nutus mei pro jurejurando valent. Narrat Cicero oratione pro L. Cornelio Balbo, Athenis cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset, & testimonium publice dixisset, & jurandi causa ad aras accederet, una voce omnes judices ne is juraret reclamasse, eo quod nollent religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam. A Christi dito non discrepat Hieroclis illud ad aureum carmen: ὁ σέβε ὅρκον ἐν ὀμνιύαι ἔτ᾿ ἀσφαλές. Qui in principio dixerat, Iusjurandum reverere, eo ipso preceperat abstinere à jurando de his que possunt fieri & non fieri, & incertum habent casus exitum. Talia enim & parvi ducenda sunt, & mutabilia sunt, unde nec dignum de iis jurare nec tutum. Et Libanius in Christiani Imperatoris laudibus ponit: ἐπιορκίας τοσῶτον ἐποςαζῶν ὥσε ὁ πρὸς τας εὐορκίας ἔχὴν εὐλαβῶς: à perjurio tantum abest ut etiam vera jurare vereatur. Eustathius ad illud Odyssex =: Aλλ᾽ ἤτοι ὅρκον μλὺ ἐάσομεν: sic ait: ἐ χρεία ὅρκων ἐν τοῖς ἀδήλοις πρὸς βεβαίωσιν, ἀλλ᾽ εὐχῆς πρὸς Ἀποτέλεσμα: In rebus incertis non ad asseverationem juramentum adhibendum sed preces pro bono exitu.

22 · Que fides injurata juramenti vim ex more habeat.

pr.Ideo multis in locis vice jurisjurandi repertumest, ut fides datis dexteris, quæ erat πίτις βεβαιοτάτη οδὰ τοῖς Πέρσαις firmißilibromum apud Persas fidei vinculum, aut alio quo signo obstringatur, ea vi, ut ni impleatur promissio, promissor non minus detestabilis habeatur quam si pejerasset. Præcipue de regibus virisque principibus dictum est usitatissimum, fidem eorum pro jurejurando valere. Tales enim esse debent, ut cum Augusto dicere possint, Bonæ fidei sum: & cum Eumene, vitam se potius pofituros quam fidem: quo & illud pertinet Guntheri Ligurini: nudo jus & reverentia verbo Regis inefsse solet, quovis juramine major. Laudat oratione pro Dejotaro Cicero C. Cæsaris dexteram, non in bellis & præliis, quam in promissis & fide firmiorem. Et Heroicis temporibus sceptrum erectum pro regum jurejurando valuisse notatum Aristoteli.